Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

ipsius Innocentii præsertim interesse, huic tanto malo mederi; propterea quod in Urbe plurimi essent dogmatis Pelagiani sectatores, qui si cognoverint, inquiunt illi antistites. eumdem librum quem illius vel putant esse vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime Sanctitatis tuæ, quam apud eum esse majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso anathematum atque damnatum, non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contra gratiam Dei, quæ revelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter christiana turbare (Epist. 177, n. 15). Addebant accersendum esse Romam ipsum Pelagium, ut diligenter, an veram Christi gratiam agnoscat, ex eo quæratur; sin minus, id saltem cum eo per litteras agendum : quo in posterum sine ullo Ecclesiæ scrupulo et sine latibulo ambiguitatis absolutus, possit fidelibus de sua ipsius correctione lætandi præbere materiam. Librum quoque nunc memoratum, quem a Timasio et Jacobo Augustinus acceperat, una cum ejusdem per Augustinum confutatione, ad Innocentium mittebant: annotatis in eodem Pelagiano libro deterrimis quibusque locis, ut eis Pontifex animum adverteret. Ad hunc etiam direxere Augustini ad Pelagium epistolam, qua scilicet ipsi ad ea quæ purgationis suæ scripta post concilium Diospolitanum ei miserat, respondebat. Rogabant igitur Innocentium, ut istam epistolam curaret reddendam Pelagio, rati nimirum hunc ad eam perlegendam debita illius dignitati veneratione adductum iri. Testati sunt interim, utrum ad consummatam perfectionem in hac præsenti vita perveniri possit, an tantummodo in futura, nolle se quidquam definire: dum tamen omnino certum maneat, quisquis quandocumque perfectionem hanc fuerit consecutus, non potuisse illam nisi gratiæ beneficio adipisci.

Contigit eo tempore, ut Palladius quidam mare trajecturus, cum Hippone-regio esset in procinctu ad conscendendam navem, ab Augustino commendationem epistolarem ad episcopum nomine Hilarium peteret. Ea arrepta occasione Augustinus antistitem illum his de rebus certiorem factum voluit, quæ recens in Africa gestæ fuerant adversus hæresim Pelagianam, cujus et præcipua capita ipsi paucis aperit, eo consilio, ut is quoque pro munere suo, iis hominibus, qui forte hujusmodi veneno essent imbuti, prospiceret (Epist. 178). Hilarium hunc non alium quam Narbonensem, cui Zosimus anno quadringentesimo decimo septimo scripsit, cur nos opinemur, alias diximus (Nota ad Epist. 178).

Satis etiam verisimile fit, ad hoc ipsum tempus pertinere Augustini epistolam Joanni Jerosolymitano scriptam (Epist. 179). Jam tum enim, cum eam scriberet, missam sibi a Pelagio, gestorum Palæstinorum vice, chartulam ab ipso conscriptam suæ defensionis acceperat; ipsa vero acta Palæstina nondum viderat. Igitur quanquam sanctus Episcopus antea litteras dedisset ad Joannem, a quo responsi nihil tulerat; nactus tamen quemdam Dei servum cui nomen Lucæ, proficiscentem in Palæstinam, ac inde brevi reversurum, iterato has ad illum scripsit. Earum argumentum est unus Pelagius, cui Joannem admonet sic dilectionem exhibeat, ne interim existimari possit ab eo deceptus. Huic simul transmittit et scriptum a Pelagio de viribus naturæ librum, et suum de Natura et Gratia, quem priori isti refellendo lucubravit : ut quam prava, quamque periculosa essent hæresiarchæ illius placita, Joannes cognosceret. Demonstrat illum in suo libro plane diversa tradidisse ab iis, quæ ab se in Diospolitano concilio responsa assereret in chartula defensionis suæ. Petit denique a Joanne, ut vera ejusdem concilii acta ad se dirigat, non uni sibi, sed aliis quoque plurimis episcopis, a quibus illa etiam expeterentur, gratum facturus.

