Obrázky na stránke
PDF
ePub

le iniquus, donec a Christo interficiatur, et potentia ejus destruatur; ergo, teste Paulo, tribulatio finitur per Antichristi mortem, et non antea. Et hoc idem significavit Daniel, cap. 7, dicens, per tribulationem illam Sanctos tradendos esse in manu Antichristi usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et statim subdit: Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispareat usque in finem. In quo loco de Antichristo ad litteram loqui manifestum est, et omnes Patres et expositores catholici unanimi consensu docent. Unde idem Daniel, in cap. 8, loquens de Antiocho, dicit: Contra Principem principum consurget, et sine manu conteretur; quæ verba dicta etiam esse de Antichristo in persona Antiochi repræsentato, auctor est divus Gregorius, lib. 30 Morali., cap. 12.

6. Persecutionem Antichristi ejus morte terminandam.-Denique Apocalyp. 19, de Antichristo, et quodam pseudopropheta ejus, qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestia, dicitur: Vivi missi sunt isti duo in stagnum ignis, additurque de sociis eorum: Et cæteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, nimirum, Christi, quem prius se vidisse Joannes narraverat. Constat igitur finem tribulationis sub Antichristo futuræ, etiam esse futurum finem imperii et vitæ ejus. Nam, licet sit dissensio inter Catholicos, an in hoc mundo interficiendus sit propter Pauli verba, vel vivus in infernum tradendus, ut Joannes significat, vel vivus absorbendus a terra per hiatum ejus, ut intra illam conclusus ibi moriatur et sepeliatur, et anima in infernum descendat, ut ita facilius loca concilientur, hæc quæstio nihil ad rem præsentem refert; quocumque enim modo ille præsentem vitam in hoc mundo inter mortales finiat, satis nobis est non prius amissurum regnum, vel a persecutione cessaturum, quam vivere in hoc mundo desinat.

7. Persecutio Antichristi tres annos cum semisse durabit. — Tertio dicendum est, persecutionem illam brevi tempore esse duraturam, nimirum, tribus annis cum dimidio, ac subinde totidem annis ante mortem Antichristi esse inchoandam. Ita docent Patres omnes: Irenæus, lib. 5, cap. 30; Hippolyt., de Consummat. mundi; Lactant., lib. 7, cap. 17: Dabitur (ait) Antichristo desolare orbem terræ mensibus quadraginta et duobus. Idem Cyrillus, cateches. 14; Chrysostomus, homil. 49 in Matthæum, in Imperfecto; Ephrem, tract. de Antichristo; Hieronym., Danielis 17

et 12, dicens: Sanctos permittendos esse potestali Antichristi per tres annos et dimidium. Item Augustinus, 20 de Civitate, cap. 18 et 23, dicens, Antichristi adversus Ecclesiam sævissimum regnum, exiguo spatio duraturum esse, qui vel dormitans hæc legerit, dubitare non posse. Et statim idem tempus declarat. Idem habet Prosper in Dimidio tempor., cap. 14; et Raban., in tractatu de Antichristo, qui fertur sub nomine Augustini. Et eadem est communis sententia interpretum Daniel. 7 et 12, ubi præsertim Theodoret., et in Apocalypsi octavo et sequentibus; Victori., Primasii, Bedæ, Anselmi, Ruperti, Aret., et recentiorum.

