Obrázky na stránke
PDF
ePub

lia quæ habent femine corporis membra, et non est femina: egone non dicam vera constantius, Et habet oculum, et habet linguam, et habet digitum, et habet cætera similia corporis membra, et hæc tota est corporis similitudo, non corpus: cum hoc quod ego dico probet apud se quisque, cum corpora imaginatur absentium; probet certe, cum figuras et suam et alias suorum recolit somniorum: a te autem hujus monstri, ubi et verum est, et vivum est, et femineum est corpus, et femineus non est sexus, nullum in natura rerum proferatur exemplum?

33. Quod enim de phoenice loqueris, ad rem de qua agitur omnino non pertinet. Resurrectionem quippe ilta significat corporum, non sexum destruit animarum: si tamen, ut creditur, de sua morte renascitur. Sed arbitror quod tuum sermonem parum putaveris fore plausibilem, si non multa de phœnicemore adolescentium declamares. Numquid enim sunt in ejus corpore genitalia masculina et non est masculus, vel feminina et non est femina? Tu autem altende quid dicas, quid astruere, quid persuadere coneris. Animam dicis per cuncta membra diffusam gelando riguisse, et a vertice usque ad ima vestigia, a medullis intimis usque ad superficiem cutis, totam totius accepisse corporis formam: ac per hoc accepit in feminco corpore quidquid habent femineorum viscerum feminæ, et verum est hoc corpus, et hæc vera sunt membra, et tamen non est femina. Cur, obsecro te, in vero et vivo corpore omnia sunt membra feminea, et non est femina? in yero et vivo corpore membra sunt omnia masculina, et non est masculus? Quis ista credere, dicere, docere præsumat? An quia non generant anima? Ergo nec muli et muke sunt masculi et feminæ. An quia nec concumbere poterunt sine carneis corporibus anima? Sed hoc aufertur et his qui castrantur : et tamen cum eis adimatur et opus et motus, non adimitur sexus, figura quantulacumque masculinorum manente membrorum. Nemo unquam masculum negavit eunuchum. Quid quod apud te animæ etiam eunuchorum testes integros habent, et si cuiquam genitalia prorsus tota tollantur, tota in ejus anima, secundum opinionem tuam, et omnino integra permanebunt? Novit enim se subtrahere, sicut dicis, cum ca pars carnis cœperit exsecari; ut ca forma quæ inde sumpta est, quando illud unde sumpla est amputatur, non pereat; sed quamvis in fusa gelaverit, motu tamen celerrimo rapiatur, et inierius recondatur, ut salva servetur: et tainen non sit masculus apud inferos, masculinorum genitalium sccum afferens' totum, qui cum illa in corpore non aberet, masculus fuit propter eorum solum locum. Falsa sunt hæc, fili: si non vis ut sit in anima sexus; pon sit et corpus.

CAPUT XXI.-34. Non omnis similitudo corporis corpus est. Dormi, et videbis: sed cum evigilaveris, vigilanter discerne quod videris. In somnis enim tibi velut corporeus apparebis: neque id corpus tuum,

Editi, auferens. At omnes prope Mss., afferens: quo terbo monstratur contrarietas in dictis ipsius Victoris.

sed anima tua, nec verum corpus, sed similitudo corporis erit. Jacebit enim corpus tuum, ambulabit ipsa : silebit lingua corporis tui, loquetur illa : clausi erunt oculi tui, videbit illa: et utique viventia jacebunt un corporis membra, non mortua. Ac per hoc nondum extracta est velut de vagina sua, gelata illa forma, sicut putas, animæ tuæ, et in ea tamen tota atque integra cernitur similitudo carnis tuæ. Ex hoc genere similitudinum corporalium, quæ non corpora sicut corpora apparent, sunt omnia quæ sanctos Libros legens in propheticis etiam visionibus non intelligis : quibus significantur ea quæ geruntur in tempóribus, vel præsenti, vel præterito, vel futuro. Falleris autem in cis, non quia sunt ipsa fallacia, sed quia non ea sicut accipienda sunt accipis. Ubi enim vise sunt animæ martyrum (Apoc. vi, 9), in eadem revelatione visus est et agnus quasi occisus, habens cornua septen (Id. v, 6): ibi equi, aliaque animalia, sicut oportuit figurata: ibi postremo et stellæ ceciderunt, et cœlum plicitum est ut liber (Id. vi et 1x); nec tamen tunc concidit mundus. Ista itaque omnia st sapienter accipimus, quamvis dicamus visa veracia, non tamen vera dicimus corpora.

