Obrázky na stránke
PDF
ePub

aperte illas distinxit Petrus, dicens: Salutat vos Ecclesia, quæ est in Babylone collecta. Denique quod in hac significatione in Apocalypsi sumatur Babylon, satis communis interpretatio est inter antiquos et modernos Apocalypsim exponentes, tam in hoc capite 18, quam aliis, ut sunt Victorin., Andre., Arethas, Riberus, Viegas; item Bellarminus, lib. 3 de Summo Pontif., cap. 13; Sander., lib. 8 de Visib. monarch., cap. 8, et alii complures. Estque probabilis expositio,quia Joannes, cap. 17 (si proprietas verborum teneatur), de speciali civitate loquitur, et in c. 18 non loquitur tantum de populo, sed etiam de materiali civitate, ut ex domibus et aliis ædificiis constante, et particulari loco terræ sita, quæ ab aliis terræ locis distare vel propinqua esse potest, ut indicant illa verba: Longe stantes propter timorem tormentorum ejus, et illa: Omnis, qui in latum navigat, et naute, et omnes qui in mari operantur, longe steterunt, et clamaverunt videntes locum incendii ejus. Si autem illa Babylon est civitas aliqua particularis, non potest certe esse nisi Roma, ut ex dictis satis constat, et ex superioribus capitibus ejusdem Apocalypsis est manifestum.

9. Romam ante diem judicii delendam probabile est. Hac ergo admissa expositione, ex illa ad summum colligitur Romanam civitatem ante finem mundi delendam esse, et prorsus evertendam, etiam quoad materialia ædificia, et igni tradendam. Quod multi Catholici non solum sine rubore, sed etiam constanter docent ac defendunt, quos refert, eorumque sententias late describit Thomas Malvenda, lib. 4 de Antichristo, cap. 4 et 5; et quamvis ipse timeat in eorum descendere sententiam, ideoque aliis modis conetur loca Apocalypsis interpretari (quos nunc examinare, probare aut improbare non est necesse), nihilominus negari non potest sententiam illam probabilissimam esse, multumque et locis Apocalypsis et antiquis Patribus consentaneam, præsertim Hieronymo, cujus hæc sunt verba, Isai. 24: Atteretur civitas vanitatis, sive omnis civitas, vel spiritualis Babylon, qua sedet in septem montibus purpurata, cujus supplicia in Apocalypsi Joannis legimus. Nec ab ea sententia discrepat libro secundo contra Jovinian., licet indicet prophetiam non esse absolutam, sed comminatoriam, dicens: Ad te loquor, quæ scriptam in fronte blasphemiam Christi confessione delesti, etc.; maledictionem, quam tibi Salvator in Apocalypsi

comminatus est, potes effugere per pœnitentiam, habens exemplum Ninivitarum. Accedit Lactantius, lib. 7, c. 25, qui testimonio sibyllæ confirmat, casuram et incendendam esse urbem caput orbis. Et tunc (ait) quis dubitet venisse jam finem rebus humanis, orbique terrarum ! Et certe, supposita devastatione orbis, præsertim christiani, futura in fine mundi ante judicium, partim per decem reges, qui Antichristum præcedent, partim per ipsum Antichristum, qui majori potentia, et acerbitate ac odio, Christum et ejus Ecclesiam persequetur, per se probabilissimum est, aliquem vel plures eorum irruturos in Urbem, eamque penitus eversuros, ut Romanum nomen, imo et christianum, si possint, Roma deleta, prorsus extinguant.

