Obrázky na stránke
PDF
ePub

et boni ac mali in illo existunt, et unus quidem legitime sedet, alius per ambitionem et tyrannidem caput Ecclesiæ fingitur. Præterquam quod (ut supra dicere cœperam) licet Antichristus Roma expelleret Pontificem, et suam ipse sedem ibi collocaret, non sederet in eadem sede, neque inde posset concludi, eum, qui nunc legitime sedet, ita sedere, sicut Antichristus sedebit. Nam qui nunc sedet, non se Christum aut Messiam esse prædicat, sicut prædicabit Antichristus. Quapropter vanum est quod rex subjungit, Pontificem pro Deo se gerere, peccata condonando, etc. Nam aliud est vicem Dei gerere, et ut ministrum ejus, modoque ab ipso instituto supernaturales effectus operari, et divinam jurisdictionem exercere; aliud vero est, se pro Deo gerere, se ipsum tanquam Deum credendum adorandumque proponere. Illud enim legitime facit Pontifex, hoc autem posterius erit proprium Antichristi, ut Scripturæ docent, et Patres interpretantur, et in capitibus sequentibus fusius declarabimus.

11. Altera regis probatio ex Apocalypsi. Alteram probationem, quod Roma futura sit sedes Antichristi, rex assumit ex Apocalypsi, supponitque ex cap. 13, bestiam, quam Joannes vidit ascendentem, habentemque capita septem et cornua decem, esse Antichristum. Deinde vero argumentum sumit ex cap. 17, ubi Joannes narrat se vidisse mulierem meretricem sedentem super eamdem bestiam (ut rex interpretatur), de qua muliere sic Joannes in fine capitis concludit: Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ. Et de eadem prius dixerat, ejus nomen esse Babylon magna, et eodem modo illam appellat c. 18; ergo locus hic (ait rex) perspicue et sine ulla contradictione declarat, Romam esse aut fore sedem Antichristi. Probat illationem : Primum, quia nullus jam Papista inficiatur, Babylonis nomine ibi planissime Romam intelligi. Deinde hanc mulierem (ait) esse illum Antichristum, liquet ex tempore, quo vim suam et operationem exercet, quod erit quadraginta duorum mensium, prout 13 cap. habetur.

[blocks in formation]

tum. Et tamen pag. 108 dicit bestiam illam esse civitatem regiam. Et similiter pag. 99 mulierem cum bestia confundit, et nunc civitatem, nunc imperium ejus, nunc Antichristum significare dicit. Quæ confusio et communi expositioni repugnat, et intelligentiæ lumen obfuscat, nam si mulier est Babylon et Roma, quomodo est Antichristus? aut quomodo insidet bestiæ quæ dicitur esse Antichristus? Deinde in c. 13 non dicitur potestas data mulieri per menses quadraginta duos, sed bestiæ; ergo inde non probatur mulierem esse Antichristum, sed bestiam. Non debent ergo confundi: aliud enim mulier, aliud bestia repræsentat, neque potest bestia se ipsam portare. Neque vero hoc dicimus ut objectionem vitemus, sed ut verum sensum declaremus, viamque paremus ad cavendas calumnias, quæ in illa confusione et æquivocatione delitescunt, ut infra cap. 20 videbimus. Objectio autem in hunc modum formari potest. Mulier fornicaria, quæ magna Babylonia nuncupatur, est Roma, et illa dicitur insidere bestiæ, id est, Antichristo, tanquam principi et fundamento suo; ergo Roma futura est Antichristi sedes. Probatur consequentia, quia licet potius princeps videatur sedere in civitate, ubi habet solium, quam civitas in ipso, tamen etiam civitas ipsa dicitur sedere super principis humeros, quatenus ejus potentia et virtute regitur et conservatur. Sic ergo Roma visa est sedere super bestiam Antichristum; erit ergo sedes ejus.

