Obrázky na stránke
PDF
ePub

653

in finem (a) (I Cor. in, 13). Finis autem Legis quis est? Ad hoc non ego, sed Apostolus ipse respondeat: Finis enim Legis, inquii, Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. x, 4). Finis perficiens, non interciens. Finis quippe dicitur propter quem fiunt omnia quæcumque aliquo fiunt officio. Nam inter officium et finem hoc distat, quod officium est in eis quæ facere debemus, finis propter quem facimus. Quia itaque illa omnia propter Christum fiebant, quem filii Israel in eis quæ fiebant non intelligebant; hoc significabat velamen, quod eos usque in finem non sinebat intendere, id est, usque ad faciem Moysi, quæ significabat Christum. Sed ideo dictum est quod evacuetur hæc gloria, quia omnes umbræ significantes evacuantur, cum res quæ significatur advenerit. Quemadmodum cnim scientia quæ nunc est, evacuabitur, sicut idem dicit apostolus, cum venerit illa quam dicit, facie ad faciem 1 (I Cor. xш, 10, 12): sic et ista quæ in umbris tradita erant Judæis in Vetere Testamento, necesse fuit evacuari revelatione Testamenti Novi.

1

27. Nec sare omnes in illo populo non intelligebant Christum per illas umbras Testamenti Veteris #guratum: neque enim hæc ipse Moyses et cæteri Prophetæ non intelligebant, qui eum posteris prænuntiabaut. Nam in ipsa Ep.stola ad Corinthios, ubi hæc dicuntur, que iste non intelligens posuit tanquamı adversa et inimica Veteri Testamento, cur dicit, Ha bentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et loculus sum : el nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. iv, 13)? Ubi enim scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum (Psal. cxv, 10)? Utique in Psalmis, ad illa Dei eloquia pertinentibus, que credita sunt Judais. Eumdem, inquit, spiritum fidei habentes : quid est, eumdem, nisi quem habebant etiam illi per quos h.ec ministrata sunt? Cur etiamn in eadem Epistola de Lege testimonium posuit, cum præmisisset, Ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia fiat in vestram inopiam, ut fiat æqualitas; subjungens et dicens, sicut scriptum est, Qui multum, non ubundavit ; et qui modicum, non defuit illi (II Cor. vш, 14, 15)? Cur eis importat Legis auctoritatem, quam dicit fuisse ministrationem mortis, si co modo intellexit, quomodo ista pestis intelligit?

28. Atque ut omnes auferantur ambages, quonam modo et Lex ministratio mortis recte dicta sit, et L..men sancta et justa et bona sit, illud recolamus quod in Epistola positum est ad Romanos. Cum enim dixisset, Ita ut serviamus in novitate spiritus, el non in vetustate litteræ; quæ sententia simillima est illi quam iste non intelligens posuit: continuo prospexit istos futuros verbosos atque blasphemos, qui putaturi essent ex hoc Legem fuisse reprehensam; moxque subjunxit: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per Legem. Nam

1 Aliquot Mss., faciem ad faciem : juxta græcum, prosô• pen pròs prosopon.

Plures Mss., in verbis.

