Obrázky na stránke
PDF
ePub

stitiæ suæ tanquam detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciat, et inveniatur in illo non habens suam justitiam, quæ ex lege est. Quare suam, si ex lege est? Neque enim lex illa Dei non est : quis hoc nisi Marcion et Manichæus et aliæ similes pestes dixerunt? Cum ergo lex illa Dei sit, justitiam suam dicit esse quæ ex lege est: quam justitiam suam noluit habere, sed projecit ut stercora. Cur ita, nisi quia hoc est, quod etiam superius demonstravimus, eos esse sub lege, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3)? Putant enim se arbitrii sui viribus implere legem jubentem, et ista implicati superbia, ad gratiam non convertuntur juvantem. Sic eos littera occidit, aut aperte etiam sibi reos, non faciendo quod præcipit; aut putando se facere, quod spirituali, quæ ex Deo est, non faciunt charitate. Ita remanent aut aperte iniqui, aut fallaciter justi; in aperta iniquitate evidenter elisi, in fallaci justitia insipienter elati. Ac per hoc miro quidem modo, sed tamen vero, justitiam legis non implet justitia quæ in lege est, vel ex lege, sed quæ in spiritu gratiæ. Justitia quippe legis impletur in eis, sicut scriptum est, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum ( Id. vin, 4). Secundum justitiam vero quæ in lege est, se fuisse sine querela in carne, non in spiritu, dicit Apostolus; et justitiam quæ ex lege est, suam dicit fuisse, non Dei. Intelligendum est igitur justitiam legis non impleri secundum justitiam, quæ in lege est, vel ex lcge, id est, secundum justitiam hominis; sed secundum justitiam quæ est in spiritu gratiæ: ergo secundum justitiam Dei, hoc est, quæ homini ex Deo est. Quod planius et brevius ita dici potest: Justitiam legis3 non impleri cum lex jubet, et homo quasi suis viribus facit; sed cum spiritus adjuvat, et hominis libera, sed Dei gratia liberata voluntas facit. Legis itaque justitia est, jubere quod Deo placet, vetare quod displicet: in lege autem justitia est, servire litteræ, et extra eam nullum Dei adjutorium ad recte vivendum requirere. Cum enim dixisset, Non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed eam quæ est per fidem Christi: addidit, quæ est ex Deo. Ipsa est ergo justitia Dei, quam superbi ignorantes, suam volunt constituere. Non enim propterea justitia Dei dicitur, quoniam Deus ea justus est; sed quia homini ex Deo est.

21. Secundum hanc autem justitiam Dei, hoc est, quæ ex Deo nobis est, nunc fides operatur per dilectionem (Galat. v, 6). Id autem operatur, quomodo perveniat homo ad eum, in quem modo non videns credit; quem cum viderit, tunc quod erat in fide per speculum in ænigmate, jam erit in specie facie ad faciem (I Cor. xIII, 12): tunc perficietur et ipsa

[blocks in formation]

dilectio. Nimis quippe insipienter dicitur, tantum amari Deum antequam videatur, quantum amabitur cum videbitur. Porro si in hac vita, pio nemine dubitante, quanto amplius diligimus Deum, tanto sumus utique justiores; quis dubitet, piam veramque justitiam, cum fuerit dilectio Dei perfecta, tunc perfici? Tunc ergo lex, ita ut nihil omnino desit, implebitur; cujus legis, secundum Apostolum, plenitudo dilectio est (Rom. xi, 10). Ac per hoc cum dixisset, Non habens mam justitiam, quæ ex lege est, sed eam quæ est per fidem Christi, quæ est ex Deo justitia in fide; deinde subjunxit, Ad cognoscendum eum, et virtulem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus. Hæc omnia nondum plena et perfecta in Apostolo' erant, sed tanquam in via positus ad eorum plenitudinem perfectionemque currebat. Nam quomodo jam perfecte cognoverat Christum, qui dicit alio loco, Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut el cognitus sum (I Cor. xm, 12)? Et quomodo jam perfecte cognoverat virtutem ejus resurrectionis, cui restabat 1 eam plenius tempore resurrectionis carnis experiendo cognoscere? Et quomodo jam perfecte cognoverat communicationem passionum ejus, nondum pro illo passionem mortis expertus? Denique addit et dicit : Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Ac deinde ait Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid ergo se confitetur nondum accepisse, et in quo nondum esse perfectum, nisi in ea' justitia, quæ ex Deo est, quam concupiscens noluit suam habere, quæ ex lege est? Hinc enin loquebatur, et ista fuit causa ut hæc diceret, resistens inimicis gratiæ Dei 3, pro qua largienda crucifixus est Christus ex quorum genere etiam isti sunt.

