Obrázky na stránke
PDF
ePub

Arium et omnes hæreticos similes, et singu- terum peculiari ac præcipuo modo Antichristus larem et famosum Antichristum, qui perse- ille dicitur, qui sub mundi catastrophen ventucuturus est Ecclesiam in fine mundi. Sic rus est. etiam depingit Antichristum Lactantius, lib. 7 Divin. inst., c. 16, 17, 18, et 19, concludit: Hic est autem qui vocatur Antichristus, sed se

CAPUT III.

ipse Christum mentietur, et contra verum dimi- DUABUS PROTESTANTIUM OBJECTIONIBUS, EX DA

cabit. Similiaque repetit in Epitom. Institution., cap 11, et eodem modo loquitur Hug. Eterian., dict. lib. de Regres. animar., cap. 23; Prosper, in Dimidio tempor., a c. 6 usque ad 16; præsertim vero Hieronym., Daniel. 7, dicens: Putamus Antichristum unum esse de hominibus, in quo totus Satanas habitaturus sit. Idem supponit epist. 151 ad Algasi., q. 1, ubilate ita exponit locum Pauli ad Thessalonicenses. Idemque habet Theodoretus, in eisdem locis Danielis et Pauli. Et similiter Chrysostomus, orat. 3 in 2 ad Thessalonicenses, ait, Antichristum non esse futurum ipsum Satanam, sed hominem quemdam suscipientem omnem ejus operationem. Ubi eadem verba habet Theophyl. dicens: Non erit Satanas, sed homo quispiam. Cyprianus etiam, lib. 3 ad Quirin., c. 118, de Antichristo exponit illud Isai. 14: Hic homo qui concitat terram, supponens profecto futurum particularem hominem.

11. Augustinus, 20 de Civit., cap. 19: Nulli (inquit) dubium est, eum de Antichristo ista dixisse, dieque judicii. Hunc enim appellat diem Domini, et ait non esse venturum, nisi ille prior venerit, quem refugam vocat, utique a Domino Deo. Quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto. Et infra tractans locum Joannis, ait: Sicut ante finem exierunt multi hæretici de medio Ecclesiæ, quos multos dicit Antichristos, ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum novissimum Antichristum pertinebunt. Et c. 23, ita etiam exponens Danielem ait, Antichristi adversus Ecclesiam futurum sævissimum regnum, licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec Dei ultimo judicio regnum Sancti accipiant sempiternum; qui non dormitans hæc legit, dubitare non sinitur. Præterea idem docet Gregorius, lib. 14 Moral., capit. 11, ubi Antichristum dicit, futurum esse caput omnium iniquorum; et quæ in c. 9 Job dicuntur, ita intelligi de unoquoque iniquo, ut referri quoque debeant ad ipsum specialiter caput iniquorum. Et lib. 31, c. 12: Antiquus hostis, ait, illum perditum hominem ingredietur, qui specialiter Antichristus nuncupatur. Ac denique Damascenus, lib. 4 de Fide, c. 27: Omnis, ait, qui Christum non confitetur, Antichristus est. Ca

[ocr errors]

NIELE ET PAULO SUMPTIS, CONTRA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS SATISFIT.

1. Sinistra Beza interpretatio in Danielem. Quoniam si Antichristus una singularis persona futura est, evanescit hæreticorum phantasia, quod in throno Apostolicæ Sedis Antichristus sedeat, conantur veritatem, ex Scripturis demonstratam, eisdem Scripturis impugnare. Et primo objicit Beza locum Dan. 7, ubi per quatuor bestias quatuor regna significata sunt; singula autem illorum regnorum multo tempore durarunt, et plures reges habuerunt, qui per singulas bestias significati fuerunt, et eodem modo dicuntur ibidem decem cornua quartæ bestiæ esse decem reges, quos non oportet esse singulas personas, sed plurium seriem in unius regni sede; ergo eadem ratione dicendum est de regno Antichristi, quod per cornu parvum significatur, non esse unum tantum hominem, sed unum thronum, in quo multi per successionem sedebunt; quorum collectio vocatur a Paulo homo peccati, quia erit velut unum corpus sibi succedentium tyranno

rum.

