Obrázky na stránke
PDF
ePub

tianis, tunc maxime Deus dicebatur; ergo de his potius quam de regibus loquitur Paulus.

9. Summa Antichristi superbia non erit in eo, quod velit hominibus, sed ipsi Deo præcellere. Accedit etiam non contemnenda conjectura, quod Paulus ibi non quamcumque animi elationem, sed summe pravam et inordinatam, in illo homine peccati voluit ostendere ac describere, ut verba ipsa, et magis quæ inferius adjungit, præ se ferunt. Ergo non loquitur tantum de exaltatione super alios homines in potestatibus temporalibus vel humanis. Hoc enim modo multi fuerunt superbissimi imperatores, supra omnem humanam potestatem se extollentes, et ipse rex Angliæ in suo regno ita vult extolli, ut solus recognoscatur in temporalibus et spiritualibus, et ita se effert supra utrumque gladium, ut infra Deum nolit recognoscere superiorem, etiam in ordine ad salutem animæ, sed omnium volens esse judex, a nemine putat se posse judicari. Multo ergo majori ratione potest hujusmodi rex Antichristus saltem in imagine seu imitatione appellari. Nam Athanasius, epist. ad Solitar. vit. agent., circa finem, ita de Constantio loquitur: Gravia sunt ista, et plus quam gravia, tamen istiusmodi qua congruant in eum qui Antichristi imaginem gerit. Quis enim videns, eum in decernendo se facere principem Episcoporum, et præsidere judiciis ecclesiasticis, non merito dicat illum eam ipsam abominationem desolationis esse, quæ a Daniele prædicta est. Hæc de Constantio dixit Athanasius, quia judicia Episcoporum in rebus ecclesiasticis, et præsertim in causa fidei usurpare volebat; quid ergo de sæculari principe, qui spiritualem primatum sibi arrogat, dicturus fuisset?

[ocr errors]

10. Antichristus supra Deum se efferet. Verumtamen, licet hoc genus superbiæ imaginem Antichristi referat, nondum tamen veritatem; majorem enim voluit Paulus de Antichristo indicare, et ideo non ibi descriptionem conclusit, sed addidit: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Quæ verba sine causa rex in illa descriptione omisit, cum illa maxime declarent personam Antichristi, et superbiam ejus, exponantque quomodo intelligendum sit prius verbum: Extollit se super omne quod dicitur Deus; non quidem super utriusque gladii potestatem se efferendo, intra ordinem ministrorum Dei, sed supra ipsum Deum se exaltando, et jubendo se in templo adorari ut Deum. Et hoc magis declarant quæ postea

[ocr errors]

adjungit: Cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et. prodigiis mendacibus. Nam hæc omnia eo tendent, ut se Deum faciat in omni seductione iniquitatis.

11. Argumentum ad hominem. - Ex quibus etiam constat argumentum regis contra ipsum evidenter retorqueri. Primo ad hominem, quia ipse dicit Romanum Pontificem esse idololatram, adorando Sanctos, numina et deos, ac subinde illis se subjiciendo, et serviendo; at vero Antichristus nulli numini se subjiciet, sed supra omne illud extolletur, nec idola aut simulacra venerabitur, sed eis adversabitur, ut Patres ex verbis Pauli colligunt; ergo non loquitur consequenter rex, dicens Papam esse Antichristum. Deinde evidentissimum est Papam non se facere Deum, nec jubere se adorari ut Deum, nec esse Dei aut Christi adversarium ; nam ejus gloriam verumque cultum tanquam ejus minister procurat; non est igitur Antichristus, neque se extollit sicut Antichristus. Item Antichristus, ut ex Chrysostomo referebam, non se dicet a Patre vel Deo missum, sed in nomine suo veniet, ut Christus etiam significavit, Joan. 5. Pontifex autem non solum a Patre missum, sed etiam a Christo sibi esse potestatem commissam confitetur, et servum ejus, imo et servorum Dei se profitetur; quæ igitur est conventio lucis ad tenebras, Christi ad Belial, Vicarii Christi ad adversarium Christi?