4

22. Nam ex quo loco suscepit hæc dicere, sic exorsus est: Videte canes, videte malos operarios, videle concisionem. Nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus; vel sicut nonnulli codices habent, qui spiritui Deo, vel spiritui Dei servimus; et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fidentes. Hinc manifestum est adversus Judæos eum agere, qui carnaliter observantes legem, et suam justitiam volentes constituere, occidebantur littera, non vivificabantur spiritu; et in se gloriabantur, cum Apostoli et omnes promissionis filii gloriarentur in Christo. Deinde subjecit : Quanquam ego habeam fiduciam in carne: si quis alius in carne putat se fiduciam habere, magis ego. Et enumerans omnia quæ secundum carnem habent gloriam, ad illud terminavit, ubi ait: Secundum justitiam quæ in lege est, qui fuerim sine querela. Et cum hæc sibi omnino damna et detrimenta et stercora fuisse dixisset, ut Christum lucrifaceret, adjecit unde agitur' : Et inveniar in illo non habens justitiam meam, quæ ex lege est, sed eam quæ est per fidem Christi, quæ est ex Deo. Hujus ergo justitiæ perfectionem, quæ non erit

1 Gallicani Mss., restat.

Editi, ex ea. At MSS., in ea.

3 Editi, Christi. At Mss., Dei. Mss., ex quo genere.

In editis omissum erat, unde agitur. Hal etur in Mss,

nisi in illa eminenti scientia Christi, propter quam sibi dixit omnia damnum esse, nondum se accepisse, confessus est, et propterea nondum esse perfectum. Sequor autem, inquit, si apprehendam, in quo et apprebensus sum a Christo Jesu. Tale est, apprehendam in quo et apprehensus sum; quale est, cognoscam sicul el cognitus sum. Fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror apprehendisse : unum autem, quæ retro sunt, oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. Ordo verborum est, unum autem sequor. De quo uno bene intelligitur et Dominus admonuisse Martham, ubi ait: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris circa plurima; porro unum est necessarium (Luc. x, 41, 42). Hoc iste volens apprehendere, tanquam in via constitutus, sequi se dixit ad palmam superna vocationis Dei in Christo Jesu. Quis autem cunctetur, cum hoc quod sequi se asseverat apprehenderit, tunc habiturum eum, justitiam æqualem justitie sanctorum Angelorum, quorum neminem utique ne magnitudine revelationem extollatur, satana angelus colaphizat? Deinde admonens eos qui possent illius justitiæ plenitudine jam se putare perfectos, Quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus: tanquam diceret, Si secundum hominis mortalis capacitatem pro hujus vitæ modulo perfecti sumus, ad ipsam perfectionem hoc quoque pertinere intelligamus, ut angelica illa, quæ in Christi manifestatione nobis erit justitia, nondum nos perfectos esse sapiamus. Et si quid aliter sapilis, inquit, hoc quoque vobis Deus revelabit. Quomodo, nisi ambulantibus et proficientibus in via recta fidei, donec ista peregrinatio finiatur, et ad speciem veniatur? Unde consequenter adjunxit: Verumtamen, in id quod pervenimus, in eo ambulemus. Deinde concludit, ut caveantur illi, de quibus hic locus sermonis ejus sumpsit exordium: Imitatores mei, inquit, estole, fratres, el intendite eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, de quibus sæpe dicebam vobis, nunc etiam flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus (Philipp. ш, 219), et cætera. Illi ipsi sunt, de quibus incipiens dixerat, Videte canes, videte malos operarios, et sequentia. Omnes itaque sunt inimici crucis Christi, qui volentes constituere suam justitiam, quæ ex lege est, id est, littera tantum jubente, non spiritu implente, justitiæ Dei non sunt subjecti. Si enim qui per legem, hæredes sunt; exinanita est fides (Rom. iv, 14). Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. 11, 21), ergo evacuatum est scandalum crucis (Id. v, 11). Ac per hoc illi inimici sunt crucis ejus, qui per legem dicunt esse justitiam, ad quam jubere pertinet, non juvare. Gratia vero Dei per Jesum Christum Dominum in Spiritu sancto, adjuvat inûrmitatem nostram.