10. Tempus illius eversionis incertissimum est. - Modus autem, ordo et tempus bujus eversionis, licet futuram esse supponamus, longe incertiora sunt quam ipsa eversio; nam de ipsa eversione habemus fundamentum in Scriptura, juxta probabilem sensum ejus, de cæteris autem circumstantiis fere nihil. Unde modus ille, quo vir eruditus, Thom. Malvenda, ultimum excidium Romanum describit, juxta eorum sententiam, qui de Romana urbe prophetias Apocalypsis intelligunt, neque ab omnibus qui illum sensum approbant, asseritur, nec mihi videtur necessarius, aut cogente fundamento fultus. Ait enim Romam circa finem mundi ad plura et majora scelera et flagitia redituram, quam prius, cum esset ethnica, commiserit, nam et fidem negabit, et Pontificem a se abjiciet, et ecclesiasticos ordines trucidabit, et ad idololatriam redibit. Nam antiquam temporalem potentiam iterum recuperabit cum majori amplitudine, et imperii majestate, quam antea habuerit, decemque reges potentissimos sibi subjectos habebit, quorum opera Sanctos persequetur acerbius, et martyriis crudelioribus afficiet, quam sub imperatoribus ethnicis passi fuerint. Postea vero intra breve tempus ait reges illos a Roma defecturos, et adversus illam insurrecturos, ac penitus deleturos, Deo id permittente, in vindictam scelerum ejus, tam præteritorum quam illo tempore præsentium. Hoc enim videtur indicasse Joan. Evangelista, cum eodem c. 18 dixit: Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cœlum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. Credendum enim est Deum non permissurum tam grave Romæ supplicium, nisi ipsa prius antiquis peccatis nova super

adderet, et ita iram Dei in se excitaret. Atque ad hunc modum accommodat cætera, quæ in hoc capite et præcedente Joannes prædicit. Ac tandem post destructionem Romæ a decem regibus factam, venturum esse dicit Antichristum, juxta alias prophetias supra tractatas.

11. Impugnatur quoad primam partem.Hæc vero omnia, licet impossibilia non sint, neque cum aliqua prophetia aut promissione Romæ facta, quam ego sciam, repugnent, non videntur mihi necessaria, nec satis fundata. Nam (supposita expositione Babylonis, quam prosequimur) ex hoc loco Joannis solum habemus esse evertendam, ac penitus desiruendam, ita ut ultra jam non inveniatur, ut ait Joannes, id est, non amplius instaurabitur, nec habitabitur, ideoque nec tibia canentium, nec artifex, nec vox molæ, nec lux lucerna, nec cox sponsi et sponse amplius audientur aut invenientur in ea, ut ibi dicitur. Erit ergo desolatio sempiterna, ideoque certum et exploratum videtur, oraculum illud, de Roma intellectum, in nullo præcedentium excidiorum Romanæ urbis, impletum esse, ut facile conjectabit lector, si attente ea, quæ de illis excidiis in capite præcedente diximus, cum verbis adnotatis præsentis prophetiæ contulerit. Imo inde valde probabile fit, tale excidium Romanumo, si futurum est, non nisi prope finem mundi esse futurum, quamvis hoc in dicto c. 19 non asseratur, neque alibi sit prophetatum, et ideo minus certum sit. Inde tamen aliquo modo suadetur, quia verisimile est tam mirabilem Urbis destructionem, et immanem sedis Apostolicæ persecutionem non nisi temporibus Antichristi vel prope illa esse futuram, quia illa fore videbitur tribulatio maxima Ecclesiæ, et in ea implebitur quod Daniel prædixit, cessaturum juge sacrificium, et similia.

12. Impugnatur quoad secundam partem.Quod vero ante illam destructionem reditura sit Roma ad pristinam potentiam et temporale imperium, non video unde probari possit, quia non omnia, quæ hoc capite de Roma dicuntur, necesse est in ea inveniri in illo ultimo tempore, in quo destruetur, sed in toto discursu temporis ex quo fuit condita usque ad finem: Quia (ut ibi dicitur) pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus, utique omnium quæ in ea quovis tempore facta sunt. Quapropter etiam non video unde satis probetur, redituram Romam ad idololatriam, vel

ad similia scelera, quæ ex veri Dei ignoratione prodeunt, tum quia ut dicantur peccata pervenire usque ad coelum, satis est quod prioribus flagitiis impiorum semper addantur nova et gravissima peccata Christianorum quibus Deus magis quodammodo ad iram movetur, quam delictis hominum cæterorum ignorantium verum Deum, et fieri poterit ut in illo tempore peccata et flagitia in illa urbe multiplicentur cum majori luxu et corruptione, quam in præteritis christianitatis temporibus; tum etiam quia, licet illud excidium futurum sit in supplicium multitudinis pravæ, credibile est futurum etiam esse in probationem bonorum, et in purgationem et meritum prædestinatorum, ut de persecutione Antichristi Christus significat, et Patres ubique docent. Non erit ergo necessarium Romam ad idololatriam redire, ut illius destructionem Deus permittat.