la MSS., dicimus.
(a) Græce, eis to tclos,

concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non con-
cupisces. Occasione autem accepta peccatum per mañ-
datum operatum est in me omnem concupiscentiam.
Sine Lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vive-
bam aliquundo sine Lege : adveniente autem mandato,
peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inven -
tum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in
mortem. Peccatum enim occasione accepta per man-
datum fefellit me, et per illud occidit. Itaque Ler
quidem sancia, el mandatum sanctum et justum et
bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors?
Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum
mihi operatum est mortem (Rom. vn, 6-13). Ecce
quid est ministratio mortis; ecce quid est, Littera occi-
dit (I Cor. 1, 6): cece quemadmodum Lex non est
peccatum; et, mandatum erat in vitam; et, lex sancla,
et mandatum sanctum et justum et bonum: et tamen
quia de ipso bono interficitur inobediens auima, ubi
Dei non adjuvat gratia, ministratio mortis facta est
Lex in Veteri Testamento propter occidentem litte-
ram; et ministratio vitæ facta est gratia in novo Tc-
stamento propter vivificantem spiritum. Quod est
autem, ministratio mortis et ministratio damnationis ;
hoc est, Occasione accepta peccatum per mandatum
operatum est in me omnem concupiscentiam; hoc est,
Inven-
Adveniente mandato peccatum revixit; hoc est,
tum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in
mortem; hoc est, Occasione accepta peccatum per
mandatum fefellit me, et per illud occidit; hoc est,
Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. v,
hoc est, Lex iram operatur (Id. iv, 15); hoc est,
Virtus peccati Lcx (1 Cor. xv, 56). Prohibitio enim
peccati quod est Lex, auget profecto desiderium
peccandi : quod non exstinguitur, nisi contrario
desiderio recte faciendi, ubi fides per dilectionem
operatur (Galat. v, 6). Hoc autem non præstat lit-
tera jubens, sed spiritus juvans nou Lex ergo, sed
gratia; non Vetus Testamentum in servitutem gene-
rans, quod est Agar, sed Novum in quo non sunt an-
cillæ filii, sed liberæ, qua libertate Christus nos libera-
vit (Id. iv, 24, 31). Et tamen Lex sancta est, et man-
datum sanctum et ju tum et bonum. Per hoc man-
datum sanctum et justum et bonum, in his qui non
habent spiritum Christi operatur peccatum omnem
concupiscentiam. Qualem se fuisse in Veterę Testa-
mento etiam ipse Apostolus ostendens, Occasione, in-
quit, accepta peccatum per mandatum operatum est in
me omnem concupiscentiam. Per quod mandatum, nisi
quod ait, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret,
Non concupisces? Numquid malum est non concupi-
scere? Imo maxime bonum '. Bona est orgo Lex quæ
hoc dicit: sed ubi non adest vivificans spiritus, hæo
ipsa Lex quæ bonum dicit, occidit: quia peccati
virtus est, cum per illam operatur omnem concupi-
scentiam, inflammando prohibitione ; quod non
exstinguitur per jubentem litteram timore pœnæ, sed

1 Meiores Mss., maximum bonum.

20 );

SC Am. et Mss. At Er. et Lov., quam bonam dicit.
Editi, inflammando prohibitionein. Castigantur ex AlsS.

per juvantem spiritum dilectione justitiæ. Ideo ait, Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi opeper ratum est mortem. Non enim ait, Per malum; sed, bonum. Hic evigilent, si possunt, qui Legem Dei atque ejus ministrum Moysen cæco et furioso corde re prehendunt. Ideo quippe est ministratio mortis, quia peccatum per bonum operatum est mortem : idco est ministratio damnationis, quia peccatum per bonum operatum est damnationem.

29. Non autem omnes qui Christiani appellantur, ad Christum transeunt : sed quibus aufertur velamen, quod in lectione Veteris Testamenti manet. Qui enim sunt in Vetere Testamento, impediente velamine nec Vetus intelligunt, nec Novum : qui autem transeunt ad Christum, remoto velamine per Novum, intelligunt et Vetus et Novum (11 Cor. ш, 14-16). Utinamet isti carci oppugnatores Legis et Prophetarum, sic transent ad Christum, ut non sin: in eis in quibus obvelatum est et ipsum Evangelium. In his enim qui perennt, esse obvelatum ait Apostolus, In quibus Deus sæculi hujus excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei (Id. iv, 4). Ubi miser iste Deum sæculi hujus vult intelligi malu:n : tanquam illi servierit Moyses in Votere Testamento, quasi hoc Apostolus dixerit. Ubi -si necesse esset intelligi Deum sæculi hujus, deum impiorum, hoc est, diabolum; quoniam omnes dii gen-tium dæmonia, et utique multo maxime princeps damoniorum non mirum esset, quandoqu'dem quorumdam deus etiam venter est dictus : ait enim Apostolus, quorum deus venter est (Philipp. 1, 19); nec ideo deus venter est. Ita si potest dici deus hujus sv euli diabolus, non ideo diabolus deus est; quia nec Lemonia sunt dii, quamvis dii gentium sint dæmonia (Psal. xcv, 5). Potest quippe sæculum in malo intel-, Figi: unde dicit apostolus Petrus, Eripite vos de præsenti sæculo maligno (II Petr. 1, 4). Sed cum alter pateat intellectus, quid necesse est hic diabolum pt:tare significatum, ac non potius Deum verum, justum et bonum, qui excæcaverit mentes infidelium sæculi hujus ut non hic distinguatur, in quibus Deus sæculi hujus, ac deinde subinferatur, excæcavit mentes infidelium; sed ita potius, in quibus Deus, ac deinde subinferatur, sæculi hujus excæcavit mentes infidelium, hoc est infidelium sæculi hujus mentes excæca · vit.