1

25. Quamobrem qui secundum justitiam quæ in lege est, sine fide gratiæ Christi vivit, sicut se Apo

Editi, per Jesum Christum Dominum nostrum. Abest, nostrum, a Mss.

stolus sine querela vixisse commemorat, nullain veram putandus est habere justitiam : non quia lex vera el sancta non est; sed quia obedire velle litteræ jubenti, sine vivificante spiritu Dei, veluti ex viribus liberi arbitrii, justitia vera non est. Justitia vero, secundum quam justus ex fide vivit, quoniam per spiritum gratiæ homini ex Deo est, vera justitia est. Quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitæ capacitate perfecta dicitur, parva tamen est ad illam magnam, quam capit æqualitas Angelorum. Quam qui nondum habebat, et propter illam quæ jam inerat, perfectum, et propter istam quæ adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista justitia facit meritum, major illa fit præmium. Unde qui istam non sequitur, illam non assequitur. Quocirca post resurrectionem hominis, futuram negare justitiæ plenitudinem, et putare tantam futuram esse justitiam in corpore vitæ illius, quanta esse potest in corpore mortis hujus, dementia singularis est. Non autem illic incipere homines, quæ hic noluerint Dei mandata complere, verissimum est. Erit enim perfectissimæ ' plenitudo justitiæ, non tamen hominum mandata sectantium, et ad eam plenitudinem proficiendo nitentium; sed in ictu oculi, sicut ipsa futura est resurrectio mortuorum (1 Cor. xv, 52): quoniam illa perfectæ magnitudo justitiæ, eis qui hic mandata fecerunt, præmium dabitur, non et ipsa facienda mandabitur. Sed ita dixerim, mandata fecerunt, ut ad ipsa mandata meminerimus pertinere orationem, in qua quotidie veraciter dicunt sancti filii promissionis, et, Fiat voluntas tua; et, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vi, 10 et 12).

CAPUT VIII. - 24. Tria præcipua hæresis Pelagianæ capita. Nebula Pelagianorum, et calumniarum capita quinque. Cum igitur Pelagiani his atque hujusmodi veritatis testimoniis et vocibus urgentur, ne negent originale peccatum ; ne gratiam Dei qua justificamur, non gratis, sed secundum merita nostra dari dicant; ne in homine mortali, quamlibet sancto et bene agente, tantam dicant esse justitiam, ut ei non sit necessaria etiam post regenerationis lavacrum, donec istam vitam finiat, remissio peccatorum : ergo cum urgentur, ne ista tria dicant, et per hæc homines qui eis credunt a gratia Salvatoris alienent, et elatos in superbiam in judicium diaboli præcipites ire persuadeant; immittunt aliarum nebulas quæstionum, in quibus eorum apud homines simpliciores, sive tardiores, sive sanctis Litteris minus eruditos, impietas delitescat. Hæ sunt nebulæ, de laude creaturæ, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum quasi quisquam nostrum ista vituperet, ac non potius omnia in honorem Creatoris et Salvatoris debitis laudibus prædicet. Sed neque creatura ita vult laudari, ut nolit sanari. Et nuptiæ quanto magis laudandæ sunt, tanto minus eis imputanda est