XIII. Ineunte anno quadringentesimo decimo septimo, Innocentius Africanis episcopis respondens, Pelagium et Cœlestium damnata eorum doctrina anathematizat. De gestis Diospolitana synodi librum edit Augustinus, cujus extrema parte Pelagianorum in Hieronymum seditionem memorat. Idem epistolam contra Pelagianos scribit ad Paulinum.

Tribus memoratis epistolis, concilii Carthaginensis, concilii Milevitani, et quinque episcoporum, Innocentius papa totidem alias rescripsit ipso anno quadringentesimo decimo septimo, eadem januarii die vigesima septima consignatas; quæ ab Julio episcopo in Africam omnes allatæ sunt (Epistt. 181, 182 183, inter Augustinianas). Credunt eas ab Innocentio nonnisi post coactam synodum perscriptas esse: cum apud pontifices Romanos tunc temporis non esset in more positum, ut de rebus tanti momenti scriberent, nisi prius, non solum clericos suos, sed etiam finitimos episcopos, cum iis quoque, qui tum Romæ versabantur, ad concilium vocarent (Garnerius in Mercatorem, tomo 1, pag. 194, n. 1).

Passim eruditionem, zelum, ac vigilantiam laudat Africanorum antistitum: quippe qui non modo Ecclesiarum sibi creditarum curam gererent, verum etiam alias omnes pia sollicitudine complecterentur. Utrumque concilium eo præsertim nomine honorificentissime prædicat, quod Apostolicam Sedem consuluissent; cujus non parum extollit dignitatem auctoritatemque (Epistt. 181, n. 1; 182, nn. 1, 2). Acta Diospolitanæ synodi quorumdam laicorum opera jam tum acceperat : at vix ullam corum rationem habebat; tum quia desiderabat in responsis Pelagii sinceritatem, tum etiam quia eadem illa acta sine ullis Pelagii, episcoporumve a quibus is absolutus fuerat, litteris, reddita sibi fuerant: quod erat in causa, cur ipse partim de veritate actorum dubitaret, partim judicaret Pelagium absolutioni, quam venditabat, parum admodum confidere (Epist. 183, n. 3). Itaque nulla hujusce judicii ratione habita, Africanorum præsulum secutus relationes, Pelagium ac Cœlestium Ecclesiæ communione segregatos declaravit, utpote sancti illius corporis societate, imo vero omni Catholicorum commercio indignos (Epist. 183, nn. 6, 3). Eos pariter eadem pœna damnat, qui pari contumacia illorum errores tueri præsumpserint. Porro in litteris ad quinque episcopos dicit, futurum sperare se, ut Pelagii damnatio ad sanam fidem revocet eos omnes, qui vel

in Urbe essent (si tamen essent; non enim illud audere se nec affirmare, cum id de se nemo profiteretur, neque rursus inficiari, propter multitudinem civium), vel Jerosolymis, vel in quacumque demum orbis regione versarentur.

Hanc Augustinus sæpe in Julianum citat sententiam Innocentii: qui sanctus vir, ait, quid potuit Africanis respondere conciliis, nisi quod antiquitus Apostolica Sedes et Romana cum cæteris tenet perseveranter Ecclesia? quique, ut mox idem observat, nihil aliud de hac re sapuit, quam quod Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, aliique percelebres præsules Ecclesiæ, posterior iis tempore, prior loco (Infra, contra Julianum, lib. 1, n. 13). Ac rursum alibi: Ad omnia, inquit, nobis ille rescripsit eo modo, quo fas erat atque oportebat Apostolica Sedis antistitem. Cumque concionem ad populum Carthaginensem haberet nono calendas octobris, die dominico, qui dies in annum quadringentesimum decimum septimum incidebat, jussit redargui contradicentes et resistentes ad se adduci. Jam enim, ait, de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam; inde etiam rescripta venerunt: causa finita est ; utinam aliquando finiatur error (Serm. 131, n. 10)!

