Obrázky na stránke
PDF
ePub

post interrogationem Apostolorum: Quid ergo dicunt Scribæ, quod Elias oportet venire primum? addit: Ad hoc respondit Jesus, non reprobans quidem, quæ a Scribis tradita fuerant de Elia, sed alium Eliæ adventum ante se denotat factum, quem ignoraverant Scribæ. Et ita statim exponit sequentia verba Christi de duplici Elia in persona et in spiritu, quorum alter venturus est, alter jam venit. Unde optime Chrysostomus, homil. 38 in Matt. 11: Significavit (inquit) Christus Joannem, utrique enim unam administrationem susceperunt, et præcursores ambo constituti sunt. Quapropter non dixit: Hic est profecto Elias, sed, Si tultis suscipere, hic est, et cætera quæ eleganter prosequitur, tum ibi, tum latius, et melius hom. 58, ubi exponit verba Christi Elias venturus est, de Elia Thesbite, de quo etiam locutus fuerat Malachias. Et hom. 4 in 2 ad Thessalon., similiter declarat, Joannem dictum esse Eliam propter ministerium præcursoris, in quo vero Eliæ similis fuit. Et Theophyl., Matt. 17, exponens verba Christi, ait: Dicendo quod Elias quidem veniet, ostendit quod nondum venit, et in secundo adventu veniens restituturus sit ad fidem Christi omnes Hebræos, quos persuasibiles inveniet, etc. Denique Tertull., lib. de Anima, c. 35, eidem favet expositioni, ut posteriores omittam, Bedam, Anselm. et alios, qui verba Christi ita intellexerunt.

sensu cum illis concordent, et communis Patrum interpretatio consentiat, dubitandum non est quin Elias futurus sit secundi adventus Christi præcursor, ac subinde unus ex duobus testibus a Joanne in Apocalypsi prædictis.

14. Bellarminus defenditur. Quid est ergo quod rex Angliæ ait, nihil esse in Scripturis, quod innuat Eliam esse venturum ante judicium? Numquid verisimile est tot Patres tanta concordia in assertione hac ex sacra Scriptura colligenda convenisse, sine magno et evidenti in eadem Scriptura fundamento? Quapropter multum excedit, dum prædictam interpretationem verborum Christi in Bellarmino reprehendens, eam impudentem vocat, et paraphrasim non ferendam, vel callide et pessima fide inductam fuisse dicit. Aut enim Sanctos Patres non legit, aut omnes in uno Bellarmino tecte et callide, et contra id quod alibi profitetur, reprehendit; utrumque autem intolerabile est et rege indignum. Eo vel maxime quod nec rationem ullam, nec ponderationem verborum Christi alicujus momenti affert, quo receptum sensum verborum Christi impugnet: neque his satisfacit quæ nos ad illum persuadendum induximus. Cum ergo et alia testimonia Scripturæ aliter recte intelligi non possint, et verba Christi in optimo et plano

15. Regis de Enoch sententia. · De Enoch vero quasi irridendo sic ait rex: Sed Enochum oportet in hoc negotio cum Elia conjungi, nullam aliam ad rem, ni fallor, nisi ad jugum ex altera parte tollendum. Verumtamen dicteria hæc, et irrisionis verba non Bellarminum tantum (ut rex dissimulat), sed Patres omnes, imo ipsum Joannem Evangelistam pungunt. Nam si prædicta verba audienda sunt, non solum adversus Enochum, sed in universum omnem socium Eliæ in prædicatione, et adventu suo irrident, et excludunt. Ita enim dicere aliquis poterit: Quid oportet alium quemcumque Eliæ conjungi, nisi forte ad jugum ex altera parte tollendum? Cur ergo Joannes duos testes duosque Prophetas venturos esse prædixit? Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis rationem ab illo exiget, cur duos testes missurus sit, et non unum tantum, vel non plures? Vel cur in primo suo adventu unum tantum præcursorem miserit, in secundo vero duos? Vel cur ad prædicandum Evangelium miserit duodecim Apostolos, et non plures, neque pauciores, et in fine mundi contra Antichristum duobus testibus contentus futurus sit? Sunt ergo futiles hujusmodi objectiuncula; nam Deus omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ. 16. Congruæ aliquot rationes, cur alius socius sit Eliæ adjungendus. Quanquam recte consideranti statim multæ rationes hujus divinæ providentia occurrere possunt. In primo enim adventu unus tantum præcursor missus est, quia solum ad unum Judæorum populum, et ad unum terræ locum mittebatur, et eo tempore quo adhuc ille populus in fide perseverabat, et Prophetarum doctrinis erat instructus, ideoque unus testis eximius, qui esset lucerna ardens et lucens, visus est sufficiens. Elias autem mittendus est ad Ecclesiam per totum orbem jam diffusam, et ex gentibus ac Judæis constantem, et eo tempore, quo vix invenient fidem super terram propter ingentem Antichristi persecutionem, et ideo socium aliquem habebit, qui eum ad ferendum jugum Evangelicæ prædicationis et Christi defensionis juvet, ut sint duo candelabra in conspectu Domini

stantia; et utrumque populum illuminantia; et duæ olivæ, ex quibus major abundantia gratiæ in tempore tantæ necessitatis Ecclesiæ communicetur 1. Itaque gravissime rex errat de numero duorum testium dubitando, vel illum tanquam ratione carentem irridendo.

17. Quis Eliæ sit adjungendus, non ita compertum est. Quis autem futurus sit ille socius, non est tam exploratum et certum, sicut quod alter futurus sit Elias. Unde in eo, quod addit rex, nullum Scripturæ locum de reditu Enoch loqui, minus errat. Nam etiam Aretas, Apocal. 11, suo c. 30, dixit: Quod Elias venturus sit, manifestum est; de Enoch vero testimonium quidem, quod ad adventum spectet, ex Scriptura non habemus. Unde factum est ut de hoc socio Eliæ varie senserint doctores catholici. Victorin. enim, Apocalyp. 11, opinatus est Jeremiam cum Elia esse venturum; Hilarius autem, canon. 20 in Matth., reprobata illa sententia, Moysem sociavit Eliæ, cujus sententiam aliqui moderni expositores Matth. 17 secuti sunt. Alii vero hoc munus prophetandi cum Elia tempore Antichristi Joanni Evangelistæ tribuunt, cum Hypolito, lib. de Consum. mundi. Qui tamen non excludit Enoch, sed tertium Joannem adjungit. Hoc vero fundamentum non habet, et ipsi Joanni repugnat, qui duorum tantum testium mentionem facit. Neque absolute credibile est Moysem, Jeremiam, aut Joannem venturum esse cum Elia, quia nullum vestigium vel indicium ejus rei in Scriptura habetur, et longe verius est illos omnes mortuos esse, et cum Christo jam regnare, et ideo verisimile non est illos esse iterum morituros, et de cœlo ab statu beatifico abstrahendos, ut ad pugnandum cum Antichristo descendant, ut latius alibi tractavi (secundo tomo tertiæ partis, disp. 55, sect. 3).

18. Probabilissimum est Eliæ socium Enoch futurum. Superest ut omnino asseramus Enoch esse venturum simul cum Elia, ut sit alter testis et prædicator contra Antichristum. In hac enim affirmanda sententia gravissimi Patres, et fere omnes conveniunt. Tertullian., lib. de Anima, c. 50; Augustin., lib. 9 Genes. ad litter., c. 6, et lib. 1 de Mirabilib. Sacræ Script., c. 3; Ambros., 1 Corint. 4; Damascen., lib. 4, c. 27; Beda, Anselm. et D. Thomas, in Apocalyp., ubi etiam Andr. Cæsar. dicit, plerosque Doctorum hanc

1 Apoc. 11.

sequi sententiam; et Aretas dicit haberi ex traditione præconum Christi. Et argumentum magnum est, quia Enoch mortuus non est, sed translatus, ut Scriptura docet, Genes. 5, unde fit aliquando esse moriturum, quia statutum est hominibus semel mori', a qua regula non potest cum fundamento excipi. Ergo verisimillimum est, ad hunc finem reservari, ut cum Elia veniat, et pro Christo moriatur.

19. Favent maxime verba Ecclesiastici. Elias ad Judæos, Enoch ad gentiles convertendos præcipue destinabitur.- Accedunt verba Ecclesiast. 44: Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam. Quæ verba de paradiso terrestri intelliguntur a Patribus, ut supra retuli. Rex autem Angliæ contendit sufficienter sic exponi: Qui positus fuit in exemplum futuris hominibus, quo ad pœnitentiam agendam et sectandum Deum incitarentur. Quam expositionem Theodoret., quæst. 45 in Genes., tradidisse videtur. Et posset tolerari, si alia non excluderetur, vel si multæ aliæ circumstantiæ, aliquid amplius in verbis illis significatum esse, interpretari non cogerent. Nam si solum in exemplum translatus esset, non certe in paradisum terrestrem, sed in cœlestem transferendus fuisset, nec in mortali corpore in terra servandus, sed gloria et honore statim coronandus. Deinde pauci profecto futuri erant, qui illo exemplo tam distanti tamque abscondito permovendi essent ad pœnitentiam; alius ergo modus commovendi homines ad pœnitentiam ibi prædicitur. Denique in illa nota causali, translatus est, ut det gentibus (seu generationibus, ut habent Græca), satis indicatur, ex speciali providentia reservatum esse ad excitandos homines aliquando ad virtutem et pœnitentiam. Unde probabile est non sine mysterio positum esse gentibus, quia Elias magis ad Judæorum conversionem, Enoch vero ad revocandos lapsos ex gentibus mittetur. Hoc ergo habet hæc assertio satis probabile in Scriptura fundamentum, quod, Patrum auctoritate et conjectura confirmatum, nisi quis velit voluntarie tergiversari, et plus sapere quam oportet, rem satis credibilem et moraliter certam efficit.

1 Heb. 11.

CAPUT XV.

ANTICHRISTI SEDEM, ET LOCO ET GRADU LONGISSIME A PONTIFICIS SEDE DISTARE.

-

1. Romam Antichristi sedem esse rex Jacobus suadere conatur. De tempore adventus Antichristi, et consequenter de testibus ad prædicandum contra ipsum venturis, satis (ut opinor) disputatum est; sequitur dicendum de Antichristi sede, quod est secundum membrum disputationis regis Angliæ, seu alter locus, unde ostendere nititur Antichristum jam in sede ac throno suo sedere. Videturque in hunc modum argumentari. Roma futura est sedes Antichristi; ergo magnum signum est eum, qui nunc Romæ sedet, esse Antichristum. Verumtamen nec rex ita expresse colligit, neque illatio ullius momenti esset. Duobus enim modis potest antecedens illius argumentationis intelligi: uno modo, de sede ipsa Romani Pontificis, quatenus est Pontificius thronus, in quo dicatur sessurus Antichristus; alio modo, solum de loco Romanæ urbis, ita ut in illa collocaturus sit Antichristus thronum et regalem curiam imperii sui. Non potest autem antecedens illud in priori sensu intelligi, quia esset inutilis argumentatio, et petitio principii; nam illa est conclusio quam rex suadere conatur, nimirum Antichristum sessurum esse, imo et jam sedere in Pontificia seu Romana sede; si ergo in illo sensu antecedens illud intelligeretur, pro fundamento, et principio argumentationis, probanda conclusio assumeretur, essetque ridicula argumentatio.

2. De Roma ipsa, non de Pontificio throno loquitur. Oportet ergo ut rex loquatur de loco ipso Romanæ civitatis, et pro fundamento suæ rationis sumat, Antichristum collocaturum sedem imperii sui in illa civitate, ut inde colligat Romanum Pontificem esse Antichristum, quia in eadem civitate sedem pontificatus sui habet. Et sic collectio quidem per se spectata frivola est, quia in eadem civitate possunt varii principes, imperio, moribus, et titulo, ac modo regnandi valde dissimiles, sedes imperii sui, saltem diversis temporibus, collocare. Neque propterea inde inferri potest unum imperium esse aliud. Alias eodem modo inferri posset, Constantinum fuisse Turcam, quia in eadem civitate Constantinopolitana sui imperii sedem collocavit, in qua postea Turca sedet. Imo et inferri

posset Petrum, et successores ejus, etiam ante Bonifacium, fuisse Antichristum, quia sedem suam in eadem Romana civitate habuerunt.

3. Etsi Roma Antichristi sedes esset futura, non inde recte inferebatur in sede Petri sessurum.- Quamvis autem hæc conditio habendi sedem imperii in eadem civitate non sit satis ad ostendendum esse eumdem qui sedet, neque habere proprie eamdem sedem, id est, eodem regnandi titulo, eademve potestate ac dominatione, nihilominus est conditio necessaria, et ideo rex cum suis Protestantibus maxime conatur ostendere, conditionem hanc figendi sedem Romæ vero Antichristo convenire, ut ex illa adjunctis aliis inferant, eum, qui nunc sedet in illa civitate, esse Antichristum. Cum autem ex hactenus dictis constet, conditiones alias de tempore Antichristi prædictas, in eum, qui nunc sedet, non convenire, et in sequentibus ostendendum sit alias etiam qualitates et proprietates de persona Antichristi revelatas in Pontifice non reperiri, etiam si daremus Romam futuram esse locum sedis Antichristi, nihil referret ad concludendum Antichristum aut venisse, aut esse Pontificem. Nihilominus tamen, quia etiam illud principium, scilicet, Antichristum Romæ sessurum, falsum est, ut evidentius constet quam sit vana fictio et impostura de Antichristiana sede Romæ collocata vel collocanda, expendemus in hoc capite regis probationes, ostendemusque assertionem ejus falsam esse, suisque principiis et expositionibus Apocalypsis repugnantem; postea vero de futura sede Antichristi pauca subjiciemus.

4. Probationes regis proponuntur. - Romanam ergo civitatem futuram esse locum sedis Antichristianæ, probat rex primo' ex Paulo, 2 ad Thess. 2, dicente de Antichristo : Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus, id est (ait rex) in sinu atque adeo in penetralibus Ecclesiæ. Et addit: Jam ubi sit Apostolica illa sedes, cuilibet relinquo divinandum, sed et quis in ea sedens pro Deo sese gerat, peccata condonans, fidei articulos definiens, omnium hominum censor et judex, ipse a nemine judicandus. In quibus verbis hoc argumentum virtute continetur: Antichristus sedebit in Ecclesia, quæ est templum Dei ; ergo sedes ejus erit in sinu et penetralibus Ecclesiæ, id est, in præcipuo, et (ut sic dicam) in intimiori loco ejus; ergo erit Roma; ergo

1 Præfat., pag. 64.

Apostolica Sedes, quæ ibi est, est sedes Antichristi. Probat virtute hanc ultimam illationem, quoniam qui illic sedet, ostendit se tanquam sit Deus. Hactenus rex.

[ocr errors]

5. Templi nomine an Ecclesiam Paulus intellexerit. In hoc ergo argumento imprimis non hæremus in antecedente prout a nobis propositum est, et virtute continet expositionem, quod Paulus per templum Dei Ecclesiam intellexerit. Nam hic sensus errorem non continet, sed potius probabilis est: Hieronymus enim, epist. 151 ad Algas., q. 11, sensum illum cæteris præfert, illumque sequitur Hugo Eter., lib. de Regres. anim., c. 23, et OEcumen. ibi ita hunc sensum probat, ut alios excludat, dicens: Non dicit templum, quod erat Hierosolymis, sed Ecclesiam Dei. Alii vero Græci interdum insinuant, Paulum non loqui solum de templo Hierosolymitano, sed etiam de Ecclesiis Christi, indicantes prius non excludere. In quam sententiam citatur Chrysostomus, 2 Thessal. 2, dicens: Jubebit se in templo Dei collocari, non Hierosolymitano solum, sed etiam in ecclesiis. Ita enim vertit Musculus, in Veneta impressione anni 1549; in novis autem editionibus Parisiensibus anni 1581 et 1588, interprete Germano Herveto, non legitur particula solum, nec ecclesiis, in plurali, sed in singulari, hoc modo: Jubebit ipsum pro Deo adorare, et sedebit in templo Dei, non quod est Hierosolymis, sed in templo Ecclesiæ. Theophylactus autem aliter videtur legisse vel exposuisse Chrysostomum, dicens : Non in templo specialiter, quod est Hierosolymis, sed in ecclesiis simpliciter, et omni divino templo. Apud Theodoretum etiam non invenio exclusivam secundum versionem ejusdem Germani Herveti, in Coloniensi editione anni 1573, sed verba ejus sunt: Templum Dei appellavit ecclesias, in quibus primam sedem arripiet. In quibus verbis potius videtur tacite excludere templum Hierosolymitanum, licet absolute dicendo ecclesias, omnes includat, et consequenter etiam illas quæ Hierosolymis fuerint.