13. Si mulier illa Roma est, ethnica, non Christiana est. — Bestia, cui inequitat, non significat Antichristum, sed seriem tyrannorum gentilium. - De hac objectione multa dici possent, nisi essent in superioribus dicta. Possemus ergo facile objectionem vitare, dicendo fornicariam illam in cap. 17 Apocalypsis a Joanne visum, non Romam, sed mundum significare, et bestiam, cui insidere visa est, non Antichristum, sed diabolum esse. Verumtamen ad respondendum regi, necessarium non est probabiles, nedum magis receptas interpretationes negare. Concedimus ergo mulierem illam Romam significare, non tamen christianam, sed ethnicam ut c. 6, declaravi. Cum vero subsumitur, bestiam, cui mulier insidebat, esse Antichristum, respondemus vel negandum id esse, vel certe distinguendum et sano modo intelligendum. Nam illa bestia dicitur habere septem capita, quæ ibi exponuntur esse septem reges, quorum nullus est Antichristus, sed alius, qui octavns

esse dicitur, licet de septem sit, et vocatur specialiter, bestia quæ erat, et non est, ut supra tractatum est. Igitur bestia habens septem capita, et cornua decem, non est adæquale (ut sic dicam) Antichristus, sed est successio tyrannorum persequentium Christianos in Romano imperio, post quos ortus est Antichristus tanquam cornu partum de medio eorum, ut dicitur Dan. 7. Hinc ergo non recte infertur, Romam aliquando insidere su per illum Antichristum verum, et proprium, sed super imperatores Romanos ethnicos, Ecclesiæ persecutores, et Antichristos typice, et per figuram seu participationem. Horum ergo imperatorum seu Antichristorum fuit quidem Roma sedes, quando tenebat imperium super omnes reges terræ, et erat ebria de sanguine Martyrum, id est, quando erat Roma ethnica, non christiana.

14. Confirmatur expendendo verba Apocalypsis. Unde si attente consideretur c. 17 Apocalypsis, nunquam in illo significatur, mulierem illam fornicariam visam esse sedentem super illam bestiam, quatenus proprium Antichristum, sed solum quatenus tyrannos præcursores ejus, et Romanos imperatores ethnicos repræsentabat. Et ideo fortasse quando Joannes dicit vidisse mulierem sedentem super bestiam, solum addit, Habentem capita septem et cornua decem, quia Antichristus nec est unum ex illis septem capitibus, nec de decem cornibus. Nam ipse Joannes postquam dixerat, de septem regibus quinque præcessisse, et unum esse, et alterum nondum venisse, sed fuisse venturum, et brevi tempore duraturum, subjungit: Et bestia quæ erat, et non est, et ipsa octava est, et de septem est, et in interitum vadit. Et postea declarat, decem cornua esse decem reges, qui potestatem accipient post bestiam, cui suam virtutem et potestatem dabunt. Deinceps vero de his subjungit, quod odient fornicariam, et desolatam facient illam et nudam, et carnes ejus manducabunt, et igne concremabunt, utique in hoc bestiæ servientes, cum qua habent unum consilium, cuique suam virtutem tradent, ut prius dixerat.

15. Ex eo loco colligi non potest Antichristum sedem Romæ fixurum; magis colligitur Romam ab Antichristo evertendam. Unde ulterius colligo, tantum abesse ut dicat Joannes, fornicariam sedisse super illam bestiam, quatenus verum et proprium Antichristum adumbrabat, ut potius significet, per ipsum vel per reges ministros ejus esse destruen

XXIV.

dam. Ergo ex illa visione non solum non liquet, nec colligi potest, Antichristum fixurum sui imperii sedem Romæ, sed potius contrarium non obscure probatur, cum per ipsum Antichristum destruenda sit. Quod in cap. 18 multum confirmatur, maxime contra regem Angliæ, qui verba illius capitis: Cecidit, cecidit Babylon illa magna1, de Romana civitate intelligit, et ita ex illius sententia ibi describitur desolatio et abolitio perpetua Romanæ urbis, unde necessaria fere consecutione infertur, illam Romæ destructionem per Antichristum et reges illi subjectos faciendam esse. Primo ex verbis antecedentis capitis, quæ proxime retulimus. Secundo ex sequenti c. 19, quia illud excidium Babyloniæ, quod c. 18 describitur, non est totius orbis consummatio et combustio, sed cujusdam particularis civitatis, juxta illam interpretationem; erit ergo ante mundi finem. Et tamen ex cap. 19 colligitur, illud Babylonicum excidium prope finem mundi esse futurum, nam statim post illud ostenditur Christus descendens super equum album, et cum gladio ex utraque parte acuto procedente ex orę ejus, cœlestibus exercitibus comitantibus, ad perdendam bestiam cum regibus et exercitibus suis, qui occisi sunt in gladio sedentis super equum; ergo illam Babylonicam destructionem per Antichristum et exercitum ejus futuram esse satis consequenter intelligitur. Ergo inde evidenter concluditur non esse futuram Romam sedem Antichristi.