Gennadius narrat, Innocentium scripsisse decretum Occidentalium et Orientalium Ecclesiis adversus Pelagianos datum, post quem successor ejus papa Zosimus latius promulgavit (Gennadius, lib. de Scriptoribus ecclesiast., cap. 43, castigatus ad manuscriptum Corbeiensem). Quibus verbis quid intelligat, nos quidem ingenio non assequimur. Pelagianæ historiæ scriptor in ea est sententia, ut putet, quoquo modo voces, illas interpretemur, dicendum non esse, decretum aliud a tribus epistolis de quibus nos supra, Innocentium condidisse; ad quarum epistolarum formam Zosimus decretum, quod per totam vulgavit Ecclesiam concinnavit (Henricus Noris, Historia Pelag. lib. 1, cap. 11). Atque haud scimus, annon jungat Possidius utriusque pontificis statuta, cum dicit, utrumque Pelagianos, datis litteris ad Africanas Occidentis, et ad Orientis Ecclesias, anathematizandos et devitandos ab omnibus Catholicis censuisse (Possidius, in Vita Augustini, cap. 18).

Cum litteras quinque episcoporum nomine ad Innocentium scripsit Augustinus, ei nondum (uti observavimus) in manus venerant acta concilii Diospolitani: unde Joannem Jerosolymitanum, ut illa sibi mitteret, obsecrabat: quæ quidem ab illone, an ab Innocentio, an ab alio quopiam acceperit, obscurum est. Id solum constat, exeunte anno quadringentesimo decimo sexto, vel quadringentesimo decimo septimo ineunte, haud ita multo post eam molestiam, qua Pelagiani Hieronymum exagitarunt, eadem acta in manus ipsius incidisse. In eis non sine summa voluptate reperit, quod persuasum nunquam non habuerat, Pelagium ideo tantum absolutum fuisse, quod in specie catholicæ fidei professionem edidisset. Quo sanctus Doctor omnino inductus est ad scribendum in illud argumenti, ut planum faceret, eos a quibus judicio dimissus fuerat, placita ac doctrinam illius neutiquam approbasse. Confecto super ea re libro (tametsi ab ipso nonnunquam liber de Gestis Palæstinis appelletur [Infra, de Peccato originali, n. 15]), titulum fecit, de Gestis Pelagii, sive quia jam vulgo receptum erat, ut illa dicerentur gesta Pelagii purgationisque ipsius (Infra, de Gestis Pelagii, n. 53; et in tomo 2, Epist. 177, n. 15), quibus se ille purgatum jactitabat; sive quia agendum hoc libro erat de ipsis gestis, quæ idem ille prius emiserat breviata et corrupta, id est, de chartula defensionis suæ, quam vice gestorum, tanquam eorum breviationem quamdam, spargi in vulgus curaverat (Infra, de Gestis Pelagii, n. 57); ita ut eam ob causam Possidius eumdem librum Contra Gesta Pelagii jure nuncupaverit. Dicavit hoc opus Aurelio episcopo Carthaginensi. Illic singula errorum capita Pelagio apud Palæstinam synodum objecia, cum ejusdem ad illa responsis, minutatim excutit: deinde examinat, nullane de conversione ejus aut innocentia dubitatio relinquatur; quod sane creditu non ita pronum esse ostendit : et probat denique, hominem synodi sententia sic fuisse absolutum, ut ipsa nihilominus hæresis, ob quam in judicium venit, incunctanter damnata fuerit. Pelagii nomen, quod in opere de Natura et Gratia tacuerat, hic aperte profert : At nunc si Pelagius, inquit, Deum cogitat, si non est ingratus ejus misericordiæ..., gratius accipiet litteras nostras, quando expresso nomine ulcus sanandum potius aperimus, quam illas, ubi cum dolorem facere timeremus, tumorem, quod nos pœnitet, augebamus (Ibid., n. 50). Nusquam ibi utitur epistolis ad Africanos antistites ab Innocentio scriptis; unde quis forte conjicere possit, tum eas ad ipsum perlatas nondum fuisse : sed nec ibidem earum, quas Africani ad Innocentium miserant, litterarum meminit.