1 Gallicani Mss., perfectissima.

Sic Gallicani et Vaticani Mss. At editi, & ipsa mandata menunerimus pertinere ad orationem.

pudenda carnis concupiscentia; que non est a Patre, sed ex mundo est (I Joan. 11, 16): quam profecto invenerunt in hominibus nuptiæ, non fecerunt; quia et illa in plurimis sine ipsis est, et ipsæ si nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. Et lex saucta et justa et bona (Rom. vn, 12); nec ipsa est gratia, et nihil ex ea recte fit sine gratia; quia non est data quæ passet vivificare, sed prævaricationis causa posita est, ut convictos concluderet sub peccato, et promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Gatat. 111, 21, 19, 22). Et liberum arbitrium captivatum nonnisi ad peccatum valet; ad justitiam vero, nisi divinitus liberatum adjutumque, non valet. Ac per hoc et sancti omnes, sive ab illo antiquo Abel usque ad Joannem Baptistam, sive ab ipsis Apostolis usque ad hoc tempus, et deinceps usque ad terminum sæculi, in Domino laudandi sunt, non in se ipsis. Quia et illorum anteriorum vox est, In Domino laudabitur anima mea (Psal. xxx, 3): et istorum posteriorum vox est, Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. xv, 10). Et ad omnes pertinet, Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (ld. 1, 31): et confessio communis est omnium, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8).

CAPUT IX.-25. Ostendit Catholicorum sententiam inter Manichæorum et Pelagianorum mediam, utramque refellere. Sed quoniam in his quinque rebus quas proposui, in quibus quærunt latebras, et de quibus connectunt calumnias, divinis documentis produntur atque convincuntur; excogitaverunt Manichæorum detestabili nomine imperitos quos potuerint deterrere, ne adversus eorum perversissima dogmata aures accommodent veritati: quia scilicet Manichæi quinque istorum tria priora blasphemando condemnant; dicentes, neque humanam creaturam, neque nuptias, neque legem a summo et vero Deo esse institutam '. Non autem accipiunt quod veritas dicit, a libero arbitrio exordium sumpsisse peccatum, et ex illo esse oinne vel angeli vel hominis malum: quia mali naLuram semper malam et Deo coæternam nimis a Deo exorbitantes credere maluerunt. Sanctos quoque Patriarchas et Prophetas, quantis possunt exsecrationibus insectantur. Ecce unde se putant hæretici novi, Manichæorum nomine objecto, vim subterfugere veritatis sed non subterfugiunt. Insequitur quippe illa, et simul Manichæos Pelagianosque subvertit. Homo enim dum nascitur, quia bonum aliquid est, in quantum homo est, Manichæum redarguit, laudatque Creatorem in quantum vero trahit originale peccatum, Pelagium redarguit, et habet necessarium Salvatorem. Nam et quod sananda dicitur ista natura, utrumque repercutit: quia nec medicina opus haberet, si sana esset, quod est contra Pelagium; nec sanari posset omnino, si æternum atque immulabile malum esset, quod est contra Manichæum. Item quod nuptiis, quas laudamus a Domino constitutas, concupiscentiam carnis imputandam esse non dici

:

Sic Mss. Editi, instituta.

[ocr errors]

