Obrázky na stránke
PDF
ePub

1

en negat in crucis cornibus taurum, qui in illo agnoscit maximam victimam. In illo requiem cum invenimus, vere sabbatizamus : et lunæ novæ observatio, vite novæ est sanctificatio. Et Pascha nostrum Christus est; et azyma nostrum sinceritas veritatis, fermentum non habens vetustatis : et si qua alia sunt, in quibus nunc immorari opus non est, quæ illis veteribus adumbrata sunt signis, in illo habent finem, cujus regni non erit finis. In illo quippe omnia oportebat impleri, qui venit Legem et Prophetas non solvere, sed implere (Matth. v, 17).

CAPUT III. - 4. Christus Legem non evacuavit arguendo, sed implendo mutavit. Mutatio veterum sacramentorum prædicta in Psalmis. Proinde illa vetera signa rerum non evacuavit arguendo, sed implendo mutavit ut alia essent quæ nuntiarent venisse jam Christum, quam fuerant illa quæ prænuntiabant esse venturum. Quid sibi autem vult, quod sic prænolantur quidam psalmi, quos et ipsi legunt et habent in Litterarum auctoritate sauctarum, ut in eorum titulis scriptum sit, Pro iis quæ immutabuntur ; textus vero eorumdem psalmorum prædical Christum nisi quia corum mutatio per illum futura prædicta est, per quem apparet impleta ? ut populus Dei, qui nunc est populus christianus, jam non cogatur observare quæ propheticis temporibus observabantur non quia damnata, sed quia mutata sunt; non ut res ipsæ quæ significabantur perirent, sed ut rerum signa suis quæque temporibus convenirent.

[ocr errors]

:

CAPUT IV. — 5. Christus in Psalmo quadragesimo quarto prænuntiatus. Denique in psalmo quadragesimo quarto (nam ipse primus est eorum qui hujusmodi titulum præferunt, Pro iis quæ immutabuntur: ubi etiam legitur, Canticum pro dilecto) apertissime Christus ostenditur : Speciosus forma præ filiis hominum. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse æqualis Deo. Ibi ei dicitur, Accingere gladium tuum juxta femur: quod in carne esset hominibus locuturus. Per gladium quippe sermo, per femur caro significatur: quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; ut ille per divinitatem speciosus forma præ filiis hominum, etiam illud fieret per infirmitatem, quod de illo alius propheta, Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem; sed vultus ejus abjectus, et deformis positio ejus (Isai. Lu, 2). Nam in eodem psalmo, quod non tantum homo, sed etiam Deus sit Christus, apertissime ostenditur, cum subditur : Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi, virga æquitatis3 virga regni tui. Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem ; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis præ participibus tuis. Ab unctione quippe, quo græce Xpioua dicitur, Christus est appellatus : ipse est Deus unctus a Deo, qui et ipsam cum cæteris sacramentis

Hic editi addunt verbum, immolatus, quod a Mss. et Beda vulgo abest.

Editi hic et infra, qui immutabuntur. At Mss. omnes et Beda constanter habent, quæ immutabuntur.

3 In duobus Mss. et ad oram editionis Lov., virga direclionis quam lectionem sequitur Augustinus, Fnarratione in eumdem psal. 41

[ocr errors]

carnalem in spiritualem mutavit unctionem. Ibi ci de Ecclesia dicitur : Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Ubi significatur linguarum varietas in omnibus gentibus: quarum tamen una et simplex fides est intus: Omnis enim pulchritudo filiæ regis intrinsecus. Quam Psalmus alloquitur dicens, Audi, filia, et vide: audi promissum, vide completum. Et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Sic nova implentur, sic vetera commutantur. Quoniam concupivit rex speciem tuam. Speciem quam fecit ipse per se non invenit in te. Quomodo enim speciosa esses ejus oculis, quando eras tuis foedata peccatis? Ne tamen spem tuam arbitreris ponendam in homine, sequitur et dicit, Quonium ipse est Dominus, Deus tuus. Ne formam servi spernas, ne potentis infirmitatem excelsique humilitatem derideas, ipse est Deus tuus. In eo quod parvus apparet, magnus latet; in umbra mortis sol justitiæ, in contumelia crucis Dominus glorie. Quamvis eum persecutores necent, infideles negent; ipse est Dominus. Deus tuus: per cujus corpus immutantur, quæ antea per umbras figurabantur.

