Obrázky na stránke
PDF
ePub

sis secundis, vel specialiter illa creando, aut producendo, qualis fortasse fuit serpens, quo ad decipiendam Evam dæmon usus est. Quia talia corpora non sunt facta a Deo propter hunc finem, nec propter abusum, quamvis illud præviderit et juste permiserit. At vero alia corpora, quæ dæmones ordinarie assumunt solum ad eum finem et pravum usum, ab ipsis formantur, et ideo fieri non potest, ut speciali auxilio, aut virtute divina illa faciant, sed solum permittente Deo, et generali auxilio concurrente. In quo etiam sæpe limitationem adhibet, quia non semper permittit dæmoni facere corpus, quale potest et vult, nec ut noceat quantum desiderat, ut docet Augustinus, 1. 20, de Civitate, cap. 8. Et in id Psal. 77: Misit in eos iram indignationis suæ, et serm. 193, de Tempore: et aperte colligitur ex illis verbis Job 1: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.

8. Quarta assertio.-Ex quibus tandem colligitur, etiam Angelos sanctos sæpe assumere corpora propria virtute formata. Nam licet in eis hæc posterior ratio locum non habeat, quia semper optima intentione, et juxta beneplacitum Dei operantur, nihilominus prior ratio sufficit, quia formatio talis corporis sæpe non excedit naturalem virtutem, quæ Angelis sanctis non minus perfecta est, quam malis, proportione servata. Nihilominus tamen addo corpus ab Angelo sancto assumptum interdum adeo perfectum esse, ut non possit sola virtute naturali Angeli formari, sed adjutorio divinæ virtutis indigeat. Hoc attigit Andreas Cæsareensis, in cap. 7, Apocalyps., suo cap. 20, et ita existimo esse D. Thomam intelligendum, nam ibi maxime loqui videtur de Angelis sanctis, ut patet ex argumento, sed contra, et ex discursu articuli, et ex solutione ad primum. Et cum ait, virtute divina, subintelligenda est moderatio, seu conditio, quasi tacite inclusa, scilicet, quatenus necessaria fuerit. Posset autem aliquis dicere, appellasse D. Thomam virtutem divinam ipsam virtutem angelicam etiam naturalem, non solum quia a DEO data est, sed etiam quia est altioris ordinis, comparatione humanæ virtutis. Hæc autem interpretatio duriuscula est, et præter scholasticum rigorem, et ideo existimo addidisse D. Thomam illam particulam, non quia semper sit necessaria specialis DEI virtus, sed ut insinuaret in sanctorum Angelorum ministeriis, interdum posse concurrere et desiderari. Quia interdum non potest virtute naturali formare corpus tam perfectum, tamque simile corpori humano,

quantum ad ministerium peragendum desideratur, ut fortasse accidit Gabrieli, quando missus est ad annuntiandum Virgini divini Verbi conceptionem, vel etiam aliis Angelis, qui Abrahæ, vel Jacob, et Tobiæ apparuerunt, nam forte illa soliditas membrorum, quam supra considerabamus, vel pulchritudo, vel lucis, et colorum perfectio, vel talis lucis irradiatio, quæ colores valde apparentes referat, et aliæ similes dispositiones, aliquam peculiarem cooperationem divinæ virtutis postulabant. Nec in hoc aliquid difficultatis occurrit.

CAPUT XXXVIII.

UTRUM ANGELI IN CORPORIBUS OPERA VITÆ EXERCERE VALEANT.

1. Duplex operationum genus in viventibus. -Diximus de assumptione corporis angelici, et ejus causis: dicendum superest de effectibus, quos Angelus operatur in corpore assumpto. Qui effectus subdistingui possunt ad instar illorum effectuum, quos anima corpus informans per ipsum tanquam per organum, seu instrumentum operatur: nam (ut diximus) Angeli in corporibus assumptis se gerunt ad modum formarum corpora viventia informantium. Quædam ergo sunt operationes intrinsecæ, quas circa se vivens exercet, ut sentire, loqui, ambulare, et similes. Aliæ vero sunt operationes circa corpora extrinseca, ut movere lapidem, artificium facere, vel res ipsas naturales artificiose ita applicare, ut aliquis peculiaris effectus ex eis resultet. Utrumque ergo genus operationum, seu effectuum possunt Angeli efficere in corporibus assumptis, aut vere, aut apparenter, et ideo de utrisque potest dubitari, quomodo ab Angelis fiant. In præsenti igitur capite tantummodo de prioribus nonnulla breviter referemus, in sequenti vero pauca de posterioribus addemus.