mus, et contra Pelagianos est, qui eam in laudibus ponunt; et contra Manichæos, qui eam malæ alienæ 1 naturæ tribuunt; cum sit nostræ naturæ accidens malum, non Dei disjunctione separandum, sed Dei miseratione sanandum. Item quod dicimus legem sanctam, et justam, et bonam (Rom. vii, 12), non justificandis impiis, sed convincendis superbis, pravarica. tionis gratia positam : et contra Manichæos est, quia secundum Apostolum laudatur; et contra Pelagianos, quia secundum Apostolum, nemo ex lege justificatur (Galat. 11, 19, 11): et ideo vivificandiseis quos littera occidit, id est quos lex bona præcipiens prævaricatione reos facit, spiritus gratiæ gratis opitulatur (I Cor. 1, 6). Item quod arbitrium in malo liberum dicimus ad agendum bonum gratia Dei esse liberanduin, contra Pelagianos est: quod autem dicimus ab illo exortum, quod antea non erat malum, contra Manichæos est. Item quod sanctos Patriarchas et Prophetas debitis in Deo laudibus honoramus, adversum est Manichæis : quod vero et ipsis quamvis justis et Deo placentibus propitiationem Domini fuisse dicimus necessariam, adversum est Pelagianis. Utrosque igitur catholica fides, sicut et cæteros hæreticos, adversarios invenit, utrosque divinorum testimoniorum auctoritate et luce veritatis convincit.

CAPUT X. – 26. Pelagiani latendi locum moliuntur adhuc injecta non necessaria de animæ origine quæstione. Addunt sane ad latebrarum suarum nebulas Pelagiani, de origine animæ non necessariam quæstionem; ad hoc ut res manifestas, aliarum rerum obscuritate turbando, moliantur latendi locum. Aiunt enim, nos animarum traducem cum peccati traduce contueri. Quod ubi et quando in eorum, qui defendunt adversus istos catholicam fidem, vel sermonibus audierint, vel hitteris legerint, nescio. Quia etsi invenio a Catholicis de hae re aliquid scriptum ; nondum contra istos fuerat veritatis suscepta defensio, neque id agebatur ut eis responderetur. Sed hoc dico, tam manifestum esse secundum Scripturas sanclas originale peccatum, atque hoc dimitti lavacro regenerationis in parvulis, tanta fidei catholicæ antiquitate atque auctoritate firmatum, tam clara Ecclesix celebritate notissimum, ut quidquid de animæ origine cujuslibet inquisitione vel affirmatione disseritur, si contra hoc sit, verum esse non possit. Quapropter quisquis vel de anima vel de quacumque re obscura id adstruit, unde hoc quod verissimum, fundatissimum, notissimum est, destruat, sive sit ille filius, sive inimicus Ecclesiæ, aut corrigendus est, aut cavendus. Sed hic sit hujus voluminis finis, ut aliud habeant quæ sequuntur exordium.

1 Hic, aliena, additur ex Mss. Deerat apud Er. et Lov. At apud Am. legebatur, aliæ. 2 Editi, distinctione.

Editi, justificandis. At MSS., vivificandis; quod melius respondet verbo, occidit.

Editi: Item quod arbitrium sui in malum liberum. Abest, sui, a Mss. Gallicanis et Vaticanis; inque ipsis omnibus legitur, in malo. Sic supra, libro 1, n. 6, dicnur, arbitrium liberum in malo quidem, sed non liberum in bono esse quod liberator non liberaverit.

LIBER QUARTUS.

Postquam conjectas in Catholicos criminationes diluit superioribus libris, hic jam Augustinus aperit insidias, quæ reliqua parte Epistolæ secundæ Pelagianorum in quinque doctrinæ eorum capitibus latent, in laude scilicet creaturæ, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, et laude sanctorum: penes quæ capita non magis Manichæis quam Catholicis repugnare se Pelagiani maligne jactant: cum illa quinque ad hoc referre noscantur, ut triplicem errorem suum obtrudant; nempe duo priora, ut negent originale peccatum; duo sequentia, ut gratiam statuant secundum merita dari; quintum, ut sanctos in hac vita peccatum non habuisse dicant. Ostendit Augustinus utrasque hæreses, Manichæorum et Pelagianorum, hinc inde oppositas et pariter exosas fidei catholicæ, qua profitemur primum, bonam esse naturam a Deo bono conditam; sed eam tamen salvatore indigere propter originale peccatum, quod ex primi hominis prævaricatione in omnes pertransiit: tum deinde bonas esse nuptias, vere a Deo institutas; sed malam i sam concupiscentiam, quæ nuptiis accidit ex peccato: bonam quoque esse Dei legem, sed ita ut peccatur. ostendat solummodo, non tollat: liberum certe arbitrium naturæ hominis insitum esse; nunc tamen ita captivatum, ut ad faciendam justitiam non valeat, nisi cum fuerit per gratiam liberatum: sanctos autem seu novi seu veteris Testamenti fuisse quidem vera justitia præditos, non perfecta tamen, nec tam plena, ut caruerint omni peccato. In fine profert Cypriani et Ambrosii testimonia pro catholica fide, quædam de originali peccato, alia de gratiæ adjutorio, ultima de præsentis justitiæ imperfectione.

