Obrázky na stránke
PDF
ePub

oderunt divitias suas: si suorum orbitates vel separationes pro Christo minatur hic mundus, oderunt parentes, fratres, filios, uxores: postremo si de ipsa hujus corporis vita cum adversario paciscendum est, ne desertus deserat Christus, oderunt insuper animam suam. De iis quippe omnibus mandatum acceperunt, quod aliter discipuli Christi esse non possint (Luc. xiv, 26, 27).

36. Nec tamen quia præceptum est eis ut oderint pro Christo et animas suas, vendendas eas habent, aut illatis sibi manibus effundendas: sed parati sunt eas amittere, pro Christi nomine moriendo, ne mortui vivant, Christum negando. Sic etiam divitias, ad quas vendendas parati non fuerunt monente Christo, ad perdendas eas debent parati esse pro Christo, ne cum eis pereant perdito Christo. Habemus hinc utriusque sexus divites clarissimasque personas martyrii gloria sublimatas. Ita multi quos rerum suarum venditione piguerat ante perfici, Christi imitata passione sunt repente perfecti; et qui nonnullam infirmitatem carnis et sanguinis suis divitiis perfecerunt, subito adversus peccatum pro fide usque ad sangui. nem certarunt. Quibus autem non provenit corona martyrii, neque illius perfectionis de vendendis rebus suis consilium tam grande tamque præclarum receperunt, et tamen a damnabilibus immunes criminibus esurientem Christum paverunt, sitienti potum dederunt, nudum vestierunt, peregrinantem susceperunt; non sedebunt quidem cum Christo su blimiter judicaturi, sed ad ipsius dexteram stabunt misericorditer judicandi (Matt. xxv, 34-40). Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (ld. v, 7). Et judicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam superexsultat autem misericordia judicio (Jacobi 11, 13).

37. Proinde ista desinant contra Scripturas loqui, et in suis exhortationibus ad majora sic excitent, ut minora non damnent. Num enim et sanctam virginitatem aliter exhortando persuadere non possunt, nisi conjugalia vincula damnaverint, cum docente Apostolo, unusquisque donum proprium habeat a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. vii,7)? Ambulent itaque perfectionis viam, venditis omnibus suis rebus, et misericorditer erogatis. Sed si vere pauperes Christi sunt, et non sibi, sed Christo colligunt, infirmiora ejus membra quare puniunt antequam sedes judiciarias acceperint ? Si enim tales erunt, qualibus Dominus dicit, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. xix, 28); et de qualibus Apostolus dicit, Nescitis quoniam Angelos judicabimus (I Cor. vi, 3); præparent se potius non criminosos, sed religiosos divites recipere in tabernacula æterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis (Luc. xvi, 9). Puto enim quod quidam eorum qui hæc impudenter atque imprudenter garriunt, a divitibus christianis et piis in suis necessitatibus sustentantur. Habet enim Ecclesia quodammodo suos milites, et quodammodo provinciales: unde dicit Apostolus, Quis militat suis stipendiis unquam? Habet et vineam et plantatores, habet gregem et pastores; unde consequenter dicit, Quis

[ocr errors]

plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte ejus non percipit (I Cor. IX, 7)? Quamvis talia disputare, qualia isti disputant, non sit militare, sed rebellare; non sit plantare vineam, sed eradicare; non sit pascendos congregare, sed perdendos a grege separare.

1

38. Sicut autem ipsi qui divitum religiosis obsequiis aluntur atque vestiuntur (neque enim ad suas necessitates nihil accipiunt, nisi ab eis qui res suas vendunt), non tamen judicantur atque damnantur abexcellentioribus Christi membris, qui majori virtute, quam multum commendat Apostolus, suis se manibus transigunt (Act. xx, 34): sic nec isti damnare debent inferioris meriti christianos, quorum opibus transiguntur; sed recte vivendo et recte docendo magis eis dicere, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. ix, 11)? Multo quippe minori impudentia servi Dei, qui manuum suarum honestis operibus venditis vivunt, damnant istos a quibus nihil accipiunt, quam isti qui propter aliquam corporis infirmitatem non valentes manibus operari, damnant eos ipsos de quorum facultatibus vivunt.

39. Ego qui hæc scribo, perfectionem de qua Dominus locutus est, quando ait diviti adolescenti, Vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo;et veni,sequere me(Matth. XIX, 21), vehementer adamavi, et non meis viribus, sed gratia ipsus adjuvante sic feci. Neque enim quia dives non fui, ideo minus mihi imputabitur: nam neque ipsi Apostoli, qui priores hoc fecerunt,divites fuerunt. Sed totum mundum dimittit qui et illud quod habet, et quod optat habere, dimittit. Quantum autem in hac perfectionis via profecerim, magis quidem novi ego, quam quisquam alius homo; sed magis Deus quam ego. Et ad hoc propositum quantis possum viribus alios exhortor, et in nomine Domini habeo consortes, quibus hoc per meum ministerium persuasum est; sic tamen ut præcipue sana doctrina teneatur, nec eos qui ista non faciunt, vana contumacia judicemus, dicentes eis nihil prodesse quod pudice, quamvis conjugaliter vivunt, quod domos suas et familias christiane regunt, quod operibus misericordiæ sibi thesaurizant in posterum; ne ista disputando, non Scripturarum sanctarum tractatores, sed earum accusatores inveniamur. Quod ideo commemoravi, quoniam isti, quando talia dicere prohibentur ab eis qui hoc Domini consilium non ceperunt, respondent eos talia disputari nolle, quoniam vitiis suis favent, et dominica præcepta implere detrectant: quasi non, ut de iis taceam, qui, licet infirmiores, religiose tamen utuntur divitiis, etiam ipsi cupidi et avari male his utentes, et interreno thesauro cor luteum figentes, quia et ipsos necesse est usque ad finem portet Ecclesia, sicut illa retia usque ad littus pisces malos (Idem, xı11, 47, 48), tolerabiliores in ea sint quam isti, qui talia sermocinando et disseminando, ita se videri magnos volunt, quia divitias suas vel quantulacum1 Edd., operibus, cujus loco unus e Vatic. Mss. substituit opibus.

que patrimonia ex præcepto Domini vendiderunt, ut ejus hæreditatem, quæ usque ad fines terræ dilatatur atque diffunditur hac doctrina non sana perturbare atque evertere moliantur.

CAPUT V.-40. Unde quia ex hac quidem occasione, sed tamen jam breviter dixi quid etiam de Ecclesia Christi in hoc sæculo sentiam, id est, quia usque ad finem hujus sæculi necesse est portet bonos et malos, quoniam et hoc inter tuas quæstiones interrogasti, prolixam epistolam jam tandem aliquando concludam. Jurationem cave quantum potes. Melius quippe nec verum juratur, quam jurandi consuetudine, et in perjurium sæpe caditur, et semper perjurio propinquatur. Sed illi, quantum aliquos seorum audivi, quid sit jurar e prorsus ignorant: putant enim se non jurare, quando in ore habent, Scit Deus (II Cor. XII, 2); et, Testis est Deus (Rom. 1, 9, et Philipp. 1, 8); et, Testem Deum invoco super animam meam (I Cor. 1, 23); quia non dicitur, Per Deum, et quia talia reperiuntur in apostolo Paulo. Sed etiam illa ibi contra eos inventa est quam' confitentur esse jurationem, ubi ait Apostolus: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (I Cor. xv, 31). In græcis enim codicibus reperitur omnino esse hanc jurationem: ne quis in latina lingua hoc sic intelligat dictum, per vestram gloriam, quomodo dictum est, per meum adventum iterum ad vos; et multa similia, ubi dicitur, per aliquid, et non est juratio. Sed non ideo quia in suis Litteris juravit Apostolus, vir in veritate firmissimus, ludus nobis debet esse juratio. Multo enim tutius, ut dixi, quandum ad nos attinet, nunquam juramus, ut sit in ore nostro, Est, est; non, non, sicut Dominus monet (Matth. v, 37). Non quia peccatum est, verum jurare: sed quia gravissimum peccatum est falsum jurare; quo citius cadit qui consuevit jurare.

41. Accepisti quod mihi videtur: melius exponant ista meliores; non isti quorum novi jam sententiam reprobandam, sed alii qui veraciter possunt. Nam et ego paratior sum dicere quam docere ; et tu magnum conferes beneficium, si ea quæ illic a sanctis fratribus adversus istorum vaniloquia disseruntur, non me facias ignorare. In Domino recte et fideliter vivas, dilectissime fili.