2. Responsio ad illam. - Respondeo imprimis, dissimilem esse rationem de verborum significatione, et de repræsentatione per figuras vel imagines apparentium rerum, ut bestiarum vel animalium. Nam verba habent propriam significationem quasi permanentem et communem, a qua extrahenda non sunt, nisi ubi necessitas vel sufficiens auctoritas coegerit, et maxime cavendus est sensus improprius et metaphoricus, quando ex aliis verbis, et circumstantiis in ipso contextu et sermone adjunctis, proprietas sermonis constare potest. At vero res vel imagines apparentes non habent per se stabilem significationem, sed illam tantum, ad quam tunc, cum apparent, assumuntur seu imponuntur, quæ metaphorica seu quasi analoga est, pendetque ex voluntate seu intentione Dei revelantis, et ideo est obscurissima, et intelligi non potest, nisi ab eodem Propheta per declaretur, vel ex aliis Scripturæ locis significatio colligatur, vel certe postea tandem ex

effectu cognoscatur. Paulus ergo non per visiones imaginum, sed per verba locutus est de Antichristo, et talibus verbis eum indicat, ut plane de illo tanquam de una singulari persona loquatur, et mores ejus ac circumstantias ita describit, ut uni tantum, et non omnibus, qui in aliquo throno succedunt, convenire soleant.

3. Quid Daniel sub bestiarum nomine intellexerit. At vero Daniel narrat futura sibi revelata, non verbis, sed sub imaginibus bestiarum. Unde utitur quidem verbis quæ immediate significant bestias, et ut indicet non esse veras, sed apparentes, non absolute dicit, Prima erat leæna, sed quasi leana, secunda similis urso, tertia quasi pardus; ipsæ autem bestia id significabant, ad quod repræsentandum per quamdam analogiam fuerant impositæ et ostensæ, et aliam significationem impropriam seu translatam non habebant. Ideoque potuerunt facile repræsentare regna, et non certas personas, et e converso, pro arbitrio revelantis. Hinc ergo fit ut per bestias interdum significentur regna, interdum certæ personæ. Nam Daniel. 7, per leænam alas aquilæ habentem significatur regnum Chaldæorum; per ursum, regnum Persarum, et Medorum; per pardum, regnum Græcorum et per quartam bestiam, Romanorum regnum. At vero in c. 8, per arietem significatur Darius rex; per hircum, Alexander, ut ipsemet Daniel exposuit. Igitur ex repræsentatione per visionem bestiarum nullum fieri potest argumentum ad significationem verborum, nam illa variatur vel imponitur pro arbitrio revelantis; hæc vero de se fixa est et certa, nisi aliunde constet ad metaphoricum sensum transferri.

;

4. Primi reges bestiarum nomine significantur. - Addo præterea, licet per bestias significentur regna apud Danielem, c. 7, nihilominus per singulas principaliter significari primos uniuscujusque regni conditores et amplificatores, in quibus præcipue inveniuntur proprietates, quæ per tales imagines et visiones repræsentantur. Et sic leæna alata præcipue repræsentabat Nabuchodonosor, regni Chaldæorum fundatorem, hominem ferocissimum, et libidini deditum, ut notat Hieronymus, qui etiam ait, ursum, Cyrum, majorem imperii Persarum conditorem, ob ejus duritiam et ferocitatem repræsentasse. Pardus vero alatus significabat Alexandrum, imperii Græcorum caput, qui magna fortitudine ac velocitate orbem domuit. Ita ergo per quartam

bestiam significari potuit Julius, vel Augustus Cæsar, licet probabilius videatur non fuisse significatam particularem personam, quia imperium illud in principio non monarchicum, sed aristocraticum fuit.