[blocks in formation]

tur. Et hanc indicat Hieronymus supra, dicens: Vel in Ecclesia, ut verius arbitramur, sedebit, ostendens se tanquam ipse sit Christus et Filius Dei. Et idem significat Matth. 24, exponens illud: In loco Sancto, id est in Ecclesia. Et certe verba Chrysostomi, quæ retuli juxta Hervetum, ab hoc sensu aliena non sunt. Et eumdem sensum ut probabilem ponit Andr. in Apocal., c. suo 62. Alia expositio est, ut templum Dei sumatur pro materiali loco sacrificii et adorationis, quod ecclesiam vocamus. Et hæc expositio potest subdistingui. Unde secunda expositio erit, ut templum Dei generaliter sumatur pro ecclesiis Christi, et specialiter pro illis solis, ita ut templum Hierosolymitanum excludatur et hanc posuit expresse Ecumen., et ab illa non discrepat Theodoret., licet exclusivam expresse non posuerit. Tertia erit, per templum Dei intelligi omne divinum templum, sive sit in Ecclesia Christi, sive in Synagoga. Et hanc tradit Theophylactus, et sequitur Cajetanus, dicens, non determinatum templum, sed quodlibet Deo dicatum significari. Ita ut templum Dei positum sit ad excludendum tantum idolorum templa, ut voluit etiam Augustinus, in lib. 20 de Civit., c. 19.

7. D. Augustinus ipsum Antichristum putat dictum Dei templum. Addit vero ibi Augustinus quartam expositionem magis metaphoricam. Nam per templum Dei intelligit ipsummet Antichristum, et ponderat, Græca non habere, ut sedeat in templo Dei, sed is templum Dei, id est, ut se gerat tanquam Dei templum. Quod potest intelligi vel de ipsa persona Antichristi, et sic intelligendum erit, non illo communi modo quo justi dicuntur templum Dei, sed alio singulari modo quo ipse haberi volet ut verus Deus. Sicut dicitur in Christo habitare plenitudo divinitatis corporaliter; et ita humanitas Christi, seu Christus ut homo, potest dici singulari modo templum Dei. Unde cum Paulus ait: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus', juxta hanc expositionem, non ponit illa duo tanquam diversa, sed posterior pars est prioris explicatio; exhibebit enim se Antichristus in templum Dei, se ipsum verum Deum prædicando, et ut sic adorandum ostentans. Vel per Antichristum intelligi potest non sola persona Antichristi, sed simul cum corpore mystico ex pravis hominibus, qui illum sequentur, congregato; et sic dicitur

1 2 Thes. 2.

Antichristus sedere in templo Dei, quia suam congregationem ostentabit tanquam veram Dei Ecclesiam, in qua ipse sedebit tanquam Deus. Et hunc posteriorem sensum magis sequitur Augustinus.

