Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

CAPUT XXXVHI. Ignis æternus malos crucians non malus. Nam nec ipse ignis æternus, qui cruciatu rus est impios, mala natura est, habens modum et speciem et ordinem suum,nulla iniquitate depravatum: sed cruciatus est damnatis malus, quorum peccatis est debitus. Neque enim et lux ista, quia lippos eruciat, mala natura est.

CAPUT XXXIX. —Æternus ignis dicitur, non sicut Deus, sed quia sine fine. Æternus autem ignis, non sicut Deus æternus, quod etsi sine fine sit, non est tamen sine initio '; Deus autem etiam sine initio est. Deinde quia licet perpetuus peccatorum suppliciis adhibeatur, mutabilis tamen natura est. Illa est autem vera æternitas, quæ vera immortalitas; hoc est, illa summa incommutabilitas, quam solus Deus habet, qui mutari omnino non potest. Aliud est enim non mutari, cum possit mutari; aliud autem prorsus non posse mutari. Sicut ergo dicitur homo bonus, non lamen sicut Deus, de quo dictum est, Nemo bonus nisi unus Deus (Marc. x, 18); et sicut dicitur anima immortalis, non tamen sicut Deus, de quo dictum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. v1, 16); et sicut dicitur homo sapiens, non tamen sicut Deus, de quo dictum est, Soli sapienti Deo (Rom. xv1, 27): sic dicitur ignis æternus non tamen sicut Deus, cujus solius immortalitas ipsa est vera æternitas.

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

bonam quam dicunt Deum, alteram malam quam non fecerit Deus: ita errantes, ita delirantes, imo vero ita insanientes, ut non videant, et in eo quod diennt naturam summi mali, ponere se tanta bona, ubi ponunt vitam, potentiam, salutem, memoriam, intellecum, temperiem, virtutem, copiam, sensum, lumen, ́ suavitatem, mensuras, numeros, pacem, modum, speciem, ordinem; in eo autem quod dicunt summum bonum, tanta mala, mortem, ægritudinem, oblivionem, insipientiam, perturbationem, impotentiam, egestatem, stoliditatem, cæcitatem, dolorem, iniquitatem, dedecus, bellum, immoderationem, deformitatem, perversitatem. Principes enim tenebrarum et vixisse in sua natura dicunt, et in suo regno salvos fuisse, et meminisse, et intellexisse. Sic enim concionatum illi dicunt principem tenebrarum, ut neque ipse tal a dicere, neque ab eis quibus dicebat audiri sine memoria et intellectu potuisset et habuisse temperiem animo et corpori suo congruam, et virtute potentiæ regnasse, et copias elementorum suorum ac fecunditates habuisse, et sensisse se invicem ac sibi vicinum lumen, et oculos habuisse, quibus illud longe conspicerent; qui utique oculi sine aliquo lumine lumen videre non poterant, unde recte etiam lumina nominantur : et suavitate suæ voluptatis esse perfruitos, et dimensis membris atque habitationibus determinatos fuisse. Nisi autem etiam qualiscumque pulchritudo ibi fuisset, nec amarent conjugia sua, nec partium congruentia corpora eorum constarent : quod ubi non fuerit, non possunt ea fieri quæ ibi facta esse delirant. Et nisi pax aliqua ibi esset, principi suo non obedirent. Nisi modus ibi esset, nihil aliud agerent, quam comederent, aut biberent, aut sevirent3, aut quodlibet aliud sine aliqua socictate*: quanquam nec ipsi qui hoc agebant, formis suis determinati esscnt, nisi modus ibi esset : nunc vero talia dicunt eos egisse, ut in omnibus actionibus suis modos sibi congruos habuisse negare non possint. Si autem species ibi non fuisset, nulla ibi qualitas naturalis subsisteret. Si nullus ordo ibi fuisset, non alii dominarentur, alii subderentur, non in suis elementis congruenter viverent, non denique suis locis haberent membra disposita, ut illa omnia quæ vana isti fabulantur, agere possent. Dei autem naturam si non mortuam dicunt, quid secundum eorum vanitatem suscitat Christus? Si non dicunt ægram, quid curat? Si non dicunt oblitam, quid commemorat? Si non dicunt insipientem, quid docet ? Si non dicunt perturbatam, quid redintegrat? Si non victa et capta est, quid liberat? Si non eget, cui subvenit? Si non amisit sensum, quid vezetat? Si non est excæcata, quid illuminat? Si non est in dolore, quid recreat? Si non est iniqua, quid per præcepta corrigit? Si non est dedecorata, quid mundat ? Si non est in bello, cui promittit pacem? Si non

rlures Mss., fecunditatis.