1

35. Prolixioris autem sermonis est, de isto genere similitudinum corporalium diligentissima disputatio, utrum et Angeli, sen boni, seu mali sic appareant, quando specie hominum, vel quorumlibet corporum apparent; an habeant aliqua vera corpora, et in ipsorum potius veritate videantur: an vero in somnis vel in ecstasi, in istis cernantur, non corporibus, sed similitudinibus corporum; vigilantibus autem vera cernenda, et si opus est, etiam tangenda ingerant corpora. Sed ista in hoc libro requirenda et pertractanda esse non arbitror. Nunc de anima incorporca satis dictum sit quam sit corpoream mavis credere, prius tibi definiendum est quid sit corpus; ne forte cum de re ipsa inter nos constet, incassum de nomine laboremus. Quanta te tamen absurda secuta sint tale corpus in anima cogitantem, qualia sunt quæ ab omnibus eruditis corpora nuncupantur, id est, qur per distantiam longitudinis, latitudinis, altitudinis, locorum occupant spatia, minora minoribus suis partibus, et majora majoribus, puto quod jam prudenter advertas.

CAPUT XXII.-36. Restat ostendere quemadmodum, quamvis et proprie dicatur spiritus, non universa anima; sed aliquid ipsius, sicut Apostolus dicit, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus (I Thess. v, 23); vel illud multo expressius in libro Job, Absolvisti animam meam ab spiritu meo (Job vi, sec. LXX): tamen el universa anima appelletur hoc nomine; quamvis multo magis hæc questio nominum videatur esse, non rerum. Cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto proprie nominatur et anima, jam de rebus ipsis nulla contentio et; præsertim quia illud etiam ego dico proprie vocari spiritum, quod et tu dicis, id est, quo ratiocinamur et intelligimus, quando 1 sic ss. Edit, plicatum.

est, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxxi, 9). Quæ cum ita sint, attende etiam quibus verbis spiritum definieris atque descripscris, cum illum ab anima distinguere nitereris. ‹ Hæc anima, inquis, quæ ex flatu Dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. Et paulo post :

Et quamvis anima, › inquis, animel corpus; tamen quod sentit, quod sapit, quod viget, spiritus sit necesse est. Item paulo post : ‹ Aliud erit, inquis,

ita distincte ista dicuntur, quemadmodum Apostolus ait, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus. Hune autem spiritum etiam menten videtur appellare, cum dicit, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. vii, 25). Nam ipsa sententia est, Et caro concupiscit adversus spiritum, el spiritus adversus carnem (Galat. v, 17): ut quod ibi dicit, mentem; hoc intelligatur hic spiritum dicere non sicut tu existimas, <universam mentem vocari, quæ constat ex anima et spiritu; quod ubi legeris, nescio. Mentem quippe nostram, nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus ac per hoc quod ait idem apostolus, Renovamini autem spiritu mentis vestræ (Ephes. iv, 23); quid aliud dieit, nisi, Renovamini mente vestra? Sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro: nam et hoc scriptum est, In exspoliatione corporis carnis (Coloss. 1, 11); ubi carnem corpus carnis appellat. Dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: Si enim oravero lingua, inquit, spiritus meus oral, mens autem mea infructuosa est (I Cor. iv, 14). Verum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a mente distinctus. Habet iste suam camdemque difficilem quæstionem: multis enim modis atque in diversis significationibus Scripturæ divinæ spiritum nominant: sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intelligimus, sapimus; constat inter nos sic eum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit universa anima, sed aliquid ejus. Tamen animam etiam spiritum esse, si propterca negas, quia ejus intelligentia distincte dicitur spiritus; poteris negare universum semen Jacob appellari Israel, quoniam excepto Juda, etiam distincte appellatus est Israel in tribubus decem, quæ in Samaria tunc fuerunt (III Reg. X, 28). Sed quid opus est hic diutius immorari?

