Obrázky na stránke
PDF
ePub

fidei doctrinam et detestationem hæresum pertinent, posse temporalem regem fidem etiam juratam a suis subditis exigere. Imo etiam in hoc esse præferendam sententiam regis sententiæ Pontificis. Quæ sane virtualis quædam professio est primatus regis temporalis in spiritualibus, seu ecclesiasticis; nihil enim majus est in Petri primatu, nec magis ad conservationem Ecclesiæ, ejusque unionem necessarium, quam in proponendis rebus fidei, et hæresibus damnandis suprema auctoritas, quam in illis verbis sibi rex Angliæ arrogat; ergo professio talis juramenti est manifesta schismatis et erroris professio; tenentur ergo veri Catholici in conscientia illud respuere.

CAPUT V.

DE ULTIMA PARTE JURAMENTI, ET ERRORIBUS IN EA CONTENTIS.

1. In ultima parte juramenti errores supra positi repetuntur et exaggerantur.-In ultima juramenti parte fere iidem errores repetuntur, et ideo vix aliquid addendum circa illam superest; quia vero partim declarantur et exaggerantur magis, partim etiam pravitas juramenti augetur, singula breviter notanda et ita exponenda sunt, ut ab omnibus facile intelligantur. Primo ergo iterum abjuratur Pontificis auctoritas et potestas his verbis: Et ulterius credo, et in conscientia mea resolvor, quod nec Papa, nec alius quicumque potestatem habet me ab hoc juramento, aut aliqua ejus parte absolvendi. In his verbis affirmatur aperte hæc propositio Papa non potest subditos regis temporalis a juramento fidelitatis absolvere. Quia quod de hoc juramento affirmatur, non est propter peculiarem ejus rationem, nec propter dignitatem quæ in rege Angliæ major sit quam in aliis temporalibus regibus, ut est per se notum, et rex in sua Præfatione aperte profitetur. Cum autem dicitur: Papa non poiest, etc., intelligitur simpliciter, id est, uullo modo, nulla ex causa, in nullove casu; hoc enim significant illa verba secundum planum ac communem sensum et intellectum eorum, quomodo vult ipse rex paulo inferius verba hujus juramenti accipi. Præterquam quod ex fine juramenti, et ex prima ejus parte satis clarum est hanc esse regis mentem.

2. Potest Pontifex subditos hæretici a juramento fidelitatis absolvere. Sic autem propositio illa hæretica est, quia est contra potes

tatem ligandi et solvendi datam Petro, prout illam semper intellexit et exercuit Catholica Ecclesia. Sic enim subditi hæretici cujuscumque, eo ipso quod per sententiam legitimam publice denunciatur hæreticus, a juramento fidelitatis absolvuntur ex decreto Gregorii IX, in cap. ult. de Hæreticis, illiusque pœnæ et potestatem et justissimam rationem explicat D. Thom. 2. 2, q. 12, art. 2. Simili modo absolvitur quis a vinculo juramenti fidelitatis præstiti domino, qui publice excommunicatus ac denunciatus est, per Urbanum II, in cap. ult., 15, q. 6; et Gregorium VII, cum Romana Synodo, in cap. Nos Sanctorum, ibidem. Ubi non omnino et simpliciter vinculum juramenti tollitur, sed quasi suspenditur pro eo tempore, pro quo excommunicatus in censura contumax perseverat. Quod secus est quando rex vel princeps propter hæresim vel alia crimina deponitur, et privatur regni dominio, tunc omnino tollitur et quasi irritatur ejus materia subtracta. Atque hoc modo Innocentius IV, cum Concilio Lugdunensi, absolvit a juramento fidelitatis vasallos omnes imperatoris Friderici, et alia exempla supra posita sunt, quibus antiquus et universalis sensus Ecclesiæ ostenditur, qui est optimus Scripturæ interpres. Nam, si de consuetudine humana dicunt omnia jura, esse optimam legum humanarum interpretem, cur legis a Christo latæ, et potestatis ligandi et solvendi, ab eodem, Petro tributæ, non erit optima interpres universalis et antiquissima Ecclesiæ consuetudo et talis potestatis usus? Quam potestatem iidem Pontifices, qui illa usi sunt, summa auctoritate et doctrina defenderunt. Præsertim Gregorius VII, lib. 8 Registri, epist. 22; et lunocentius III, in epist. ad Ducem Caringiæ, in cap. Venerabilem, de Elect.; et Bonifacius VIII, in Extravag. Unam Sanctam, de Majorit. et obedientia.

3. Quod si rex, propositionem hanc in Scriptura fundatam, Pontificum et Conciliorum auctoritate declaratam, et communi hactenus consensu receptam non credit, quo jure, quave auctoritate cogere vult omnes subditos suos ad contrariam falsitatem credendam, et ore affirmandam, et juramento firmandam? aut quomodo possunt ipsi in conscientia resolvi, ut in juramento dicitur, ad id credendum et jurandum, sine alia ratione vel motivo, nisi credant majorem auctoritatem habere solum regem cum suis ministris ad suum errorem con

1 Lib. 3, cap. 23.

firmandum, ejusque fidem exigendam, quam habuerit Romana et universalis Ecclesia cum Pontificibus Summis tam constanti traditione et consensu id tradentibus? Quod si hoc rex intendit, et ad hanc fidem suos obligat, fateatur necesse est, in hoc juramento non pro temporali tantum jurisdictione, sed pro primatu spirituali pugnare.

4. Eadem veritas alia ratione confirmatur. Quod alio etiam modo evidenter declaro. Nam contra rationem naturalem est dicere, non posse quempiam absolvi a promissione juramento confirmata per materiæ mutationem, illam auferendo et quasi irritando. Nam, licet quis juramento promiserit reddere depositum, si alter cedat juri suo, depositarius juramento absolvetur. Unde si talis mutatio per superiorem potestatem fiat, æque tolletur fidelitatis obligatio. Quod etiam Triphon. J. C. agnovit in 1. Bona fide, ff. Deposit., dicens, si quis accepit depositum sub fide reddendi illud domino, et dominus postea a prætore damnatus sit, ejusque bona fuerint publicata, liberari depositarium a fide reddendi depositum eidem domino, et in publicum illud deferri debere. Quia, ut infra dicit, ratio justitiæ postulat ut fidelitas servanda in contractu non sit spectanda ex solo respectu inter contrahentes, sed etiam respectu aliarum personarum, ad quas id, quod geritur, pertinet. Quod maxime verum est, ubi auctoritas superioris et publicum bonum intervenit. Neque dubitavit, ut opinor, rex similem potestatem in regno suo exercere, subditum, verbi gratia, in crimine læsæ majestatis inventum, bonis privando, et consequenter actiones omnes, seu promissiones omnes illi factas, vel in se aut fiscum suum transferendo, vel certe omnino eas simpliciter irritando, seu debitoribus condonando, vel remittendo, ex quo necessario sequitur ut, licet essent juramento confirmatæ, debitores a juramento absoluti maneant. Ergo negari non potest quin hic modus absolvendi a juramento honestus et validus esse possit, si in absolvente sit potestas, vel de materia juramenti, vel de jure creditoris seu domini aut promissarii disponendi. Ergo vel potestas absolvendi vasallos a juramento facto regi hæretico, vel pernicioso subditis christianis, injustissime et contra omnem rationem negatur Summo Pontifici; vel non ex alio fundamento negatur, nisi quia non creditur habere potestatem ad coercendos et puniendos reges temporales. Et ita hæc pars ad superiores revocatur, et aperte continet professionem erroris contra primatum

Pontificis, et assertionem hæreticam de primatu regis, ejusque absoluta exemptione ab obedientia Pontificis, maxime quoad vim coactivam per temporales pœnas.