Sola editio Lov. hic omittit, lumen.

3 Cisterciensis Ms., aut sitirent. Quatuor Vaticani, aul servirent.

• In Mss., sine aliqua satictate.

est immoderata, cui modum legis imponit? Si non est deformis, quid reformat? Si non est perversa, quid emendat? Omnia enim hæc a Christo, non illi rei præstari dicunt, quæ facta est a Deo, et arbitrio proprio peccando depravata; sed ipsi naturæ; ipsi substantia Dei, quæ hoc est quod Deus.

-1

CAPUT XLII.-Manichæorum de Dei natura blasphemiæ. Quid istis blasphemiis comparari potest? Nihil omnino, sed si aliarum perversarum sectarum considerentur errores: si autem iste sibi error ex parte altera, de qua nondum diximus, comparetur, adhuc etiam multo pejus et exsecrabilius in Dei naturam blasphemare convincitur. Dicunt enim etiam nonnullas animas, quas volunt esse de substantia Dei et ejusdem omnino naturæ, quæ non sponte peccaverint, sed a gente tenebrarum, quam mali naturam dicunt, ad quam debellandam non ultro, sed patris imperio descenderunt, superatæ et oppressæ sint, affigi in æternum globo horribili tenebrarum. Ita secundum eorum sacrilega vaniloquia, Deus se ipsum in quadam parte a magno malo liberavit, et rursus se ipsum in quadam parte damnavit, quam liberare ab hoste non potuit, et tanquam de ipso hoste devicto insuper triumphavit. O scelestam et incredibilem audaciam, talia de Deo credendi, talia loquendi, talia prædicandi! Quod cum defendere conantur, ut in pejora irruant clausis oculis, dicunt male naturæ commixtionem facere ista, ut bona Dei natura tanta mala patiatur: nam ipsam apud se ipsam nihil borum pati potuisse vel posse. Quasi inde landanda sit natura incorruptibilis, quia ipsa sibi non nocet, et non quia nihil ei noceri ab aliquo potest. Deinde si natura tenebrarum nocuit naturæ Dei, et natura Dei nocuit naturæ tenebrarum; duo ergo mala sunt quæ sibi invicem nocuerunt, et meliore animo fuit gens tenebrarum, quia et si nocuit, nolens nocuit: neque enim nocere, sed frui voluit bono Dei. Deus autem illam exstinguere voluit, sicut Manichæus apertissime in epistola ruinosi sui Fundamenti delirat. Oblitus enim quod paulo ante dixerat, Ita autem funduta sunt ejusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam aut moveri, aut conculi possint; postea dixit: Lucis vero beatissima Pater, sciens labem magnam ac vastitatem quæ ex tenebris surgeret, adversus sua sancta impendere sæcula, nisi aliquod eximium ac præclarum et virtute polens numen opponat 3, quo superet simul ac destrual stirpem tenebrarum, qua exstincta perpetua quies lucis incolis pararetur. Ecce timuit labem ac vastitatem impendentem sæculis suis. Certe sic erant fundata super lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam moveri aut concuti possent? Ecce a timore nocere voluit vicinæ genti, quam destruere et exstinguere conatus est, ut perpetua quies lucis incolis pararetur. Quare non addidit, Et perpetuum vinculum? An ille animæ quas in globo tenebrarum in æternum configit, non erant incole

[blocks in formation]

4

et

lucis, de quibus aperte dicit, quod errare se a priore lucida sua natura passæ sint ? ubi et nolens coactus est dicere, libera eas voluntate peccasse, qui non vuk peccatum ponere nisi in necessitate naturæ contrariæ ubique nesciens quid loquatur, et tanquam ipse jam inclusus sit in tenebrarum globo quem finxit, quærens qua exeat, et non inveniens. Sed dicat quod vult seductis et miseris, a quibus multo amplius quam Christus honoratur, ut hoc pretio tam longas et tam sacrilegas eis fabulas vendat. Dicat quod vult, includat in globo tanquam in carcere gentem tenebrarum, forinsecus affigat naturam lucis, cui de hoste exstincto quietem perpetuam promittebat: ecce pejor est pœna lucis quam tenebrarum, pejor est pœna divinæ naturæ quam gentis adversa. Illa quippe etsi in tenebris intus est, ad naturam ejus pertinet in lenebris habitare: animæ autem quæ hoc sunt quod Deus, non poterunt recipi, sicut dicit, in regna illa pacifica, et a vita ac libertate sanctæ lucis alienabuntur, et configentur in prædicto horribili globo: unde et adhærebunt, inquit, iis rebus animæ eædem quas dilexerunt, relictæ in eodem tenebrarum globo, suis meritis id sibi conquirentes. Certe non est liberum voluntatis arbitrium? Videte quomodo insaniens quid dicat ignorat, et contraria sibi loquendo pejus bellum contra se gerit, quam contra deum ipsius gentis tenebrarum. Deinde si propterea damnantur animæ lucis, quia dilexerunt tenebras; injuste damnatur gens tenebrarum, quæ lucem dilexit. Et gens quidem tenebrarum lucem ab initio dilexit, quam etsi violenter, tamen possidere voluit, non exstinguere lucis autem natura in bello tenebras exstinguere voluit; eas ergo victa dilexit. Quod vultis eligite: utrum necessitate compulsa ut diligeret tenebras, an voluntate seducta. Si necessitate, quare damnatur? si voluntate, quare Dei natura in tanta iniquitate deprehenditur? Si necessitate Dei natura coacta est diligere tenebras, victa est ergo, non vicit si voluntate, quid jam miseri dubitant peccandi voluntatem tribuere naturæ quam Deus ex nihilo fecit, ne tribuant eam luci quam genuit?

CAPUT XLII. Mala ante mali commixtionem multa tribui naturæ Dei a Manichæis. Quid, si etiam ostendimus, ante commixtionem mali, quam fabulose confictam dementissime crediderunt, in ipsa lucis natura, quam dicunt, magna mala fuisse? quid ad istas blasphemias addi posse videbitur? Illic enim fuit antequam pugnaretur, dura et inevitabilis pugnandi necessitas: cccc jam magnum malum antequam bono misceretur malum: dieant hoc unde, cum adhue nulla esset facta commixtio. Si autem necessitas non erat, voluntas ergo erat: unde et hoc tam magnum malum, ut Deus ipse naturæ suæ nocere vellet, cui noceri ab hoste non poterat, mittendo eam crudeliter miscendam, turpiter purgandam, inique damnaudam? Ecce quantum malum perniciosa et noxiæ et immanissimæ voluntatis, antequam ullum məlum de gente contraria misceretur. An forte nescicbat hoe eventurum membris suis, ut diligerent tenebras et

inimica existerent sanctæ luci, sicut ipse dicit, hoc

est, non tantum Deo suo, sed etiam Patri de quo erant? Unde ergo hoc in Deo tam magnum ignorantiæ malum, antequam ullum de gente contraria misceretur malum? Si autem hoc futurum sciebat, aut sempiterna in illo erat crudelitas, si de suæ naturæ futura contaminatione et damnatione nihil dolebat; aut scmpiterna miseria, si dolebat: unde et hoc tantum maJum summi boni vestri ante ullam commixtionem summi mali vestri? Ipsa certe particula naturæ ipsius, quæ in illius globi æterno vinculo configitur, si hoc sibi imminere nesciebat, etiam sic erat in natura Dei sempiterna ignorantia ; si autem sciebat, sempiterna niseria: unde hoc tantum malum, antequam ullum de gente contraria misceretur malum? An forte magna charitate gaudebat, quia per ejus pœnam perpetua quies cæteris lucis incolis parabatur? Hoe quam nefas sit dicere qui videt, anathemet. Sed si hoc saltem ita faceret, ut ipsa luci inimica non fieret, posset fortasse non tanquam Dei natura, sed tanquam aliquis homo laudari, qui pro patria sua vellet mali aliquid pati, quod quidem malum ad tempus posset esse, non in æternum nunc vero et illam in globo tenebrarum confixionem dicunt æternam, et non eujusque rei, sed naturæ Dei; et utique iniquissimum et exsecrabile et ineffabiliter sacrilegum gaudium crat, si Dei natura gaudebat se tenebras dilecturam, et luci sanctæ inimicam futuram. Unde hoc tam immane et scelestum malum, antequam ullum ex gente contraria misceretur malum? Quis tam perversam et tam impiam ferat insaniam, summo malo tribuere tanta bona, et summo bono, quod Deus est, tanta mala ?

CAPUT XLIV.-Turpitudines incredibiles a Manichæo excogitate in Deo. Jam vero quod ipsam partem naturæ Dei dicunt ubique permixtam in cœlis, in terris, sub terris, in omnibus corporibus, siccis et humidis, in omnibus carnibus, in omnibus seminibus arborum, herbarum, hominum, animalium: non potentia divinitatis sine ullo nexu incoinquinabiliter, inviolabiliter, incorruptibiliter omnibus rebus administrandis regendisque præsentem, quod nos de Deo dicimus; sed ligatam, oppressam, pollutam, quam solvi, liberari, purgarique dicunt, non solum per discursum solis et lunæ, et virtutes lucis, verum etiam per Electos suos: hoc genus nefandissimi erroris quam sacrilegas et incredibiles turpitudines eis suadeat, etiamsi non persuadeat, horribile est dicere. Dicunt enim virtutes lucis transfigurari in masculos pulchros, et opponi feminis gentis tenebrarum ; et easdem rursus virtutes lucis transfigurori in feminas pulchras, et opponi masculis gentis tenebrarum; ut per pulchritudinem suam inflamment spurcissimam libidinem principum

Am. et Er. Hoc quam nefas sit diccre, naturæ Dei sic subveniri, quicumque audit, anathematizaret, etc. Lov., Hoc quam nefas sit dicere, naturæ Dei a natura Dei sic subventri, quicumque audit, anathematizaret, etc. At melioris notæ Mss., omisso, naturæ Dei a natura Dei sic subveniri, habeat: noc quam nefas sit dicere qui videl, anathemet, sed si hoc saltem ita faceret: supple, illa particula naturæ

Ici.

2

tenebrarum, et co modo vitalis substantia, hoc est, Dei natura, quam dicunt in corum corporibus ligatam teneri, ex eorum membris per ipsam concupiscentiam relaxatis, soluta fugiat, et suscepta vel purgata liberetur. Hoc infelices legunt, hoc dicunt, hoc audiunt, hoc credunt, hoc in libro septimo Thesauri eorum (sic cnim appellant scripturam quamdam Manichæi, ubi istæ blasphemic conscripta sunt) ita positum est: Tunc beatus ille Pater, qui lucidas naves habet diversoria et habitacula seu magnitudines, pro insita sibi clementia fert opem, qua exuitur et liberatur ab impiis retinaculis et angustiis atque angoribus suæ vitalis substantiæ1. Itaque invisibili suo nutu illas suas virtutes, quæ in clarissima hac navi habentur, transfigurat, easque parere facit adversis potestatibus, quæ in singu lis cœlorum tractibus ordinatæ sunt. Quæ quoniam ex utroque sexu masculorum ac feminarum consistune, ideo prædictas virtutes partim specie puerorum investium parere jubet generi adverso feminarum, partim virginum lucidarum forma generi contrario masculorum : sciens eas omnes hostiles potestates, propter ingenitam sibi letalem et spurcissimam concupiscentiam facillime capi, atque iisdem speciebus pulcherrimis quæ apparent man-cipuri, hocque modo dissolvi. Sciatis autem hunc eumdem nostrum beatum Patrem hoc idem esse, quod etiam suæ virtutes, quas ob necessariam causam transformat in pucrorum et virginum intemeratam 2 similitudinem. Utitur autem his tanquam propriis armis, atque per cas suam complet voluntatem. Harum vero virtutum divinarum, quæ ad instar conjugii contra inferna genera statuuntur, quæque alacritate ac facilitate id quod cogitaverint, momento eodem efficiunt, plenæ sunt lucidæ na ves. Itaque cum ratio poposcerit ul masculis appareant eædem sanctæ virtutes, illico etiam suam effigiem virginum pulcherrimarum habitu demonstrant. Rursus cum ad feminas ventum fuerit, postponentes species virginum, puerorum investium speciem ostendunt. Hoc autem visu decoro illarum ardor et concupiscentia crescit, atque hoc modo vinculum pessimarum cogitationum * earum solvitur, vivaque anima quæ eorumdem membris tenebatur, hac occasione laxata evadit, et suo purissimo aeri miscetur ; ubi penitus ablutæ animæ ascendunt ad lucidas naves, quæ sibi ad vectationem* atque ad suæ patriæ transfretationem sunt præparatæ. Id vero quɔd adhuc adversi generis maculas portal, per æstus atque calores particulatim descendit, atque arboribus cæterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur, et caloribus diversis inficitur*. Et quo pacto ex ista magna et clarissima navi figuræ puerorum ac virginum apparent contrariis potestatibus, quæ in cœlis degunt, quæque igneam habent naturam; atque ex isto aspectu decoro, vitæ pars quæ in earumdem membris habetur, laxata deducitur per calores in terram : eodem modo etiam illa altissima virtus, quæ in navi vitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac virginum sanctarum pet

Aliquot Mss., sua ritalis substantia.

2 Tres Vaticani Mss., intemperatum.

• Duo MSS., passivarum cogitationum.

In B., evectationem. Fr. Lugd. Ven. Lov. scenti sumus. M. & plerique Mss., ct coloribus diversis infiguur.

suos angelos apparet his potestatibus, quarum natura frigida est atque humida, quæque in cœlis ordinatæ sunt. Et quidem his quæ feminæ sunt, in ipsis forma puerorum apparel: masculis vero, virginum. Hac vero mutatione et diversitate divinarum personarum ac pulcherrimarum, humidæ frigidæque stirpis principes masculi sive feminæ solvuntur, atque id quod in ipsis est vitale fugit: quod vero resederit, laxatum deducitur in terram per frigora', et cunctis terræ generibus admiscetur. Quis hoc ferat? quis hoc credat, non dico ita esse, sed vel dici potuisse? Ecce qui docentem timent anathemare Manichæum, et non timent credere hæc facientem et hæc patientem Deum!

CAPUT XLV. Turpitudines quædam nefariæ de ipsis Manichæis non immerito creditæ. Per Electos autem suos purgari dicunt camdem ipsam commixtam partem ac naturam Dei, manducando scilicet et bibendo, quia eam in alimentis omnibus dicunt ligatam teneri ; quæ cum ab Electis velut sanctis in refectionem corporis manducando et bibendo assumuntur, per corum sanctitatem solvi, signari et liberari. Nec attendunt miseri, quam non incongrue de illis creditum sit, quod frustra negant, nisi eosdem libros anathemaverint, et Manichæi esse destiterint. Si enim, sicut dicunt, in omnibus seminibus est ligata pars Dei, et ab Electis manducando purgatur; quis non digne credat eos facere, quod inter virtutes cœlorum et principes tenebrarum fieri in Thesauro suo legunt; quandoquidem et carnes suas de gente tenebrarum esse dicunt, et in eis ligatam teneri vitalem illam substantiam, partem Dei, credere atque affirmare non dubitant? Quæ utique si solvenda est, et manducando purganda, sicut eos fateri cogit funestus error ipsorum; quis non videat, quis non exhorreat, quantą turpitudo et quam nefaria consequatur?

[ocr errors]

CAPUT XLVI. Epistolæ Fundamenti nefaria doctrina. Nam et a quibusdam principibus gentis tenebrarum sic dicunt Adam primum hominem creatum, ut lumen ab eis ne fugeret teneretur. In epistola enim quam Fundamenti appellant, quomodo princeps tenebrarum, quem patrem primi hominis inducunt, ad cæteros socios suos tenebrarum principes locutus fuerit et egerit, ita scripsit Manichæus: Iniquis igitur commentis ad eos qui aderant ait: Quid vobis videtur maximum hoc lumen quod oritur? Intuemini quemadmodum polum movet, concutit plurimas potestates. Quapropter mihi vos potius æquum est, id quod in vestris viribus. habetis luminis prærogare: sic quippe illius magni qui gloriosus apparuit, imaginem fingam, per quam regnare poterimus, tenebrarum aliquando conversatione liberati. Hæc audientes, ac diu secum deliberantes, justissimum putaverunt id quod postulabantur præbere. Nec enim fidebant se idem lumen jugiter retenturos: unde melius rati súnt principi suo id offerre, nequaquam desperantes eodem se pacto 3 regnaturos.

Aliquot probæ notæ Mss., præ frigore.

3

Er. Lugd. Ven. : Quapropter mihi vobis opus est. Equum est id quod, etc. M.

Vaticanus codex, facio.

Quo igitur modo lumen illud quod havebant præbuerint, considerandum est. Nam hoc etiam omnibus divinis scripturis arcanisque cœlestibus aspersum est :. sapientibus vero quomodo sit datum scire minime est difficile: nam coram aperteque cognoscitur ab eo qui vere ac fideliter intueri voluerit. Quoniam eorum qui convenerant frequentia promiscua eral, feminarum scilicet ac masculorum, impulit eos ut inter se coirent: in quo coitu alii seminarunt, aliæ gravidæ effectæ sunt. Erant auler partus iis qui genuerant similes, vires plurimas parentum uti primi obtinentes. Hæc sumens corum princeps uti præcipuum donum gavisus est. Et sicuti etiam nunc fieri videmus, corporum formatricem naturam mali inde vires sumentem figurare : ita etiam ante dictus princeps sodalium prolem accipiens, habentem parentum sensus, prudentiam, lucem simul secum in generatione procreatam, comedit; ac plerisque viribus sumplis ex istiusmodi esca, in qua non modo inerat fortitudo, sed mullo magis astutiæ et pravi sensus ex fera genitorum gente”, propriam ad se conjugem evocavit, ex ea qua" ipse erat stirpe manantem; et facto cum ea coitu, seminavit, ut cæteri, abundantiam malorum quæ devoraverat : nonnihil etiam ipse adjiciens ex sua cogitatione ac virtute, ut esset sensus ejus omnium eorum quæ profuderat formator atque descriptor; cujus compar excipiebat hæc, ut semen consuevit culta optime terra percipere. In eadem enim construcbantur et contexebantur omnium

imagines, cœlestium ac terrenarum virtutum, ut pleni videlicet orbis, id quod formabatur, similitudinem obtineret.

CAPUT XLVII-Turpitudines horribiles cogit perpetrare. O monstrum scelestum! o exsecranda perditio et labes deceptarum animarum! Omitto quid sit, de natura Dei quod sie ligetur, hæc dicere. Hoc saltem attendant miseri decepti et errore mortifero venenati, quia si per coitum masculorum et feminarum ligatur pars Dei, quam se manducando solvere et purgare profitentur, cogit eos hujus tam nefandi erroris necessitas, ut non solum de pane et oleribus et pomis, quæ sola videntur in manifesto accipere, sed inde etiam solvant et purgent partem Dei, unde per concubitum potest, si feminæ utero concepta fuerit, colligari. Hoc se facere quidam confessi esse in publico judicio perhibentur, non tantum in Paphlagonia, sed etiam in Gallia, sicut a quodam Romæ christiano catholico audivi et cum interrogarentur, cujus auctoritate scripturæ ista facerent, hoc de Thesauro suo prodidisse, quod paulo ante commemoravi. Isti autem cum hoc eis objicitur, solent respondere, nescio quem inimicum suum de numero suo, hoc est, Electorum suorum descivisse, et schisma fecisse, atque hujusmodi spurcissimam hæresim condidisse. Unde manifestum est, quia hoc etiam si isti, non faciunt, de ipsorum libris hoc faciunt quicumque faciunt. Abjiciant ergo libros, si crimen exhorrent, quod committere coguntur, si libros tenent; aut si

[blocks in formation]

non committunt, mundius vivere contra suos libros conantur. Sed quid agunt, cum eis dicitur, Aut purgate lumen, de quibus potueritis seminibus, ut nec illud recusetis, quod vos non facere asseritis; aut Manichæum anathemate, qui cum dicit in omnibus seminibus esse partem Dei, et concumbendo ligari ; quidquid autem luminis, hoc est, ejusdem partis Dei ad escas Electorum pervenerit, manducando purgari : quid vobis suadeat videtis, et eum adhuc anathemare dubitatis? Quid agunt, inquam, cum hoc cis dicitur? Ad quas tergiversationes se convertunt, cum aut tam nefaria doctrina sit anathemanda, aut tam nefaria turpitudo facienda, in cujus comparatione jam illa omnia mala quæ intolerabilia paulo ante commemorabam, cos de natura Dei dicere, quod necessitate oppressa sit ut bellum gereret, quod aut sempiterna ignorantia secura erat, aut sempiterno dolore et timore sollicita, quando sibi veniret corruptio commixtionis et vinculum æternæ damnationis, quod denique gesto bello sic fuerit captivata, oppressa, polluta, quod post falsam victoriam sic futura sit in horribili globo in æternum confixa et ab originis suæ felicitate separata, tolerabilia videantur, cum per se ipsa, si considerentur, sustineri non possint?

CAPUT XLVIII.— Orat Augustinus pro Manichæorum resipiscentia. O magna patientia tua, Domine misericors et miserator, longanimis et múltum misericors, et verax (Psal. cn, 8); qui facis oriri solem tuum super bonos et malos, pluis super justos et injustos (Matth. v, 45); qui non vis mortem peccatoris, quintum ut revertatur et vivat (Ezech. xxxm, 11);

1

qui partibus corripiens, das locum pœnitentiæ, ut relicta malitia credant in te, Domine (Sap. xii, 2); qui patientia tua ad pœnitentiam adducis, quamvis multi secundum duritiam cordis sui et cor impœnitens thesaurizent sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii tui, qui reddis unicuique secundum opera sua (Rom. 11, 4-6); qui in qua die conversus fuerit homo a nequitia sua ad misericordiam et veritatem tuam, omnes iniquitates ejus oblivisceris (Ezech. XVIII, 21): præsta nobis, dona nobis, ut per nostrum ministerium, quo exsecrabilem et nimis horribilem hunc errorem redargui voluisti, sicut jam multi liberati sunt, et alii liberentur, et sive per sacramentum sancti Baptismi tui, sive per sacrificium contribulati spiritus et cordis contriti et humiliati (Psal. L, 19), in dolore pœnitentie, remissionem peccatorum et blasphemiarum suarum, quibus per ignorantiam te offenderunt, accipere mereantur. Tantum enim valet præpollens misericordia et potestas tua et veritas Baptismi tui, clavesque regni cœlorum in sancta Ecclesia tua, ut nec de illis desperandum sit, quamdiu in hac terra per tuam patientiam vivunt, qui ctiam scientes quantum malum sit talia de te sentire vel dicere, propter aliquam temporalis et terrenæ commoditatis consuetudinem vel adeptionem in illa maligna professione detinentur, si ad tuam ineffabilem bonitatem saltem increpati tuis correptionibus fugiant, et omnibus carnalis vitæ illecebris cœlestem vitam æternamque præponant".

Editi, partis corripiens, dans locum. At Mss., partibus corripiens, das locum: ut in sacris Bibliis, Sap. cap. 12. In Mss. additur, Amen.

IN SUBSEQUENTES SCRIPTIONES,

Vide lib. 2, cap.10, Retractationum, tom. 1, col. 634, a verbis, Secundinus quidam, usque ad verba, Tua in me benevolentia.

M.

SECUNDINI MANICHÆI

EPISTOLA AD AUGUSTINUM.

Manichæi doctrinam commendat tueturque cum Catholicæ fidei reprehensione, indigne ferens quod eam scriptis oppugnet Augustinus, quem a Manichæo timore quodam et honoris cupiditate defecisse insimulat, atque ut ad illius sectam tandem redeat, exhortatur.

4. Ilabeo et ago gratias ineffabili ac sacratissimæ Majestati, ejusque primogenito omnium luminum regi Jesu Christo, habeo gratias et supplex sancto refero Spiritui, quod dederint præbuerintque occasionem, Jua ego securus salutarem tuam egregiam Sanctitatem, domine merito laudabilis et unice percolende.

Nec mirum sunt enim ad omnia bona præstanda et ad omnia mala arcenda satis aptissimi, quique tuam benevolentiam suis defendant propugnaculis, eripiautque ab illo malo, non quod nihil est, aut quod factione passioneque mortalium gignitur, sed quod paratum est ut veniat. Væ autem illi qui se eidem præ

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber contra Secundinum in Belgicis codicibus olim frustra quæsitus Lovaniensium cura, nunc a nobis repertus in Gallicano-Ms. optimæ notæ, qui in abbatia S. Petri in valle Carnotensi asservatur, ejusque ope multis medis purgatus est.

Comparavimus præterea eas omnes editiones Apud Er. Lugd. Ven. et Lov. hoc est præa ubulum Epistolæ Secundini ad Augustinum: Domino me, ito honorabia

initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. atque laudabili et unice pe colendo Augustino, Secundinus. labeo, etc.

M.

« PredošláPokračovať »