12. Proprie non se extollit qui jus suum juste tuetur. — Unde addo, injustissime attribui Pontifici verbum extollendi se, eo quod dignitatem suam supra utriusque gladii potestatem tueatur. Nam qui jus suum et a Deo sibi propter bonum Ecclesiæ datum defendit, non se extollit (quod verbum excessum et arrogantiam significat, et in hoc sensu sine dubio acceptum est a Paulo), sed divinam institutionem defendit, et universale bonum Ecclesiæ procurat; Pontifex autem revera est a Christo constitutus supra utriusque gladii potestatem, ut in superioribus ostensum est; ergo non se extollit, cum illum gradum honoris sedi suæ vendicat. Et quidem si hoc titulo Antichristi nomen meretur, non a Bonifacio III, sed a principio Ecclesiæ Antichristianismus incoepit; semper enim Pontifices illum excellentiæ gradum in sua sede recognoverunt et defenderunt, ut supra ostendimus. Denique non minus efficax argumentum sumitur ex ultimis verbis, quibus describitur An

tichristus ut operans signa et prodigia mendacia; nam Romana Sedes non est usa his artibus aut prodigiis ad suam dignitatem tuendam. Imo ipse rex Angliæ dixit se nescire, quibus artibus ad illud fastigium potestatis ascenderit; neque mirum, si illas nesciat, quia nullæ sunt, præter sinceritatem verbi Dei, et efficacitatem promissionis Christi stabilientis Ecclesiam suam supra petram, verisque miraculis illam confirmantis, ut c. 19 attingemus.

13. Mendacibus signis Pontifices Catholicis illudere calumniantur Protestantes. - Sed dicit rex hæc prodigiosa signa et mendacia, esse miracula, quæ Catholici in Ecclesia facta esse et fieri gloriantur, quæ ipse irridet, adhibens etiam exemplum de miraculo circa Eucharistiam facto, quo illius veritatem alibi Bellarminus confirmavit. Quod exemplum tam docte et pie idem Bellarminus defendit in sua respons., c. 9, ut nihil illi addi posse videatur. Solum advertere oportet hæc falsa prodigia interdum tribui Antichristo, ut in hoc loco Pauli, interdum vero prædici de quodam pseudopropheta ejus, ut Apoc. 13, ver. 12 et 13. Et utrumque locum exponit rex de falsis miraculis Ecclesiæ, confundit tamen Antichristum cum propheta ejus, et Romanum Pontificem cum Ecclesia. Ut autem errorem ejus et Protestantium calumniam detegamus, illa duo loca et puncta distincte tractare necesse est. Hic ergo de miraculis ipsiusmet Antichristi Apostolus loquitur. Ut ergo pontificatum Romanum in Antichristianismum transisse rex nobis probet, oportet ut demonstret, aliquem Romanum Pontificem, qui præstigiis et prodigiis mendacibus ad Antichristi imperium erigendum usus fuerit. At hoc ostendere non potest; fateatur ergo necesse est, descriptionem Antichristi a Paulo datam Pontifici non convenire.

14. Nullum Pontificem Romanum præstigüis grassatum ostenditur, et imprimis de Bonifacio. - Minorem ex historiis probare possumus, a Bonifacio III incipiendo, et per alios discurrendo, quod esset prolixum; satis ergo sit in summa dicere, Bonifacium nulla signa fecisse, quibus dignitatem aliquam, vel potestatem, aut imperium consecutus sit, ut ex historiis et ex superius dictis satis est evidens. De successoribus autem ejus etiam sanctissimis, pauca vera miracula in ecclesiasticis historiis leguntur, tantum abest ut falsa confingantur. Nam Leonem II, qui multis annis post Bonifacium III sedit, sanctum