In ejusdem operis fine Augustinus injurias memorat, beato Hieronymo a cuneo perditorum hominum, qui Pelagio favebant, illatas. In hac seditione diaconus unus necatus, ædificia monasterii incensa, ipse Hieronymus firmissimæ turris beneficio vix eorum crudelitati subductus (Ibid., n. 66). Quin etiam sanctæ virgini Eustochio, et Paulæ ejus nepti, trucidatis sub earum oculos domesticis, extrema omnia ferro et igne intentarunt (Infra, Append. parte 2). Quo tam atroci facinore animi omnium, qui id fama usquequaque volítante didicerunt, graviter vulnerati sunt.

Hieronymus litteris par Aurelium episcopum, eumque, ut putant (Baronius, ad an. 416), Carthaginensem, transmissis de hoc apud Innocentium questus est: a quo eadem illa via responsum tulit. Idem quoque Pontifex virginis Eustochii querelis ad se delatis, ejus inju– rias sibi dolorem ac molestiam peperisse respondit: scripsitque Joanni Jerosolymitano epistolam admodum severam, in qua satis indicabat, illum à culpa minime alienum sibi videri: et quanquam Hieronymus et Eustochium quemquam nominatim non expressissent, testatur tamen auctorem, unde profecta illa sint, sibi non esse incognitum (Infra, Append.

parte 2); quibus hand dubie Pelagium designatum voluit. Obscurum non est, præsules Numidiæ eventum illumn, si fama ejus ad illos pervenisset, silentio non transituros fuisse tum, cum de Hieronymi contra Pelagium in Oriente conflictu Innocentio narrarent (Infra, Append. parte 2): neque etiam creditu proclive est, Innocentium, si rumor ejus jam Romæ atque in Africa pervagatus fuisset, de eo in suis responsionibus taciturum : atque ita commodius quam ad exitum anni quadringentesimi decimi sexti referri non potest. Illud satis credibile est, epistolas in eam rem ab Innocentio datas Joanne jam vita functo pervenisse in Palæ stinam. Zosimus enim die vigesima prima septembris anni quadringentesimi decimi septimi scribens ad Africanos, Praylium diu ante suffectum in Joannis demortui locum fuisse docet (Ibid.). Innocentius ipse post collata illa in Ecclesiam beneficia migravit ad superos : cujus obitum hoc anno die duodecima martii contigisse manifestum est (In præfatione tomi 2, ad Epist. 186).

E vivis excesserat sanctus ille pontifex, beatæ memoriæ titulo jam tum exornatus (Epist. 186, n. 2); nec tamen quidquam adhuc Zosimus in Pelagianorum gratiam egerat, cum Augustinus Paulino episcopo prolixiorem epistolam contra Pelagianos per Januarium misit. Hac tota in disputando de Christi gratia distinetur, non ea tantum voluptate illectus, quam ex ejus crebra mentione capiebat; sed co potissimum quod audierat, Nolenses inter clericos aut cives inveniri, qui adversus eam certarent, quique peccatum originis ita oppugnarent, ut per summam insaniam libertatis usum infantibus etiam adhuc materna alvo clausis, cum boni malive electione, adeoque merita et peccata propria tribuerent : quorum etiam aliqui in errore mentem sic obfirmarant, ut dicerent se a Pelagio, qui peccatumn originale negantes anathematizaveral, citius discessuros, quam ab sua sententia avocari se paterentur. Quid porro de istis sibi narratum esset, aut quinam essent ii, Januarium Paulino declaraturum pollicetur : ipse vero non aliter indicat, quam illos magna et acuta ingenia vocando (Epist. 186). Erat forte eorum ex numero Julianus: quem tametsi Nolæ tum temporis fuisse non constat; haud longe tamen ab ea urbe morabatur : isque in Pelagianorum laqueos jamdudum inciderat (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 55).

Augustinus Africanorum antistitum ad Innocentium epistolas, una cum Innocentii responsis mittit Paulino; ut qui profitendæ Dei gratiæ studiosus esset, quod ejus satis commonstrabant scriptiones, armis quoque ac præsidiis, quibus eam ab adversariorum molitionibus defenderet, instrueretur. Non pauca etiam e Diospolitana synodo ei transcribit: ac meminit ibidem librorum, quos de libero arbitrio Pelagius nuperrime ediderat (Epist. 186, nn. 27, 34). Postea Semipelagiani quædam in illa epistola improbarunt, neque ob aliud quidem, nisi quod corum errores de prædestinatione ac perseverantia convelleret (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 55).