8. Probatur ex cap. 7 Danielis. - Fundaturque hæc sententia primo, in verbis Daniel. 7: Tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. In quibus verbis nomine temporis annus significatus est, ut notant ibi Hieronymus, Theodoretus, et omnes; et Augustinus, 20 de Civitate, cap. 23; et patet ex Daniel. 4: Donec septem tempora mutentur super eum. Et iterum: Septem quoque tempora mutaʼuntur super te. Idemque inferius repetitur. Est ergo ille usus Scripturæ maxime in illo Propheta, quem Joannes in Apocalypsi imitatus est. Item necesse est ut ibi tempus significet definitam aliquam temporis mensuram, quia alias non posset numerari; non potest autem significare horam, diem, hebdomadam, aut mensem, quia esset nimis parvum tempus; nec significat multitudinem aliquam annorum, quia esset nimia duratio contra alia loca Scripturæ. Denique tempus in motu solis præcipue conspicitur, cujus integra revolutio annum consummat, et ideo merito nomine temporis vel unius temporis significatur; quando enim incipit altera solis conversio, quasi novum tempus inchoatur, in nulla vero multitudine annorum potest tam certa ratio metaphoræ occurrere, ut nomine temporis in singulari significetur. Unde etiam intelligitur, quando dicitur per tempus, perinde positum esse ac si diceretur, per unum tempus, maxime cum statim additur, et tempora. Hoc autem plurale de duobus intelligendum est, et non de pluribus, tum quia illud sufficit ad vim vocis, cujus amplitudo coarctanda est, ne in immensum crescere et sine termino ampliari possit, quod repugnat intentioni prophetiæ, et additioni dimidi temporis, quæ statim fit, et plane indicat tempus illud stricte sumi; tum etiam quia,

ut Hieronymus et Augustinus supra notant, in hebræo ibi est numerus dualis, qui Latinis non est in usu, et ideo pluralis pro duali positus est. Igitur vox tempora ibi duos annos significat; sunt ergo tres anni cum dimidio. 9. Probatur idem ex c. 12 ejusdem Prophetæ. - Probatur etiam ex Apocalypsi. —Accedit (ut notat Augustinus supra) quod hoc tempus per dierum numerum ab eodem Propheta explicatur; sic enim ait cap. 12: Et a tempore, quo ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta, qui efficiunt tres annos cum dimidio, et supersunt duodecim dies, quod non refert, quia non oportet dimidium annum esse præcisum, nam communi sermone dicitur annus dimidius, etiam si aliqui dies ultra sex menses supersint. Præterea Apocalypsis 12 similiter dicitur: Postquam vidit Draco, quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum, et datæ sunt mulieri (id est Ecclesiæ) alæ duæ aquilæ magnæ, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. Qui locus intelligitur ab omnibus de tempore persecutionis Antichristi in eadem illarum vocum significatione. Unde paulo antea in eodem capite per dies idem tempus declaratur, dum dicitur: Mulier fugit in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. Et similiter cap. 11, per dies et menses idem tempus explicatur, cum dicitur: Ciritalem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus; et de prædicatione Eliæ et Enoch subjungitur: Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis. Qui non conficiunt integros annos tres cum dimidio, desunt enim octodecim dies.

10. Difficultas. Solutio. Unde oritur difficultas, quia supra dictum est, hoc tempus mensium vel annorum non esse præcisum quoad dies, quia nonnullis diebus pluribus abundat; hic autem deficiunt dies; fieri tamen non potest ut in eodem mensium numero sit excessus et defectus dierum. Dicendum vero est hoc ita esse in ordine ad eumdem effectum, seu ad eamdem rem quæ narratur, secus vero esse posse in ordine ad res diversas. Quocirca, quoties fit numeratio per dies, numerus dierum sine dubio est præcisus, quia hoc requirit veritas narrationis, licet non oporteat extremos dies esse comple

tos, sed sit satis esse inchoatos. Similiter etiam narratio per menses requirit præcisum numerum quoad menses; ultimus tamen potest esse non impletus, et ideo in numero dierum non requiritur tanta præcisio. Quod si certo numero mensium addatur dimidium, tunc necesse est reliquos menses esse integros, quia dimidii mensis additio hoc requirit ad numeri mensium veritatem, et nihilominus quoad numerum dierum non requiritur tanta æqualitas; nam dimidium mensis dicitur mensis non completus, sive sit præcise dimidius, sive plures, aut pauciores dies, quam quindecim fuerint.