[ocr errors]
[ocr errors]

CAPUT VIII. 30. Sed istis non placet ut Deus bonus mentes excæcel aliquorum. Non enim attendunt Salvatoris verba dicentis: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, caret fiant (Joan. 1x, 59) Ille igitur qui secundum postolicam sententiam, cujus vult miseretur, et quem valt obdurat, procul dubio quem vult illuminat, et quem vult excæcat. Sed non est iniquitas apud Deum ( Rom. ix, 18, 14), cui dicit Ecclesia: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. c, 1). Illuminat ergo misericordia, excæcat judicio, utique æquissimo, otsi occultissimo. Inscrutabilia enim sunt judicia ejus (Rom. x1, 33). Cui tamen dicitur: Sedisti super thro

num, qui judicas æquitatem ( Psal. ix, 5).

31. Huic Deo servivit Moyses, cæterique Prophete, quos justos sine dubio Dominus ipse testatur. Horum quippe Judæi sepulcra construebant, et monumenta ornabant, quibus dicit: Edificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum (Matth. xxIII, 29). Sed illi omnes, etsi pro temporis dispensatione Veteris Testamenti ministrabant figuris, ad Novum tamen Testamentum, quamvis nondum revelatum, per gratiam Dei pertinebant, ad quod pertinebat Abraham. Hinc quippe isti, si remoto velamine legerent, intelligerent ita non esse inimicum Evangelium Legi quæ data est per Moysen, sicut inter se non sunt inimici Abraham et ipse Moyses: quos utique et isti eumdem coluisse confitentur Deum, quamvis eum sic blasphement, ut eum Deum negent. Et tamen Apostolus promissiones, quæ facta sunt Abrabæ, quia Novum Testamentum significabant, sic opponit Legi per Moysen date, ut he duo inter se inimica videantur. Quid enim aliud ad Romanos dicit? Non enim per Legem promissio Abrahæ aut semini ejus, ut hæres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per Legem, hæredes sunt; exinanita est fides, et evacuată cât promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim Lex non est, nec prævaricatio (Rom. iv, 13-15). Attendant quemadmodum sic disputat, veluti contra Legem, ut ex' priore illa quæ facta est ad Abraham promissione convincat, quod non sint heredes ex Lege quicumque sint haredes Dei, sed ex promissione. Itemque ad Ga-Latas: Fratres, inquit, secundum hominem dico; tamen hornin's confirmatum testamentum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahæ dicta sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quæ post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non infirmat ad evacuandam promissionem. Si enim ex Lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. Quid ergo Lex? Transgressionis gratia proposita est 3, donec venirel semen cui promissum est (Galat. m, 15-19). Nescio utrum isti qui Legem non intelligentes criminantur, inveniant aliquid ex Evangelio vel ex apostolicis Litteris, quod ita videatur eidem Legi adversum esse atque contrarium, quemadmodum hoc videtur, quod ex promissionibus quæ Abrahæ facte sunt opponit Apostolus. Si ergo legem oderunt, Abraham diligant.