2. De primo genere operationum resolutio paulatim traditur.-Primo Angeli in corporibus assumptis nullam habent potentiam vere vitalem.Secundo nec partes organicas. Tractant autem quæstionem propositam D. Thomas, 1 part., quæst. 53, art. 2, et Bonaventura, Scotus, Durandus, Gabriel et alii in 2, dist. 8, et Alensis, 2 part., quæst. 35, per totam, et quamvis de aliquibus actibus particularibus nonnulla controversia inter eos esse videatur, existimo tamen, differentiam tantum esse in modo loquendi; nam omnes in hoc certo principio conveniunt, quod Angeli non

informant substantialiter corpora, quæ assumunt, ut supra etiam probatum est. Quo principio supposito vix potest in puncto proposito esse in reipsa dissensio, nam imprimis ex illo principio sequitur non habere Angelos in corporibus assumptis aliquam potentiam vere vitalem; quia potentiæ hujusmodi naturaliter non separantur ab anima informante, et dante vitam substantialiter corpori, nec habent alium modum naturalis productionis, nisi per quamdam resultantiam, seu consecutionem ex anima, cujus sunt proprietates. Ac denique nec suas proprias actiones efficere possunt, nisi animæ, tanquam principali principio conjunctæ sint; unde ulterius ex eodem principio sequitur, non habere Angelum in corpore assumpto organa corporis, quæ possumus vitalia appellare, id est, convenienter disposita, et apta ad actiones vitales exercendas. Et hoc clarissime probatur, quia talis dispositio nullibi repetitur nisi in corpore, quod per animam substantialiter informatur, et hoc etiam in superiori capite late et perspicaciter a nobis probatum est.

3. Tertio, est assertio hic intenta.-Angeli in corpore assumpto vera opera vitæ non exercent.-Ex quibus tandem concluditur absolute, et simpliciter loquendo, Angelum non exercere in corpore assumpto opera vitæ vera, et quatenus talia sunt, licet interdum efficiant aliqua realia opera secundum quamdam materialem convenientiam operibus vitæ similia, quod etiam non in omnibus actibus vitæ similia, quod etiam non in omnibus actibus vitæ facere possunt. Hæc est resolutio divi Thomæ, in dicto artic. 3, ad quam explicandam distinguere imprimis oportet duo genera actionum vitalium. Quædam sunt producentes terminum intrinsecum (ut ita dicam) vitalem, quia vel essentialiter pendet ab intrinseco principio, tum proximo, tum etiam principali, vel saltem naturaliter non potest alio modo fieri. Hujusmodi sunt omnes actiones sensuum externorum, et internorum, atque etiam appetitus sensitivi, ut omittam actus intellectus, et voluntatis de quibus nulla est quæstio, quia per corpus non exercentur, unde ut per intellectum, et voluntatem fiunt, possunt quidem fieri ab Angelo existente in corpore assumpto, non tamen eo modo, quo ab homine fiunt, scilicet cum aliqua subministratione corporis, vel cum dependentia a phantasmatibus, sed proprio modo pure intelligibili, sine ullo juvamine, vel impedimento corporis assumpti. Et ideo licet illæ actiones

vitales sint, non sunt ex his, quæ per corpus assumptum fiunt, nec ad corporis assumptionem per se pertinent, sed vel per accidens, et concomitanter se habent, vel ad summum esse possunt principia extrinseca assumptionis corporis, quatenus illa voluntarie, et, ut ita dicam, artificiose sit. Alia vero sunt actiones viventium, quæ licet ab ipsis fiant vitali modo, et sub ea rationes tales sint, nihilominus producunt terminos, qui per actionem non vitalem fieri possunt, ut sunt motus localis progressivus, vocis formatio, et similes, quæ dici possunt actiones vitales quoad modum, et non quoad substantiam, ut a prioribus distinguantur, quæ essentialiter, seu in sua substantia vitales dici possunt, ut explicavi.