-

5. Cornua decem, totidem reges repræsentant. Per decem autem cornua illius bestiæ expresse dicuntur significari decem reges, utique illi qui decem regna, in quæ imperium Romanum divident, debellaturi sunt. Ita ergo per cornu parvulum rex quidem novi imperii inchoator repræsentatus est, qui non est alius nisi Antichristus, ut Hieronymus, Theodoretus, et omnes Patres intellexerunt. Est autem differentia, quia de cæteris imperiis, vel de decem regibus non dicitur quantum throni eorum duraturi fuerint vel sint, et ideo tam ipsi fundatores quam eorum successores poterunt per illasmet imagines bestiarum, aut per decem cornua repræsentari; de imperio autem Antichristi satis significatur, tum ibi, tum aliis locis infra tractandis, brevi tempore esse duraturum, et cum suomet fundatore esse extinguendum, et ideo per illud cornu parvulum ita significatur Antichristi imperium, ut etiam una tantum et singularis persona repræsentetur.

6. Alia Beza interpretatio in Divum Paulum.Secundo objiciunt Protestantes locum Pauli 2 ad Thessal. 2, dicuntque (ut supra ex Beza retuli), nisi unus homo detur, qui a temporibus Pauli usque ad diem judicii superstes maneat, non posse Antichristum esse certum aliquem singularem hominem; nam Paulus, citato loco, cum Thessalonicenses docuisset, diem Domini (utique ad judicandum) nondum instare, quia nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, non veniet dies illa, subjungit: Nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium jam operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet nunc teneat, donec e medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Duo ergo docet Paulus, scilicet, Antichristum jam tunc incepisse operari suam iniquitatem, et apostasiam a Christo in fine mundi esse ab Antichristo consummandam, ipsumque esse interficiendum, et tunc diem Domini esse venturum. Hæc autem non possunt de eadem persona intelligi, quia non potest unus et idem homo operari iniquitatem tempore Pauli, et durare persequendo Ecclesiam usque ad finem sæculi, et tunc revelari, et a Christo interfici.

7. Duplicem notionem nominis Antichristi ut significaret Paulus, non dixit simpliciter, se nescire, hæretici simulant.— Antichristus Operatur iniquitatem, sed mysterium operatur in typo multiplex est, unicus in persona.- Hæ- iniquitatis, vel ipsum Neronem vocando mysresiarchæ Antichristi dicuntur. — Propter hoc terium iniquitatis, si nomen mysterium sit testimonium quidam dixerunt, Neronem fuis- suppositum illius propositionis, et in casu nose Antichristum, quorum sententiam infra, minandi positum sit, et vocetur mysterium, capit. quadragesimo tertio, tractabimus, quia quia figura erat Antichristi; vel certe ipsamilli non negabant Antichristum esse par- met persecutionem Neronis vocando mysteticularem personam. Illa ergo opinione omis- rium iniquitatis in casu accusandi, quia Nesa, Protestantes vel ignorant, vel ignora- ro, persequendo Christianos, operabatur mysre se simulant duplicem significationem no- terium iniquitatis, id est, tyrannidem, quæ minis Antichristi, secundo capite positam, erat imago persecutionis Antichristi futuræ. nam ex illius ignoratione objectio facta pro- 8. Ex iisdem verbis Pauli, Beze interprecedit. Sicut enim dixit Joannes: Antichristus tatio impugnatur. — Unde tantum abest ut ex venil, et nunc Antichristi multi facti sunt', illo loco probetur, Antichristum proprium quia unus est qui singulariter prædictus est, non esse unam certam personam, ut opposi et multi, qui ejus iniquitatem participando, tum potius inde convincatur. Nam Paulus eviillum quasi præfigurant, et ideo nomen etiam denter distinguit mysterium iniquitatis seuilejus participant, ita etiam dixit Paulus, Anti Jum qui tunc operabatur mysterium iniquitatis christum suo tempore jam inchoasse operari ab illo iniquo quem Dominus Jesus interficiet iniquitatem, licet id in fine mundi sit consum- spiritu oris sui. Imo inde docet Thessalonimandum. Errant ergo hæretici non distin- censes, nondum instare diem judicii, quia guentes inter Antichristum communiter et nondum revelatus fuerat homo peccati ', id est, proprie dictum, seu (quod idem est) inter verus et proprius Antichristus. De quo etiam Antichristum in typo et in persona. Antichris- subjungit: Quid detineat, scitis, etc., nimitus enim in typo non est una persona, sed rum, ne ille Antichristus veniat. Non declarat corpus, vel successio plurium tyrannorum autem aperte Paulus quidnam esset, quod nomen Christi persequentium. Proprius au- adventum Antichristi detineret, sed signifitem Antichristus in persona, et qui per anto- cat Thessalonicenses jam illud scisse, quia nomasiam prophetatus est, unica est et sincum esset cum illis, eos jam instruxerat gularis persona. De utroque autem locutus (ut statim subjungit) Antichristum non esse est Paulus in citato loco. Nam cum ait: Myste- venturum, donec Romanum imperiam e merium jam operatur iniquitatis, loquitur de An- dio tolleretur, vel ad eum statum pervenerit, tichristo typico, quem tunc fuisse Neronem in quo per Antichristum posset omnino demulti Patres intellexerunt, præsertim Chry- strui, ut Patres exponunt. Ergo semper Pausostomus ibi, et Theophyl. Et idem Chrysos- lus supponit, proprium Antichristum esse tomus, serm. de Eleemosyn. ct collat., et Ho- alium distinctum ab eo qui tunc operabatur mil. de Præmiis Sanctor.; Ambr. ibi, et mysterium iniquitatis, et de illo semper tan Hieronym., epist. 151, ad Algasi., q. 9. Atti- quam de singulari homine loquitur, ut cagit Tertullian., lib. de Resurrect. carn., c. 24; pite præcedenti ponderavi. et August., 20 de Civitat., c. 19, ubi incertam quidem dicit esse expositionem propter loci ambiguitatem, non tamen illam reprehendit. Addit vero aliam, quam Theodor. et Sedulius in Paulum sequuntur, scilicet, quemlibet hæresiarcham, et Christi hostem, sub illo, qui mysterium operatur iniquitatis, comprehendi. Quod parum ad præsens refert: omnes enim in hoc conveniunt, quod ille, qui tunc operabatur mysterium iniquitatis, non erat Antichristus, sed typus, imago, præcursor, aut insigne membrum Antichristi. Quod