[ocr errors]

CAPUT IX. 32. Sed nec hoc volunt. Nam et ipsi pa ri gentium, ad quem promissiones factas muc in omnibus gentibus videmus impleri, crimen fornicationis objiciunt. Iste quippe procul dubio cui respondemus, ex illis se esse manifestat, de quibus pre dictum est Apostolo dicente: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a

Am. Er. et plures vss., ministrabant figuras.
Sic præcipui Mss. At editi, ut cum.

Flures Mss., posita est. Nonnulli autem iafra ubi codem repetito loco legitur etiam apud Lov., posita ezt, habent, proposita est.

fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis dæmoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere (1 Tim. Iv, 1-3). Non enim reperitur Abraham aliquo se contaminasse adulterio : quoniam non lubrico libidinis amavit ancillam; sed ab uxore accepit, quando uxor ejus fecit de jure suo quod voluit, volens habere filios de marito suo, quamvis ex utero alieno (Gen. xvI, 2-4): ubi nulla omnino lasciviendi, sed sola cogitata est causa generandi. Iste autem Abrahæ, etiam usque ad decrepitam senectutem, fornicationis objicit cri men, profecto quia et post mortem Sara alteram duxit (Id. xxv, 1). Ubi etsi nullum intelligeretur rei abditæ sacramentum, propter hoc solum id facere debuit Abraham, ne putarent hæretici adversus Apostolum, quibus etiam Tertullianus astipulator assistit, post uxoris mortem, crimen esse ducere uxorem. Sed sicut sibi iste videtur invenire in apostolicis Litteris, quæ dicat contra Legem per Moysen datam, vel contra Testamentum Vetus; inveniat et aliquid adversum Abral:am, quod ex evangelicis Litteris sonare videatur: omnino non inveniet. Ubicumque ille nominatur in libris Testamenti Novi, cum honore debito nomiuatur : ita ut Judæis diceret ipse Dominus, Si filii Abrahæ estis, facta` Abrahæ facite (Joan. vin, 39). Ac per hoc iste qui blasphemat Abraham, Christum profecto blasphemat, qui tale testimonium perhibet Abrahir.

1

35. Sed dicat, si potest, quam personam illarum quinque gerebat Apostolus (a), cum sic prædicaret Abraham? Si enim eis qui sine Lege fuerant, factus erat quasi esset et ipse sine Lege, illi Abraham non Hoverant. Ergo aliquem principem, sive Romanorum, sive Grrcorum, sive aliquem philosophorum debuit invenire quem talibus prædicaret; ut eis, sicut huic placet, talem se quales ipsi erant fingendo, congruereton Abraham nescio quem alienigenain patrem gentis Hebrææ, longe ab eorum moribus, longe ab eorum ritibus, longe ab eorum cognationibus alicBum. Si autem Judæis tanquam Judæus factus erat, aut eis qui sub Lege erant tanquam esset et ipse sub Lege, utquid dicebat non esse hæredes ex Lege? utquid dicebat, Lex iram operatur? utquid dicebat, Lex prævaricationis gratia posita est? quod æquo animo ferre non possent qui gloriabantur in Lege. Quod si ut infirmus loquebatur infirmis, et sic eos, ut fallacibus placet, fallendo lactabat, cur cos ab umbris veteribus, in quibus infirmi quicscebant, sic proturbabat, ut diceret Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. v, 2)? Si autem in illa persona quinta perfectis sapientian loquebatur, quales solos iste dignos putat quos non fallat Apostolus; quare a contrario vult esse ipse perfectus, ut blasphemet Abraham, quem sic perfectis laudat Apostolus 3, maxime in illis duobus filiis ejus,

Feliti hic addunt, et apostolicis; quod a plerisque Mss.

abest.

Editi, perturbabat. At Mss., proturbabat; si Vaticanum codicem excipias, in quo legitur, avocabat.

ita vetus codex Germanensis. Remigianus vero, Cor(4) Supra, ca 2.

uno de ancilla, alio de libera? Si displicet illi n Ismacle Testamentum Vetus, cum Isaac placeat Testamentum Novum.