CAPUT V6. Titulo Psalmi sexagesimi octavi. qui de Christi passione scriptus est, etiam mutatio prædicitur. Psalmus quoque sexagesimus octavus habet in titulo Pro iis quæ commutabuntur. Et cantatur ibi passio Domini nostri Jesu Christi, transfigurantis in se quasdam etiam voces membrorum, hoc est fidelium suorum. Non enim ipse ulla delicta habuit, sed nostra portavit: unde dicit, Et delicta mea a te non sunt abscondita. Ibi scriptum est et prænuntiatum, quod in Evangelio legimus factum (Matth. xxvII, 34, 48): Dederunt in escam meam fel, et in sitt mea polaverunt me aceto. Fer hunc ergo immutata. sunt vetera, quæ titulus Psalmi prædixerat immutanda. Quod Judæi legentes et non intelligentes, aliquid se dicere existimant, cum requirunt a nobis quomodo accipiamus auctoritatem Legis et Prophetarum, cum sacramenta non observemus quae ibi præcepta sunt. Non observamus, quia mutata sunt : mutata sunt autem, quia mutanda prænuntiata sunt; et in eum credimus, cujus revelatione mutata sunt. Non ergo observamus sacramenta quæ ibi præcepta sunt, quia intelligimus quæ ibi prædicta sunt, et tenemus quæ ibi promissa sunt. Isti autem qui hære nobis objiciunt, adhuc amari sunt ex parentibus suis, qui dederunt in escam Domino fel, et adhuc veteres ex accto quod ei potandum obtulerunt : et ideo non intelligunt, quia in eis impletur quod sequitur, Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et retributionem et scandalum. Ipsi enim fellei et acidi facti sunt, felleas et acidas escas pani vivo ministrando3. Quomodo enim hæc videant, de quibus ibi prædictum est, Excæcentur3 oculi eorum, ne videant? et quomodo

1 Vox, Dominus, non in omnibus codicibus reperitur. Est apud LXX; sed ab iis abest, Deus.

2 Sic Mss. Editi vero, fel et acetum facti sunt, felleas et acidas pani vivo epulas ministrando.

Editi, obscurentur: qui tamen infra, cap. 6, in concor diam redeuntes cum Mss. habent, Excæcentur.

sint recti, ut sursum: cor habeant, de quibus prædictum est, Et dorsum eorum semper incurva? Nec de omnibus hæc dicta sunt: imo vero de omnibus ad quos pertinent quæ prædicta sunt. Ad cos enim qui vel tunc ex illis crediderunt in Christum, vel nunc usque credunt, vel deinceps usque in finem sæculi credituri sunt, ista non pertinent, ad verum Israel1 scilicet, qui videbit Dominum facie ad faciem. Neque enim omnes qui ex Israel sunt, hi Israel sunt : neque qui sunt semen Abraham, omnes filii sunt; sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. 1x, 6-8). Sed hi pertinent ad spiritualem Sion et civitates Juda, id est, Ecclesias: de quibus Apostolus dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judææ, quæ sunt in Christo (Galat. 1, 22). Quoniam, sicut in codem psalmo paulo post ponitur, Deus salvam faciet Sion, el ædificabuntur civitates Judæ. Et inhabitabunt eam, et hæreditate acquirent eam. Et semen servorum ejus possidebunt eam, et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt in ea. Sed cum hæc audiunt Judæi, carnaliter accipiunt, et terrenam Jerusalem cogitant, quæ servit cum filiis suis non matrem nostram æternam in cœlis (Id. iv, 25, 26).

[ocr errors]

CAPUT VI - 7. Titulus quoque Psalmi septuagesimi noni prænuntiat mutationem. Mutationis faciendæ testimonia contra Judæos apertiora. Item psalmus septuagesimus nonus simili titulo prænotatur: Pro iis quæ immutabuntur. In quo psalmo inter cætera scriplum est, Respice de cœlo, et vide, et visita vineam istam : et perfice eam quam plantavit dextera tua; el super Fillum hominis, quem confirmasti tibi. Ipsa est enim vinea de qua dicitur: Vineam ex Ægypto transtulisti. Non enim Christus aliam plantavit; sed ipsam, veniendo, in melius commutavit. Sic et in Evangelio legitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis (Matth. xx1, 41). Non enim ait, Eradicabit, aliamque plantabit; sed, eamdem ipsam locabit aliis agricolis. Eadem namque est sanctorum societate civitas Dei et congregatio filiorum promissionis, mortalium decessione ac successione complenda, atque in fine sæculi simul in omnibus immortalitatem debitam receptura: quæ alio modo in alio psalmo per olivam fructiferam significatur, et dicit, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum, Et in sæculum sæculi (Psal. LI, 10). Neque quia fracti sunt infideles et superbi, ac per hoc infructuosi rami, ut insereretur oleaster Gentium, ideo perire potuit radix Patriarcharum et Prophetarum. Quia etsi fuerit, inquit Isaias, numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiæ salvæ fient (Isai. x, 22): sed per eum de quo dicitur, et super Filium hominis, quem confirmasti tibi; et de quo repetitur, Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, el super Filium hominis, quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te. Per hunc filium hominis, id est Christum Jesum, et de suis reli