1 1 Joan. 2. Thess. 2.

9. Regis Angliæ sententia. - Unde etiam rex Angliæ, in Præfat., pag. 67, fatetur ex illo loco potius probari, tempus, quo venturus est Antichristus, et universalis discessio futura est, non nisi longo post tempore, quo Paulus scripsit illam epistolam, futurum fuisse. Nam hoc ipsum est quod Paulus Thessalonicensibus tradere et persuadere studebat, ex illo principio, quod Antichristus non solum nondum venerat, sed neque tam cito venturus erat, alioqui non recte conclusisset diem Domini nondum instare. Nihilominus tamen idem rex negat Antichristum esse particula

1 2 Thess. 2.

per ostenduntur seu proponuntur ad significandum idem, vel eodem modo, ut per se

rem personam, quamvis non ex illo loco, sed ex alio id suadere nitatur, ut capite sequenti videbimus.

CAPUT IV.

ALTERI OBJECTIONI EX CAP. 17 APOCALYPSIS SUMPTE CONTRA EAMDEM RESOLUTIONEM CAPITIS SECUNDI SATISFIT.

1. Objectio regis Angliæ ex Apocalypsi. Tertio objicit rex Angliæ in Præfatione, pag. 98, ubi sic inquit: Scorto Babylonio, quod bestia inequitat, sedem alicujus imperii, et successione continuatam aliquorum hominum seriem illi præsidentem, non unum aliquem designari, perspicuum est, ex forma qua diversis libri locis Antichristus ipse describitur, utique in Apocalypsi, et inducit cap. 17 ejusdem libri, in quo refert Joannes ostensam sibi esse mulierem meretricem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, halentem capita septem, et cornua decem. De qua muliere concludit in fine capitis: Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ. Ex quo rex concludit, mulierem illam non posse significare certam unius hominis personam, sed plures homines sibi continenter succedentes, quorum sedes est magna illa civilas.