13. Impugnatur quoad tertiam.- Quod denique additur, decem reges prius futuros esse subjectos temporali imperio Urbis, et postea esse contra illam insurrecturos, non video, quo fundamento asseratur. Nam quod hic ait Joannes, reges terræ fornicatos esse cum illa, et plancturos se super illam, ad summum indicat, illos futuros esse Romanæ civitatis amicos, vel forte prius illius scelera imitatos fuisse, postea vero naturali affectu ejus perditionem doluisse. Addo etiam non videri necessarium ut illi reges, qui prius fornicati erunt cum Babylonia, et postea plangent cum illa, sint illimet decem qui proxime antea adventum Antichristi regnabunt, sed alii reges terræ, qui non deerunt extra imperium Romanum, ut in Persia, in Africa, India, et aliis regionibus, qui fortasse usque ad mundi finem permanebunt. Denique non oportet per reges terræ intelligere solos supremos et principales reges terræ, sed etiam magnos principes et quasi regulos, ut sunt nunc multi duces et potentatus Italiæ et Germaniæ, et similes, qui ultra decem illos famosiores reges esse poterunt tempore destructionis urbis Romæ, et cum illa prius fornicari, non tantum per idololatriam, sed per alia vitia sectando mundi vanitatem, et postea de illius perditione dolere ac plangere.

14. Quocirca ex illo loco, supponendo per Babyloniam Romam intelligi, solum potest certo colligi, Romam tandem aliquando esse omnino et irreparabiliter evertendam, unde

1 Apoc. 18.

fit verisimilius id futurum esse prope diem judicii, et tempore Antichristi, vel circa. In quo vero statu erit Roma proxime antequam destruatur, tam in temporali imperio quam in spirituali et in fide, non video esse revelatum, nec cum fundamento definiri posse. Nullum vero est inconveniens quod, perseverando in fide, religione, et regimine, tam temporali quam spirituali per Apostolicam Sedem, sicut nunc est, in fine mundi destruatur per aliquem tyrannum infidelem, sive paganum, sive apostatam. Sicut enim hoc magna ex parte contigit in tempore Alarici, ita poterit acerbius et omni ex parte in fine mundi consummari. Neque hoc est contra sanctitatem illius urbis, tum quia, non obstante fide, et præsentia Vicarii Christi, poterunt in illa ita multiplicari peccata, ut, conjuncta præcedentibus, Dei judicium, juxta occulta consilia providentiæ ipsius, contra ipsam excitent. Tum etiam quia, licet civitas et capita ejus in fide permaneant, fieri poterit ut multitudo populi et præcipuorum civium, exemplo, et minis vel promissionibus tyrannorum infidelium corrumpatur, et deficiat. Tum denique quia (ut dicebam) illud excidium non. erit tantum propter vindictam, sed etiam ad probationem et multorum Martyrum perfectiorem consummationem. Ideoque non est etiam contra promissiones factas Ecclesiæ et Sedi Apostolicæ de perseverantia in fide, et in cathedra Petri, quod Roma illo modo destruatur, quia cathedra nunquam deficiet, nec fides ejus, sive in hoc, sive in illo loco consistat ; ubique enim eadem erit, semperque Ecclesia visibilis durabit, etiam si vi persecutionis cogatur ad montes fugere, vel in locis occultis magna ex parte se abscondere. 15. Incertum an ea destructio facienda sit ab Antichristo, vel aliquo ex ejus administris. - Deinde neque ex illo loco, neque ex alio (quod ego sciam) satis colligi potest, an hæc ultima Romæ destructio ab ipsomet Antichristo perficienda sit et consummanda, vel ante illum, per aliquem, vel aliquos ex illis decem regibus qui in Romano orbe tunc regnabunt. Nam quod altero ex his modis futurum id sit, posita dicta expositione, fit valde probabile, quia, ut dixi, tam generale excidium urbis capitis mundi, tantaque Ecclesiæ calamitas et persecutio non potest a temporibus Antichristi multum distare, et ideo vel ab illo erit, vel ab his qui proxime illum antecedent. Itemque ex alio principio id fit multum credibile, quia vel ante deletum prorsus Roma