16. Dilemmate idem probatur. — Alia pars dilemmatis. - Tertio idem ita concluditur, nam si Roma est illo modo in fine mundi destruenda, vel id fiet per Antichristum, vel per alium; si per Antichristum, certe sedes ejus non erit, quia hæc duo inter se repugnant. Neque fingi potest quod prius in illa fixurus sit sedem, si postea illam sit destructurus, tum quia neque hoc habet fundamentum neque verisimilitudinem; tum quia monarchia Antichristi non tanto tempore durabit, ut ad illam vicissitudinem rerum possit sufficere ; tum præterea quia (ut ex c. 17 colligitur) ex odio fornicariæ destruet illam per se, vel per reges amicos suos; ergo a principio gerent hostile bellum contra illam ; ergo cogitari non potest quod prius sit Roma futura sedes Antichristi, et postea per illum destruenda. Neque etiam dici potest destruenda per alium, postquam Antichristus in illa sedem suam

[blocks in formation]

fixerit, tum quia repugnat cum verbis citatis ex c. 17, ubi dicitur destruenda per reges amicos bestiæ, id est, Antichristi, et executorum consiliorum ejus. Tum etiam quia ex aliis locis Apocalypseos, et ex Daniele et Paulo constat, Antichristum a nullo puro homine esse superandum, sed ab ipso Christo esse interficiendum; ergo si Antichristus semel sedem suam Romæ collocaret, non esset Roma ab ullo hoste Antichristi destruenda, neque ab ipso Christo ante generalem mundi conflagrationem, quia Christus, cum venerit ad Antichristum interficiendum, nullam destruet civitatem, neque hoc de illo legitur, sed solum quod Antichristum et pseudoprophetam ejus vivos in infernum mittet, et cæteros illorum socios in gladio suo occidet, Apocalyps. decimo septimo.

17. Conclusio.-Assertio ergo, quod Roma futura sit Antichristi sedes, et a rege non probatur, et dictis ac expositionibus ejus contraria est, et plane falsa. Denique est optima conjectura, quia Antichristus destructurus est Romanum imperium, et magno odio illud prosecuturus, ut etiam ex 17 Apocalypsi colligitur, et ex 2 Thess. 2, et ex omnibus Patribus ; ergo non est verisimile, collocaturum esse Romæ sedem suam, quia etiam Romanum nomen cum imperio suo cupiet extinguere.

CAPUT XVI.

UBI FUTURA SIT ANTICHRISTI SEDES.

1. Certius est Antichristi sedem non futuram Romæ, quam ubi futura sit. Longe quidem certius est Romam non esse futuram sedem Antichristi, quam sit certum quis locus vel civitas futura sit, in qua thronum suum sit collocaturus. Neque id mirum esse debet, quia in omnibus rebus obscuris, quæ a cognitione humana longe distant, facilius quid non sit quam quid sit agnoscitur. At nobis etiam non est tam necessarium cognoscere ubi sit Antichristus sessurus, quam scire non esse Romæ imperaturum, quia hoc posterius ad hæreticos confundendos multum conducit; illud vero prius, licet sit ignotum vel incertum, non multum refert. Nihilominus tamen ut ex hac affirmatione negationem demonstratam in sup. cap., in hoc ampliori auctoritate confirmemus, quid in hoc puncto verisimilius videatur, paucis propone

mus.