2. Responsio.-Respondeo, etiamsi regi demus civitatem illam, per mulierem significatam, esse Romam (ut ipse intendit), et septem reges per septem cornua significatos esse septem formas regiminis illius civitatis, et octavum futurum esse Antichristum, ut idem rex arbitrio suo commentatur; licet (inquam) hæc omnia gratis demus, non video unde inferre possit, cum fundamento in illo textu, Antichristum non esse unam certam personam. Nam, licet mulier significet civitatem, in qua est aliquod imperium per bestiam repræsentatum, cum successione plurium regum, seu plurium formarum regiminis, nihilominus bestia, quæ etiam significare dicitur Antichristum, unum tyrannum unumque hominem significare poterit. Neque ex textu aliquid induci potest, quod vel apparenter aliud indicet. Nam si forte fiat argumentum a simili, quia si mulier significat civitatem, et bestia imperium cum successione præsidentium in illa, etiam bestia, ut repræsentat Antichristum, simili modo significabit seriem tyrannorum, etc., profecto consequentia nullius momenti est. Nam hæ imaginariæ repræsentationes, seu ænigmaticæ figuræ non sem

constat.

3. Meretricis nomine, aut Roma ethnica, aut mundus intelligitur.—Addo, in illa expositione regis, in qua suam objectionem fundat, esse quidem aliqua, in quibus cum nonnullis Catholicis convenit, quæ probabilia sunt, sed incerta, alia vero esse regis propria, quæ vix aut nullo modo possunt subsistere. Nam imprimis licet probabile sit meretricem illam Romam repræsentasse, ut exponit Hieronym., epist. 151 ad Algasi., quæst. 11, et Tertullianus, lib. 3 contra Marci., et contra Judæos, qui non intelligunt Romam christianam, sed ethnicam, tamen etiam est valde probabile, non repræsentasse civitatem aliquam particularem, sed civitatem diaboli aut mundi, sicut illam Augustinus distinxit a civitate Dei, id est, totum cœtum impiorum. Quomodo etiam dixit Hieronymus, Psalm. 54, duas civitates esse in mundo, Babylonem et Hierusalem: Per Babyloniam (inquit) intelliguntur mali. Et hæc solet Scriptura mundum appellare. In illum enim conveniunt omnia quæ de illa muliere dicuntur, nam cum illa fornicati sunt omnes reges terræ, et ab ea inebriantur omnes qui inhabitant terram, utique tanquam terreni, et animales homines. Et cætera simili modo. Hac autem posita mulieris interpretatione, non oportet bestiam, cui insidere visa est, esse Antichristum, sed Satanam, ut multi scriptores docuerunt; diabolus enim quasi sustinet totum impiorum corpus, et ideo illi insidere dicitur; et cætera, quæ ibi dicuntur, facile diabolo accommodantur. Cum ergo diabolus vel Satanas non sit collectio personarum sibi in aliquo imperio succedentium, sed una certa singularis persona, non est necessarium bestiam illam repræsentasse, ut rex vult, continuatam personarum seriem, sed unum principem dæmoniorum, qui ad Christum ejusque Ecclesiam impugnandam satellitibus suis, tam malis angelis quam pravis hominibus, multisque tyrannis per temporum successionem utitur.

4. Bestia, qua meretrix vehebatur, Antichristi figura erat, non Antichristus.-Præterea, lice: demus scortum illud Babylonium (ut rex loquitur) esse Romam, et bestiam, cui insidet, esse Antichristum, non est necesse illum esse solum Antichristum in persona, seu verum et proprium. Sed potius dicendum est illam bestiam prius fuisse Antichristum in figura seu mysterio, tandem vero in proprium

ac verum Antichristum defecturam. Ac proinde licet demus Antichristum per bestiam repræsentatum non unum tantum hominem, sed plurium successionem postulare, nihilominus dicimus illam successionem in imperatoribus, qui malitia sua et tyrannide Antichristum præsignarunt, impleri; cum autem in vero Antichristo successio consummabitur, illum tantum esse futurum unam singularem personam. Quam vero responsio hæc sit consentanea Evangelistæ, facile intelliget, qui attente consideraverit quam apposite imperatores Romani tyrannidem exercentes in Christianos significentur per bestiam coccineam, et plenam nominibus blasphemiæ, hæc enim epitheta non feminæ, sed bestiæ attribui, et omnes interpretes docent, et ex græco textu manifestum est. Dicitur autem coccinea, quia erat circumdata purpura et coccino, ut infra dicitur; per purpuram autem imperium significari solet, quia erat quasi proprium illius dignitatis insigne, et ad id magis explicandum dicitur etiam bestia illa circumdata inaurato auro, et lapide pretioso, et margaritis. Potest etiam dici coccinea propter sanguinem Martyrum, de quo infra dicitur: Et vidi mulierem ebriam de sanguine Sanctorum, et de sanguine Martyrum. Quamvis enim bestia sanguinem effunderet, et inde coccinea denominari possit, mulier tamen, id est civitas illum bibebat, eo quod inebriabatur, odio persequens Christianos, et idola colendo, propter quod etiam mater fornicationum et abominationum terræ ibidem appellatur.