34. An et contra Apostolum propositurus est cathedram pestilentiæ, et disputaturus de qualitate igurarum, atque dicturus nou eum debuisse figuras rerum honestarum de rebus turpibus ducere? Res enim turpis huic videtur, etiam cum ipsa Sara concubitus conjugalis, quam liberam matrem no tram æternam Jerusalem significarc testatur Doctor Gen tium (Galat. iv, 22-26), quamvis narium rugas et frontis obducat, et crispato vultu hanc parabolanı exhorreat doctor pestilentium : et multo amplius et aspernabilius, quando audit eumdem Gentium doctorem, quod scriptum est de masculo et femina, Erunt duo in carne una; addere et dicere, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes v, 31, 32). Itane vero ubi essent cognoscenda tantæ rei sacramenta, id est, sacra signa, et in re pudenda, atque in eis verbis quibus verecundia debetur, cognosci non debuisse nec dici, homo iste sciebat, et beatus Apostolus nesciebat? Eat plane iste retro cum suis similibus sociis, qui dixerunt, Durus est hic scrmo; quis eum potest audire (Joan. vi, 61)? Nos autem audiamus, et intelligamus duo Testamenta in duobus filiis Abrahæ, duabusque mulieribus ejus commixtione fetatis: sicut duos in carne una, Christum et Ecclesiam, istis nolentibus, sine ulla obscœnitate cognoscimus: sicut mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum (1 Tim. 11, 5). carnem suam nobis manducandam bibendumque sanguinem dantem, fideli corde atque ore suscipimus ; quamvis horribilius videatur humanam carnem manducare quam perimere, et humanum sanguinem potare quam fundere: atque in omnibus sanctis Scripturis, secundum sanæ fidei regulam figurate dictum vel factum si quid exponitur, de quibuslibet rebus et verbis quæ sacris paginis continentur, expositio illa ducatur, non aspernanter, sed sapienter audiamus; et relinquamus istum inania garrientem, et nesciendo quid loquatur, quadam, si dici potest, imperita peritia de figurarum qualitate tractantem. Qui cum dicit rebus congruis non contrariis aliquid esse significandum, potest vanus dicere, semper Deum lucido auro, nunquam nigro atramento scribi oportere : quoniam Deus iux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ (I Joan. 1,5). Homo est enim, qui putat Apostolum, ut congrueret infirmis et imperfectis, multa falsa et improbanda dixisse, quia testimoniis quæ de Lege ac Prophetis ponit, quam venerabiliter Scripturas illas accipiat per Epistolas ejus apparet. Nec cogitat tam perverso sensu posse defendi etiam illa que in veteribus Dei Libris immundus atque impius quasi pius et mundus horre

beiensis, et Colbertinus, quare contrarius vll esse ipse perfectis, ut blasphemet Abraham, quem sic perfectus laudat Apostolus? Editi, quare e contrario vult esse ipse perfectus, ut blasphemet Abraham, quem sic perfectum laudai Apostolus?

Sic Am. et Mss. At Er. et Lov.: Non est enim quod prue! Apostolum.

scit. Nam si ei quispiam dicat similis ejus, Ea quæ te offendunt in Lege ac Prophetis falsa sunt, sed propter infirmos et imperfectos sic ea Spiritus sanctus poni voluit: quid pari suo vano contra hoc respondeat non habebit. Convincitur enim regula falsa, sed sua; nec sapientis ac docti, sed stulti, sicut ipse est, atqu : ineruditi manu, suo tamen gladio jugulatur.