[ocr errors]

2. Regiam Antichristi Jerosolymis futuram communis opinio est. Catholici ergo Doctores verisimillimum censent Jerusalem futuram esse regalem sedem Antichristi, templumque Hierosolymitanum utcumque per Antichristum instauratum futurum esse quasi fundamentum et caput falsæ religionis, quam Antichristus in mundum inducere conabitur. Quæ opinio sine ulla dubitatione ex antiqua traditione descendit. Nam Irenæus, lib. 5, c. 25, aperte dicit, Antichristum regnaturum in Jerusalem. Lactantius, lib. 7, c. 15 et 17, dicit regnaturum esse in Oriente, in eaque Asiæ parte quæ Syria vocatur, id est, in Judæa. Hypol., in orat. de Consum. mundi, dicit Jerosolymis sessurum. Idem Augustinus, vel potius Rabanus, tract. de Antichr.; Gregor. Turon., lib. 1 Histor. Francor., in princip.: Antichristus (ait) primum circumcisionem inducet, se asserens Christum, deinde in templo Hierosolymitano statuam suam collocabit, etc. Idem Cyrill., catech. 15; Damasc., lib. 4, c. 27; Sever. Sulpit., dialog. 2, de S. Martin., et omnes exponentes Scripturas statim tractandas. Tantus autem Patrum consensus non potuit certe in sola humana suspicione aut opinione fundari, cum sit de re futura contingente, et ex divina providentia, ac permissione maxime pendente; ergo credendum est manasse ex communi intelligentia Scripturarum; sunt enim in Scriptura multa testimonia, quæ hoc significant; tamen quia prophetica, et obscura sunt, ex traditione aliqua verum illorum sensum Patres collegisse videntur.

3. D. Pauli testimonium maxime favet.Probabilius est D. Paulum loqui de templo Hisrosolymitano quam de Ecclesia. Duo autem videntur esse præcipua testimonia, quibus hæc veritas confirmatur, quæ nunc expendemus, et obiter alia testimonia et rationes, seu congruentias attingemus. Primum testimonium est illud Pauli, quo Rex utebatur: Ita ut in templo Dei sedeat. Nam Paulum ibi loqui de templo Hierosolymitano longe verisimilius est. Primum enim ita exponunt frequentius antiqui Patres, Irenæus, lib. 5, cap. 25: Transferet (inquit) regnum suum in Jerusalem, et in templo Dei sedebit, seducens eos qui adorabunt eum, quasi ipse sit Christus. Et c. 30: Sedebit (ait) in templo ferosolymis. Idem Hypolit., in orat. de Consumm. mundi.; Ephrem, orat. de Antichrist., p. 3: Honora

1 2 Thess. 2.

bit (inquit) Judæos supra modum, et Judæorum populi ipsum maxime honore afficient. Unde et ipse tanquam eos honore præferens, designabit ipsis omnibus locum suum ac templum, suamque illud instaurandi providentiam. Idem Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 15; Damasc., 1. 4, c. 27, exponens Paulum, ait: Porro Dei templum non nostrum intelligit, sed Judaicum, non enim nobis, sed Judæis veniet. Ita etiam interpretantur locum Pauli Sedulius, Haymo, D. Thomas, et alii communiter. Et potest ita suaderi. Nam verisimilius est loqui Paulum de templo materiali, quod est locus adorationis et sacrificii, quam de templo metaphorico Ecclesiæ, vel animi humani, tum quia illa significatio vocis templi est magis propria, magisque usitata, faciliusque poterat a fidelibus intelligi, quos tunc Paulus instruere volebat; tum etiam quia sine dubio alludit ad verba Christi Matt. 24: Cum videritis abominationem stantem in loco sancto. Ubi non est dubium quin Christus de materiali templo loquatur. Tunc autem quando Paulus scribebat, solum templum Hierosolymitanum templum Dei quasi per antonomasiam a fidelibus vocabatur, quia tunc vel nondum incœperant christiana templa, vel non hac voce appellabantur, ut ex antiquis Patribus constat. Neque in alia significatione invenitur in Scriptura, et præsertim in novo Testamento vox illa templi Dei in proprietate sua, et prout locum sacrificii significat; ergo verisimilius est in eadem significatione Paulum illa voce usum fuisse.