11. Idem ergo est cum numerantur tot anni, verbi gratia, tres, et additur dimidium, nam priores anni requiruntur integri, in dimidio autem potest esse varietas, quia non semper requiritur aut completus, aut præcisus quoad numerum dierum, et mensium integritatem. In præsenti ergo tempus persecutionis Antichristi sine dubio erit trium annorum cum semisse. Et quia in alia numeratione per dies adduntur aliqui dies ultra præcisum tempus trium annorum cum dimidio, ideo necessario sunt intelligendi illi anni quoad præcisum numerum dierum, etiam si non oporteat, ut dixi, ultimum diem integrum esse. Non est autem necesse prædicationem Eliæ et Enoch durare toto tempore, et omnibus diebus persecutionis Antichristi; poterunt enim mitti aliquot diebus post inchoatam persecutionem, vel, quod verisimilius est, occidi aliquot diebus ante mortem Antichristi, et consequenter ante finitam ejus persecutionem, et ideo licet prædicaturi dicantur Elias et Enoch per tres annos, et dimidium, vel per quadraginta et duos menses, nihilominus possunt non esse integri quoad numerum dierum, licet in persecutione non solum integri sint, sed etiam aliquibus diebus abundent. Et simili modo dicitur Ecclesia in persecutione illa in desertum fugere, et ibi manere per idem tempus annorum et mensium, quia Sancti eo tempore fugient in montes, et se abscondent in solitudinem, et ibi manebunt. Fieri tamen potest ut non statim a principio se recipiant in solitudinem, sed post aliquot dies ab inchoata persecutione, et ideo quoad numerum dierum illudmet tempus annorum vel mensium minus recensetur.

[ocr errors][merged small]

antecessuram esse diem judicii, seu diem judicii esse futurum post mensem cum dimidio a morte Antichristi. Contra hanc assertionem tres possunt referri sententiæ. Prima est antiqua Chiliastarum, qui dixerunt, post Antichristum debellatum regnaturum Christum cum Sanctis in hoc inferiori mundo, in summa pace et gloria terrena, per mille annos. Hanc vero sententiam omitto, quia jam est ab Ecclesia rejecta tanquam hæresis manifesta, et quia nihil ad præsentem causam refert, et in aliis locis ex professo tractatur a Theologis, in 4, d. 43, et ab expositoribus Apocal., cap. 20, ubi videri potest Ribera, et Perer., lib. 8 in Daniel., in fine. Hac ergo omissa sententia, altera est, dicentium moram illam esse futuram per tempus septem annorum. Quia Ezechiel, cap. 38 et 39, describens persecutionem Antichristi sub nominibus Gog et Magog (ut est probabilior expositio), dicit, superato Gog, id est, Antichristo, et destructo Magog, id est, ejus exercitu, tantam esse futuram stragem inimicorum', tantamque pacem in populo Dei, ut post lustratam et purgatam terram per septem menses, mortuos sepeliendo, habitatores ejus per septem annos non indigeant lignis de saltu ad succendendum ignem, quia spolia ex armis inimicorum ad illum usum sufficient.

13. Tertia sententia regis Angliæ dicentis id certo sciri non posse. - Tertia vero sententia negat posse certo sciri quanta temporis mora. inter Antichristi mortem et diem judicii intercessura sit. Quam tanta exaggeratione tradit rex Angliæ in Præfat., pag. 74, ut dicat, sententiam, quan Pontificii sequuntur, tempus illud trium annorum cum dimidio, et tot dierum, proprie et ad amussim intelligendo, toti novo Testamento repugnare. Nimirum quia in illo dies judicii ignoratus ab omnibus, et repentinus futurus prædicatur. Et alioqui si quæ sunt hac de re prophetiæ, tam sunt obscuræ propter verborum significationem variam, et sæpius metaphoricam, ut nihil certum ex eis colligi possit. Unde concludit, in loco citato sumi diem pro anno, et numerum definitum pro incerto, seu pro duratione diuturna.