CAPUT XXIII.37. Jam nunc unde facilius ostendamus, attende eam quæ anima est, etiam spiritum dici, cum audis vel legis, Domino moriente, quod scriptum est, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. xix, 30): ita vis intelligi, tanquam a parte significaverit totum, non quod ea quæ anima est, possit et spiritus nuncupari. At ego ut possim expeditius probare quod dico, te ipsum estem citius et commodins adhibebo. Sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam. Irrationalia quippe ideo dicuntur, quod vim non habeant intelligentiae atque rationis. Unde cum hominem ipsum admoneres suam nosse naturam, ita locutus es: Nam cum Deus bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem, sensuque viracem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreaverit. › His tuis verbis satis asseruisti, quod omnino verissimum est, hominem esse compotem rationis atque intelligentiæ capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia. Unde et testimonio divino, eos qui non intelligunt, pecoribus comparasti, non utiquc habentibus intelbersum (Paal. XLVM, 13). Quod et alio loco scriptum

anima, et aliud spiritus, sapientia et sensus animæ. › His verbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est, rationale nostrum, quo sentit atque intelligit anima; non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. Hinc autem pecoribus sine dubitatione præponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. Non habent itaque spiritum pecora, id est, intellectum et rationis ac sapientiæ sensum, scd animam tantum. Nam et de illis dicum est: Producant aquæ repentia animarum viventium; et, Producat terra animam viventem (Gen. 1, 20, 24). Ut ergo plenissime ac planissime noveris, eam que anima est, more divinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus. Et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua Dilectio discernens ab anima definivit. Unde manifestum est quod generali vocabulo anima pecoris recte potuit sic vocari, sicut legitur in libro Ecclesiasta: Quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram (Eccle. 1:1, 21)? Itemque in diluvii vastitate ita scriptum est: Et mortua est omnis caro, quæ movebatur super terram, volatilium, pecorum, et jumentorum, et ferarum, et omnis serpens qui movetur super terram et omnis homo, et omnia quecumque habent spiritum vitæ (Gen. vii, 21, 22). Ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus, generale nomen animæ esse intelligimus, spiritum. Cujus quidem nominis significatio tam late patet, ut etiam Deus vocetur spiritus (Joan. iv, 24). Et iste flatus aereus, quamvis sit corporeus, appellatur in Psalmo spiritus tempestatis (Psal. LIV, 9). Quapropter et cam, quæ anima est, etiam spiritum nuncupari, puto quod admonitus his, que commemoravi, divinarum testimoniis paginarum, ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legitur spiritus, non negabis ulterius. Quocirca si et illa quæ de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non cst unde tibi displiceam, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum : quia et corpus non esse monstratur, et generali nomine spiritus nuncupatur.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