5. Nero bestia fuit et mysterium iniquitatis in figura.-Quod autem bestia illa non solum Antichristum in persona, sed etiam in figura in sua repræsentatione complectatur, illo verbo mysterium a Joanne interposito satis significatum est, et explicatur optime per verba Pauli, 2 Thessalonicens. 2: Mysterium jam operatur iniquitatis, utique Nero, qui cœpit in Christianorum persecutione Antichristum adumbrare, ut omnes Patres exponunt. Idemque optime declarant alia verba ibi subjuncta, et sic intellecta: Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso; fuit utique in mysterio et figura, quia priusquam Joannes scriberet, jam Nero mysterium operabatur niquitatis, quem multi imperatores postea imitati sunt. Non est autem in persona, sed ascendet de abysso et in interitum ibit, ut c. 11 et 13 de Antichristi persona prædictum fuerat. Denique sic etiam intelligi non incongrue possunt alia verba postea subjuncta: Et bes

tia, quæ erat (utique in figura), et non est, id est, nondum venit, et ipsa octava est, quia est distincta persona a septem imperatoribus, qui tyrannide sua illam insignius repræsentarunt; et ideo de septem est, quia eorum imperium usurpabit, et crudelitatem augebit et consummabit; ipsa tamen in interitum vadit, quia brevi tempore regnabit, et statim condemnabitur. Ex hac ergo interpretatione, quæ valde probabilis est, potius colligitur quod, sicut imperatores septem, qui mysterium iniquitatis Antichristi operati sunt, personæ fuerunt certæ et singulares, ita et proprius Antichristus, qui post illos veniet, erit certa et singularis persona. Imo, licet priora septem capita possint ita intelligi ac exponi, ut in singulis non tantum personæ unicæ, sed aliqua successio personarum intelligatur, nihilominus octava, quæ erat et non est, erit singularis persona unica, quia brevissimo tempore durabit, et statim sine successione in interitum ibit, ut ibidem significatur.

6. Per septem reges aliqui intelligunt bonorum persecutores in septem ætatibus.- In ea opinione diabolus bestia illa est. - Quapropter ad objectionem dissolvendam, non multum refert exponere qui sint illi septem reges, quos per septem capita bestiæ significari Angelus interpretatus est. Quomodocumque enim illi reges intelligantur, Antichristus, qui post illos futurus est, persona erit unica et singularis, quod breviter declaro, juxta duas magis receptas expositiones. Una est multorum, qui ad explicandos septem illos reges, distinguunt septem mundi ætates: primam ab Adam usque ad diluvium; secundam, a diluvio ad Abraham; tertiam, ab Abraham usque ad David; quartam, a David usque ad Babylonicam captivitatem, et finem ejus; quintam, a fine, seu exitu populi a captivitate usque ad Christum ; sextam, a Christo usque ad Antichristum; et septimam tribuunt temporibus Antichristi. Unde in prioribus sex ætatibus per singulos reges intelligi dicunt omnes reges crudeles et tyrannos, qui per singulas ætates Sanctos persecuti sunt. Ex quibus regibus quinque præcesserunt seu ceciderunt, ut ait Joannes; unus, id est, sextus est ; et alius, id est septimus, nondum venit, utique Antichristus. De quo addit Joannes: Et cum venerit, oportet illum brevi tempore manere, ut significet, licet priores reges non in una persona, sed in pluirum successione duraverint, quia ætates illæ diuturnæ fuerunt, ultimam vero futuram esse brevissimam, et

[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »