Obrázky na stránke
PDF
ePub

rum dicatur, certitudini et unitati fidei repugnat, et gravissima habet incommoda; ergo non potest talis scientia certa esse fidei vere christianæ fundamentum. Prior pars facile ostendi potest. Primo, quia si scientia illa solum habet certitudinem ex humano discursu et conjectura, et illa est fundamentum fidei, non potest fides certior esse, cum non possit ædificium firmius esse, quam fundamentum. Deinde jam non Scriptura Sacra, sed sensus humanus erit fidei fundamentum; nam, ut recte præmonuit Hieronymus, in cap. 1 epist. ad Galat. : Non est putandum in verbis Scripturarum esse Evangelium, sed in sensu; non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in radice rationis. Unde subinfert: Tunc Scriptura utilis est audientibus, cum absque Christo non dicitur, absque Patre non profertur, et sine Spiritu non eam insinuat ille qui prædicat, alioqui et diabolus, qui loquitur de Scripturis, et omnes hæreses secundum Ezechielem1 inde sibi consuunt cervicalia, quæ ponant sub cubito universæ ætatis. Et tandem concludit: Grande periculum est in Ecclesia loqui, ne forte interpretatione perversa ex evangelio Christi fiat Evangelium hominis, vel, quod pejus est, diaboli. Multo ergo majus periculum est, si unusquisque credentium fundamentum suæ fidei in sua privata interpretatione, in suoque humano sensu ponat, sic enim non solum Evangelium Dei fiet hominis, sed etiam tot erunt Evangelia, Scripturæ totidem, quot sunt capita hominum. Quod ita eleganter explicuit idem Hieronymus contra Luciferianos, in fine Dialogi, dicens: Nec sibi blandiantur, si de Scripturarum capitulis ridentur sibi affirmare quod dicunt, cum et diabolus aliqua de Scripturis sit locutus, et Scripturæ non in legendo consistant, sed in intelligendo, alioqui, si litteram sequimur, possumus et nos quoque notum nobis dogma componere, ut asseramus in Ecclesia non recipiendos, qui calceati sunt, vel duas tunicas habent.

8. Denique res ipsa per se spectata etiam impossibilis apparet; qui enim fieri potest ut per solum discursum, et conjecturam humanam, quispiam Scripturam legendo, sensum a Spiritu Sancto intentum certissime assequatur? Nam hæc certitudo, cum non proveniat ex fide divina, ut in hoc membro supponitur, oportet ut in aliqua evidentia fundetur; alioqui non erit certitudo secundum rationem,

Ezech. 13.

sed ex sola pertinacia, voluntatisque pervicacia. In tali autem materia evidentia esse non potest; tum quia mens et intentio Spiritus Sancti occultissima est, et potest esse multiplex; tum etiam quia in ipsorum verborum significatione potest esse ambiguitas; tum denique propter innumeras alias difficultates, quæ in divinæ Scripturæ interpretatione occurrunt. Illa ergo certa scientia hoc modo explicata non est nisi voluntaria quædam pertinacia pro arbitratu effecta, qua unusquisque vult esse certum, quod sibi magis placet, ut acute discurrit et convincit Augustinus, lib. 1 contra Faust., cap. 2, ubi loquitur de hæreticis, qui pro suo arbitrio partem aliquam Scripturæ, quæ pro illis est, admittunt, et aliam, quæ contra illos est, eo ipso respuunt, et canonicam esse negant, et ita se ipsos faciunt regulam veritatis. Eodem autem modo applicari potest ad judicium de vero Scripturæ sensu, in quo, ut cum Hieronymo dixi, vera Scriptura consistit.

9. Superest ut alteram propositi dilemmatis partem discutiamus. Illam enim maxime videntur sectarii intendere, cum dicunt judicium de vero sensu Scripturæ non esse ab Ecclesia sumendum, sed ex proprio uniuscujusque spiritu, non humano, sed divino movente unumquemque, ut certe et infallibiliter sensum a Spiritu Sancto intentum attingat, et hunc spiritum, quem privatum vocant, volunt esse regulam fidei. Sed hic etiam error in hoc sensu intellectus non solum divinæ Scripturæ et Patribus, sed etiam rectæ rationi evidenter contrarius est, quod in sequenti capite ex professo ostendendum est.

CAPUT XI.

VERÆ FIDEI CHRISTIANÆ FUNDAMENTUM NON ESSE IN PRIVATO SPIRITU PONENDUM.

1. In controversiis fidei regulam Ecclesiæ tenendam esse, ex Scriptura comprobatur.— Veritas hæc auctoritate simul et ratione facile demonstrari potest. Primo enim Divina Scriptura duo ubique monet. Unum est, ut in controversiis fidei regulam Ecclesiæ consulamus; alterum, ut privatum spiritum timeamus, præcipue si a communi regula discordaverit. Primum patet, etiam in veteri Testamento, Deuter. 17: Si quid ambiguum et difficile occurrerit, ascendes ad locum, etc. Et de sacerdote dicitur, Malach. 2: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem Dei requi

res de ore ejus. Et Christus Dominus dixit, Matth. 23: Super Cathedram Moysi sederunt scribe et Pharisæi, omnia quæcumque dixerint vobis facite, quod sine dubio multo magis pro sua Ecclesia dixit, et pro Cathedra, quam in sua Ecclesia erecturus erat, juxta superius dicta, cap. 4. Et ita videmus esse ab Apostolis observatum, Act. 15, ubi quæstionem ortam de legalibus, non privato, sed communi spiritu definiendam crediderunt, dicentes Visum est Spiritui Sancto, et nobis. Sic etiam Paulus, quamvis non dubitaret se habere infallibilem Spiritus Sancti directionem, nihilominus ascendit Hierosolymam, ut cum aliis Apostolis, præsertim cum Petro, Evangelium suum communicaret: Ne forte (inquit ipse) in ranum currerem, aut cucurrissem, id est, ut toti Ecclesiæ per universalem regulam doctrina ejus probaretur, ut ibidem Hieronymus notavit, et ep. 87, quæ est etiam 11 inter Epistolas Augustini; et Tertull., lib. 4 contra Marcionem, cap. 2.

[ocr errors]

2. In rebus fidei priratum spiritum cavendum esse, Scriptura ostenditur. — Refert Petrus Soto contra Brentium. Germana interpretatio. Secundum etiam constat ex verbis Joan., 1 canonica, c. 4: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint. Quo testimonio abutuntur hæretici ad probandum, unumquemque Christianum esse debere judicem doctrinæ et Scripturæ. Quod est sufficiens exemplum ad demonstrandum, quantum sit periculi et erroris in hoc privato spiritu, et in usurpando proprio judicio de certo sensu Scripturarum, cum tam facile sit pravo spiritu eadem verba contra intentio nem Spiritus Sancti interpretari, ut in hoc loco dilucidatur. Nam Joannes Apostolus in illis verbis monet fideles, ut non facile credant privatis monitionibus, impulsibus, seu cogitationibus sine magna probatione et discretione. Hæc autem probatio non debet esse per eumdem spiritum privatum, nam idem esset in tali probatione periculum; debet ergo esse per aliam notiorem et certiorem regulam. Et omisso spiritu practice movente ad opus (propter quem maxime datur discretio spirituum, de qua loquitur Paulus, 1 ad Cor. 12), loquendoque de probatione spiritus in materia doctrinæ, sola illa quæ fit per regulam Ecclesiæ, qualis est ejusdem Ecclesiæ definitio, sufficiens est. Ideoque quando sensus privatus Scripturæ est contra doctrinam ab Ecclesia definitam, certum est non esse a bono spiritu, sed a malo : quando vero

non fuerit contra doctrinam Ecclesiæ, donec ab illa probetur, non erit exploratum qualis sit, sed ex aliis conjecturis, et præsertim ex majori vel minori consonantia ad doctrinam Ecclesiæ probandus est. Et ita intellexerunt hunc locum sancti Patres, dicentes, præmunire nos his verbis Joannem contra omnes privatos hæreticorum spiritus, et doctrinas Ecclesiæ contrarias, ut late prosequitur Augustinus, id colligens ex verbis sequentibus Joannis, in serm. 30 et 31, de Verb. Apost. ; idem suadet Anacletus Papa, ep. 1, ubi cum his verbis conjungit alia ejusdem ep., cap. 2: Vos quod audistis ab initio in vobis permaneat ; et infra: Et sicut docuit cos (utique per Apostolos, et Ecclesiam Catholicam), manete in eo. Idem tradit optime Athanasius, Orat. contra Arianos, circa princip., ubi tractans hunc locum, inter alia dicit, quod Dæmon omnium hæresum parens nomen Salvatoris profitetur, Scripturarumque dictionibus amicitur, et verba quidem profert, veram tamen inde sententiam suffuratur, ac deinde intellectu, quem ipse con. finxit, dolis inumbrato, erroneorum homicida efficitur.

3. Hinc etiam Paulus, 2 ad Thessalon. 2: Rogamus (inquit) etc., ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonen, etc. Ubi contra duos deceptores prævenit, spiritum scilicet et sermonem falsorum prophetarum, de quibus, 2 ad Corinth. 11, dicit: Pseudoapostoli sunt operarii subdoli transfigurantes se in Apostolos Christi, et non mirum; ipse enim Satanas transfigurat se in Angelum lucis; non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur oclut ministri justitiæ. Unde omnia, quæ in Scripturis afferuntur de cavendis falsis prophetis, ut Ezech. 3, et Deuter. 13, 2 Petri 2, etc., de hoc privato spiritu prolata esse, non immerito existimari possunt. Nam idem esse solet, qui in falsis prophetis loquitur, quando contra doctrinam prius revelatam docent aut prophetant, quos per hanc regulam ejiciendos esse in loco Deuteronomii 13 traditur. Denique idem intendit Paulus, ad Galat. 1, cum dicit: Si Angelus de cœlo evangelizet vobis, præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit, per quam exaggerationem voluit significare Paulus, spiritum privatum, sive nova docentem, sive Scripturam exponentem contra catholicam doctrinam prius in Ecclesia receptam, non posse esse spiritum cœlestem, sed vel humanum, vel diabolicum, vel

mundanum, juxta distinctionem Bernardi, sermone de Sex vel septem spiritibus, quem locum Patres etiam ita intellexerunt, ut supra cap. 2 retuli.

4. Privatum spiritum non esse regulam fidei, ez Patribus ostenditur.—Non potest ergo privatus spiritus esse regula fidei catholicæ, sed potius per hanc regulam ipse discernendus est. Ut passim docent Patres, præsertim August., de Unit. Eccles., c. 11 et 19, et optime in Proœmio de Doctr. Christ., ubi expectare hunc spiritum, dicit esse tentare Deum, et cavendas esse tales cogitationes, ut superbissimas et periculosissimas. Idem Vincent. Lyrinen., cap. 14, late. Denique hoc ipsum est, quod innuit Hieronym., ep. 152 ad Minerium et Alexandrum, circa finem, his verbis, quæ Salvatoris esse dicit: Estote probati numularii, ut si quis numus adulter est, et figuram Cæsaris non habet, nec signatus moneta publica, reprobetur; qui autem Christi facie præfert lumine, in cordis nostri marsupium recondatur. Sola autem Ecclesia Catholica claro lumine cernitur, ut supra ostendi, et ipsa sola publicum habet sigillum ad consignandam veram Scripturam, et verum sensum ejus. Eamdemque sententiam imitatus est Damascenus, lib. 4 de Fide, cap. 18, ubi post sacræ Scripturæ commendationem subjungit Illud nobis cura sit, ut probi numularäsimus, verum, nimirum, ac purum aurum aggerentes, adulterinum autem repudiantes. Ex his igitur satis constat, quam sit hic privatus Spiritus, prout a sectariis extollitur, a Sanctorum Patrum spiritu et sensu alienus, et ex his demum, quæ in sequentibus rationibus afferemus, idem quoque evidentius evadet.

[ocr errors]

5. Ratione stabilitur eadem veritas. Ratio ergo prima contra prædictum errorem ex proxime dictis sumi potest. Nam fides vere christiana communis est et publica; ergo fundamentum ejus etiam esse debet publicum et commune. Antecedens per se notum est, quia fides catholica omnibus credenda proponitur, et unitas, et concordia in hac fide omnibus præcipitur; est ergo res communis et publica. Unde recte Augustinus, lib. 11 Confession., c. 25: Veritas tua (dicit ad Deum) nec mea est, nec illius, aut illius, sed omnium nostrum, quos ad ejus communionem publice cocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere privatam, ne pricemur ea; nam quisquis id, quod tu omnibus fruendum proponis, sibi proprie vendicat, et suum vult

esse, quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est, a veritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium de suo loquitur 1. Unde facile probatur prima consequentia : tum quia (ut more philosophorum loquamur) mensura et mensuratum debent esse homogenea fundamentum autem fidei est regula et mensura fidei, neque ipsum potest esse adæquatum, et commensuratum fidei, si, cum ipsa sit publica et communis, ipsum particulare sit et privatum; tum etiam quia non est consentaneum divinæ providentiæ dirigere et gubernare homines per spiritum privatum, ad eligendam fidem, quæ debet esse communis.

-

6. Secunda ratio. Assistentiam infallibilem Spiritus Sancti non esse singulis fidelibus promissam. — Quod magis secunda ratione explicatur, quia ut hoc fidei fundamentum firmum sit et infallibile, necessaria est Spiritus Sancti assistentia, seu specialis directio, vel illuminatio in dijudicando vero sensu Scripturæ; hæc autem assistentia non est promissa singulis fidelibus Scripturam volutantibus, et privatim de illius sensu judicantibus, sed est promissa Ecclesiæ, vel Pastoribus ejus, præsertim in iis quæ ad fidem necessaria sunt; ergo non privatum judicium, sed publicum Ecclesiæ debet esse fundamentum fidei. Major satis ex dictis est probata, quia, sublata Spiritus Sancti assistentia, relinquitur spiritus pure humanus, qui frequenter fallitur, ideoque certæ fidei fundamentum esse non potest. Et præterea probatur verbis Petri, dicta Ep. 2, c. 1, ubi cum dixisset: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, ete., subjungit : Hoc primum intelligentes, quod omnis prophelia Scripturæ propria interpretatione non fit, id est, proprio ingenio, quod maxime habet verum de interpretatione certa, quæ non possit a vero sensu Spiritus Sancti discrepare; cujus veritatis rationem subjungit Petrus dicens: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt Sancti Dei homines. Quasi diceret, eodem spiritu interpretandam esse Scripturam, quo facta est: Solus autem spiritus scrutatur omnia, etiam profunda Dei; sicut enim, quæ sunt hominis, nemo novit, nisi spiritus hominis, ita quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi spiritus Dei, 1 ad Cor. 2. Minor autem propositio quoad posteriorem partem

Joan. 8.

de assistentia Spiritus Sancti promissa Ecclesiæ, et capiti ejus, probata est a nobis in c. 3 et 4, quia in promissione fidei perpetuæ et indeficientis in Ecclesia, hæc promissio continetur Præterquam quod Christus etiam promisit et assistentiam suam, et Spiritum Sanctum, qui doceret Ecclesiam omnem veritatem, utique necessariam, vel quovis tempore opportunam, ad quam maxime spectat vera et certa intelligentia Scripturarum in rebus necessariis. Alteram vero partem, in qua abnuimus hanc promissionem factam esse singulis fidelibus, imprimis probamus, aliquem Scripturæ locum petentes, in quo facta sit, quem merito possumus petere ab his, qui negant aliquid esse credendum quod scriptum non sit; nullum autem vel apparentem locum afferre possunt. Nam, licet 1 Joan. 2, dicatur Unctio docebit cos de omnibus; et Joan. 6 Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei, hæc et similia intelliguntur secundum modum et ordinem congruentem divinæ providentiæ, et in Scripturis sacris significatum. Docet enim Paulus, 1 ad Cor. 12, et ad Roman. 12, et ad Ephes. 4, varia esse dona Spiritus Sancti in Ecclesia, inter quæ ponuntur donum prophetiæ, interpretatio sermonum, discretio spirituum, et additur, non omnibus convenire actus et ministeria horum donorum, quia omnia membra corporis non eumdem actum habent. Nam si totum corpus oculus, ubi auditus1? Et similiter dicere possumus : Si omnes scientes, ubi discipuli? Ad quid Doctores?

7. Vide Aug. in Proœm. de Doctr. Christi. -Quomodo Spiritus Sanctus omnes doceat.— Docet ergo Spiritus Sanctus omnes ordinato modo, communem videlicet plebem per Doctores, ipsos autem Doctores per Concilia, et maxime per Vicarium Christi. Et in hoc etiam ordo, et modus servatur. Nam Spiritus Sanctus omnibus aliquo modo immediate præbet auxilium ad supernaturalem doctrinam recipiendam, vel tradendam, juxta uniuscujusque munus, seu necessitatem. Et ita omnes fideles juvat, et illuminat interius ad credendum ea, quæ per suos prædicatores docet; nam fides ex auditu, ut Paulus ait, quia Deus communi lege non docet homines, nisi per homines. Ideo enim interrogat ibi Paulus: Quomodo credent sine prædicante? tamen quia neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, ideo

1 1 Cor. 2.

semper est necessaria interior gratia Spiritus Sancti ad fidem concipiendam, et hoc modo omnes sunt docibiles Dei, ut Augustinus, tum ibi, tum passim contra Pelagianos exposuit. Pastores vero et Doctores Ecclesiæ, per specialiora auxilia et dona docentur a Spiritu Sancto, quantum ad commune bonum Ecclesiæ expedit: et ideo, ut plurimum id non facit per expressas revelationes, neque per judicium infallibile, sed quatenus oportet, et quantum cujusque status et munia postulaverint. Pontifex autem Maximus et Concilia legitima, quando definiunt, docent per singularem assistentiam, ita ut errare non possint, ne omnem Ecclesiam in errorem inducant.

8. Spiritus Sanctus interdum aliquibus ex privilegio specialiter assistit. Neque negamus, interdum Spiritum Sanctum privatim docere aliquos de mysteriis fidei, vel de vero sensu Scripturæ, tali modo, ut eos reddat certos de veritate doctrinæ, vel de sensu reve-lato. Tamen hæc est specialis gratia, quæ non potest omnibus fidelibus generatim attribui; et ideo Paulus, superius allatus, dixit de his donis: Spiritus dividit singulis, prout vult ; et Petrus, 1 ep., cap. 4: Unusquisque prout accepit gratiam, illam administrantes. Et præterea talis privata doctrina seu revelatio prius accurate probanda est, juxta illud 2 ad Thessalon. 4: Omnia probate; quod bonum est, tenete. At prima ac præcipua probatio est, ut non sit contra antiquam et receptam Ecclesiæ doctrinam, quia Deus non potest esse sibi contrarius. Et deinde ut sit consentanea bonis moribus, et quæ tantum Doctorem deceat. Ac denique si talis privata revelatio per aliqua certa signa Ecclesiæ non proponatur sufficienter, esse poterit utilis recipienti, non tamen valere poterit ad fidem certam apud alios fideles faciendam, ut Innoc. III sapienter docuit. Quia alias sæpissime fideles manifesto periculo erroris exponerentur. Cum ergo hæretici nec ex Scripturis nobis ostendant illam privatam scientiam sibi, ut fingunt, certam ex infallibili assistentia Spiritus Sancti, neque etiam signis aut virtutibus illam ostendant, cur illis credendum est, præsertim cum ea, quæ per talem scientiam opinantur, ipsi Spiritui Sancto per Ecclesiam loquenti contraria sint? Et mirabile profecto est, ut velint nobis privatum spiritum infallibilem venditare, et persuadere, sine ullo indicio vel testimonio Spiritus Sancti, cum ipsi in publico Ecclesiæ judicio de doctrina fidei certam Spi

ritus Sancti assistentiam manifeste promissam audeant pernegare.

[ocr errors]

9. Tertia ratio. Tertia ratio addi potest, quia non est minus necessaria ac sufficiens infallibilis assistentia Spiritus Sancti ad judicandum de veritate ipsius Scripturæ, id est, qui libri ejus sint canonici, discernendo illos a non canonicis, quam ad judicium certum ferendum de vero sensu Scripturæ, ut supra visum est. Sed Spiritus Sancti assistentia ad prius judicium de legitimis libris non datur singulis fidelibus: nec existimo fuisse hactenus hæreticum hominem adeo superbum, ut sibi arrogaverit spiritum privatum discernendi canonicos libros a non canonicis; neque tam sto lidum, vel temerarium, ut dixerit, hoc judicium esse committendum, vel permittendum singulis credentibus, pro uniuscujusque arbitrio, seu somniato spiritu. Illa ergo assistentia quoad hoc judicium ad Ecclesiam, vel eum, qui Christi vices gerit in terris, referenda est. Ergo idem dicendum est de spiritu attingendi infallibiliter verum Scripturæ sensum; nam est eadem ratio, eademque necessitas. Atque hanc rationem attigit Augustinus, lib. contra Epist. Fundamenti, cap. 5, et de Utilit. ereden., c. 14, cujus sententias jam in superioribus retuli, et in summa continent, Cui obtemperamus, et credimus dicenti hunc librum esse Evangelium, eidem esse credendum dicenti, hunc esse sensum Evangelii; quia utrumque non fit certum, nisi per eumdem spiritum, quia (ut sæpe ex Hieronymo dixi) Evangelium magis in sensu consistit, quam in membranis. Unde valde diminuta fuisset providentia Dei circa Ecclesiam suam, si dedisset illi spiritum, quo de sacris libris certa fieret, et non de illorum sensu, cum ad certitudinem fidei parum prosint libri sacri, nisi de sensu etiam illorum similis certitudo habeatur. Merito ergo dixit Irenæus, lib. 4 contra Hæres., c. 25: Ubi charismata Domini posita sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos est ea, quæ ab Apostolis Ecclesiæ successio, et id, quod est sanum, et irreprobabile conversa tionis, et inadulteratum, et incorruptibile sermonis constat. Hi enim et fidem nostram custodiunt, et Scripturas sine periculo nobis expoaunt.

10. Quarta ratio. Privatus spiritus est radiz hæresum.-Atque ex his sumitur quarta ratio, moralis quidem, sed efficacissima, et a Patribus multum commendata. Nam hic spiritus privatus non solum esse non potest fidei fundamentum, verum potius radix est hære

sum, et magna schismatum occasio. Nam, ut dixi, hic privatus spiritus aliis non probatur, nec sufficienter ostenditur aut proponitur; ergo hæc scientia privata in unoquoque non est utilis ad fidem in aliis generandam ; ergo ex vi talis scientiæ non possunt fideles convenire in una fide; ergo datur occasio hominibus, ut unusquisque pro fide vendat sua somnia, et phantasias, et hinc oriuntur hæreses et schismata. Attigit rationem hanc sapienter Tertull., lib. de Præscript. hær., c. 15 et sequent., ubi docet, non esse cum hæreticis disputandum de Scripturis; et rationem subjungit, c. 17, quia: Ista hæresis, ait, non recipit quasdam Scripturas; et si quas recipit, adjectionibus et detractionibus ad dispositionem instituti sui intervertit; et si recipit, non recipit integras ; et si aliquatenus integras recipit, nihilominus diversas expositiones commentata, convertit, id est, pervertit; et ideo addit: Tantum veritati obstrepit adulter sensus, quantum et corruptor stylus. Variæ præsumptiones necessario nolunt cognoscere ea per quæ revincuntur; his nituntur, quæ ex falso composuerunt, et quæ de ambiguitate cœperunt. Unde addit, c. 19, priusquam veniatur ad certamen Scripturarum, stabiliendum esse cujus sint Scripture, a quo, et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt Christiani; ubi enim apparuerit esse veritatem fidei, et disciplina christianæ, illic erit veritas Scripturarum, expositionum, et omnium traditionum christianarum.

11. In eodem sensu dixit idem Tertull., lib. de Resurr. carnis: Hareses esse non possent, si non etiam Scripture male intelligi possent. Et in idem redit, quod dixit Augustinus in Joann.: Non sunt nate hæreses, nisi dum Scripturæ bonæ intelliguntur non bene, et, quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter asseritur, utique tanquam certum et infallibile, et sibi specialiter a Spiritu Sancto dictatum. Et ideo subdit inferius: Eliam a me, charissimi, longe sit vana præsumptio, si rolo sanus in domo Dei conversari, que est Ecclesia Dei viti, columna, et firmamentum veritatis, ubi tacite hanc regulam præfert omni privato spiritui. Ita etiam dixit. Cypr., ep. 55: Non aliunde hæreses obortæ sunt, aut nata sunt schismata, quam inde, quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur, quod repetit Epist. 96, et lib. de Unitat. Eccles., et sæpe alias. Omnes autem hæretici, qui privatum

« PredošláPokračovať »