Per hujus quoque anni æstatem librum ad Dardanum scribens, in illo adversus Pelagianam hæresim, quamvis ejus nomine abstinuerit, præcipua mentis intentione vigilabat (Retract. lib. 2, cap. 49).

XIV. Romam venit Cœlestius, et fidei suæ libellum Zosimo porrigit. Innocentem putat Zosimus, ac super ejus causa ad Afros antistites scribit, eumdem tamen interim non absolvens.

Pelagius ac Cœlestius ubi damnatos se ab Apostolica Sede totaque simul Ecclesia Africana audivere, actum esse de sua ipsorum fama, si damnatio illa vim obtineret, haud difficili negotio intellexerunt. Et hæc procul dubio causa fuit, cur Pelagius Innocentio sui purgandi gratia scriberet, Coelestiusque Romam sese ipse conferret. Quantumvis sibi male conscii, rebantur tamen non ita se dolis ac fraudibus destitui, imo nec forsan ab amicis usque adeo Romæ deseri, quin Romanæ Ecclesiæ fucum facere valerent (Infra, de Peccato originali, n. 9; et contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 5); ac non paucos etiam ex Urbe clericos in suas, uti sperabant, partes et nefarias opiniones pellicerent. Vulgatum in primis fuerat, a Sixto Romano presbytero (Epist. 191, n. 1), qui postea in pontificem est cooptatus, non parum adjuyari gratiæ adversarios: quorum placita jam tum quoque Julianus Eclanensis in Campania episcopus fovebat.

Cœlestius porro ex Africa, postquam anno quadringentesimo duodecimo a Carthaginensi concilio excommunicatus fuerat, discedens, properaverat Ephesum; ubi etiam ausus erat, teste Mercatore, presbyterii locum per obreptionem petere (Infra, Append. parte 2). Et certe quidem Africani præsules ad se fama perlatum esse, anno quadringentesimo decimo sexto scripserunt, ipsum in Asia ad presbyterii dignitatem evectum (Epist. 176, n. 4, inter Augustinianas): isque præterea presbyter a Zosimo, cui in hoc quoque convenit Nestorius, appellatur (Infra, Append. parte 2). Idem post aliquot annos relicta Epheso Constantinopolim profectus, hac in urbe, quemadmodum olim in Africa fecerat, impietatis suæ dogmata proseminare aggressus est (Ibid). Quod ubi primum detexit Atticus ejusdem civitatis episcopus, eum inde magno studio ac diligentia expulit: adversus quem etiam litteras ad episcopos in Asiam, Thessalonicam et Carthaginem misit. Illum tunc Romam similiter scripsisse, non legimus, idque procul dubio non aliam ob rem, quam quia cum Romano pontifice Joannis Chrysostomi causa ab se alienato necdum in gratiam redierat. Volunt Atticum ex auctoritate concilii eam in rem coacti hoc ipsum præstitisse : id enim solis conciliis ex disciplina usuque Ecclesiæ concessum, ut ad provincias, qualis erat Asia, publicas epistolas darent. Quid vero, si dicamus, Atticum ad Ephesinum tantum antistitem scripsisse? Eo quidem referre nihil vetat, quod Augustinus anno quadringentesimo vigesimo

primo aut quadringentesimo vigesimo secundo litteris consignabat, nimirum Constantinopoli profligatum fuisse ab exercitu Christi Cœlestium (Infra, contra Julianum, lib. 3, n. 4): quæ tamen in Pelagianorum legatos esse ibidem facta narrantur (Infra, Append. parte 2), ea non putamus nisi aliquot post annis contigisse.