4. Præcedens expositio ex Matth. confirmatur. Confirmatur hoc testimonium ex alio Matth. 24, ubi Christus ait: Cum videritis abominationem desolationis stantem in loco sancto; ibi enim per locum sanctum templum Hierosolymitanum intellexisse testes sunt omnes, qui de statua seu imagine Cæsaris locum interpretantur, ut Chrys., Hom. 76; Theophyl. ibi. Item Hilar., can. 25 in Matt., dicens: De Antichristi temporibus hic locutus est. Et infra: Atque a Judæis susceptus in loco sanctificationis insistet, ut ubi Sanctorum precibus Deus invocabatur, illic ab infidelibus receptus Dei honore venerabilis sit. Ambros. etiam, lib. 10 in c. 21 Lucæ, de templo interiori Judæorum exponit. Et eumdem sensum indicavit ibi Hieronymus, cum dixit verba Christi posse intelligi, aut simpliciter de Antichristo, aut de imagine Cæsaris, quam in templo posuit Pilatus, aut de statua Adriani, quæ in Sancto sanctorum loco posita fuit; intellexit ergo Hieronymus illum locum Sanctum esse tem

plum et Sancta sanctorum, et tamen ibidem ait, de eodem loco Paulum loqui, 2 Thessal. 2. Utrumque autem optime confirmatur ex loco Daniel. 9: Et erit in templo abominatio desolationis ; quidquid enim ibi per abominationem desolationis significetur, dubitari non potest quin templum Hierosolymitanum Daniel intellexerit; nullum enim aliud templum Dei veri tunc erat, nec de alio est sermo in Testamento veteri. At Christus Dominus locum Danielis allegat; ergo idem templum per locum sanctum intellexit: Paulus autem ad utrumque alludit; ergo de eodem templo loquitur, de quo Daniel, ut recte notavit Origen., lib. 6 contra Celsum, circa medium.

[ocr errors]

5. Aliud testimonium ex Apocalypsi nostram sententiam corroborat. - Enoch et Elias Jerosolymis occidendi sunt.-Secundum principale testimonium est Apocalyp. 11, ubi dicitur, testes, prædicaturos contra Antichristum, interficiendos esse in civitate magna, ubi Dominus eorum crucifixus est, id est Jerosolymis; interficientur autem ab Antichristo, ut ibidem dicitur, et ibidem Antichristus ipse interficiendus est; ergo longe verisimilius est ibi præcipue regnaturum esse Antichristum. Sic Andr., in illum locum, suo cap. 30: In hac namque civitate (ait) ad imitationem Davidis regni sedem (ut probabile fit) constituet. Idem cap. 62, cum majori dubitatione. Clarius Aret., cap. 30: Corpora (inquit) illorum insepulta projiciet in plateis Jerusalem, in ea enim regnabit tanquam rex Judæorum, quos seducet. Et eodem modo locum illum de civitate Jerusalem intellexerunt reliqui expositores antiqui et moderni in illum locum, multique alii Patres docuerunt, Eliam et Enoch in Jerusalem esse ab Antichristo occidendos quod non nisi ex hoc loco sumpserunt. Unde satis probabiliter colligitur, civitatem illam futuram esse regiam Antichristi; ideo enim in illa potius quam in aliis testes Christi constanter prædicabunt, quia caput superstitionis erit, sicut olim Petrus et Paulus in Romana urbe, quæ caput erat ethnici imperii, præcipue docere studuerunt: unde sicut ipsi martyrio ibi coronati sunt, ita etiam Enoch et Elias interficientur ab Antichristo in civitate sua regia Jerusalem. Cum enim Judæus futurus sit, et pro Messia a Judæis suscipiendus et adorandus, ut paulo post dicemus, per se verisimile est, postquam in Oriente monarchiam usurpaverit, in civitate regia Judæorum, quam ipse instaurabit, solium suum collocaturum. Illa ergo civitas, ab Antichristo

instaurata et aucta, ibi a Joanne civitas magna vocatur; vel certe magna, quia in ea magna et mirabilia contigerunt; quia vero fide et moribus corruptissima erit illo tempore, ideo spiritualiter Sodoma et Egyptus in eodem loco a Joanne appellatur.