bro superiore commonui (Supra, lib. 3, nn. 22, 23). Ne
animam sic dicas ex Deo, ut eam non de nulla,
nec de alia, scd de sua natura creaverit : › aut e quod
per infinitum tempus, atque ita semper animas det,
sicut semper est ipse qui dat : aut animam nie-
ritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit
ste carnem aut animam per carnem reparare
habitudinem priscam, perque ipsam carnem renasci,
per quam meruerat inquinari: › aut e quod anima
ante omne peccatum meruerit esse peccatrix : › aut
infantes sine regeneratione Baptismatis mortuos 1
ad indulgentiam pervenire originalium peccatorum: »
aut quos Dominus prædestinavit ad Baptismumm
predestinationi ejus eripi posse, et ante defungi
quam in eis quod Omnipotens prædestinavit impleri : >
aut de his qui priusquam baptizentur exspirant,
dictum esse quod scriptum est, Raptus est ne malitia
mutaret illius intellectum (Sap. iv, 11); atque ad
hunc sensum cætera pertinentia: aut earum aliquas
mansiones extra regnum Dei esse, quas multas in
domo Patris sui Dominus dixit esse › (Joan. xiv, 2):
aut sacrificium corporis et sanguinis Christi pro his
qui non baptizati de corpore exierint offerendum: ›
aut aliquos corum qui sine Christi Baptismate mo-
riuntur, in paradisum interim recipi, ac postmodum
et regni cœlorum beatitudinem consequi. › Hæc præci-
pue cave, fili, nec cognominari Vincentius delecteris,
si vis esse victor erroris. Nec te quando ali,uid nescis,
existimes scire: sed ut scias, disce nescire. Neque
enim aliquid in occultis Dei operibus ignorando, sed
temere incognita pro cognitis astruendo, et falsa pro
veris proferendo ac defendendo, peccatur. Ignorantiam

1 Plures Miss., sine regenerationis Baptismate mor

Luos.

↑ Manuscripti prætereunt, prædestinationi ejus eripi; habentque, posse ante defungi, nec in eis qo: omnipotens, etc.

vero meam, utrum animæ hominum novæ ftant, an de parentibus (quas tamen a creatore Deo non de ipsius substantia fieri dubitare fas non est), aut non debere reprehendi, aut ab co debere, a quo potest docente et auferri : et habere in se animas corporum similitudines incorporeas; ipsas autem non esse col pora: el salva distinctione animæ et spiritus, etiam universaliter animam spiritum nuncupari, puto quod persuaserim Charitati tuæ. Si autem persuadere non potui, utrum tamen ea dixerim que persuadere debuerint, qui legent potius judicabunt.

:

39. Si qua sane alia, quæ plurima in tuis libris emendanda mihi videntur, scire fortasse desideras, venire tibi non sit onerosum, non tanquam discipulo ad magistrum, sed primævo ad grandævum, forti as infirmum. Etsi enim non eos edere debuisti, majore tamen et veriore gloria quisque correctus sua confes sione reprehenditur, quam cujuslibet errantis ore laudatur. Quamvis in eorumdem recitatione librorum auditores et laudatores tuos non omnes ista qua: sana doctrina improbat, vel ante sensisse, vel ad ea tibi consensisse crediderim sed acie mentis ipso- tuæ recitationis impetu cursuque perstricta, hæc parum advertere potuisse; aut certe etiam illos qui advertere potuerunt, non in te rerum liquidissimam veritatem, sed verborum affluentiam et ingenii facultatem indolemque laudasse. Plerumque enim laudatur *, prædicatur et amatur eloquium in spe juvenis; etsi nondum habeat maturitatem fidemque doctoris. Quapropter ut et tu recte sapias, et alios non tantummodo delectare possit, verum etiam ædificare, quod loqueris; curam te oportet gerere de sermonibus tuis, re motis plausibus alienis.

1 Sic duo Mss. At editi, debuerim.

2 Manuscripti, plerumque enim prædicatur, onusso, landatur.

ADMONITIO

IN OPUS CONTRA DUAS EPISTOĻAS PELAGIANORUM.