Pulsus igitur Constantinopoli Cœlestius, Romam, ubi Zosimus Innocentio successerat, sine mora advolat. Adit Pontificem, falsas, ut jactitabat, purgaturus suspiciones, quas Apostolicæ Sedi de se injectas querebatur. Latum in Africa contra se judicium obscuritatis arguebat Paulinum accusatorem suum vocabat ad Apostolicum tribunal; vel etiam (quod forte significant ea verba, provocat accusantem) paratum se adversus cujuslibet accusationes causam tueri prædicabat. Testatur ipse Paulinus, provocatum fuisse ad Apostolicam Sedem, ibi insimulatum se fugæ ac deserti vadimonii, sibique Carthagine quarto nonas novembris a Basilisco Romanæ Ecclesiæ subdiacono denuntiatam sui Zosimo sistendi necessitatem. Zosimus quoque asseverat, Cœlestium ad se, ut ex appellatione pristina judicium subiret, venisse (Ibid). Ad hæc, Cœlestius libellum fidei suæ obtulit, eumque gestis ecclesiasticis allegavit (Infra, de Gratia Christi, nn. 32, 36; et de Peccato originali, n. 5). In eo primum quidem, quantum libebat, in singulos excurrens Symboli articulos, ducto ab ipsa Trinitate unius deitatis exordio, ad usque mortuorum resurrectionem, quibus in capitibus eum nemo reprehendebat, fidem suam minutatim explicabat: ubi autem ad ea quæ vocabantur in controversiam, pervenerat, Si quæ vero, aiebat, præter fidem quæstiones natæ sunt, de quibus esset inter plerosque contentio; non ego quasi auctor alicujus dogmatis. definita hoc auctoritate statui, sed ea quæ de Prophetarum et Apostolorum fonte suscepi, vestri apostolatus offerimus probanda esse judicio; ut si forte ut hominibus quispiam ignorantiæ error obrepsit, vestra sententia corrigatur (Infra, de Peccato originali, n. 26). Qua ratione suam de gratiæ adjutorio mentem exposuerit, ignotum est: quod autem ad originis peccatum, fatebatur quidem infantes in remissionem peccatorum baptizandos esse; culpam tamen generatione transmitti negabat, eamque opinionem et a catholica fide abhorrere, et injuria Creatorem afficere contendebat. Nam verba ejus ista sunt: Infantes autem debere baptizari in remissionem peccatorum secundum regulam universalis Ecclesiæ et secundum Evangelii sententiam, confitemur: quia Dominus statuit regnum cœlorum nonnisi baptizatis posse conferri; quod quia vires naturæ non habent, conferri necesse est per gratiæ libertatem. In remissionem autem peccatorum baptizandos infantes, non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur : quod longe a catholico sensu alienum est. Quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine : quia non naturæ delictum, sed voluntatis esse monstratur. Et illud ergo confiteri congruum, ne diversa Baptismatis genera facere videamur : et hoc præmunire necessarium est, ne per mysterii occasionem, ad Creatoris injuriam, malum antequam fiat ab homine, tradi dicatur homini per naturam (Ibid., nn. 5, 6).

Erat eo tempore Zosimus negotiis implicatus multis majoribus hujus tamen decisionem differre in aliud tempus noluit; ne diutius Africam, quam futurus itineris a Cœlestio Romam suscepti et ferendi super ea re judicii exitus sollicitam habebat, exspectatione suspensam detineret. (Ergo Cœlestium Romæ versari per Africam increbuerat.) Itaque die ad hanc rem constituto, Zosimus beati Clementis, ubi consessum haberet, basilicam elegit; ut auctoritas hujusce tanti pontificis, qui fidem suam martyrio consecrarat, qua religione in hujus causæ judicio agendum esset, exemplo suo demonstraret (Infra, Append. parte 2). Constat præter clericos Ecclesiæ Romanæ (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 5), varios quoque ex diversis regionibus presbyteros, vel episcopos, quos uno sacerdotum nomine complectitur Zosimus, consessui adfuisse (Infra, Append. parte 2).