4. Jam probatur non posse ab Angelis in corporibus assumptis exerceri operationes vitales, quoad substantiam. - De istis ergo actibus in sua entitate vitalibus procedit maxime assertio posita quoad primam, et ultimam partem: nam imprimis evidens est, Angelum non posse facere veras, ac proprias actiones sensus, vel appetitus, aut terminos earum, quia, ut dictum est, non habent in corpore assumpto verum sensum, aut appetitum, aut vera organa talium facultatum. Illæ autem actiones intrinsece, et ex natura sua postulant talia principia; ergo sine illis fieri non possunt. Item actiones illæ naturaliter sunt immanentes, et requirunt principium proximum, quod simul sit principium activum, et receptivum earum: Angelus autem nullas hujusmodi actiones potest habere in corpore assumpto, sed quidquid in eo operatur, est per modum transeuntis actionis. Quia cum Angelus sit suppositum distinctum a corpore assumpto, semper comparatur ad illud, ut extrinsecus motor, est transiens in ipsum ab extrinseco agente. Ex quo etiam concluditur, terminos extrinsecos talium actionum, qui revera sunt qualitates quædam vitaliter productæ, et formaliter constituentes potentias vitales in actu secundo completo, et perfecto, hos, inquam, terminos non posse ab Angelis fieri in corporibus assumptis, quia nec fieri possunt saltem naturaliter, nisi per actiones prædictas vere, et substantialiter vitales, nec recipi possunt in corpore assumpto, vel illud, aut certam ejus partem informare, quia non est in illo capacitas illius effectus formalis, qui est sentire, cognoscere, aut appe tere. Sola enim vera potentia vitalis est capax hujus effectus, Angelus autem non habet talem potentiam in corpore assumpto (ut dixi). 5. Nec illis similes in materiali entitate.

Addidi vero in ultima parte assertionis, non posse Angelum efficere in corpore assumpto opera his actionibus similia in materiali entitate, id est, quæ cum illis conveniant in substantia sua cum sola differentia in modo productionis. Quia revera, licet in corpore assumpto sit quædam pars habens figuram, et speciem oculi, per quam existimari ab aliis potest, videns, et similiter possit reputari audiens per apparentes aures, nihilominus in re ipsa non solum non fit visio, vel auditio, verum etiam neque fit aliquid reale habens convenientiam aliquam cum illis actionibus. Sed Angelus solo intellectu percipit, quæ verus homo videndo, vel audiendo sentiret. Quia vero id facit Angelus sub illa apparente specie sensuum externorum, ideo putatur, quasi videndo, et audiendo aliquid facere, cum tamen reipsa oculos habeat (utique apparentes) et non videant etiam apparenter quoad effectionem alicujus actionis, sed tota deceptio, vel existimatio aliarum ex sola apparentia sensibilium organorum oriatur. Et in hac parte doctrina est inter prædictos theologos maxima convenientia.

actiones non sunt vitales, nisi quoad modum; ergo deficiente modo non sunt vitales.

7. Probatur jam nec vitali modo exercere Angelos opera vitæ.--Quod autem ab Angelo non fiant in corpore assumpto modo vitali, probatur, quia ille modus intrinsece pendet ex substantiali vita ipsius corporis, et illorum organorum, per quæ tales actiones fiunt; ergo tales actiones ut fiunt ab Angelo in corpore assumpto, vitales non sunt. Atque ita absolute, et simpliciter concluditur, Angelos non posse in corporibus assumptis actiones vitales efficere, et hæc in summa est doctrina divi Thomæ, quam expositores ejus uniformiter sequuntur, et communiter idem sentiunt alii theologi, quia vero nonnulli eorum exceptiones quasdam facere videntur, ideo discurrendo per has actiones in particulari, ad singulas earum generalem doctrinam applicabimus. Ex his autem actionibus quædam ad infimum gradum vitæ vegetativæ pertinent, fierique solent media alteratione materiali, ut nutritio, augmentatio, et generatio. Aliæ vero pertinent ad perfectum gradum vitæ sensitivæ, quem Aristoteles secundum locum motivum appellavit: nam per motum localem perficiuntur, ut sunt deambulatio, comestio, locutio, vel scriptio, quæ in homine per conjunctionem ad rationem peculiarem modum participat.