CAPUT X. - 35. Post hæc sane sacrilegi et vani hominis sacrilega vaniloquia, quibus me respondisse sufficienter existimo: hoc est, de initio Geneseos; de lucis fabrica; de die vel sole; de causa constituendi hominem; de peccato Ad:e; de fabrica hominis; de persuasu serpentis; de maledicto in homine, et de vitae arbore ; de penitentia Dei ; de diluvio ; de are in nubibus; de induratione cordis Pharaonis; de spiritu mendacii secundum Michæam prophetam ; de testimonio Isaia prophetir, propter quod ait : Filios genui et exaltavi: quibus rursum dicit, Filii scelesti, semen pessimum : et quod item apud eum scriptum esse dixit, Ego sum Deus faciens bona et creans mala : de perditione populi, mandato Moysi '; de maledicto quod turpe existimat; de Dei, quam putat, confessa crudelitate; de studio quod putat malitiæ, juxta David regem; de eo quod scriptum est, Pœnitet me quod constituerim Saul in regem: de spiritu Moysi, cujus Scripturas putat dixisse Apostolum fabulas aniles, de qualitate figurarum; de Abraham; de filiis Heli sacerdotis; de sacrificiis, quæ putat non nisi dæmoni bus exhiberi ; de Prophetis Dei, quos putat ante adventum Domini non fuisse; de co quod in Lege positum est, sanguinem esse animam; de Deo cui Moyses servivit, quem putat Deum verum non fuisse; de varietate personarum, in quibus putat Apostolum locutum esse fallaciter. Quae omnia non hoc ordine persecutus sum, qui est in libro ejus; sed sicut nostræ disputationis sibimet connexa series postulavit.

CAPUT XI. 36. Post hæc ergo omnia titulum posuit, ita se habentem: Discretio spirituum malignitatis et bonitatis. Et cœpit contrariis inter se brevibus crebrisque sententiis laudare Christum, et accusare Legis Deum, hoc modo, velut cum ad quem scribebat exhortans: Quare igitur, frater, inquit, recedentes ab iniquitate præteriti erroris, intendamus Christum verum ac summum Deum, non hujus sæculi principem et mundi factorem, in quo nos peregrinari sæpissime declaratum est. Intendamus, inquam, illum pium ac mitem, qui nos suæ cognationis ostendens, mundi lumen vocavil: non illum qui secundum scripturas Judaicas terrenum nobis initium assignans, in terra nobis finem indixit. Intendamus illum qui nos fratres appellans, vi gilure ac divina sapere persuasit : non illum qui nec dignoscentiæ quidem sensum habere permisit. Atque hoc modo cætera multa contexuit.

57. Cui loco libri ejus ita respondendum putavi, ut e:iam ego vos exhortarer: Intendamus Christum verum et summum Deum, veri et summi Dei unicum Am. et Mss., mandata Moysi. Non minus bene, ut patet ex libro 1, cap. 16, n. 28.

• Aliquot Mss., maligni et bonitatis. Forte pro, maliqnı

el bomi.