Quidquid ad eam usque diem actum in Cœlestii causa fuerat; illic excussum est. Introductus etiam eo Cœlestius, ac ejus quo fidem suam testabatur, lectus libellus: de quo postea Pelagiani jactabant, non paucos e Romanis clericis ab illius opinionibus non abhorruisse; sententia sua gestis, inquiebant, catholico dogmati adfuerant (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 5). Et vero hæc illa professio Zosimo visa est catholica, non quod, quæ dogmata Cœlestii continebat, ipse approbaret, sed quod Apostolicae Sedis judicium amplecti, paratissimum se iste prædicaret. In homine acerrimi ingenii, ait Augustinus, qui profecto si corrigeretur, plurimis profuisset voluntas emendationis, non falsitas dogmatis approbata est. Et propterea libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicæ mentis est, si qua forte aliter sapit, quam veritas exigit, non ea certissime definire, sed detecta ac demonstrata respuere (Ibid.).

Cum igitur fidem suam ad eum modum Cœlestius dedisset; ratus tamen non est Zosimus, ejus libellum sibi debere sufficere; sed variis interrogationibus subinde hominis animum exploravit, eademne quæ scripto expresserat, in pectore sentiret de sinceritate responsionum ipsius Deo, qui mentium arcana solus introspicit, relinquens judicandum. Ille vero quæ in oblato libello exposuerat, etiam lingua repetitis crebro professionibus roboravit (Infra, Append. parte 2). Videbat quidem Zosimus hominem pravæ doctrinæ veneno tumescere, verum ei tanquam phrenetico leniora remedia, ut redderetur pacatior adhibenda esse existimabat (Infra, de Peccato originali, nn. 7, 8). Ex iisdem illis interrogatis, quibus istum Zosimus urgendum putavit, nonnulla refert Paulinus inter quæ et illud commemorat, numquid universos damnaret errores eos, quos ipsi communis rumor attribueret (Infra, Append. parte 2). Illa omnia damnas, que jactata sunt de nomine tuo? Ad quod Cœlestius id

responsi dedit: Damno secundum sententiam beatæ memoriæ præcessoris tui Innocentii (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 6). Quin etiam, se omnia, quæ Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit (Infra, de Peccato originali, n. 8). Sed tamen instante Zosimo, ut ea quæ illi a diacono Paulino fuerant objecta, damnaret, damnare noluit. Interrogatus quoque fuit de his quæ in eum Herotis et Lazari litteræ, a Carthaginensi synodo Romam destinatæ. objectabant. Ille vero horum alterum sibi ne conspectum quidem, nisi obiter; alterum, Herotem videlicet, quod secus de se opinatus esset, satis sibi fecisse, respondit (Infra, Append. parte 2).

Quanquam illud, quod præ se ferebat Cœlestius, in Sanctam Sedem obsequium, Zosimum induceret ut mitius cum illo ageret; is tamen ipsum excommunicationis vinculis quibus innodatus erat, absolvendum esse non existimavit. At ejus judicium cautionis causa duobus mensibus ampliavit, ut nimirum per id spatii, tum Cœlestio redire ad sanam mentem liceret, tum Africanis, quibus illius causa magis erat comperta, rescribere (Infra, de Peccato originali, n. 8). Verum se magis præcipitem in causa Herotis et Lazari præbuit; quippe quos absentes et episcopatu et communione privavit, sive Cœlestii criminationibus, sive Patrocli tum temporis sedem Arelatensem pro Herote occupantis querimoniis permotus. Constituto in eum modum quod ad Cœlestium attinebat, id Aurelio cæterisque Afris antistitibus per litteras significavit, quibus sanctos illos præsules subirato animo ob præcipitatum Coelestii judicium perstringit. Litteræ Zosimi ad Africanos hac de re datæ consules. consignatos habent, non mensem, nec diem. Cum autem negotium Cœlestii deinceps reperiatur cum Pelagii negotio conjunctum, satis credibile videatur, id non multo ante undecimum calendas octobris quo die Zosimus ad eosdem scripsit de Pelagio, contigisse. Nam ex hujus diei nota, Cœlestii causam jam inde a mense junio aut julio peractam colligere, ut ante hunc diem jam duos constitutos menses effluxisse asseramus, nequaquam necessum est. Quandoquidem epistola illa undecimo calendas octobris data, nonnisi ob novum emergentem casum missa fuit. Sin autem concessum spatium exactum jam fuisset, dubio procul aut Cœlestium in communionem restituisset Zosimus, quod nequaquam in epistola sua relicuisset; aut saltem exposito, quamobrem necdum eum restituisset, id postulasset merito apponi sibi. Quod enim dicit, Ubi Heros? ubi Lazarus ? ubi illi adolescentes? etc. (Infra, Append. parte 2), his verbis significatum noluit, eos ex Palæstina intra duos menses Romam venire debuisse, cum ipsis Timasioque et Jacobo non esset quidquam cum Cœlestii negotio commune: sed vult eosdem, quemadmodum in litterarum serie satis explicat, id futurum providere oportuisse, ut ad Romanum tribunal Pelagii causa deferretur; adeoque ipsos in culpa esse, quod eo non venissent intentatam ab se accusationem prosecuturi. Videtur etiam jungendum Zosimi litteris mandatum illud, quo Paulinum, ad causam apud se dicendam vocari jubebat : quod quidem nonnisi quarto nonas novembris Paulino Carthagine fuit viva voce denuntiatum a Basilisco hypodiacono, quem idem pontifex cum actis earum rerum quæ Romæ super Cœlestio gestæ fuerant, miserat : quæ videlicet acta in Africam ab se dirigi, in epistola sua ipsemet significat (Ibid.).