1 Editi, adversum Israel. Corrigendum arbitramur, ad verum Israel. Editi, et civitatem. Melius Mss., et civitates.

quis, hoc est Apostolis, et aliis multis, qui ex Israe litis in Christum Deum crediderunt, accedente plenitudine Gentium, vinea sancta perficitur: et in remotione veterum, atque institutione novorum sacramentorum titulus ejus psalmi, Pro his quæ commutabuntur, impletur.

8. Apertioribus itaque testimoniis cum eis agendum est, quæ sive consentiant, sive dissentiant, tamen sentiant. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo super domum Jacob testamentum novum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Egypti (Jerem. xxx1, 51, 32). Ista certe prædicta mutatio, non per Psalmorum titulos intelligentibus paucis significatur, sed manifesto præconio propheticæ vocis exprimitur. Aperte promissum est testamentum novum, non secundum testamentum quod factum est ad populum, quando eductus est de Ægypto. Cum ergo in illo veteri testamento præcepta sint ista, quæ nos ad novum pertinentes observare non cogimur, cur non Judæi se potius in vetustate supervacanca remansisse cognoscunt,quam nobis nova promissa tenentibus; quod vetera non observemus, objiciunt? Quoniam ergo, sicut scriptum est in Cantico canticorum, Aspiravit dies, removeantur umbræ (Cant. 11, 17); spiritualis significatio jam lucescat, carnalis celebratio jam quiescat. Deus deorum Dominus locutus est, el vocavit terram a solis ortu usque ad occasum utique omnem terram ad testamentum novum, cui dicitur in alio psalmo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. Non ergo sicut antea ex monte Sina locutus est uni populo, quem vocavit ex Ægypto Deus deorum; sed sic locutus est, ut vocaret terram a solis ortu usque ad occasum. Quam si Judæus vellet intelligere locutio- · nem, audiret hanc vocationem, et in eis esset quibus in eodem psalmo dicitur, Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: quoniam meæ sunt omnes bestiæ silvæ, pecora in montibus el boves; cognovi omnia volatilia cæli, et species ugri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo preces tuas. Et invoca me in die tribulationis, et eruam te, et glorificabis me. Certe et hic sacrificiorum veterum aperta mutatio est. Illa enim Deus accepturum se non fore prædixit, cultoribus suis sacrificium laudis indixit: et hoc non quod a nobis tanquam ind'gens expetat laudem, sed ut in ea nobis consulat ad salutem. Nam eumdem psalmum ita conclusit : Sacrificium

↑ Editi, in Christum Dominum. Vetus codex Cisterciensis, in Christum Domini. Alii plerique M$3., in Christum

[merged small][merged small][ocr errors]

lzudis glorificabit me; et ibi via est, ubi ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Quid vero est salutare Dei, nisi Filius Dei, Salvator mundi; dies Filius ex die Patre, hoc est lumen ex lumine, cujus adventus revelavit testamentum novum? Unde etiam ubi dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen ejus; statim evangelizandus ipse monstratur, atque additur, Bene nuntiate diem ex die salutare ejus (Psal. xcv 1, 2). Ipse igitur sacerdos et victima sacrificium laudis implevit, malorum operum tribuens indulgentiam, et bene operandi largiens gratiam. Ad hoc enim Domino sacrificium laudis ab ejus cultoribus immolatur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31).

CAPUT VII. 9. Judai prophetias quasdam pro se non recte interpretantes. Quæ magis in Judæos quadrant Prophetarum voces. Sed hoc Judæi cum audiunt, erecta cervice respondent: Nos sumus; de nobis hoc dictum est, nobis hoc dictum est. Nos enim sumus Israel populus Dei: nos in verbis dicentis agnosci mus, Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi. Quid sumus ad ista dicturi? Novimus quidem Israel spiritualem, de quo dicit Apostolus, Et quicumque hanc regulam sequuntur, pax super illos el miscricordia, et super Israel Dei (Galat. vi, 16) : istum autem Israel scimus esse carnalem, de quo idem dicit, Videte Israel secundum carnem (I Cor. x, 18), Scd ista isti non capiunt, et eo se ipsos carnales esse convincunt. Quos paululum quasi præsentes alloqui libet Itane vos ad eum populum pertinetis, quem vocavit Deus deorum a solis ortu usque ad occasum ? Nonne vos ex Ægypto in terram Chanaan translati estis? non illuc vocati a solis ortu usque ad occasum, sed inde dispersi in solis ortum et in occasum. Nonne vos ad ejus inimicos potius pertinctis, qui dicit in psalmo, Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuæ : disperge illos in virtute tua (Psal. LVII, 12)? Unde non obliviscentes legem Dei, sed eamdem circumferentes, Gentibus ad testimonium, vobis ad opprobrium, nescientes eam populo ministratis, qui vocatus est a solis ortu usque ad occasum, An vero negabitis? et ea quæ tanta auctoritate prædicta, tanta manifestatione completa sunt, aut majore cæcitate non intuemini, aut mirabili impudentia non fatemini? Quid ergo ad illud responsuri estis, quod Isaias propheta proclamat: Erit in novissimis temporibus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium, et exaltabitur super colles; et venient ad cum universæ gentes, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob, et annuntiabit nobis viam salutis, et ingrediemur in eam; ex Sion enim lex prodiet, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai. 11, 2 et 3)? An et hic dicturi estis, Nos sumus; quoniam audistis domum Jacob et Sion et Jerusalem? Quasi nos negemus de semine Jacob

'Ita Mss., nec aliter legit Augustinus, Enarr. in hunc Psalmum 58. At editi ferebant, demonstra mihi inter inimiLos meos. Et infra, disperge illos in veritate tua.

esse Christum Dominum secundum carnem, qui significatus est vocabulo montis parati super cacumen montium, quod omnes celsitudines ejus celsitudo transcendit aut negemus Apostolos et illas Ecclesias Judææ, quæ post Christi resurrectionem in eum continuo crediderunt, ad domum Jacob pertinere: aut vero alius intelligendus sit spiritualiter Jacob, quam ipse populus christianus ; qui cum sit minor natu, quam populus Judæorum, tamen cum crescendo superat, et subdit: ut impleatur quod de duobus illis fratribus in figura prædictum est, Et major serviet minori (Gen. xxv, 23). Sion autem et Jerusalem quamvis spiritualiter intelligatur Ecclesia, magis tamen adversus istos idoneum testimonium est, quia ex isto loco, ubi Christum crucifixerunt, et lex et verbum Domini processit ad Gentes. Lex enim quæ illis per Moysen data est, de qua superbius extolluntur, et de qua melius convincuntur, non intelligitur prodisse de Sion et Jerusalem, sed de monte Sina. Ad terram quippe promissionis, ubi est Sion', quæ appellatur etiam Jerusalem, post quadraginta annos cum ipsa Lege venerunt: non autem ibi cam vel inde acceperunt. Evangelium vero Christi, et Lex fidei, quod certum est, inde processit. Sicut etiam ipse Dominus, posteaquam resurrexit, loquens discipulis suis, et ostendens prædicta divinorum eloquiorum in se esse completa: Quoniam sic scriptum est, inquit, el sic oportuit Christum pati, et resurgere a mortuis die tertio, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem pcccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. xxiv, 46, 47). Ecce quod propl:ctavit Isaias dicens: Ex Sion enim lex prodiet, verbum Domini ex Jerusalem, Ubi enim veniens desuper secundum Domini - pronassionem Spiritus sanctus, eos quos tunc una domus continebat, implevit, et loqui linguis cmnium gentium fecit (Act. n, 1-6): ct inde exierunt prædicare Evangelium in notitiam omnium gentium. Sicut enim Lex illa, quæ processit de monte Sina, quinquagesimo die post celebratum Pascha conscripta est digito Dei, quo significatur Spiritus sanctus: ita Lex ista, quæ processit de Sion et Jerusalem, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis sanctorum Evangelistarun scripta est per Spiritum sanctum, quinquagesimo die post verum Pascha passionis et resurrectionis Domini Christi; quo die Spiritus sanctus est missus, qui fuerat ante promissus.