Bonifacio Romanam Ecclesiam post Zosimum gubernante, due Pelagianorum, quæ per Italiam secreto circumferebantur Epistolæ detectæ sunt Catholicorum quorumdam vigilantia, delatæque ad cumdem Bonifacium papam. Alteram Julianus, ut dicebatur, Romam miserat: alteram autem decem et octo velut episcopi, idem nimirum Julianus, et cum eo forte Florus, Orontius, et cæteri ex Pelagianis in Ephesina synodo memorati, alii que Thessalonicam communi nomine, ad Rufum ejusdem loci episcopum direxerant. Utramque Epistolam Bonifacius curavit Augustino mittendam per Alypium episcopum : qui Alypius ex Italia in Africam sub anni 419 finem reversus, non cas tantum Epistolas, sed etiam excerpta de Juliani libris quædam sibi a Valerio comite missa, secum reportavit. Adversus excerpta librum de Nuptiis et Concupiscentia secundum condidit Augusti nus, aun › forte 420; ac sub idem haud dubie tempus quatuor libros contra duas Epistolas Pelagianorum elu cubravit, Bonifacio papæ nuncupatos: quos subinde libros in Retractationum serie opusculis dicto anno 420 compositis proxime subjunxit.

lidem libri A ypio rursumin Ita liam navigante delati sunt ad Bonifacium: nam de illis Julianus in libro primo Operis Imperfecti, cap. 85, Sicut in his libris, inquit, quos nunc per Alypium ad Bonifacium misisti, › Qui de his quoque ibidem, libro secundo, cap. 178, scribit, Quod tam nefarium est, ut cum a nobis in ea Epistola, quam ad Orienten mísimus, vobis fuisset objectum, tu in his libris, quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris. Quod vero ad eam Epistolam attinet, que Romam a Juliano missa ferebatur, cujus Epistolæ verba hæc Austinus in libro s cundo de Nuptiis et Concupiscentia, n. 2, attulit,

‹ Dicunt etiam istas quæ modo aguntur, nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quatuor libris respondi: illam Julianus suam esse inficiatur in libro primo Operis Imperfecti, cap. 18. Facit quoque, inquit, Epistolæ mentionem, quam a me ait Romam fuisse directam . sed per verba quæ posuit, nequivimus quo de scripto loqueretur agnoscere. Nam ad Zosimum quondam illius civitatis episcopum super his quæstionibus duas Epistolas destinavi, verum co tempore, quo adhuc libros exorsus non cram. › Respondet Augustinus: Hæc Epistola non est ad Zosimum, id est, non ad eum nominatim scripta, scd ad eos seducendos, qui Roma possent tali suasione seduci. Sed si eam non agnoscis, ecce non sit tua. Suspicamur nos, Julianum dissimulandi ansam capere ex istis verbis: Quod in libro Augustini legitur contra quem, › etc., quæ forte quispiam postea in margine annotavit, atque inde alius in textum Epistolæ transtulit.

(

In primo libro subsequentis operis, Epistolæ a Juliano, ut ferebatur, Romam missæ respondet Augustinus. In secundo et aliis deinceps alteram excutit Pelagianorum Epistolam ad Rufum Thessalonicensem. Ostendit in primis Catholicos cum a Pelagianis abhorrent, non in Manichæos incidere. Calumniam prævaricationis in Pelagii Cœlestiique sub Zosimo damnatione admissæ propulsat a Romanis clericis. Gratie nomine nec fatum asseri a Catholicis, nec personarum acceptionem Deo tribui demonstrat.

In tertio exponit contra Pelagianam hæresim quid vere Catholici dicant de Legis utilitate, quid de Baptismi effectu ac virtute doccant, quid de utriusque Testamenti discrepantia, quid de Prophetarum et Apostolorum justitia et perfectione, quid de appellatione peccati in Christo, quid postremo de præceptorum in futura vita impletione profiteantur.

In quarto denique insidias aperit, quæ reliqua parte Epistolæ secundæ Pelagianorum, in quinque doctrinæ eorum capitibus latent, in laude scilicet creaturæ, laude nuptiarum, laude Legis, laude liberi arbitrii, et laude sanctorum: atque ad finem libri profert Cypriani et Ambrosii testimonia pro catholica fide, quaedam de originali peccato, alia de gratiæ adjutorio, ultima de præsentis justitia imperfectione.