6. Reliqua assertionis pars propter alias actiones, quoad solum modum vitalis, posita est. Nam in illis manifestum est, non solum assumere Angelum corpus habens apparentia organa, seu instrumenta proxima talium actionum, 8. Prima actio est generare, quam Angelus sed etiam vere, et in reipsa efficere aliquas per corpus assumptum non valet immediate actiones reales habentes terminos similes illis, exercere.-Prima ergo ex his actionibus est gequi per hujusmodi actiones viventium fieri so- neratio viventis, de qua ex dictis manifestum lent,verbigratia,non solum assumit Angelus ap- est, nec sub ratione communis generationis parentem manum, sed etiam per illam potest substantialis, nec sub speciali ratione generaaccipere calamum, et motum adeo similem tionis vitali modo facta posse ab Angelo fieri in scriptioni efficere, ut veras litteras scriptas re- corpore assumpto. Primum patet, quia Angelinquat, non minus proprias, et formatas, lus nullam substantiam per se producere poquam si ab homine vivente fierent: et eodem test, ut supra ostendimus. Secundum probatur modo pedibus ambulat, verum realem motum ex definitione vitalis generationis: nam esse efficiendo, et proprium Ubi acquirendo. Et si- debet productio viventis a principio vivente, militer loquitur realem sonum per os, et lin- conjuncto in similitudine naturæ, ut docet diguam apparentes vere efficiendo, et sic de aliis vus Thomas, 1, par., q. 27, a. 2, et tam ibi, operibus vitæ, quæ in substantia sunt quædam quam in philosophia latius explicatur. Nihil actiones transeuntes, et ratio est, quia tales autem horum inveniri potest in productione, actiones habent terminos, qui a principiis vita- quæ ab Angelo fit in corpore assumpto. Tum libus, nec essentialiter, nec naturaliter pen- quia cum illud corpus non vivat, non erit acdent, ut sunt Ubi, sonus, et similes, et ideo tio a vivente, item nec per illam poterit proquoad substantiam, seu entitatem eorum, fieri duci vivens, quia per tale corpus non potest possunt ab Angelo per motum localem, et per produci aliquid perfectius ipso, et ita non erit simulacra organorum vitalium, quæ in cor- productio viventis. Tum etiam, quia ex parte poribus assumit. Nihilominus tamen actiones modi non potest esse a principio conjuncto, in illæ vere ac proprie vitales non sunt, quia non qua particula includitur, ut si generans sit vir, fiunt vitali modo, et ita deest illis quasi forma, ex propria substantia semen emittat: si autem a qua vitales dominantur, quia (ut dixi) ista sit foemina, illud in matrice recipiat, et foveat,

donec virtute illius proles concipiatur : neu- autem, secundum quemdam modum, quia non trum autem fieri potest, nisi per actionem vi- potest fieri, ut talis generatio fiat sine vero setæ, et per organa vitalia, et virtute animæ vi- mine humano, nec extra matricem fœminæ, vificantis talis productio fiat. ut jam dictum est. Igitur, ut possit dæmon applicando activa passivis hunc effectum efficaciter procurare, necesse est, ut sub forma fœminæ alicui homini succubando verum semen humanum ab illo recipiat, et postea sub forma viri alicui fœminæ incubando illud in proprium locum conceptionis fœminæ transmittat, ita ut cum menstruo sanguine, vel semine fœminæ conjungi, et in matricem traduci possit, et sic generationi hominis deservire. Hunc ergo modum esse naturaliter possibilem dæmoni, docet D. Thomas, d. q. 51, a. 3, ad 6, et consentiunt communiter reliqui theologi, in 2, dist. 8, præsertim Bonaventura, 1 p., dist. a. 3, q. 1, Gabriel, q. 1 et ibidem Scotus, Carthusianus, q. 2, Cajetanus, 2, 2, q. 91, art. 3, et Castro, lib. de Just. hær. pun. cap. 16, et Medina, 1, 2, q. 72, art. 1, et alii. Qui omnes maxime fundantur in testimonio Augustini ; nam licet, lib. 1, quæst. in Genes., dubius esse videatur, nihilominus, in lib. 15, de Civit., cap. 23, tam constanti fama, et tantorum hominum testimonio constare dicit, dæmones assidue immunditiam hanc tentare, et efficere, ut hoc negare impudentiæ videatur.