num imperium Antichristus non veniet, vel per illum destructio Romani imperii consummabitur; tunc vero maxime delebitur Romanum imperium, quando Roma prorsus extincta fuerit, et e converso dum illa in suo statu perseveraverit, adhuc reliquiæ Romani imperii durabunt. Ergo sicut imperium Romanum, ita et Urbs eodem tempore et sub eisdem tyrannis destruetur. Quod autem alterutro ex dictis modis contingere possit, et neuter illorum vel revelatus sit, vel repugnet revelatis, patet, quia nullibi revelatum est, Romanam urbem esse duraturam usque ad tempora Antichristi inclusive seu intrinsece, ut sic rem explicem; poterit ergo antea per decem reges destrui. Item non solum probabile est, sed etiam aliqui contendunt esse certum, ante adventum Antichristi imperium Romanum esse omnino per decem reges delendum; ergo probabile est ab eisdem esse Romam evertendam. Quod in capite etiam 17 Apocalypsis insinuatur.

[ocr errors]

14. Probabile est Romæ vastationem ab Antichristo consummandam. E contrario vero nullibi etiam est revelatum, Antichristum non esse venturum, donec Romana urbs sit destructa; ergo si per ipsum destruatur, satis implebitur prophetia hujus capitis, quod tractamus, de destructione Babylonis. Item supra diximus esse valde probabile, et Patribus consentaneum, Romanum imperium, licet per decem reges, Antichristi proximos præcursores, ita sit dividendum et extenuandum, ut prope deleatur, per ipsum nihilominus Antichristum esse consummandam destructio-i nem ejus; ergo per ipsum etiam poterit Roma destrui atque extingui. Cum autem dico, per ipsum, non intelligo esse necessarium ut ipse Antichristus præsens sit in tali bello; satis est enim quod per se, vel duces suos, vel reges sibi subjectos id faciat. Itaque utroque modo potest intelligi quod de muliere fornicaria dicitur Apocalypsis 17, et de decem cornibus bestiæ, seu de decem regibus, quod odient fornicariam, et desolatam facient illam, etc., si per fornicariam Romam, per bestiam autem, Antichristum intelligamus, ut est probabile, sed incertum, ut supra dixi, et 2 tom. tertiæ partis, disput. 56, sect. 2, ubi nihil aliud de ultimo Romæ excidio docui; imo de illo tanquam de re incerta locutus sum. Neque aliter loquitur Bellarminus, qui potius sentit Romam ab ipso Antichristo esse delendam. Nam lib. 3, c. 13, sic ait: Antichristus odio habebit Romam, et cum ea pugnabit, eam

que desolabit et incendet. Idemque sentit lib. 4, c. 4, in fine. Eumdemque dicendi modum sequitur Bozius, lib. 24, c. 6, et citat Tertullianum, Lactant., Cyrillum, Chrysost., Ambros., Hieronymum et Augustinum.