virum fuisse, Anastasius, Platina et alii tradunt, et Romana Ecclesia anniversario cultu inter Sanctos eum veneratur. Et tamen nulla de illo miracula vel signa leguntur, quibus vel potentiam aliquam usurpaverit, vel sanctitatis nomen obtinuerit. Martinus autem I, qui post Bonifacium III, ante Leonem II sedit, non solum signis aut portentis non est usus ad Ecclesiam decipiendam, verum potius sola Pontificia fide, et spirituali potestate, ac animi constantia Constanti Imperatori, et Paulo, Constantinopolitano Episcopo, restitit, dicens, etiam si totus orbis dogmata peregrina, et a fide aliena complecti velit, se nec minis cujusquam, nec blandimentis, nec morte ipsa a doctrina Apostolica et Evangelica ullo pacto posse avelli. Hac ergo fide, non falsis miraculis Apostolicam sedem commendavit, et ideo eamdem fidem in suis Epistolis maxime laudat. Et ob eamdem fidem Deus vero miraculo illum a manu Spatharii, volentis jussu imperatoris, et exarchi Olympii tentantis illum occidere, liberatus est, eumque postea vivum et mortuum veris miraculis honoravit. Sic etiam Pontifex Deusdedit, Martino antiquior, et junior Bonifacio, in historiis Sanctus prædicatur, et anniversaria traditione colitur, suamque dignitatem sine prodigiis mendacibus conservavit, vera sanctitate vitæ, quam et historiæ referunt, et Ecclesia veneratur, et Deus aliquando simplici et vero miraculo, solo osculo ægrum a lepra mundando, manifestavit. Et similia de Gregor. II, III, ac VII, Agathone, Leone VIII et aliis, in gravibus ac fide dignis historiis referuntur, eisque cum sanctitate vitæ nonnulla miracula sine ulla fictione vel mendacii suspicione tribuuntur.

15. Miracula ergo, quæ a Pontificibus Romanis post Bonifacium interdum facta sunt, longe distant a signis Antichristi; nam hæc erunt in omni seductione iniquitatis 2, ut Paulus ait, illa vero in fidei defensionem, et Christi honorem semper facta leguntur. Denique Rex ipse alio loco fatetur, se ignorare artes per quas thronus ille Romanæ Sedis ad tam excellentem potestatem evectus est; cur ergo nunc fingit, per falsa signa et portenta mendacia esse comparatum?

16. Refellitur Patrum consensu.- Tandem

1 Baron., anno 649, n. 4; Baron. supra n. 50, ex Anastas.; Baron., an. 654, num. 3 et 6.

2 2 Thess. 2.

addit Paulus aliud signum, et quasi particulam aliam descriptionis Antichristi, dicens, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Quæ verba Protestantes et rex illos sequens etiam ad metaphoram traducunt, dicentes, spiritum oris Christi esse verbum Dei prædicatum per Lutherum, et ministros ejus, quo Deus Papatum debilitavit, et paulatim destruit. Verumtamen neque iste est sensus Pauli, neque etiam in eo sensu verum est, quod dicitur. Paulus enim per spiritum oris Christi, ejus imperium efficax, et per illustrationem adventus ejus, verum descensum, et gloriosam apparitionem ad interficiendum Antichristum intelligit. Hoc enim verba in proprietate significant, et non est cur ad metaphoricos sensus torqueantur. Et ita illa Patres intellexerunt. Chrysostomus ibi, orat. 4: Jussu (inquit) solo et præsentia, satis est enim eum adesse, et hæc omnia perierunt. Theodoret. : Cum e cælo apparuerit, loquetur tantum, et scelerato isti omnino afferet interitum. Et adjungit locum Isai. 11: Spiritu oris sui interficiet impium. OEcumen.: Spiritum oris vocat jussum et præceptum. Ambros., 1 Thessal. 5: Subito et ex insperato apparebit Christus, sicut coruscatio apparet, habens secum militiam exercitus Dei Patris ad perditionem Antichristi, et satellitum ejus. Et id confirmat ex Apoc. 11. Hieronymus, dicta quæst. 41, ad Algas., exponit: Spiritu oris sui, id est, divina potestate, et suæ majestatis imperio, cujus jussisse fecisse est. Et infra: Quomodo tenebræ solis fugantur adventu, sic illustratione adventus sui eum Dominus destruct, atque delebit. Et Augustinus, decimo octavo de Civit., c. 53: Illam (inquit) novissimam persecutionem, quæ ab Antichristo futura est, præsentia sua ipse extinguet Jesus, sicut scriptum est, etc., et inducit verba Pauli. Juxta hanc ergo verborum proprietatem, verumque sensum, satis constat descriptionem Antichristi quoad hanc partem non esse in Romanis Pontificibus impletam.