9. Potest tamen applicando activa passivis. -Declaratur in productione viventium imperfectorum.-Quia vero Angelus, licet per se non possit producere substantiam per accidens, tamen potest aliquo modo esse causa, ut fiat, applicando activa passivis. Dubitari potest an saltem hoc modo possit Angelus medio corpore assumpto viventia generare. Ad quod breviter dicendum est posse quidem facere, ut substantia vivens generetur, non tamen posse illam generare, nec actionem aliquam vitalem per corpus exercere, per quam ad talem generationem concurrat. Declaratur breviter, quia duo sunt animantium genera: quædam adeo imperfecta, ut ex putrefactione, vel alio contingente concursu causarum agentium, et materialium per accidens generentur, et de his clarum est posse per Angelum fieri, sive in corpore assumpto, sive absque illo, applicando activa passivis, sicut supra cum Augustino diximus, et in puncto sequenti aliquid addemus. Talis autem productio non est vitalis actio, non solum ex parte Angeli per accidens tantum concurrentis, sed etiam ex parte ipsius causæ naturalis per se disponentis materiam, quia illa etiam solet esse causa inanimata, et ita non solet esse una per se habens virtutem ad illam dispositionem, et aliqualem organisationem faciendam, sed ex concursu plurium casu occurentium per accidens resultat.

[ocr errors]

10. De perfectorum productione aliqui negant.-Affirmandum tamen omnino. Alia vero sunt animantia ita perfecta, ut nullo modo produci naturaliter possint, nisi per se, et in virtute seminis existentis in loco apto, et a natura ad talem generationem destinato, ut in homine videre licet, idemque in suo gradu est in cæteris animalibus perfectis, et de his aliqui dixerunt nullo modo posse industria dæmonum talem generationem fieri etiam applicando activa passivis, ut refert Petrus Binsfeldius, tract. de confess. Maleficor. 16, præludio concl. 5, et solent pro hac sententia citari Chrysostomus, hom. 22, in Genes., et Cassianus, collat. 8, c. 21, qui dicunt credibile non esse, spiritum posse cum foemina carnaliter coire. Verumtamen omnino dicendum est, posse dæmonem, seu Angelum virtute naturali applicando activa passivis secundum quemdam modum efficere ut homo generetur sine immediata conjunctione viri et fœminæ. Dixi

11. Ratio ergo hujus sententiæ est, quia tota illa actio non excedit potestatem naturalem dæmonis, usus autem talis potestatis est valde conformis pravæ voluntati dæmonis, et juste a Deo permitti potest propter aliquorum hominum peccata; ergo non potest cum fundamento negari, et ideo non immerito dixit Augustinus, cum de illo usu multis experientiis, et testimoniis constet, non sine impudentia negari. Major, ex qua reliqua evidenter sequuntur, facile probatur ex dictis, quia causa per se illius generationis non sunt, nisi vir, qui semen emisit, et fœmina, quæ concepit: actio vero dæmonis, quæ ibi intervenit, per solum motum localem fieri potest, ut declaratum est, quod autem illa actio dæmonis interveniat, et transmissio seminis a viro ad fœminam non sit immediata, sed medio illo circuitu dæmonis incubi, et succubi, non obstat, quo minus vera generatio sequi possit, et proles tunc genita revera non erit filius dæmonis, sed hominis, qui semen emisit, et fœminæ, quæ recepit, ut recte D. Thomas supra docuit consentanee ad doctrinam Augustini, 1. 3, de Trinit. c. 8.

12. Solum objici potest, quia in illa morosa transmutatione non videtur posse conservari humanum semen in sua naturali efficacia, et

nativo calore ad generationem efficiendam necessario. Sed respondetur facile negando assumptum: tum quia dæmon potest tanta velocitate totam illam mutationem efficere, ut in illo brevi tempore facile possit virile semen non solum incorruptum, sed etiam parum alteratum conservari: tum etiam quia propter temporis brevitatem potest dæmon adhibere alias causas, quæ semen illud foveant, ejusque calorem, et alias dispositiones tueantur, unde Guillelmus Parisiensis, ult. par., de Univer., cap. 23, merito dixit dæmonem, qui naturam humani seminis optime novit, etiam posse sua sagacitate, et acceleratione illud in sua virtute, ac temperatura conservare, ut sit ad generationem aptum. Hoc autem posito nulla restat difficultas. Nec Chrysostomus, vel Cassianus contradicunt, quia solum negant, vel Angelos natura sua, ac per se posse homines generare, vel etiam negant, primum Angelorum peccatum ex libidine fœminarum esse potuisse, aut sanctos Angelos illo modo cadere voluisse. Neque Philastrius, libr. de Hæresibus, cap. 59, qui in contrarium etiam refertur, in alio sensu locutus est. Omitto Cyrillum quem Medina refert, quia locum illum invenire non potui. In libro autem 9, contra Julianum, parum ab initio tractando locum Genes. 6, idem quod Chrysostomus tradit.