EPISTOLA CLVIII * (a).

Evodius Uzalensis episcopus laudabiles mores ac felicem adolescentis cujusdam obitum prosecutus, ejusque et aliorum defunctorum narratis apparitionibus, inquirit utrum anima per mortem soluta non omni careat corpore, quo possit ferri de loco in locum. Tum edoceri cupit qua varia ratione de Deo et hominibus dicitur sapientia.

Domino venerabiliterque dilectissimo fratri et consacerdoti AUGUSTINO, et fratribus qui tecum sunt,

1 Lov. et plerique Mss., non confitentur. At. Bad. Am. Er. et Ms. Cisterc. negatione carent.

Ad codicem Vaticanum, in quo solo Ms. reperitur, recognita est, et ad Lov.

(a) Alias 258: quæ autem 158 erat, nunc 139. Scripta an. circiter 414.

EVODIUS, et fratres qui mecum sunt, in Domino salutem.

1. Debitum flagito epistolæ quam misi; et volui primo illud discere quod interrogavi, et postea hoc requirere. Audi rem, quia dignaris, quæ me fecit impatientem, ut et id festinarem nosse, si fieri potest, in hac vita. Quemdam puerum habui presbyteri Armeni Melonitani filium notarium: hunc jam sæculo se mergentem, nam scholastico proconsulis excipiebat, per meam eruit Deus humilitatem. Fuit quidem, ut puerilis ætas habet, promplus, aliquantulum inquietus, et accedente ætate (nam vigesimo et secundo anno solvitur), ita eum gravitas morum, et custos bona vita ornavit, ut satis delectet ejus habere memoriam. Erat autem strenuus in notis, et in scribendo bene laboriosus, studiosus quoque esse cœperat lectionis, ut ipse meam tarditatem causa legendi nocturnis horis exhortaretur; nam aliquanto tempore noctis mihi ipse legebat, cum omnia siluissent: nec volebat præterire lectionem, nisi intellexisset, et tertio et quarto repetebat, et nec dimittebat, nisi sibi apparuisset quod quærebat. Cœperam eum non quasi puerum et notarium habere, sed amicum quemdam satis necessarium et suavem. Delectabant enim me fabulæ ipsius.

2. Optabat quoque quod ei præstitum est, dissolvi et esse cum Christo (Philipp. 1, 23). Nam ægrotavit sexdecim diebus apud parentes suos, et memoriæ vi de Scripturis pene tota ægritudine loquebatur. Sed ut ad finem vitæ proximus esse cæpit, psallebat audientibus omnibus, « Desiderat et properat anima mea ad atria Dei » (Psal. LXXXI, 3); et post hæc iterum psallebat, «Impinguasti in oleo caput meum; et poculum tuum inebrians quam præclarum est (Psal. xx11, 5) ! » Ibi fuit occupatus; hac se oblectabat consolatione. Deinde cum solvi cœpisset, signare se cœpit in fronte, ita ut sic descenderet manus ad os quod sibi cupiebat signare, cum jam interior homo, et bene renovatus de die in diem, domum luteam dimisisset. Mihi tantum gaudium accrevit, ut arbitrer quod dimisso proprio corpore in meum animum ingressus sit, et ibi mihi quamdam luciditatem præsentiæ suæ præstet, quia liberatione et securitate illius nimis gaudeo; dicit non potest. Non enim levem ei exhibui sollicitudinem, timens ætati adolescentis. Nam curavi ex eo quærere, ne forte feminæ contagione fuisset pollutus: liberum se esse testatus est, magis ut nostrum gaudium cumularetur. Solutus est ergo. Exsequias præbuimus satis honorabiles, et dignas tantæ animæ ; eam per triduum hymnis Dominum collaudavimus super sepulcrum ipsius, et redemptionis Sacramenta tertio die obtulimus.