17. Protestantes de verbo Dei gloriantur. Sed neque id quod in sua metaphora jactant Protestantes, ostendere unquam potuerunt. Gloriantur enim de verbo Dei, cum tamen nihil minus credant, aut in veritate habeant. Retinent enim corpus inanime verbi Dei (ut supra dicebam), et spiritu proprio illud induunt. Huicque spiritui proprio fidem adhibent, illoque solo bellum contra Dei Ecclesiam et Romanum Pontificem movent, ut evi

denter in lib. 1 demonstravimus. Absit ergo ut tali verbo et spiritu oris sui prævalere possint contra petram, super quam Deus fundavit Ecclesiam, contra quam portæ inferi non prævalebunt. Neque propterea quod multos a fide et obedientia Romanæ Ecclesiæ perverterunt, ideo per eos impleta est Pauli prædictio; nulli enim fuerunt hæretici, qui non multos deciperent, et plures pervertit Arrius quam Lutherus, et non ideo delere potuit Christi Vicarium vel Ecclesiam; est ergo inanis gloriatio illa vanaque præsumptio. Qui ergo integre consideraverit signa omnia, et colores quibus Paulus describit venturum Antichristum, evidenter intelliget non solum dissimilem Pontifici futurum, sed etiam ex diametro contra illum pugnaturum; nam cum sit futurus Christi hostis, non potest non esse maximus Vicarii Christi adversarius.

CAPUT XVIII.

QUÆ EX VISIONIBUS CAP. 6 ET 9 APOCALYPSIS REX INDUCIT, REFELLUNtur.

1. Equi pallidi sessorem Apoc. 6 Antichristum rex interpretatur. Pergit rex in sua Præfatione, pag. 102, et ad suam de Pontificum Antichristianismo persuadendam conjecturam, quatuor visiones Apocalypsis inducit, in quibus ait Antichristum depingi. Prima est in c. 6, ubi Joannes narrat apertiones sex sigillorum libri, quem c. 5 clausum viderat, et post primam visionem equi albi, cui Christus insidebat, et secundam equi rufi qui persecutionem, quam Christiani vel a tyrannis, vel a suis cognatis, et amicis passuri erant, et tertiam equi nigri, qui famem et alias plagas, vel potius hæreticorum tenebras et persecu tiones significabat, adjungit quartam visionem equi pallidi, quæ his verbis describitur: Ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ (vel, ut rex ex græco legit, super quartam partem terræ), interficere gladio, fame et morte, et bestiis terræ. Hunc ergo equum pallidum vel sessorem ejus vult rex esse Antichristum, quod inde confirmat, quod statim illi connectitur quinti sigilli reseratio, in qua SS. Martyres clamant, et accelerari judicium et vindictam exposcunt, quod statim in apertione sexti sigilli concessum est eis. Quid autem tota hæc explicatio ad causam referat, rex non declarat.

tres eorum, et conservi illorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi 1. Ex quo responso intelligimus, illas Sanctorum interpellationes proponi ut factas ante finem persecutionum, et maxime ante persecutionem Antichristi, ad quam referri potest illud modicum tempus, quod Sancti expectare jubentur. Nihil ergo est quod nos cogat per equum pallidum Antichristum intelligere. Sed id gratis regi concedamus. Quod, quæso, inde argumentum ad suam de Romano Pontifice cogitationem fundandam vel persuadendam sumere potest? Nullum profecto, nam licet ibi describatur Antichristus venturus, nullum illius descriptionis vestigium in Pontifice invenitur. Color enim pallidus (ex omnium sententia) indicat timorem nimium, quem tyranni, et præsertim Antichristus hominibus et fidelibus maxime incutiet; Pontifex autem non ex terroribus, et comminatione mortis homines sibi subjectos habet, sed in virtute spiritus et verbi Dei, amore potius quam timore illos gubernat. Unde quod sequitur, mors et infernus, nullo modo in Pontificem conveniunt; quia non profitetur, se recepisse potestatem ad interficiendum gladio, fame et bestiis terræ; hæc enim fecerunt imperatores tyranni, et reges apostatæ et rebelles; sed accepit Pontifex potestatem gladii, quo dissipet errorum tenebras, et disperdat vitia, et virtutem plantet. Igitur illius sigilli reseratio, quocumque modo intelligatur, nihil ad punctum quod tractamus pertinebat.