[ocr errors]

el

[blocks in formation]

1

[ocr errors]

pturarum non potestis auferre, quemadmodum illi Dominus imperavit, exclantat vehementer, et sicut tuba exaltat vocent suam (Isai. LVII, 1), vosque increpat, dicens: Et nunc lu, domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini. Occidistis Christum in parentibus vestris. Tamdiu non credidistis, et contradi xistis sed nondum peristis, quia nondum de cor pore existis; et nunc habetis spatium pœnitendi, et nunc venite. Olim quidem debuistis, sed et nunc vcnite nondum finiti sunt dies, cui nondum venit ultimus dies. Aut si vos tanquam domum Jacob PropheIam secutos, jam in luce Domini creditis ambulare, domum Israel quam dimisit ostendite. Nos enim utrosque monstramus, et quos ex illa domo vocando discreverit, et quos illic remanentes dimiserit. Vocavit enim inde non solum Apostolos, sed etiam post Christi resurrectionem populum magnum; unde superius jam diximus dimisit autem illos, quos etiam vos non credendo imitamini; et vos ipsos, qui eos imitando in eadem pernicie demoramini. Aut si vos estis quos inde vocavit, ubi sunt quos dimisit? Non enim potestis dicere, quod nescio quam aliam gentem dimiserit; cum Propheta clamet: Dimisit enim plebem suam, domum Israel. Ecce quod estis, non quod vos esse jactatis. Dimisit enim et vineam, de qua exspectavit ut faceret uvas, fecit autem spinas ; et mandavit nubibus suis ne pluerent super eam imbrem. Sed etiam inde eos vocavit, quibus dicit : Judicate inter me et vineam meam (Id. v, 2-6). De quibus et Dominus ait: Si ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices erunt vestri (Mattk. xn, 27). Quibus hoc promittens: Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Id. xix, 28). Sedebit itaque domus Jacob, que in luce Domini vocata ambulavit, judicare domum Israel, hoc est, plebem ipsius quanı dimisit. Quomodo enim juxta eumdem prophetam, Lapis quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli (Isai xxvш, 16, et Psal. cxvi, 22); nisi quod ex circumcisione et præputio populi-tanquam paricles de diverso venientes, in angulo sibimet tanquam in pacis osculo copulantur? Unde dicit Apostolus : Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. 11,. 14). Qui ergo ex domo Jacob sive Israel vocantem secuti sunt, ipsi sunt lapidi angulari cohærentes, et in Domini luce ambulantes: quos vero ibi dimisit ipsi sunt ruinam ædificantes, et angularem lapidem reprobantes.

collisa facie pejus perdatis frontem. Si vere vultis dicere, Nos sumus; ibi hoc dicite, ubi anditis, Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem (Isai. LIII, 8). De Christo enim dictum est, quem vos in parentibus vestris duxistis ad mortem; qui sicut ovis ad immolandum ductus est, ut Pascha, quod nescientes celebratis, nescientes sæviendo impleretis. Si vere vultis dicere, Nos sumus; tunc dicite, quando andilis, Incrassa cor populi hujus, et aures eorum oppila, el oculos eorum grava (Id. vi, 10). Tune dicite, Nos sumus; quando auditis, Tota die expandi manns meas ad populum non credentem, et contradicentem (ld. LXV, 2). Tune dicite, Nos sumus; quando auditis, Excecentur oculi corum ne videant, et dorsa eorum semper incurva (Psal. LXVII, 24). In his atque hujusmodi propheticis vocibus dicite, Nos sumus; ubi sine ulla dubitatione vos cstis sed sic cæci estis, ut esse vos dicatis ubi non estis, et non vos agnoscatis ubi estis. CAPUT VIII. 11. Judæorum a Deo dimissio per Isaiam prænuntiata. Sed in hæc manifestiora que dicturus sum, paulisper attendite. Certe cum auditis in bono Israel, dicitis, Nos sumus; et cum auditis in bono Jacob, dicitis, Nos sumus. Et cum a vobis causa requiritur, respondetis, Quoniam Jacob ipse est et Israel, ex quo patriarcha propagati sumus, unde merito patris nostri appellatione censemur. Non ergo vos alto et gravi somno dormientes, ad spiritualia quæ non capitis excitamus; neque nunc quomodo spiritualiter accipienda sint ista vocabula, vobis in auditu et visu spirituali surdis et cæcis persuadere conamur. Nempe sicut vos fatemini, et lectio libri Geneseos manifeste declarat, unus homo erat Jacob et Israel (Gen. xxx, 28); et unde gloriamini, ipsa est domus Jacob, que domus est Israel. Quid ergo est, quod idem ipse propheta, cum prænuntiasset montem futurum paratum in cacumine montium, ad quem venturæ essent universe gentes; quia non de monte Sina uni genti, sed de Sion et Jerusalem lex et verbum Domini processurum esset omnibus gentibus; quod manifestissime in Christo et Christianis videmus impletum paulo post dicit, Et nunc tu, domus Jacob, venite, ambulemus in luce 3 Donini? Hic profeeto dicctis, ut soletis, Nos sumus; sed quod sequitur, paulisper attendite, ut cum dixeritis quod vultis, etiam quod non vultis àudiatis. Nam Propheta conjungit et dicit, Dimisit enim plebem suam, domum Israel (Isai. 1, 5, 6). Hic dicite, Nos sumus; hic vos agnoscite, et nobis quia ista commemoravinius, ignoscite. Si enim libenter auditis, ad vestrum dicuntur alloquium; si vero indignanter auditis, ad vestrum dicuntur opprobrium. Dicantur tamen oportet, sive volentibus, sive nolentibus vobis. Ecce, non ego, sed propheta quem legitis, per quem Deum locutum non potestis negare, quem de auctoritate divinarum Scri