CAPUT PRIMUM. 1. Latebræ Pelagianorum quinque. Post hæc quæ tractavimus, quibusque respondimus, eadem repetunt, quorum redarguimus Epistolam; sed diverso modo. Nam prius ea proposuerunt nobis objicientes, quæ velut perperam sentiamus postea vero quid ipsi sentiant exponentes, cadem a contrario reddiderunt; addentes duo quædam quæ non dixerant, id est, ‹ Baptismum se dicere omnibus ætatibus necessarium; › ct, Per Adain mortem ad nos transisse, non crimina. Quæ suo loco et ipsa tractanda sunt. Proinde quia superiore libro, quem modo explicavimus, quinque rerum eos obtendere obstacula diximus, in quibus eorum dogmata inimica gratiæ Dei et catholicæ fidei delitescant, laude scilicet creaturæ, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum: commodius esse arbitror, omnia que defendunt, quorum contraria nobis objiciunt, generatim distinguere, et quæ illorum ad quid istorum quinque pertineant demonstrare, ut dilucidior et brevior ipsa distinctione possit esse nostra responsio.

1

CAPUT II.2. Laus creaturæ; laus nuptiarum ; laus legis; laus liberi arbitrii; laus sanctorum. Laudem creaturæ, quod ad genus humanum attinet, unde nunc quæstio est, his sententiis exsequuntur : Quod nascentium conditor Deus sit, filiique hominum opus sint Dei; et peccatum omne non de natura, sed de voluntate descendat. Huic laudi creaturæ applicant, Quod omnibus ætatibus dicunt esse Baptismum necessarium, ut scilicetilla creatura in Dei filios adoptetur, non quod aliquid ex parentibus trahat, quod sit lavacro regenerationis expiandum. Huic laudi adjungunt, et quod Christum Dominum nulla dicunt macula peccati fuisse respersum, quantum attinet ad ejus infantiam : quia ejus carnem ab omni peccati contagione purissimam, non excellentia propria et gratia singulari, sed communione naturæ, quæ omnibus inest infantibus asseverant. Eo pertinet etiam, quod ‹ de animæ origine

inserunt quæstionem; sic animæ Christi corquare molientes omnes animas parvulorum, quas volunt esse similiter nulla peccati macula aspersas.

1 Vaticani Mss., gradatim.

Sic Mss. At editi, probabilior. Gallicani Mss. omittunt, peccati.

Propter hoc etiam dicunt, Ex Adam nihil mali transisse per cæteros, nisi mortem quæ non semper est malum, › inquiunt, ‹ cum et martyribus sit causa præmiorum, et vel bonam vel malam dici faciat, non resolutio corporum, quæ excitabuntur in omni genere hominum, sed meritorum diversitas, quæ de humana libertate contingit. Hæc scribunt in hac Epistola de laude creaturæ.

Nuptias vero secundum Scripturas laudant, quia Dominus in Evangelio loquitur, Qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos (Matth. x1x, 4), et dixit, Crescite, et multiplicamini, et replete terram › (Gen. 1, 28). Quamvis hoc non in eo loco Evangelii, sed tamen in lege sit scriptum. Addunt etiam, ergo Deus conjunxit, homo non separet › (Matth. xix, 6). Quæ verba evangelica agnoscimus.