2. Occurritur regis conjecturis. — Breviter ergo respondemus, vel falsum, vel valde incertum esse per illum equum pallidum significari Antichristum. Si enim accurate Apocalypsis expositores percurrantur, tot fere invenientur expositiones, quot capita. Nam quidam applicantes ea sigilla variis imperatoribus Romanis ethnicis, et insignibus Ecclesia persecutoribus, equum illum pallidum Domitiano accommodant, ut Petrus Aureol., quem Viegas sequitur. Alii diversorum ordinum persecutiones ibi significari intelligentes equum pallidum Trajano tribuunt, quia illi facile applicantur insignia pallidi coloris, mortis et inferni: Ecclesiamque persecutus est fere illo tempore quo Joannes, visionem illam videns, a quarto animali mysterium illud didicit, ut Ribera ibi prosequitur. Andreas autem Diocletianum seu Maximianum intelligit, quorum tempore persecutio simul cum peste et fame Ecclesiam vexavit. Quod etiam Arethas refert et sequi videtur. Alii, aliter cætera interpretantes, per equum pallidum Mahometum, ejusque per se et per successores suos Christianorum persecutionem significari existimarunt, ut Joachimus et Pannonius. Alii falsos fratres significari dicunt, hypocritas, et pseudoprophetas Ecclesiam persequentes, ut Anselmus, Richardus, Vict., Hugo Car. At vero Victor., per equum rufum, nigrum et pallidum, bella, famem et pestem a Christo in Evangelio prænunciata significari dicit. Idemque placuit Tyconio, hom. 5, qui etiam addit, per equum pallidum homines malos intelligi, qui persecutiones excitare non desinunt. Ambrosius item, vel qui ejus nomine fertur, longe aliter et valde mystice locum interpretatur, et in aliis infinita est varietas. Neminem tamen reperio qui de Antichristo sigillum illud quartum specialiter intellexerit; quamvis si generaliter de pseudoprophetis et hypocritis illud intelligamus, recte sequitur Antichristum per antonomasiam sub illo comprehendi.

[blocks in formation]

4. Alio Apocalypsis loco rex vult ostendere Pontificem esse stellam de cœlo cadentem.— Secundam visionem affert ex c. 9 Apocalypsis, in quo quintus Angelus tuba cecinit; in capite enim 8 dixerat Joannes, cum Agnus aperuisset sigillum septimum, vidisse se septem Angelos stantes in conspectu Dei, et datas illis esse septem tubas, et in eo capite quatuor primarum tubarum clangorem descripserat; in nono vero capite incipit dicens : Et quintus Angelus tuba cecinit; et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi, et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnæ, et obscuratus est sol, et aer de fumo putei. Et de fumo putei ascenderunt locustæ in terram, et data est eis potestas. In quibus verbis, et in toto sonitu hujus tubæ duo tantum rex expendit. Primum est, stellam illam, quæ de cælo cecidit, significare aliquem eximiæ dignitatis qui de cælo cecidit, quia cum deberet esse

[blocks in formation]

lux mundi, sicut Christus præcepit, ille contra munus suum deserens, instar Luciferi deficit, regnum sibi erigit. Secundum est, locustas indicare pestiferum examen subdolorum, et immanis sævitiæ animalculorum, quod stella illa in mundum emisit. Et ad hunc modum (ait rex) sedes Antichristi cœpta est erigi, sentiens stellam illam esse Antichristum, et illum virum eximiæ dignitatis, qui instar Luciferi defecit, esse Bonifacium III, quem Antichristi initium facit. Quæ autem sint animalcula illa sævissima, non declarat; videtur autem intelligere, vel omnes Pontificios, vel Doctores omnes et pastores, aut forte Jesuitas, qui Pontificis imperium dilatare student.