XV. Pelagii epistola et fidei professio, destinatæ quidem ad Innocentium, sed Zosimo redditæ. Hic Pelagii quoque ambiguis verbis sibi patitur imponi, ejusque gratia in Africam scribit.

Postquam igitur Zosimus pro Cœlestio scripserat in Africam, is litteras a Praylio accepit Jerosolymitano post Joannem episcopo, qui Pelagii causam quam studiosissime commendabat. Pelagius ipse suam quoque epistolam, qua hæresis crimen ab se depelleret, addiderat ; adjuncta et fidei professione, in qua sincere, quid crederet, quidve respueret, declarare se prædicabat. Utramque dirigebat ad Innocentium, utpote quas obitu ejusdem pontificis nondum audito scripserat (Infra, de gratia Christi, n. 32; et de Peccato originali, n. 19): verum cum in illius locum jam suffectus fuisset Zosimus, huic utique illæ redditæ sunt. Interiit quidem Pelagiana isthæc epistola; sed ex variis locis, quos Augustinus ex eadem producit, intelligitur, Pontifici eum exponere, Duo esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi, aliquibus cœlorum regna promittat; aliud, quod ita dicat, posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiæ repudiet adjutorium (Infra, de Gratia Christi, n. 32). Ibi cum dixisset, Nunquam se vel impium aliquem hæreticum audisse, qui hoc de parvulis diceret; deinde subjecit atque ait: Quis enim ita evangelicæ lectionis ignarus est qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui vel leviter dicere, aut etiam sentire possit? De inde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni cœlorum esse velit, dum eos baptizari et in Christo renasci vetat? Rursumque post interpositum ex Evangelio testimonium, adjunxit dicens: Quis ille tam impius est, qui cujusliber ætatis parvulo interdicat communem humani generis redemptionem, et in perpetuam certamque vitam renasci vetet eum, qui natus sit ad incertam (Infra, de Peccato originali, nn. 20, 21)? Quibus tametsi clare explicateque profiteri originis peccatum videretur, non tamen ipsi deerant ambages quædam, quarum ope verba illa ad hæresim suam accommodabat. Nam de ista quæstione ita solitus erat respondere quærentibus: Sine baptismo parvuli morientes, quo non eant, scio; quo eant nescio (Ibid., n. 23). Et quod super eadem re in Diospolitana synodo ad objecta sibi catholice responderat, detortis interpretationibus rescindebat (Ibid., n. 16).

Quod ad negatæ gratiæ crimen, post multas in accusatores suos querimonias, sic diluere nitebatur: Ecce, irquit, apud Beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque

« PredošláPokračovať »