17. Concluditur, ex Apocal. 18 non colligi persecutionem Antichristi ultra tres annos cum semisse duraturam. — Ultimo tandem (ut regi Jacobo respondeamus) dicimus, ex toto hoc cap. 18 Apocalypsis, vel ex destructione Urbis in illo prædicta, vel ex circumstantiis cum quibus describitur, colligi non posse persecutionem Antichristi, longiori tempore quam per triennium et semissem esse duraturam. Nam si decem reges Urbem demolituri sunt, licet bellum illud per plures annos duret, vel post illud Roma per plures annos destructa jaccat, nihilominus Antichristus postea veniens, poterit brevi tempore durare. Si vero ipsemet Antichristus Romam debellaturus est, poterit id facere, antequam spiritualem (ut ita dicam) persecutionem Ecclesiæ incipiat, dum temporale imperium acquirit, quod pluribus annis durare poterit, prout persecutionem antecedet, ut capite nono dicam. Et tunc poterit persecutio durare tantum brevi tempore dicto, ut per se manifestum est. Vel certe, licet demus, ipsam Urbis destructionem futuram esse partem Antichristianæ persecutionis, adhuc poterit triennio, imo biennio compleri quidquid de illa destructione Joannes præsignificat. Quia non solum intra annum, sed etiam intra menses paucos circumdari poterit et expugnari, et incendio tradi, et alia pati quæ ibi describuntur. Et paulo post sequi poterit gravissimus ille planctus regum et mercatorum, quem Joannes commemorat, nam si planctus ille futurus est in provinciis, et insulis Romæ vicinis, intra paucos dies poterit notitia incendii ad eas pervenire, ad remotiores autem intra plures, vel intra annum, planctus autem ipse breviori tempore poterit consummari.

18. Quod autem rex objicit, quia et reges ad contrahendam necessitudinem magnam cum illa Babylonia, et mercatores ad congerendas divitias, longiori tempore indigebunt, hoc (inquam) probat quidem, et reges et mercatores, et Babyloniam ipsam, longo et diuturno tempore esse duratura, priusquam Antichristus veniat, vel Babyloniam destruat, non vero probat destructionem ipsius urbis, vel planctum postea subsecutum futurum esse diuturnum. Tum quia hæc diversa sunt; tum etiam quia frequenter illa, quæ multo

XXIV.

tempore durarunt, uno momento extingui solent. Eo vel maxime quod in toto illo capite nullum est verbum de Antichristo; unde licet ea, quæ ibi narrantur, diuturnius tempus postularent, facile responderemus illa consummanda esse ante ortum Antichristum ( ut declaravi posse evenire), ipsum vero Antichristum postea esse venturum, et brevi esse consummandum.

CAPUT VIII.

TERTIÆ OBJECTIONI REGIS ANGLIE, EX VARIIS NOVI TESTAMENTI VERBIS DESUMPTÆ, SATISFIT.

1. Contendit primo rex Angliæ positum tempus certum pro incerto. Tertio impugnat rex Angliæ fundamentum quo nitimur ad asserendum, Antichristi persecutionem brevi tempore duraturam. Contra quod duo objicit. Unum est, non esse necessarium Joannis de illo tempore loquentis verba in proprio sensu interpretari, quia inspecto more loquendi Prophetarum, satis commode potest metaphorice intelligi. Duplicem autem in illis verbis ipse meditatus est allegoriam: una est ut numerus certus pro incerto ponatur. Quia certum est Joannem id facere consuevisse, ut c. 7, cum duodecim millia salvandorum ex singulis tribubus numerat ; et c. 9, cum ait: Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia 1, etc. ; idemque habet aliis in locis, præsertim c. 14, cum numerat: Centum quadraginta quatuor mille virgines 2, et c. 20, cum sæpius dicit, Christum regnaturum cum suis Sanctis mille annis, et c. 21, cum varios numeros mensurarum describit. Accedit quod Joannes in his numerationibus antiquos Prophetas imitatur, præsertim Dnnielem, Ezechielem et Zachariam, apud quos sæpe sumitur numerus certus pro incerto, ut Daniel 7: Decies millies centena millia ministrabant ei, et alibi sæpe.