In subsequentes libros vide lib. 2, cap. 61, Retractationum, tom. 1, col. 655, a verbis, Scquuntur libri quatuor, usque ad verba, Celeberrima prædicante. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA

DUAS EPISTOLAS PELAGIANORUM

AD BONIFACIUM ROMANÆ ECCLESIA EPISCOPUM

Libri quatuor.

LIBER PRIMUS.

Epistolæ a Juliano, ut ferebatur, Romam missæ respondet Augustinus: ac primum catholicam doctrinam indicat ak illius calumniis, tum Pelagianorum hæreticum sensum in ea fidei professione, quam Epistolæ auctor Catholicis o, ponebat, latentem retegit et refellit.

CAPUT PRIMUM.—1. Exorditur a Romani episcopatus præeminentia. Noveram te quidem fama celeberrima prædicante, et frequentissimis atque veracissimis nuntiis quanta esses Dei gratia plenus acceperam, beatissime atque venerande papa Bonifaci. Sed posteaquam te etiam praesentia corporali frater meus vidit Alypius, acceptusque a te benignissime ac sin

cerissime, mutua m'scuit dictante dilectione colloquia, tecumque convivens, et parvo licet tempore, magno tibi junctus affectu, se simul et me refudit animo tuo, teque mihi reportavit in suo, tanto major in me tuæ Sanctitatis est facta notitia, quanto certior amicitia. Neque enim dedignaris, qui non alta sapis, quamvis altius præsideas, esse amicus humilium, et amorem

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Contra duas E; istolas Pelagianorum libri quatuor recogniti sunt ad Vaticana duo exemplaria manuscripta et ad Gaʼlicana tria, unum scilicet abba ie Beccensis, aliuni abbatiæ sancti Petri de Pratellis, tertium abbatiæ s. Michaelis de monte ip periculo maris; et ad editiones Am. Ér. et Lov.

Comparavimus præterea eas-omnes editiones initio Retr. et Conf. s., t. 1, memoratas. (a) Scripti anno 420, aut paulo post.

M

rependere impensum. Quid est enim aliud amicitia, que non aliunde quam ex amore nomen accepit, et nusquam nisi in Christo fidelis est, in quo solo esse etiam sempiterna ac felix potest? Unde et accepta per cum fratrem, per quem te familiarius didici, majore fiducia, ausus sum aliquid ad tuam Beatitudinem scribere de his rebus, quæ hoc tempore episcopalem curam, si qua in nobis est, ad vigilantiam ' pro grege dominico stimulo recentiore sollicitant.

2. Novi quippe hæretici, inimici gratiæ Dei, quæ datur pusillis et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, etsi jam cavendi evidentius apertiore improbatione monstrantur; non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum vel minus eruditorum corda tentare. Quibus utique esset respondendum, ne se vel suos in illo nefando errore firmarent, etiam si non metueremus, ne quemquam Catholicorum verisimili sermone deciperent. Cum vero non desinant fremere ad dominici gregis caulas, atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oves, aditus undecumque rimari, communisque sit omnibus nobis qui fungimur episcopatus officio (quamvis ipse in ea præemineas celsiore fastigio) specula pastoralis: facio quod possum pro mei particula muneris, quantum mihi Dominus adjuvantibus orationibus tuis donare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta prætendam; quibus rabies qua furiunt, aut etiam ipsa sanetur, aut a lædendis aliis repellatur.