Filium, non hujus sæculi malignum principem, sed tamen mundi, hoc est, cœli terræque factorem, qui nos tanquam peregrinos vitam temperalem in hac agere mortalitate praecepit. Intendamus, inquan, illum misericordem ac mitem, qui nos fratres suos fecit gratia, non natura. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui secundum Scripturas terrenum nobis corpus, animam vero flatu dedit, ulrumque faciens, non eorum aliquid gignens. Qui nos vigilare ac divina sapere jussit et fecit. Ipse est enim, non alius, sicut lic putat, qui dignoscentiam boni ac mali ne peccando experiremur, admonuit. Qui nos ad immortalitatem vocans, coelestia nobis regna promisit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos post peccatum reos, ab æternæ vitæ felicitate secrevit, et terreno labore punivit. Qui nos, non sicat iste dicit, nihiľ ignorare, sed utilia scire præcepit: nec sicut iste sentit atque a veritate dissentit, scientiam damnavit in nobis, quæ fit sapiendo justitiam, sed quæ fit experiendo peccatum. Qui nos quod errore moriebamur miseratus est. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos morti, non ex quo sapere cœpimus, quod iste ait, sed ex quo deliquimus, destinavit. Qui- nos proprias facultates hortatur spernere, imo vero leco tutiore recondere (Matth. vi, 19, 20): cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui se non tantum cœlestium, verum etiam terrenorum Dominum ostendens, ea quæ impii possidebant, exspoliatione plectendi', suos, quibus hoc pro tempore congruebat, auferre atque habere, sive jussit, sive permisit. Qui donat delicta conversis : cum ipse sit, non alius, ut hic pu at, qui in tertiam et quartam progeniem retribuit digna perversis. Qui non omnium, sicut iste ait, sed eorum quos ante præscivit et prædestinavit, delicta dimittit. Ipse est autem, non alius, sicut hic putat, qui delicta quorumdam, ad pœnalem animi dolorem terrorcmque majorem, etiam illorum qui ea non admiserant, non spiritualibus, sed corporalibus mortibus vindicavit, ut conditio mortalium qua fuerant post paululum mori. turi, etiam isto modo serviret Dei providentia, et in usum cederet disciplinæ. Qui nos non in totum irasci prohibuit, quandoquidem et ipse iratus est ubi oportuit: sed irasci et non peccare præcepit. Ipse est autem, non alius, non qui vindicandi causas, sicut iste affirmat, inquirit; sed vindicandas causas, quando ipse novit, advertit. Qui nos, ne quando juraremus, monuit ut quoniam falli possumus, longe simus a perjurio non jurando. Ipse est autem, non alius, ut hic putat, qui suæ sententi» veritatem ad incredulos increpandos, ubi opus esse judicavit, etiam jurando firmavit. Sicut autem homo jurans adhibet testem Deum, ita se ipsum Deus. Qui nos in fide verbi veri stare jussit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, non qui voluntatem suam, sicut iste blasphemat, sed qui res quas voluit, non mutata voluntate mutavit. Qui nos viam veritatis docuit. Ipse est enim et Deus Pro

1 Vaticanus codex, plectendo.

* Plures Mss., judicandas causas.

[ocr errors]

phctarum, qui nunquam, sicut iste calumniatur, falsis promissionibus suos decipit. Qui nos irreprehensibiles esse mandavit. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut iste eriminatur, se ipse reprehendit, nec eum sicut hominem quidquam pe nituit: sed rerum futurarum mutationem, quas se mulaturum sine ulla sui mutatione ab æternitate præcscivit, velut humana hominibus locutione prædixit. Qui nobis iram Dei metuendam et in Evangelio com. mendavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui non sui animi perturbationem, sed justam severam que vindictam, iræ vel indignationis nomine nuncupavit. Qui alterum ab altero non utcumque krdi, sed injuria di noluit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sive per homines, sive per Angelos sanctos, eliam temporalibus corporum mortibus, quos voluit, utiliter aut multavit, aut terruit. Qui docuit ad concupiscendum non videndam esse mulierem (Matth. v, 28). Ipse est enim qui et in Lege dixit, Non concupisces (Exod. xx, 17): nec, sicut iste criminatur, indixit septenas singulis nuptias, sed propagandi causa connubia casta permisit. Patres autem filiarum maritos non solum ipse non fecit; verum etiam ne fieret, sicut alia incesta, prohibuit. Qui nos secundum interiorem renovationen in spiritu mentis, nec masculos in sc, nec feminas esse docuit; et sicut Angelos in æternum secum futuros esse promisit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate conjunxit; et secundas nuptias, quæ in Novo quoque Testamento permittuntur, licitas esse monstravit. Uxores autem fratrum, sed sine filiis defunctorum, ad excitandam defuncti 4 posteritatem, non libidinis, sed pietatis affe ctu, in matrimonium sibi copulare præcepit: patres vero filiarum conjugiis misceri omnino prohibuit. Qui nos super omne genus serpentum calcare spiritualiter jussit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui populo infideli ad significanda peccata, quorum veneno invisibiliter moriebantur, visibiles serpentes quibus admonerentur, immisit; et plaga emendatoria mortes animarum, mortibus corporum figuravit. Qui dixit, Date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. x1, 41). Ipe est enim et Prophetarum Deus, qui talia etiam Prophetarum voce mandavit. Nec sibi voluit primogenitos hominum filios immolari, sed consecrari significans primogenitum a mortuis, in quo oportebat omnes a morte perpetua liberari. Qui corruptibilibus cibis incorruptibiles anteposuit. Ipse est enam et Prophetarum Deus, qui sacrificia quibus non indiguit, ad significandum verum sacrificium, in umbris futurorum pracedere voluit; et disciplinar severitate mortibus corporum, lo:ge mitioribus quaru sunt æterna supplicia gehennarum, perpetrata sacrilegia vindicavit. Qui terrenos divitias, non sicut iste dicit, damnari jussit, sed spirituales coelestesque praposuit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui facit et divites benignissime largiendo, et pauperes justissime vel non dando, vel auferendo. Qui nos pro iniForte, defunctis..