5. Juramentum hoc ex se non obligare. Denique non omittam advertere (quia rex non generatim de juramento, sed de hoc juramento loquitur), in vero et catholico sensu, menti tamen regis contrario, dici potuisse, neminem posse ab illo juramento jurantem absolvere, quia, videlicet, nemo absolvi potest proprie, qui ligatus non est ; illud autem juramentum non ligat jurantem, quia non potest juramentum esse vinculum iniquitatis, quale illud esset, et ideo nemo potest ab illo solvi. Nihilominus tamen potest declarari absolutus, seu non ligatus, quod speciali auctoritate potest facere Pontifex, satisque id fecit, quando declaravit juramentum esse illicitum, et æternæ saluti contrarium. Inde enim non solum sequitur non esse præstandum, sed etiam si factum sit, non esse observandum. Unde fit etiam, ut in alio sensu possit Pontifex ab illo juramento jam facto absolvere, id est, a peccato in talis juramenti exhibitione commisso, dummodo digna illius pœnitentia tanquam necessaria dispositio præcedat.

[ocr errors]

6. Jurandi hæc forma regi supremam potestatem spiritualem tribuit. Secundo, in eadem parte fit confessio supremæ potestatis regiæ in spiritualibus, ejusque exemptionis a Summo Pontifice, his verbis: Quod juramentum agnosco recta ac plena auctoritate esse mihi legitime ministratum. Et postea his verbis juramentum confirmatur: Hæcque omnia plane et sincere agnosco ei juro. Quod enim illa confessio in verbis illis contineatur, constat primo ex illis particulis, plena auctoritate; quamvis enim ex industria vox suprema vitata sit, ne forte simpliciores deterreret, nihilominus vox plena ex mente regis, satis ex toto discursu intellecta, pro æquipollenti posita est; non enim dicitur esse ex plena auctoritate illud juramentum, nisi quia nulla est inter homines potestas quæ illud impedire, prohibere aut auferre valeat; hæc autem est suprema potestas. Deinde cum juramentum ipsum sit expresse contra Papæ potestatem, cum additur plena potestate legitime ministratum, evidenter significatur, potestatem regiam, juramentum ministrantem, esse vel superiorem potestate Papæ, vel illi æquivalentem. Quod ergo rex in aliis locis expresse profitetur, hic tecte et in ipso usu potestatis usurpatæ involvit. Unde qui tali juramento consentit, plane jurat,

[ocr errors]

actum usurpatæ potestatis, esse actum legitimæ potestatis, quod est apertum perjurium, et confessioni catholicæ fidei contrarium. Ac denique ex his etiam verbis convincitur rex, non exigere in hoc juramento solam obedientiam civilem, cum recognitionem et confessionem plenariæ potestatis suæ ad decernendum contra potestatem Papæ expostulet.

7. In ultimis juramenti verbis iteratur professio omnium errorum præcedentium. Ex alio capite ostenditur ibi perjurium committi. - Tertio, in ultimis verbis novum juramentum additur hujus tenoris: Hancque recognitionem et agnitionem facio cordialiter, voluntarie et vere, in vera fide Christiani veri, sic me Deus adjuvet. Quæ est nova confirmatio et repetitio omnium præcedentium errorum, et confessionis, non solum externæ, sed etiam internæ eorum, ut jurans vel ab interna infidelitate, vel a perjurio excusari non possit. Et præterea expendo particulam illam voluntarie, quæ apertum mendacium involvit, quod sufficit ut sine perjurio jurari a Catholicis non possit. Nam est evidens, ipsos non voluntarios, sed coactos minis et terroribus juramentum præstare. Quia, ut ipsemet rex paulo antea dixerat eos, si tali juramento renuntient, in discrimen amissionis vitæ, et fortunarum misere compingi et contrudi', quomodo ergo vere jurare possunt se voluntarie tale juramentum præstare? Illud enim voluntarie ibi non significat quamcumque voluntatem, sed illam, quæ metu gravi et potenti violentia humana coacta non est, quamque jurans haberet etiam si non cogeretur; sciunt autem Catholici se non habere talem voluntatem, et rex ipse hoc non ignorat; ergo ex hoc etiam capite juramentum iniquum est, quod perjurium in hoc involvit et exigit.

CAPUT VI.

RATIONES, QUIBUS JURAMENTUM DEFENDITUR, EXPENDUNTUR.