Editi, ob iniquitateṁ. Al Mss., ab iniquitatibus : quod respondet græco LXX.

Ita viss. At editi, nescientes in pecude celebratis, no!is per Christum, qui est guus nei, consecraretur, nam ascha nostrum immolatus est Christus.

sic plures Mss. juxta LXX. At editi, in lucem.

--

CAPUT IX. 12. Dimissio Judæorum clarius prædicta per Malachiam. Sacrificium Christianorum ubique in terra et in cælo offertur. Postremo si hæc verba prophetica secundum cor vestrum inalium sensum detorquere conamini, o Judæi, contra salutem vestram resistentes Filio Dei; si hæc, inquam, verba sic vultis accipere, ut cadem sit plebs et domus Jacob vel Israel, et vocata et dimissa; non in aliis vocata, in aliis dimissa, sed uni versa propterea vocata, ut ambularet in luce Domini; quoniam propterea erat dimissa, quod non ambulabat in luce Domini; aut certe sie in aliis vocata, in alis

dimissa, ut nulla facta separatione mensæ Dominica, ad Christi sacrificium pertinente', sub eisdem veteribus sacramentis essent utrique, et ii scilicet qui in luce Domini ambulantes ejus præcepta servarunt, et ii qui justitiam respuentes ab eo deseri meruerunt : si hæc ergo sic intelligere vultis, quid dicturi estis, et quomodo alium prophetam intellecturi, qui vobis omnino hanc amputat vocem, tanta manifestatione clamantem, Non est nuhi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Quia ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarum factum est in gentibus ; et in omni loco sacrificium offertur nomini meo, sacrificium mundum : quoniam magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. 1, 10, 11). Qua tandem voce tantæ rerum evidentiæ reclamatis? Quid vos amplius nimis impudenter extollitis, ut graviore ruina miserabilius pereatis? Non est mihi voluntas in vobis, dicit, non quicumque, sed Dominus omnipotens. Quid tantum de Abrahæ semine gloriamini, qui ubicumque auditis Jacob aut Israel, aut domum Jacob vel domum Israel, cum aliqua laude dici, contenditis hoc non potuisse dici, nisi de vobis? cum Dominus omnipotens dical, Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Certe hic negare non po. testis, non solum illum non accipere sacrificium de manibus vestris, sed nec vos illi offerre manibus vestris. Locus enim unus est lege Domini constitutus, ubi manibus vestris sacrificia jussit offerri, præter quem locum omnino prohibuit. Hunc ergo locum quoniam pro vestris meritis amisistis, etiam sacrificium quod ibi tantum licebat offerri, in locis offerre aliis non audetis. Ecce omnino impletum est quod ait Propheta, El sacrificium non accipiam de manibus vestris. Nam si in terrena Jerusalem maneret vobis templum et allare, possetis dicere in eis hoc esse completum, quotum iniquorum inter vos constitutorum sacrificia DoIninus non acceptat; aliorum vero ex vobis atque in vobis acceptare sacrificia, qui Dei præcepta custodiunt. Hoc non est cur possit dici, ubi nullus omnino vestrum est, qui secundum Legem, qux de monte Sina processit, manibus suis sacrificium possit offerre. Neque hoc ita prædictum et impletum est, ut vos prophetica sententia respondere permittat, Quia manibus non offerimus carnem, sed corde et ore offerimus laudem, secundum illud in Psalmo : Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14). Etiam hinc contradicit vobis, qui dicit, Non est mihi voluntas in vobis.