14. Probatur assertio posita auctoritate Patrum. -- Nihilominus assertio posita communis est Patrum. Eam docet Hieronymus, Daniel. 14; Theodoret., orat. 10 in Daniel. ;

1 Ezech. 39.

Beda, Apocal. 8; Anselm., 2 Thessalon 2; et frequentius moderni, Bellarm., lib. 3 de Rom. Pontif., cap. 17; Ribera et Perer. supra. Probatur ex loco citato Daniel. 12, ubi, postquam dictum fuerat persecutionem Antichristi duraturam diebus 1290, statim additur: Beatus qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. In quo numero, quadraginta quinque dies adduntur priori numero, quod non alia ratione factum intelligitur, nisi quia tot diebus, et non pluribus, differendum est judicium post finitam persecutionem. Nam quia in illis diebus peccare potest, damnari etiam ille, qui in tentatione Antichristi firmus permanserit, non potest proclamari beatus intra illum dierum numerum; qui autem pervenerit usque ad finem illorum dierum constans in eadem viva fide, pronuntiatur beatus, quia jam erit finita via, post quam peccari non poterit. Atque ita locum illum intellexerunt auctores allegati.

15. Opinio recentiorum. - Improbatur. Quidam vero alii recentiores dicunt, ex illo quidem loco colligi, quadraginta quinque dies futuros ante judicium post necem Antichristi, non tamen statim post illos futurum esse judicium, quia ibi hoc non dicitur'. Verumtamen si attente ponderetur vis illius beatificationis: Beatus qui expectat, et pervenit usque ad dies, ut nos illam expendimus, valde probabiliter utrumque inde colligitur. Quia nisi finitis illis diebus 1335, statim esset futurus finis mundi et judicium, non esset cur absolute beatificarentur perseverantes usque ad illum numerum dierum, quia adhuc in periculis versarentur. Et eadem ratione possent dici beati, qui perseverassent usque ad dies mille ducentos nonaginta, quia jam vicerunt Antichristi tribulationem ; et e converso dici possent beatiores, qui usque ad dies quatuor mille perseverarent. Non ergo sine mysterio ille præcisus numerus dierum positus est, sed quia in illo finienda sunt bella, et pericula Sanctorum in terris. Habetque hoc argumentum, ut statim dicam, magnam vim, quando tam accurate futurum tempus per dies, et numeros magnos et parvos, perfectos et imperfectos computatur; nam tunc denotatur magna præcisio narrationis, et quod in illo puncto mysterium aliquod sit implendum; hic autem nullum aliud cogitari potest, nisi

1 Vide Massu., lib. 1, c. ult. ; Riber., Apoc. 20, n. 13.

quod sit finis mundi futurus, seu (quod idem ra, ut pro sepeliendis illis septem menses sint est) judicii dies.

16. Opinio aliorum.-Dicunt aliqui significari potuisse, non omnes Christi hostes et Antichristi ministros cum illo simul esse occidendos, et ideo persecutionem non esse omni ex parte finiendam in termino illorum millium ducentorum nonaginta dierum, sed per alios qua draginta quinque occidendos esse hostes Sanctorum, et ideo ex tunc beatos appellari, quia in majori tranquillitate, extinctis hostibus, Christo servire poterunt, etiam si judicium tam cito futurum non sit. Sed hæc est voluntaria conjectura, et non multum probabilis. Tum quia tempus persecutionis satis præcise numeratur Daniel. 7 et 12. Tum etiam quia non est verisimile, extincto mirabiliter Autichristo, et pseudopropheta ejus, futurum esse timorem hostium in Sanctis Ecclesiæ, aut futurum esse aliquem ministrum Antichristi, qui eos persequi audeat. Tum præterea quia Ezechiel. 39, sub nominibus Gog et Magog, ita describitur victoria contra Antichristum, omnesque fautores ejus, Gog, Magog, ut simul ipse et omnes ejus ministri sint occidendi; sic enim dicitur: Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui, qui sunt tecum. Et infra: Super faciem agri cades, et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter. Hæc ergo narratio illas moras non admittit, neque erunt necessariæ, cum non humano brachio, sed divina virtute et prodigiis occidendus sit, non tantum Antichristus, sed omnis etiam exercitus, omnesque fautores ejus. Ergo ratione victoria et quietis a persecutione Antichristi, beati dici possent omnes, qui usque ad millesimum ducentesimum nonagesimum diem perseverarunt; ergo alia altiori et veriori ratione dicuntur beati, qui usque ad millesimum trecentesimum trigesimum quintum diem constantes fuerunt, utique quoniam ad finem omnium periculorum pervenerunt, et stabunt in sorte sua in finem dierum, sicut statim ibidem dicitur a Daniele. Hæc ergo expositio simplicior est, et verbis ipsis magis consona.