1. Hactenus partite et minutatim, ut, optare se eisdem verbis rex declaravit, juramentum refutavimus, ejusque deformitates ostendimus; nunc, ne contra inauditam partem, quæ regis etiam est querimonia, sententiam dicere videamur, necessarium duximus, quidquid in defensionem juramenti vel rex indicat, vel nos cogitare potuimus, in examen ad

1 In Apol., pag. 5.

ducere, ut inde evidentius constet augeri potius inde juramenti damnationem, quam defendi vel excusari.

2. Regis fundamenta. Primo ergo objici nobis potest auctoritas regia, quæ verbis expressis, ac sæpius repetitis, nihil aliud quam obedientiam civilem, ejusque professionem a subditis suis per juramentum illud exigere voluisse affirmat. Ita repetit sæpe tam in Apologia quam in Præfatione. Nam in pag. 4 se inquit satis ostendisse, nihil ultra per juramentum desiderasse, quam ut de subditorum fide et constantia securus fieret, quam propter conscientiam, ait, mihi præstare tenebantur '. In Præfatione sæpius et apertius non solum id affirmat, sed etiam probat hoc fere modo: Cum Parlamentum inferioris domus clausulam inseruisset juramento, qua Pontifici excommunicandi mei potestas adimebatur, illam protinus deleri volui; ergo hinc licet colligere, quanta sollicitudine cavebam, ne quicquam hoc jurejurando contineretur, præter fidelitatis illius, civilisque et temporalis obedientiæ professionem, quam ipsa natura omnibus sub regno nascentibus præscribit. Probatio hujus illationis talis ex eodem loco colligitur, quia, sublata a juramento abjuratione potestatis Pontificis ad regem excommunicandum, nihil in eo relinquebatur præter civilem obedientiam et fidelitatem. Nam si quid argui potest, maxime, quod abdicandorum regum jus Pontifici denegatur et abjuratur; at hoc justissimum est, nec excedit civilem fidelitatem; ergo. Probatur minor primo, quia tale jus nullo legitimo modo Pontifici est acquisitum, sed per Paparum injustam usurpationem et violentiam sæcularem vendicatum, quod in Præfatione sæpe repetit, et præsertim pag. 22 ait, probandum in Apologia sumpsisse, illam usurpationem Pontificum cum Scripturis, Conciliis et Patribus repugnare. Secundo, quia talis abdicatio sen depositio regum, excommunicationis, quæ spiritualis censura est, fines longe lateque excedit; non potest ergo excommunicatio Pontificis justam ac legitimam causam subditis ministrare, ut quicquam in regem vel ejus imperium moliantur. Hæc fere rex in illo loco.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

minio suo; ergo nec postest facere quin obedientia illi debeatur, quia jure naturali debita est, quod jus Papa tollere non potest. Hoc est enim quod illis verbis rex significare voluit, quam ipsa natura omnibus sub regno nascentibus præscribit. Simili modo infert, non posse Pontificem subditos a juramento fidelitatis absolvere, quia materia illius juramenti, quæ est obedientia civilis et promissio ejus, est immutabilis, et semper honesta, cum sit jure naturæ debita; ergo nulla humana potestate fieri potest, quin juramentum illius semper obliget. Probatur consequentia, quia non potest quis a juramenti obligatione, sub qua aliquid promittit, absolvi, nisi prius promissio ipsa, seu materia ejus remittatur aut irritetur, quia vinculum juramenti per se inviolabile est, et jure maxime divino et naturali obligat; cum ergo huic juramento materia subtrahi non possit, profecto nec juramentum ipsum solvi potest. Tertio, hinc etiam colligit, multum differre iuter hoc ultimum juramentum, et antiquum primatus juramentum, quia in illo potestas etiam spiritualis abjurabatur, in hoc vero tantum potestas temporalis, quam in reges usurpat. Unde in Præfatione valde reprehendit Bellarminum, quia, ut ait, evincere nititur, hoc fidelitatis juramentum nihil esse, præter antiquum illud primalus juramentum, nunc recens verbis obscurioribus, et per ambages circumlocutionum formatum, etc. Hinc denique in principio Apologiæ dicitur, non in alium finem constitutum esse hoc juramentum, quam ut non modo inter fideles subditos, et perfidos proditores, sed etiam inter ipsos Pontificios, qui fidelitatem regi servandam esse crederent, et eos qui, prætextu disparis religionis contra regem conjurare, licitum esse arbitrarentur, discrimen aliquod extaret. Unde infra concludit, juramentum hoc eo fine constitutum fuisse, ut instar pignoris et auctoramenti subditorum erga ipsum fidei foret. Nihil ergo præter civilem obedientiam continet.