13. Deinde ne existimetis, non offerentibus vobis, nee illo accipiente de manibus vestris, Deo sacrificium non offerri; quo quidem ille non eget, qui bonorum nostrorum nullius indiget: tamen quia sine sacrificio non est, quod non illi, sed nobis utile est, adjungit et dicit, Quia ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarum est factum in gentibus; el in omni loco sacrificium offertur nomini meo, sacrificium

1 Sic Mss. Editi vero, pertinentis. Forte legendum, pertinentes sub eisdem veteribus, etc.

mundum : quoniam magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens. Quid ad hæc respondetis ? Aperite oculos tandem aliquando, et videte, ab oriente sole usque in occidentem, non in uno, sicut vobis fuerat constitutum, sed in omni loco offerri sacrificium Christianorum ; non cuilibet deo, sed ei qui ista prædixit, Deo Israel. Unde et alibi dicit Ecclesie sux: Et qui eruit te, ipse Deus Israel, universæ terræ vocabitur (Isai. LIV, 5). Serutamini Scripturas, in quibus putatis vos habere vitam æternam (Joan. v, 39). Et profecto haberetis, si Christum in eis intelligeretis, et teneretis. Sed perscrutamini eas ipsæ testimonium perhibent de hoc sacrificio mundo, qued offertur Deo Israel; non ab una gente vestra, de cujus manibus non se accepturum prædixit; sed ab omnibus gentibus, quæ dicunt, Venite, ascendamus in montem Domini (Isai. 11, 3). Nec in uno loco, sicut vobis præceptum erat in terrena Jerusalem; sed in omni loco, usque in ipsam Jerusalem'. Nec secundum ordinem Aaron, sed sccundum ordinem Melchisedee. Christo enim dictum est, et de Christo tanto ante prædictum est, Juravil Dominus, et non pœnitebit eum, Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. cix, 4). Quid est, Juravit Dominus; nisi, inconcussa veritate firmavit? et quid est, non pœnitebit eum, nisi, hoc sacerdotium nulla omnino ratione mutabit? Neque enim sicut hominem, pœnitet Deum : sed Dei dicitur pœnitentia, quamvis ab illo institute, rei cujusque mutatio, quæ credebatur esse mansura. Proinde cum dicit, Non pænitebit eum, Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedec; satis ostendit eum pœnituisse, hoc est, eum mutare voluisse sacerdotium quod constituerat secundum ordinem Aaron : sicut de utroque videmus impletum, Nam et Aaron sacerdotium jam nullum est in aliquo, templo, et Christi sacerdotium in æternum perseverat in cœlo.

14. Ad hanc ergo lucem Domini vocat vos Prophcta, cum dicit, Et nunc tu, domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini. Tu, domus Jacob, quam vocavit et elegit; non Tu, quam dimisit. Dimisit enim plebem suam, domum Israel. (Isai, n, 5, 6). Quicumque inde venire vultis, ad hanc pertinebitis, quam vocavit; illa carebitis, quam dimisit. Lux quippe Domini, in qua ambulant gentes, illa est de qua idem propheta dicit, Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque in fines terræ (ld. XLIX, 6). Cui hoc dictum est, nisi Christo? de quo impletum est, nisi de Christo? Noa est ista lux in vobis, de quibus identidem dictum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant; et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem (Rom. x1, 8). Non est, inquam, in vobis hæc lux. ideo nimia cæcitate lapidem reprobatis, qui factus est in caput anguli. Ergo, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. xxxm, 6). Quid est, Accedite ; nisi, credite? Quo enim eatis, ut ad eum accedatis ; cum ille sit lapis de quo Daniel propheta dicit, quod crescendo tam

Apud Bedam, ad Hebr. 7, usque in ipsa Jerusalem : id est, etiam in ipsa Jerusalem, in cœlo.

« PredošláPokračovať »