6. Rex Jacobus civitatis magnæ nomine Romam significatam certat. Prima ejus confirmatio. Secunda.-Tertia. At vero Rex Angliæ, non obstante dictorum verborum evidentia, Romam a Joanne illis verbis significatam esse contendit. Et primo advertit, cum Joannes dixit: Corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma et Ægyptus', illud verbum spiritualiter, tam Jerosolymis quam Sodomæ, et Ægypto tribui, ut credatur non esse sermonem de Jerusalem materiali, sed mystica, per quam Romam intelligit. Deinde expendit, post prædicta verba Joannem non addidisse simpliciter, ubi Dominus eorum crucifixus est, sed, interposita particula et, ubi et Dominus eorum, etc., et ita exponit: Sedes Antichristi tam plena futura est spiritualibus fornicationibus et idololatriis, atque olim fuerunt Sodoma et Ægyptus, imo persecutione Sanctorum tam cruenta, ut in ea iterum Christus sit crucifigendus in membris suis, juxta regulam vulgarem, ut quæ in corpore et membris fiunt, capiti tribuantur. Tertio, expositionem hanc confirmat ex verbis Joannis, c. 18, in fine, ubi de mystica Babylone dicit: Et in ea sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terra 2. Nam sub illa distributione omnium, Christum etiam comprehendi vult, quia ille interfectus est in terra. Unde videtur colligere etiam Christum dici Romæ interfectum.

7. Contendit etiam dici posse Christum Romæ occisum. Tandemque addit posse dici Romæ occisum Christum, quia auctoritate Romani imperii occisus fuit, et tanquam reus in imperatorem Romanum, ita ut qui illum excusare niteretur, Cæsaris amicus non haberetur 3. Potestque hæc interpretatio juvari, quia nonnulli Catholici non intelligunt in proprio sensu verba illa. Nam Hieronymus, epist. 7, multis argumentis persuadere conatur, ibi non esse sermonem de civitate propria Jerusalem. Primum, quia in initio ejusdem capitis undecimi vocat Joannes, Jeru

[blocks in formation]

salem civitatem sanctam, dicens: Et civitatem sanctam conculcabunt mensibus 42. Deinde quia in Scriptura sacra non civitas specialis, sed mundus solet spiritualiter Sodoma et Ægyptus appellari, et ita concludit civitatem illam esse mundum. Lyranus vero in illum locum per civitatem illam magnam, congregationem infidelium intelligit; ergo si licet a proprio verborum sensu recedere, non erit cur interpretatio regis probabilis non videatur.

8. Primæ regis probationi occurritur. — Respondemus imprimis, ea, quæ rex advertit, levia esse, vel ad suam expositionem suadendam, vel ad veritatem evertendam. Nam quod primo notat, adverbium illud spiritualiter, non solum Sodomæ et Egypto, sed etiam Jerosolymis tribui, manifeste falsum est, et contra litteram. Quia imprimis non ponitur ibi nomen Jerusalem, ut spiritualiter accipi notetur, sed per periphrasim describitur, per alia nomina metaphorica, quibus ejus viles et foœdæ proprietates notantur, et per mortem Domini, quæ in ea contigit, et ita non apparet quomodo illud adverbium spiritualiter ibi potuerit Jerusalem tribui. Deinde id fit manifestius, ordinem verborum notando, quæ sic habent: Corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma et Egyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Ubi clare constat vocem spiritua liter non conjungi cum civitate magna, nec poni ad indicandum, non proprie, sed metaphorice vocari civitatem, aut magnam, sed conjungi cum verbo vocatur, et poni ad explicandum quomodo illa civitas vocetur Sodoma et Egyptus, utique mystice, et non proprie; extrahit ergo a propria significatione voces (ut sic dicam) in prædicato propositionis positas, non subjectum ipsum, cui illa metaphorica prædicata tribuuntur. Neque etiam potest conjungi vox illa, spiritualiter, cum posterioribus verbis: Ubi et Dominus corum crucifixus est, quia illa jam est quasi nova propositio, indicans illam civitatem magnam per aliam conditionem seu proprietatem ejus valde diversam, cui verbum spiritualiter ibi non tribuitur, nisi quis velit ad suum arbitrium verba pervertere. Ergo verbum spiritualiter nullo modo tribuitur Jerosolymis, quia neque sub hac ipsa voce, neque sub periphrasi seu descriptione de illa dicitur. Atque ita concluditur, ex vi illius contextus, propter vocem illam spiritualiter, non posse ibi metaphorice intelligi nisi no

« PredošláPokračovať »