Quod

In laude legis dicunt, Veterein legem secundum Apostolum justam et sanctam et bonam (Rom. vII, 12), custodientibus mandata sua, ac per fidem juste viventibus, sicut Prophetis et Patriarchis omnibusque sanctis, vitam potuisse conferre perpetuam. ›

In laude liberi arbitrii dicunt, Liberum arbitrium non periisse, cum loquatur Dominus per prophetam : Si volueritis et audieritis me, quæ bona sunt terræ edetis: si nolueritis et non audieritis, gladius vos comedel (Isai. 1, 19, 20). Ac per hoc et gratiam uniuscujusque bonum propositum adjuvare, non tamen reluctandi studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum › (Rom. 1, 11).

Laude sanctorum sese contegunt, dicentes, ‹ Baptisma perfecte homines innovare: siquidem Apostolus testis sit, qui per lavacrum aquæ Ecclesiam de Gentibus sanctam fieri immaculatamque testatur (Ephes. v, 26). Sanctum quoque Spiritum mentes bonas in antiquis adjuvisse temporibus, dicente propheta ad Deum, Spiritus tuus bonus deduce! me in viam rectam (Psal. CXLI, 10). Omnes quoque Prophetas et Apostolos vel sanctos, tam novi quam veteris Testamenti, quibus Deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula virtutum justos fuisse in futuro autem tempore mercedem esse tam bonorum operum, quam malorum. Cæterum neminem posse, quae hic contempserit, illic mandata perficere; quia dixerit Apostolus, Oportet nos manifestari ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque

:

propria corporis, secundum quod gessit, sive bonum, sive malum › (II Cor. v, 10).

In his omnibus quidquid dicunt de laude creaturæ atque nuptiarum, ad hoc referre conantur, ut non sit originale peccatum : quidquid de laude legis et liberi arbitrii, ad hoc, ut gratia non adjuvet nisi meritum, ac sic gratia jam non sit gratia: quidquid de laude sanctorum, ad hoc, ut vita mortalis in sanctis videatur non habere peccatum, nec sit eis necessarium pro dimittendis debitis suis precari Deum.

CAPUT III. - Catholici naturam, nuptias, legem, liberum arbitrium, et sanctos sic laudant, ut Pelagianos simul et Manichæos damnent. Ista nefaria dogmata et damnabilia in hac tripartita divisione quisquis mente catholica exhorret, illius quinque partite latebras insidiasque devitet, atque ita inter utrumque sit cautus, ut sic declinet Manichæum, ne se inclinet in Pelagium; rursusque ita se sejungat a Pelagianis, ne conjungat Manichæis; aut si in alterutris jam tenetur, ne sic se a quibuslibet alteris eruat, ut in alteros irruat. Videntur quippe inter se esse contrarii; quoniam quinque illa Manichæi vituperando se manifestant, Pelagiani laudando se occultant. Quapropter utrosque damnat atque devitat, quisquis secundum regulam catholicæ fidei sic in hominibus nascentibus de bona creatura carnis et animæ glorificat Creatorem, quod non vult Manichæus; ut tamen propter vitium, quod in eos per peccatum primi hominis pertransiit, fateatur et parvulis necessarium Salvatorem, quod non vult Pelagius: sic discernit malum pudende concupiscentiae a bonitate nuptiarum, ut neque Manichæis similis unde nascimur culpet, neque Pelagianis similis unde confundimur laudet: sic legem per Moysen sanctam et justam et bonam a Deo sancto et justo et bono datam esse defendit, quod contra Apostolum negat Manichæus; ut eam dicat et peccatum ostendere, non tamen tollere, et justitiam jubcre, non tamen dare, quod rursus contra Apostolum negat Pelagius: sic asserit liberum arbitrium; ut non ex natura nescio qua semper mala, quæ nulia est, sed ex ipso arbitrio cœpisse dicat et angeli et hominis malum, quod evertit hæresim Manichæam; ncc ideo tamen posse captivam voluntatem, nisi Dei gratia, respirare in salubrem libertatem, quod evertit hæresim Pelagianam : sic laudat in Deo sanctos homines Dei non solum ex manifestato in carne Christo et deinceps, verum etiam superiorum temporum, quos audent blasphemare Manichæi; ut tamen de ipsis plus creda: ipsis confitentibus, quam Pelagianis mentientibus. Sanctorum enim vox est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8).