[blocks in formation]

se comperiet, in illis tribus diebus et dimidio eum imitari Danielis hebdomadas, hebdomadam unam accipiendo totum illud tempus, quod inter adventum Christi primum et secundum intercesserit, cujus temporis, sive spiritualis hebdomada dimidio triumphantem inducit Antichristum. Potestque interpretatio hæc juvari sententia Lyrani, qui, Daniel. 12, incertum putat esse an dies ibi proprie sumalur pro naturali die, vel metaphorice pro anno, sicut hebdomada apud eumdem Danielem sumitur. Idem ergo dici poterit de locis Joannis in Apocalypsi, et ita erit probabilis hæc expositio.

3. Tertio, argumentatur ab incertitudine diei judicii.-Altera objectio principalis est, non posse verba Joannis in sensu proprio intelligi, quia talis sensus aliis Scripturæ locis et cuidam fidei dogmati repugnat. Argumentatur ergo, quia si Antichristus certo numero dierum regnaturus est, et post mortem ejus intra quadraginta quinque dies judicium futurum est, statim ac Antichristus regnare, ac persequi Ecclesiam coeperit, certo scient fideles homines quo die futurum sit judicium. Hoc autem est contra Christi verba multis in locis. Nam imprimis, Matth. 24 dixit: De die utem illa et hora nemo scit, neque Angeli calorum, nisi solus Pater. Deinde similitudine diluvii declarat quam repente venturus sit dies ille, dicens: Sicut autem in diebus Noe, ita erit adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes etnuplui tradentes, usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes, ita erit adventus Filii hominis. Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, et unus relinquetur; duæ molentes in mola, una assumetur, et una relinquetur. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Quibus omnibus (ait rex) significatur illorum temporum summa securitas, futuros esse homines rariis negotiis et curis humanis implicatos, cum hora novissima eos repente, nec opinatos occupet. Sicut Christus in dicto loco concludit : Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hera fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam; ita et vos estote pirati, quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

[blocks in formation]

itaque, quia nescitis diem neque horam. Tertio, addere possumus verba Christi, Actor. 2: Non est vestrum nosse tempora, vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate. Quarto, addit rex verba Petri, 1 canonic., c. 5: Sobrii estote, et vigilate. Petras (ait) jubet nos vigilare, et sobrios esse, ad excipiendum illum diem semper intentos. Quinto ait: Joannes in Apocalypsi bis nos admonet, ut furem nocturnum, sic Christum esse venturum. Veniam (dicit Spiritus Sanctus, Apocal. 3) ad te tanquam fur, et nescies qua hora veniam ad te; et c. 46: Ecce venio sicut fur. Sexto, addere possumus, hoc dixisse Paulum, 1, ad Thessal. 5: De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis, ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis quin dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Denique id etiam dixit Petrus, epist. 2, c. 5.

Regis fundamenta evertuntur. - Ad priorem partem respondeo, litteralem expositionem verborum Joannis, quam Pontificii, id est, Catholici sequuntur, fundatam esse imprimis in proprietate verborum Scripturæ, quæ præferenda est. Cavendum enim omnino est periculum deserendi verum Spiritus Sancti sensum: Quem, ut libro de Pudicit., c. 9, Tertullianus dixit, omnino observare debemus, æque ac præceptum ; quia non levior est transgressio in interpretatione, quam in conversatio ne. Magnum autem est periculum aberrandi a vero sensu, quando proprietas verborum sine auctoritate vel necessitate relinquitur; neutra autem ratio hic invenitur ad proprium verborum sensum relinquendum, ut infra ostendemus. Imo e contrario dictus sensus proprius fundamentum habet in consonantia et concordia diversorum locorum Scripturæ, et in variis modis explicandi eamdem rem per tempora, menses et dies, et in veteri et in novo Testamento, ut credibile non sit, omnia esse per metaphoram et improprietatem dicta. Fundatur præterea in communi consensu Patrum, per quos Deus Ecclesiam verum sensum Scripturarum docet; qui autem Patres ita sentiant, satis constat ex his quos capite sexto attulimus. Denique fundari potest, quia nulla metaphora ibi quadrare potest, neque habet probabile fundamentum, ut facile constabit per ea discurrendo, quæ rex adducit.

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors]
« PredošláPokračovať »