8. Optio datur quamlibet ex dictis expositionibus eligendi. -Si ergo regi Angliæ placet, ut templum Dei in illo loco Pauli Ecclesiam significet, non contendimus, eligat autem ipse ex dictis expositionibus quam magis probet; nunc enim nihil nostra refert inter eas dijudicare, sed ad rem solum spectat breviter ostendere, nullam earum Protestantium assertioni, seu vanæ potius cogitationi posse deservire. Nam si Ecclesia, per templum Dei significata, est fidelium congregatio, licet Antichristus in hac Ecclesia sessurus sit, ostendens se tanquam sit Deus, non sequitur in Romana civitate collocaturum sedem suam. Nam fidelium congregatio est per totum orbem diffusa, et de se abstrahit a materiali loco: unde sedere hoc modo in Ecclesia tanquam Deum, nihil aliud est quam in ipsa Christi Ecclesia, et ab his qui fuerint membra ejus, pro Deo haberi ac reputari. Quod verum esse poterit, sive Romæ, sive Constantinopoli, sive Hierosolymis contingat; imo sive in Europa, sive in Asia eveniat. Oportet autem advertere, congregationem illam, in qua Antichristus adorabitur ut Deus, vocari templum vel Ecclesiam Dei, quia, antequam per Antichristum perverteretur, erat templum et Ecclesia Dei; ipsum autem pro Deo suscipiendo, quoad eam partem facta erit Synagoga Satanæ, seu Antichristiana. Juxta hunc ergo sensum nihil colligitur de Romana civitate, quod sit futura sedes Antichristi. Imo aliunde evertitur blasphemia dicentium, Pontificem ibi sedentem esse Antichristum; nam (ut ait Hieronymus) Antichristus sedebit in Ecclesia, ostendens se esse Christum et Filium Dei; Pontifex autem non ita sedet, sed ut minister Dei, et Christi Vicarius, et servus servorum Dei. Et hæc ratio fere eodem modo de quarta expositione procedit, ut facile consideranti patebit, nam expositio Augustini ad hoc etiam revolvitur, ut per Ecclesiam hominum congregatio, non materialis locus designetur, eademque nomine templi Dei significetur.

[blocks in formation]

non magis potest inferri sessurum Antichristum in aliquo templo Romano, quam in Constantinopolitano, vel Hierosolymitano, aut alio simili. Nec refert quod rex addit, sessurum Antichristum in sinu et penetralibus Ecclesiæ, tum quia hæc verba non sunt Pauli, sed ipse illa adjunxit de suo capite, ideoque pari facilitate contemnuntur. Tum etiam quia satis erat Anglia in sinu et penetralibus Ecclesiæ, et tamen Deo permittente facta est sedes Antichristi; et Lutherus, ac Calvinus in medio quidem Ecclesiæ, ac subinde in sinu et penetralibus ejus, virus suum effuderunt, licet Romam evertere non potuerint. Dicet forte rex, licet templum Dei indefinite positum fuerit, per antonomasiam sumptum esse pro Roma, vel Romano templo, tanquam omnium præcipuo. Possetque juvari verbis Theodoreti, 2 Thessalonic. 2, dicentis: Templum Dei appellavit ecclesias, in quibus primam sedem arripiet; nos enim dicimus primam sedem esse Romanam; illam ergo arripiet Antichristus. Sed illud etiam voluntarie dicitur, et sine probatione. Et præterea facile respondebimus sessurum Antichristam non in templo, quod revera præcipuum est, sed quod ipse volet, et prædicabit esse præcipuum; credibilius autem est illud esse futurum in Judæa potius quam in Italia. Nam cum Antichristus se pro vero Christo et Messia venditaturus sit, caput Ecclesiæ suæ dicet esse Jerusalem, non Romam, ut mox videbimus. Theodoretus autem per primam sedem revera non intellexit Romanam, neque aliquam ex primariis Ecclesiis, sed in unaquaque Ecclesia vel templo primarium locum, ac sedem soli Deo debitam; vel locutus est de prima sede, non quæ nunc sit, vel suo tempore erat, sed quam ipse Antichristus eriget. Atque hic discursus æque procedit juxta tertiam expositionem, quæ sub nomine templi tam Judaicum templum, quam ecclesias Christianorum complectitur; nam sic magis ampla est, et indefinita Paulina propositio ideoque minus potest ex ea inferri determinatus locus Romanæ civitatis.

[ocr errors]

10. Sinus Ecclesiæ amplissimus est, nec solum Romam includit. - Pontifex non se Deum venditat, sed Christi Vicarium exhibet. - Ex quibus etiam concluditur, frustra regem divinandum proponere ubi sit Apostolica Sedes; nam, licet omnibus pateat illam esse Romæ, non sequitur Antichristum ibidem collocaturum sedem suam, etiam si sessurus sit in sinu Ecclesiæ. Quia sinus Ecclesiæ amplissimus est,

« PredošláPokračovať »