3. Hæc autem que duabus Epistolis corum respondeo: uni scilicet quam dicitur Romam misisse Julianus, credo ut per illam, quos posset, suos aut inveniret, aut faceret, alteri autem quam decem et octo velut episcopi participes ejus erroris, non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate tentandum, et ad suas partes, si posset fieri, traducendum, ausi sunt Thessalonicam scribere: hæc ergo quæ istis, ut dixi, duabus Epistols illorum, ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere Sanctitatem, non tam discenda quam examinanda, et ubi forsitan aliquid displicuerit, emendanda constitui. Indicavit enim mihi frater meus, quod cas illi dare ipse dignatus es, que in tuas manus, nisi vigilantissima diligentia fratrum nostrorum filiorum tuoruin, venire non possint. Ago autem gratias sincerissimæ in nos benevolentiæ tue, quod eas me latere noluisti Litteras inimicorum gratiæ Dei, in quibus reperisti nome: meum calumniose atque evidenter expressum. Sed spero de Domino Deo nostro, quod non sine mercede que in cœlis est. illi me lacerant dente maledico, quibus me pro parvulis, ne fallaci laudatori Pelagio perditi relinquantur, sed veraci salvatori Christo liberandi offerantur, oppono. CAPUT II.4. Julianum impugnat asserentem li

Gallican manuscri, ti, și qua in nobis est vigilantia. ↑ In iisdem Mss.. improbitate.

Er. et Lov., in eo præemineas celsiore fastigio speculæ pastoralis. Verius antiqua editio Am. et Mss. Gallicani ac vaticani, in ea præzminzas celsiore fastigio specila pastoratis.

berum arbitrium peccato Adæ periisse. Jam itaque Juliani respondeamus Epistolæ. Dicunt, inquit, illi Manichæi, quibus medo non communicamus, id est, toti isti cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est, Adæ, liberum arbitrium perierit, et nemo jam potestatem habeat bene vivendi, sed omnes in peccatum carnis suæ necessitate cogantur. › Mamchæos appellat Catholicos, more illius Joviniani, qui ante paucos annos hæreticus novus, virginitatem sanctæ Mariæ destruebat, et virginitati sacræ nuptias fidelium coæquabat. Nec ob aliud hoc objiciebat Catholicis, nisi quia eos videri volebat accusatores ve. damnatores esse nuptiarum.

5. Liberum autem arbitrium defendendo præcipitant, ut de illo potius ad faciendam justitiam, quam de Domini adjutorio confidatur, atque ut in se quisque, non in Domino glorietur (I Cor. 1, 31). Quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa quæ in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justitiam ; propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Domino, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. vin, 56): utique liberi ad bene justeque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per illud peccent, maxime omnes qui cum delectatione peccant et amore peccáti, hoc cis placet quod eos libet. Unde et Apostolus. Cum essetis inquit, servi peccati, liberi fuistis justitiæ. Ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse, nisi alia libertate, servire. Liberi ergo a justitia non sunt, nisi arbitrio voluntatis : liberi autem a peccato non fiunt, nisi gratia Salvatoris. Propter quod admirabilis Doctor etiam verba ipsa discrevit : Cum enim servi essetis, inquit, peccati, liberi fuistis justitiæ. Quem ergo fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habelis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam (Rom. vi, 20 22). Liberos dixit justitiæ, non liberatos: a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent; sed vigilantissime maluit dicere liberatos, referens hoc ad illam Domini sententiam, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Cum itaque non vivant bene filii hominum, nisi effecti filii Dei, quid est quod iste libero arbitrio vult bene vivendi tribuere potestatem; cum hæc potestas non detur nisi gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. vu, 25), dicente Evangelio, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1, 12) ? CAPUT III. — 6. Gratia non secundum merita datur. Sed ne forte dicant, ad hoc esse adjutos, ut haberent potestatem fieri filii Dei ; ut autem hanc accipere mererentur, prius eum libero arbitrio, nulla adjuti gratia receperunt : hæc est quippe intentio

Er. et Lov., quod eis libet. At Am. et Mss., quod eos hibet. Hoc verbam accusativo jungere solet Augustinus. ↑ Sic Mss. Editi autem loco, filii hominum, babent, hemines.

« PredošláPokračovať »