17. Non obstat locus Ezechielis.-Neque obstant verba Ezechiel 39, de septem mensibus pro sepeliendis mortuis, et septem annis pro armis hostium ad ignem consumendis, quia non sunt posita ad prædicendum futurum, sed ad exaggerandam præsentem stragem. Itaque sensus non est assertivus futurarum actionum, sed potentialis, id est, tot erunt cadave

necessarii, et tot armorum spolia ad fovendum ignem, ut pro septem annis sufficere possint. Ubi etiam septem anni vel menses non certum, sed indefinitum tempus, id est, longam, et longiorem moram significare possunt, ut Bellarminus notavit. Eumdemque sensum vidit Ribera, n. 71, et aliis testimoniis illum confirmat; nescio autem cur paulo post illi displicuerit.

18. Et si tempus certum significarent, nihil officiunt veræ sententiæ. - Adverto etiam, intelligendo locum illum juxta corticem et proprietatem litteræ, ad summum inferri, futurum tempus septem annorum a morte Antichristi usque ad judicium, ut eodem numero 23 Ribera tradit. Quod quidem intentioni nostræ nihil obstaret, quia satis breve est tempus illud ad concludendum nondum venisse Antichristum. Verumtamen, supposito illo sensu, nullum relinquitur fundamentum illius exclusivæ, nimirum, solum per septem illos annos differendum esse judicium, saltem ex vi illius prophetiæ. Quia Ezechiel tantum dicit, ignem per septem annos fovendum esse ex spoliis armorum, non vero dicit postea non esse futurum mundum hunc inferiorem ad humanum usum ignis et lignorum, sicut est. Neque hoc posterius ex priori colligitur, sed solum post illud septennium, consumptis jam armis, necessarium fore colligere ligna, vel scindere arbores ex saltu; ergo nihil cer tum inde colligitur, licet brevitas temporis in confuso aliunde habeatur, ut statim dicam.

19. Dies a morte Antichristi ad judicium multi esse non possunt.- Unde tandem addo, licet obscuritas prophetiarum, et varietas expositionum sufficiat, ut ante Ecclesiæ definitionem non sit certa sententia hæc de quadraginta quinque diebus, nihilominus hoc non obstare, quominus probabilior vel etiam simpliciter vera censenda sit. In quo etiam animadverto, licet non sit certum de fide, tot dies, tantumve temporis præcise sumptum interponendum esse inter finem Antichristi et diem judicii, nihilominus certissimum esse illud tempus esse satis breve, nec posse per plures annos differri. Nam Christus Dominus dixit, Matth. 24: Statim autem post tribulationem illorum dierum sol obscurabitur; non potest autem cum proprietate dici, statim post tale tempus fieri, quod fit per plures annos post finitum illud tempus; imo valde credibile fit ex his verbis, signa illa, quæ diem judicii præcedent, et

mortem Antichristi sequentur, incœptura esse ante transactos illos quadraginta quinque dies, quia hoc indicat verbum statim, a Christo positum; et per se est necessarium ut dies judicii in fine illorum, et post prædicta signa, vel paulo post esse possit.

CAPUT VI.

PRIMÆ OBJECTIONI REGIS ANGLIE CONTRA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS SATISFIT.

1. Rex Anglia contendit regnum Antichristi longius duraturum. - Tria potissimum argumenta ex Præfatione regis colligo, quibus probare nititur, Antichristum longiori tempore esse duraturum; ipse autem nihil distinguit inter persecutionem, et regnum Antichristi, quia vel æqualis durationis illa facit, vel saltem utrumque censet longo tempore esse duraturum, et ideo etiam nos in hoc capite de illis tanquam de uno loquemur, nam postea illa accuratius distinguemus.