4. Ultimum probationis genus. - Tandem ad hunc locum spectat aliud probationis genus, quod in Apologia in principio impugnationis epistolæ Bellarmini rex inducit, ducendo ad inconveniens. Quia qui hoc juramentum recusandum esse docet, necesse est ut proditoriis et absurdis positionibus implicet subditos, quos ab hoc juramento arcere contendit. Numeratque quatuordecim propositiones ejusmodi, quarum omnes vel aliquas ex juramenti reprobatione necessario inferri di

cit. Quæ autem sint illæ propositiones, infra respondendo ad hanc partem constabit.

5. Regis fundamento satisfit. - Ex titul juramenti convincitur esse inventum ad discernendos Catholicos a sectariis. Hæc sunt que ex variis locis et dictis regis in ipsius defensionem colligere potui, quæ licet frivolæ excusationes sint, et in eodem semper cardine revolvantur, omittendas non censui, tum ut omnibus evidentius sit, nihil officii, quod ad difficultatem aut veritatem ostendendam possit conducere, a nobis prætermitti; tum etiam ut, si fieri potest, rex ipse animadvertat, in re tanti momenti tantique periculi, quam levibus rationibus, maleque fundatis opinionibus se duci sinat. Igitur ad verba regis imprimis dicimus, facta non esse verbis consentanea, magis que factis et rebus ipsis, quam verbis aut promissionibus assentiendum esse. Quid enim interest quod rex affirmet, se nihil aliud quam civilem fidelitatem et obedientiam a subditis suis per illud juramentum exigere voluisse, si ex forma ipsius juramenti et omnibus partibus ejus contrarium evidenter ostenditur? Deinde verbis regis ejusdem verba opponimus. Nam in edicto regio, ubi hæc jurandi formula continetur, titulus illi superscriptus erat: Ad detegendos et reprimendos Papistas, id est, Catholicos, et Papæ obedientes, ejusque primatum recognoscentes; at vero si juramentum solam fidelitatem civilem, et temporalem obedientiam exigeret, non posset esse signum discernens Papistas a sectariis seu apostatis a Papa; quia obedientia civilis communis est omnibus, nam illi, qui Papæ obediunt, justam obedientiam civilem suis regibus non negant. Ergo tale juramentum non alia ratione datum dicitur ad detegendos Papistas, nisi quia illud admittentes, eo ipso censentur renunciare Papæ, ejusque potestatem abjurare; et e contrario qui illud recusant, eo ipso ostendere se fideles et obedientes Papæ ; non ergo datur propter solam civilem obedientiam; nam (ut ipse etiam rex totis viribus contendit) obedientia civilis non pugnat cum Romana religione, ac subinde neque cum obedientia Papæ, quam profitentur hi quos rex Papistas vocat.

6. Ex titulo alterius juramenti colligitur velle regem primatum in spiritualibus.- Prin cipalis finis hujus juramenti est abnegatio Pon

Refert Bellarminus, in Apologiæ initio, et infra in defensione primi Brevis, etiam in principio.