ergo corpus ab Angelo assumptum non vivat, non est hujus aggenerationis capax ; ergo fieri non potest per quamcumque agentium, et patientium applicationem. Posset quidem Angelus assumere parvum, et quasi puerile corpus, et illud paulatim et uniformiter augere ad quamdam imitationem augmenti corporis humani, tamen illud non esse augmentum vitale, neque ex parte modi, quia solum esset per juxtapositionem, nec ex parte termini, si non esset per additionem partialis substantiæ viventis. Solum ergo esset quædam successiva formatio corporis assumpti, nam sicut in principio potest Angelus totum corpus assumendum simul, aut brevissimo tempore formare prius quam illud assumat, ita potest prius in parva quantitate illud assumere, et postea paulatim, et successu temporis perceptibilis, vel morosi, illud in magnitudine perficere, tamen sicut formatio, quatenus est actio vel passio, transiens in corpus nullo modo est actio vitalis, licet suo modo effective, et quasi artificiose procedat ab internis actibus vitalibus intellectus, et voluntatis Angeli, ita etiam illa successiva formatio, et quasi augmentatio ejusdem corporis nullo modo vitalis est, et quasi ejusdem est ordinis, et rationis, ut constat. 14. Altera actio ad nutritionem est comeslio.

[ocr errors]

13. Secunda actio est nutritio, quæ similiter denegatur Angelo. — Secunda actio vitæ vegetativæ est nutritio, et tertia numerari potest augmentatio (si tamen diversa est actio) et de his etiam est manifestum non posse fieri ab Angelo in corpore assumpto ; nam qua ratione humanum semen formare non potest, eadem nec nutritionem efficere valet, quia ab eadem virtute animæ procedit: et consequenter nec augmentationem, quia hæc nutritionem supponit. Imo non solum non potest Angelus efficere has actiones, ut vitales sunt, verum etiam materiales ipsas actiones, seu terminos earum facere non potest. Quia nutritio fit per aggenerationem, quæ tunc ad augmentationem terminatur, quando id, quod acquiritur, plus est, quam id quod perditur: aggeneratio autem prout a vivente fit, terminatur ad partem vitam participantem, quæ non magis potest fieri naturali virtute Angeli, quam integra substantia vivens, unde ulterius addo, hoc genus actionis, seu effectum ejus, non posse fieri ab Angelo in corpore assumpto etiam applicando activa passivis; quia hæc aggeneratio supponit substantiam viventem cui uniatur, vel accrescat id, quod per talem actionem sit: cum

De illa affirmant. Ad has actiones ordinatur in animantibus actio comedendi, quæ in ipsis vitalis actio est, et manducatio proprie appellatur; quam actiouem multum imitantur Angeli in corporibus assumptis, et ideo aliqui theologi concedunt, Angelos in corporibus assumptis posse hanc actionem efficere, vereque ac proprie comedere. Ita tenet Alensis, 2. p., q. 35, in 2, ait enim, licet Angelus in corpore assumpto non comedat ex necessitate, sed ex potestate, nihilominus veram comestionem efficere, et item sentit Scotus in 2, dist. 8, et inclinat ibidem Gabriel, art. 3, dub. 2. Fundamentum est, quia comestio non est nisi divisio cibi, et trajectio illius in interiores corporis partes, sed utrumque horum fit per solum motum localem; ergo potest vere fieri ab Angelo in corpore assumpto et confirmatur, quia Christus post resurrectionem vere comedebat, quia dividebat cibum, et in stomachum trajiciebat, etiamsi illo non nutriretur ; ergo idem dicendum est de Angelo in corpore assumpto. Et confirmatur secundo, quia Abraham Angelis sibi apparentibus cibos ad manducandum proposuit; ergo credebat, eos posse comedere in corporibus assumptis. Probatur consequentia, quia non ignorabat, eos esse An

« PredošláPokračovať »