2. Fundamento caret. - Primum ergo argumentum sumit ex c. 13 Apocalyps., juncto 17. In priori enim ait Joannes, vidisse bestiam ascendentem de mari, habentem capita septem. Et de eadem postea subjungit: Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est. Sentit ergo rex bestiam illam esse Romam, et vulnus illud lethale, quod accepit, esse vastationem et quasi destructionem ejus a Gotthis et Vandalis factam, et hoc vulnus curabitur, ait, in capite, sive in rege Antichristo, qui deinde exurget, atque ad diuturnum tempus regno potietur. Quod non aliter confirmare videtur, nisi ex consonantia alterius capitis 17. In quo etiam Joannes narrat vidisse bestiam habentem capita septem, quæ capita declarat esse reges, quibus postea octavum addit, qui ex septem etiam est, et qui erat, et non est. Qui (ut rex exponit) est Antichristus, qui regnare incipiet Romæ, postquam per operationem iniquitatis Christiana Roma plane corrupta fuerit et sinceritatem religionis amiserit. Unde quia ipse jam hoc esse completum existimat, et lethale vulnus, Romæ a Gotthis inflictum, jamdudum curatum est, et adhuc idem thronus Roma durat, infert ipse, Antichristum, et regnum ejus multo longiori tempore quam per triennium cum dimidio esse duraturum.

3. In toto hoc argumentandi modo nullam vim rationis vel auctoritatis invenio, quia pro

libito asseritur, et sine probatione sumitur, quod propriæ opinioni deservit ; nihilominus tamen istud proponimus, ne aliquid prætermittere videamur, et ut dum per occasionem hanc visionem Joannis explicuerimus, veritatem catholicam magis confirmemus. De visione igitur capitis 13 breviter respondemus, probabile valde esse bestiam illam Antichristum repræsentasse. Nam omnia, quæ statim de illa bestia dicuntur, propria sunt Antichristi opera et signa, et quia statim introducitur alia bestia, quæ priorem prædicat, et nomen ejus adumbrat, quod omnes intelligunt de nomine Antichristi. Et ita hunc locum exposuerunt Patres antiqui, Irenæus, lib. 5, c. 28 et 30; Hypolit., orat. de Consummat. mundi, et Method., in simili orat.; Ephrem, tract, de Antichristo; Gregorius, 33 Moralium, cap. 26; Ambrosius, Rupert., Andreas, Aret., Anselmus. et alii Apocalypsim exponentes.

4. Septima bestia capita septem. — Reges sunt Antichristi socii. De septem autem capitibus ejus licet varia sit expositio, tamen simplicior magisque recepta est, illa septem significare reges, ex illis decem, qui tempore Antichristi erunt, et per decem cornua apud Danielem et Joannem significantur. Nam quia ex illis decem tres interficientur et destruentur ab Antichristo, alii vero septem illi subjicientur et sociabuntur, et cum illo simul regnabunt, fasces illi submittendo, ideo Antichristus dicitur habere capita septem. Unde quod additur, unum ex his capitibus fuisse quasi occisum in mortem, non oportet de propria persona Antichristi intelligi, hoc enim ibi non dicitur, sed quod in uno ex capitibus suis graviter vulnerabitur et curabitur. Ergo non bestia, sed unum ex capitibus ejus plagam accipiet, ipsa autem bestia curabit plagam illam, specie quidem externa, mirabili quodam modo, ita ut admirata fuerit universa terra post bestiam, etc. Igitur sensus est, unum ex illis septem regibus, qui Antichristo servient, fore lethaliter vulnerandum, fortasse in aliquo bello, vel proprie, et ad litteram in suo corpore vulnus lethale recipiendo, et postea subito esse ab Antichristo dæmonis arte tam mirabili modo sanandum, ut omnes rapiantur in admirationem, et Antichristum adorent. Vel certe intelligitur magis metaphorice de vulnere in statu et regno, quia aliquis ex illis regibus vincetur ab hostibus, ita ut videatur omnino destructus, et suo regno privatus, et subito ab Antichristo sum

« PredošláPokračovať »