tificia potestatis. Præterea in eodem edicto regio duo juramenta continebantur, suis titulis distincta: unum enim de Primatu regis in spiritualibus inscribebatur, quale fuit juramentum sub Elisabetha usitatum, et a Rege Jacobo promissione quadam locupletatum, ut supra in Præfatione notavimus. Aliud vero præscriptum erat, contra potestatem Pontificis in principes christianos, quod non est aliud nisi quod nunc rex vocat juramentum fidelitatis; nullum enim aliud in illo edicto fereba tur, neque de alio hactenus mentio facta est; ergo ex ipsa inscriptione constat hoc juramentum continere potius abjurationem potestatis Pontificis in reges, quam fidelitatem subditorum erga regem. Nam illud est et directe intentum, ut inscriptio ostendit, et proxime ac expresse per verba declaratum, sæpiusque repetitum; aliud autem indirecte ad summum ac remote, seu per consecutionem quamdam in ipso juramento continetur, licet fortasse ab ipso rege fuerit per se ac principaliter intentum. Unde non immerito notare hic possumus et applicare distinctionem scholasticorum, et moralium philosophorum de intentione operantis et operis, et de intentione finis et electione medii propter finem. Rex enim principaliter intendere potuit per hoc juramentum fidelitatem civilem subditorum, et suarum rerum suæque personæ securitatem ac indemnitatem; medium autem, quo ad illam obtinendam usus est, fuit abjuratio Pontificia potestatis, et ita licet prior finis fuerit fortasse præcipuus in operante, id est, in rege instituente juramentum, nihilominus in ipso juramento proprius scopus, et quasi objectum ejus, est abnegatio Pontificia potestatis, et hoc modo dicimus esse principalem finem operis, id est, talis juramenti, quia est intrinsecus finis, et proxima ejus materia, ut in singulis ejus partibus declaratum est. Et ita quidquid sit de intentione principali regis, de qua non curamus, neque illum mendacii arguere volumus, dubitari non potest quin juramentum ipsum, quo rex ut medio usus est, excesserit terminos obedientiæ civilis, et ad illam muniendam, ultra quam par est, potestatem Pontificiam invaserit, eam abjurando, simul fundamenta fidei evertendo et abnegando.

7. Confirmatur ex æquivocatione rerborum. -Potestas civilis subordinatur spirituali. Quod ut amplius declarem, adverto, in hac

Bellarminus supra, in posteriori loco.

Voce obedientia fidelitatis civilis, prout rex Angliæ illa utitur, æquivocationem latere, qua possunt facile simplices, et ignorantes decipi. Rex enim talem obedientiam civilem et fidelitatem a suis subditis exigit, quæ nullum in terris recognoscat rege superiorem, neque directe, neque indirecte, et quæ in nullo casu, neque propter ullam causam possit per aliquam jurisdictionem in mortali homine existentem impediri aut tolli. Et quia non potest in rege recognosci tam suprema potestas, nisi abnegetur potestas Pontificis, quæ sola poterat esse illa in terris superior, etiam in civilibus, saltem indirecte, ideo ad muniendam suam civilem obedientiam in illo gradu et modo quo illam efflagitat, usus est illo medio abjurandi Pontificiam potestatem. Et ideo verbis dicit, se tantum fidelitatem civilem a subditis exigere, re tamen vera abjurationem Catholicæ fidei ab eis extorquet. At vero juxta sanam et veram doctrinam, obedientia civilis generaliter dicitur illa, quæ debetur sublimioribus potestatibus temporalibus et civilibus, unicuique in suo gradu, et in sua materia, et intra mensuram suam, juxta illud Pauli, Rom. 13: Reddite omnilus debita, cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Et illud 1 Petr. 2: Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi tanquam præcellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis, etc. Itaque etiam magistratibus civilibus debetur civilis obedientia, tamen subordinata regibus, qui præcellunt; regibus autem, non recognoscentibus superiorem in temporalibus, debetur etiam obedientia civilis maxima in illo ordine; non potest autem illa non esse suhordinata spirituali potestati, si christiana obedientia sit. Quia esse debet juxta mensuram fidei, nam secundum illam tenentur omnes Christiani, sive reges sint, sive subditi, obedire præpositis suis, ad Hebr. 13, et præcipue Vicario Christi, cui ipse omnes oves suas subjecit, inter quas reges connumerantur. Ideoque si a rege temporali talis obedientia civilis postuletur, quæ Pontificis obedientiam excludat, jam non est mera obedientia civilis, sed transit in spiritualem et ecclesiasticam. Talis autem est obedientia quam rex Angliæ a suis exigit, ideoque in hac formula juramenti quasi oblitus obedientiæ civilis, totus ad Pontificiam potestatem abnegandam et abjurandam incubuit.

8. Concluditur postulare hoc juramentum plus quam civilem fidelitatem. - Unde constat

« PredošláPokračovať »