5. Multa vitia Pontificibus falso objecta. Postea vero rex transitum facit ad clamorem sextæ tubæ, in quo solum considerat quod in fine capitis dicitur: Et cæteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pænitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione, neque furtis suis. Quæ omnia Protestantium more de Catholicis, vel (ut ipse vult) de Papistis interpretatur. Et primo illis attribuit quod adorent dæmonia, ex Vazquez, 1. 3 de Cult. et adorat., disp. 6, cap. 3. Secundo, per simulacra, etc., imagines intelligit, quia negari non potest quin caput doctrinæ de cultu earum sit Romanensis Ecclesia. Tertio, per homicidia, exponit cædes et trucidationes, quas Romana Ecclesia efficit, hæreses persequendo. Quarto, veneficia dicit esse Agnos Dei, benedicta indusia, reliquias, orationes, quibus putantur homines a variis periculis præservari. Quinto, fornicationem dicit, partim spiritualem esse per idololatriam, partim propriam, quia in Ecclesia frequentior est propter cælibatum sacerdotum et clericorum in sacris, propter tot otiosos monachorum et sanctimonialium greges. Nam otium est magnum libidinis incentivum. Sexto, furta denique et metaphorice et proprie nobis attribuit, dicens: Furli autem in eo maxime se alligant, quod Deo surripiunt titulos honorum, et amplitudinem potestatis illi soli debitam, quam in Antichristum caput suum conferunt. Nec minus in accumulandis opibus furti tenentur, Jubilæis, indulgentiis, reliquiis, et id genus aliis, etc.

6. Alia loca a rege contra Romanum Pontificem accumulantur. -Tertio, ut suadeat rex,

in his omnibus describi tempora Antichristi, transit ad cap. 10 Apocalypsis, ubi Joannes vidit Angelum stantem super mare et super terram, voce magna clamantem: Quia tempus non erit amplius, sed in diebus vocis septimi Angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas. Consequenter vero progreditur ad cap. 11, dicens, ibi describi exitium Antichristi, et ex professo ostendit illum significari per bestiam ascendentem de abysso, illamque bestiam esse eamdem quæ cap. 13 et 17 commemoratur, quia semper ex abysso ascendere dicitur. De quo non multum contendimus, ut ex supra dictis constat, et infra iterum dicam. Hic autem hoc ideo rex inculcare videtur, ut suadeat Joannem in c. 9 de Antichristo tractare, post cujus destructionem sequetur judicium, et tempora cessabunt.

[ocr errors]

7. Protestantium somnia non veritate, sed calumniandi studio nituntur. Hæc fere rex: in quibus si attente rem expendamus, ea, quæ pertinent ad interpretationem illam, ut per stellam aut bestiam Antichristum intelligamus, indifferentia sunt, nihilque ad fidei ostensionem vel defensionem spectant; illa vero quæ calumnias, falsa testimonia, et (ut quod revera sunt, dicam) blasphemias contra Romanam Ecclesiam continent, nullam habent probationem, sed solam maledicendi libertatem et Protestantium consuetudinem, a quibus rex misere deceptus, eorum sermones imitatur, et ideo responsionem omittere et omnia contemnere possemus; quia vero sapientibus et insipientibus debitores sumus, dicemus prius de litterali expositione cap. 9 Apocalypsis, postea vero vanas regis accommodationes, falsasque calumnias refutabimus.

Primo

8. Per stellam e cœlo cadentem, Apoc. 9, intelligunt aliqui bonum Angelum. ergo stella illa, quam Joannes vidit cecidisse de cœlo, et datam esse illi clavem abyssi, duas habet apud Catholicos præcipuas expositiones: unam in bonam partem, alteram in malam, stellam illam interpretantes. Primo ergo dicunt aliqui, stellam illam non esse malum Angelum, nec personam aliquam pravam, sed esse aliquem sanctum Angelum a Deo mittendum circa finem mundi, ut aperiat puteum abyssi, permittendo, nimirum, principibus tenebrarum ut inde ascendant ad infestandos homines, partim tenebris hæresum et infidelitatum, excæcando mentes eorum,

« PredošláPokračovať »