CAPUT IV. De laude creaturæ, Pelagiani, Manichæi. Ilis ita se habentibus, quid prodest novellis hæreticis, inimicis crucis Christi et divinæ oppugnatoribus gratiæ, quod a Manichæorum errore sani videntur, et alia sua pestilentia moriuntur? Quid eis prodest, quod in laude

! 1 Am. et Er., alteri servet. Lov., alteris servet. Castigantur ad Mss.

creaturæ dicunt, Deum bonum nascentium conditorem, per quem facta sunt omnia, ejusque opus esse filios hominum, quos Manichæi dicunt opus esse principis tenebrarum; cum inter utrosque, vel apud utrosque Dei creatura, quæ est in infantibus pereal? Utrique enim nolunt eam Christi carne et sanguine liberari illi quia ipsam carnem et sanguinem Christi, tanquam hæc omnino in homine vel ex homine non susceperit, destruunt; isti autem, quia nullum malum inesse infantibus asserunt, unde per Sacramentum carnis hujus et sanguinis liberentur. Jacet inter illos in parvulis humana creatura institutione bona, propagatione vitiata; bonis suis confitens optimum conditorem, malis suis quærens misericordissimum redemptorem; Manichæos habens bonorum suorum vituperatores, Pelagianos habens malorum suorum negatores, utrosque persecutores. Et quamvis per infantiam loqui non valeat, specie tamen tacita et infirmitate abdita impiam vanitatem utrorumque compellat, et illis dicens, Ab eo qui bona creat, credite me creari; et istis dicens, Ab eo qui me creavit, sinite me sanari. Manichæus dicit: Nihil est hujus infantis, nisi anima bona liberanda; cætera non ad Deum bonum, sed ad principem tenebrarum pertinentia respuenda . Pelagianus dicit: Imo hujus infantis nihil est liberandum, quia totum ostendimus salvum. Ambo mentiuntur: sed jam mitior est carnis solius accusator, quam qui in universum convincitur sævire laudator. Sed nec Manichæus humanæ animæ subvenit, blasphemando auctorem totius hominis Deum; nec Pelagianus humanæ infantiæ divinam gratiam subvenire permittit, negando originale peccatum. Deus ergo miseretur per catholicam fidem, quæ utramque redarguendo perniciem, infanti subvenit ad salutem; Manichæis dicens, Audite Apostolum clamantem, Nescitis quia corpus vestrum templum est in vobis Spiritus sancti (I Cor. vi, 19)? et Deum bonum creatorem credite corporum, quia non potest esse templum Spiritus sancti opus principis tenebrarum Pelagianis dicens, In iniquitatibus conceptus est, et in peccatis eum mater ejus in utero aluit (Psal. L, 7), quem conspicitis parvulum. Quid eum tanquam ab omni noxa liberum defendendo, non permittitis per indulgentiam liberari? Nemo mundus a sorde, nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job xiv, 5, sec. LXX). Sinite miserum remissionem accipere peccatorum, per cum qui solus nec parvus nec magnus potuit habere peccatum. 5. Quid eis igitur prodest, quod dicunt, Omne peccatum non de natura, sed de voluntate descendere;

8

.

et Manichæis malam naturam dicentibus causam esse peccati, hujus sententiæ veritate resistere : quando nolentes admittere originale peccatum, cum scendat, faciunt reos parvulos de corpore exire? et ipsum sine dubio de primi hominis voluntate de

1 Editi, pertinent respuenda. Concinnius Mss., pertinentia respuenda.

In Mss., accusator, quia in universum.
In Mss., medicinam.

« PredošláPokračovať »