3

micis orare jussit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui filios parentum manibus immolari sibi, ut iste criminatur, non solum nunquam voluit, verum etiam ne id fieret, in Lege constituit. Qui sine acceptione personarum benefaciendum omnibus intimavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui quando sine discretione ætatis aut sexus occidi homines jussit, unde scit iste vel quisquam quid eis post mortem bonæ compensationis attribuit, quorum mortibus viventes aut emendavit aut terruit? Qui nos æquo animo injurias sustinere ct donare præcepit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui oculum pro oculo, dentem pro dente, modum posuit pœnæ, ne quisquam sibi amplius putaret deberi vindicta, quam pertulisset injuriæ. Et-hoc ideo, quia de sapientia Dei dictum est, quod Legem et misericordiam in lingua portet. Nee per misericordiam debita debitoribus nostris scienter dimitteremus, nisi per Legem ipsa debita discerneremus'. Qui in tanta potestate se humilians ad convertendos nos factus homo, cum hominibus est locutus. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui cum primis patribus est locutus: ideo præter se dicens non esse alium Deum, quia etiam summa Trinitas, manente personarum discretione unus est Deus. Qui Aposto lis suis ut gratis darent quæ gratis acceperant, jussit: ad sustentationem tamen suam nec aliam tunicam secum ferre ideo constituit, quia secutus adjunxit, Dignus est enim operarius mercede sua (Matth. x,8 10); ut qui Evangelium annuntiabant, ex Evangelio viverent (1 Cor. ix, 14): Deo tamen munera offerenda esse monstravit, qui nullius indiget, et munera sumendo plus confert. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui et munera suos accipere vetat, quibus excæcantur oculi judicantium; et munera ipse, quamvis non egeat, accipit, ut pietate faciat opulentas animas offerentium. Qui sabbatis hominem curavit, ostendens jam esse tempus, ut secundum prophetiam Cantici canticorum aspiraret dies, et removerentur umbræ (Cant. 11, 17). Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui hominem ligna sabbatis colligentem, quia nondum duorum Testamentorum tempora distinguebat, sed Legem Dei contumaci et impia mente conten.pserat, lapidandum esse mandavit; ejusque corporali morte (quam post paululum omni homini quis dubitet adfuturam ? ) sanxit timore obedientiam cæteris profuturam. Qui propter salvandos homines se venisse dixit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui justo judicio quos vult obdurat sicut in Evangelio, Venit in judicium. non solum ut qui non vident, videant ; sed etiam ut qui vident, cæci fiant (Joan. ix, 59). Qui mandata vitæ perpetuæ nobis dedit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui mandata sancta et justa et bona, superbis · tamen, non de ipsius gratia, sed de su virtate fidentibus, noa quibus viverent, sed quibus morerentur,

:

Flures Yss.. disceremus.

2 fupra stantioribus Mss., confortandos.

a tu iislem Mss., personarum proprietate. Aliquot proise notæ MSS., non quia duorum.

*sic Mss. At editi, qui, sicut in Evangelżo ait, venit in mundum, non solum, etc.

« PredošláPokračovať »