3. Sed ecce post biduum quædam vidua honesta Urbica de Figentibus, quæ duodecim se annos viduam dicebat, ancilla Dei, somnium vidit tale. Videt quemdam diaconum ante quadriennium corpore exutum, cum servis et ancillis Dei virginibus et viduis palatium præparare. Ornabatur autem, ut claritas loci fulsisset, et locus omnis argenteus putaretur. Cum illa studiosius interrogasset cuinam hoc præpararetur; respondit ille diaconus, puero qui hesterno consumptus est, filio presbyteri præparari. Et in eodem palatio quemdam senem candidatum apparuisse, qui juberet duobus candidatis ut pergerent, et corpus ablatum de sepulcro ad cœlum leva

corpore dixerim.

rent. Cumque, inquit, de sepulcro corpus fuisset assump- xvn, 3), cum constitissent. Quanquam et in apocryphis, tum atque in cælum levatum, ramos rosarum virginum et in secretis ipsius Moysi, quæ scriptura caret aucto(sic enim clausæ appellari solent) de eodem sepulcro ritate, tunc cum ascenderet in montem ut moreretur, surrexisse.

vi corporis efficitur, ut aliud esset quod terræ mandare4. Narravi quid fuerit gestum. Modo quæstione mau- tur, aliud quod angelo comitanti sociaretur. Sed non dire dignare, et doce quod quæro. Cogit enim me istius satis urget me apocryphorum præferre sententiam illis animæ migratio talia percunctari. Cum in corpore su. superioribus rebus definitis. Videndum ergo, el sive aumus, est nobis sensus interior solers pro agilitate studii ctoritate sive ratione indagandum quod quæritur. Sed nostri; et lanto vigilantior et ferventior, quanto fueri. dicitur quod resurrectio futura ostendat eam omni cormus studiosiores, et adhuc impedimento corporis retar- pore caruisse. Nec satis impedit, quandoquidem illi Andari nos videtur esse probabile. Quis autem omnia quæ geli, qui invisibiles etiam sunt, cum corporibus apparere animus ex corpore patitur, poterit enarrare? Inter has voluerunt et videri, et quæcumque illa posilio corporum turbas et molestias, ex suggestionibus, ex tentationibus, sit, eorum spiritibus digna, tamen apparuerunt ad Abraex necessitatibus, diversisque calamitatibus venientes,

ham (Gen. xvii, 2) et ad Tobiam (Tob. XII, 15). Ita fortitudinem suam non deserit animus: resistit, vincit; fieri potest ut resurrectio quidem carnis istius, quæ bene aliquando vincitur. Tamen quoniam meminit sui,agilior creditur futura sit, tamen sic anima illa reddatur, ut et sollicitior efficitur excitatus tantis laboribus, et rum- corpore aliquo nunquam caruisse reperiatur. Cum enim pit quosque nodos malitiæ, et transit ad meliora. Quid

ex quatuor elementis corpus ipsum constet, unum videdicam dignatur intelligere Sanctitas tua. Ergo cum in tur amittere, calidum scilicet, cum e corpore isto mihac vita sumus, talibus egestatibus impedimur, et ta- grare videatur. Nam remanet quod lerrenum est, el men, sicut scriptum est, « supervincimus per eum qui liquor non deest ; nec frigidæ materiæ elementum abest : dilexit nos » (Rom. viii, 37). Exeuntes de corpore, et solum illi eximitur calidum; quod forte secum ipse ani. onus omne, et agile peccatum evadentes, qui sumus ? mus trahit, si de loco ad locum migrat. Hoc interim de

5. Et primum quæro utrum aliquod corpus sit, quod rem incorpoream, hoc et ipsius animæ substantiam non 7. Videtur quoque mihi quod si in corpore positus, deserat, cum dimiserit hoc terrenum corpus, ne forte ut jam dixi, veyeto, strenua utitur mentis intentione, de quatuor unum sit, aut aerium, aut ætherium. Cum

quanto magis expeditus, agilis, vegetus, fervens, streenim incorporea sit anima, si omni corpore caret, jam nuus, intentus erit, et capucior efficitur ac melior, ut in una est omnium. Et ubi erit ille dives purpuratus, et corpore positus gustaverit virtutem ! Quo deposito ma: Lazarus vulneratus ? Quomodo etiam meritis discernen- gis quoque abstersa nube, totus serenus effectus est, in tur, ut ille peenam, ille gaudium habeat, si una ' ex om- tranquillitate sine tentatione positus, videal quod desinibus incorporeis apparuerit anima : si tamen figurate deraverit, amplexetur quod amavit. Recordetur quoque illa significata non sunt. Certum est autem, quæ locis et amicorum, et quos jam præmiserat, agnoscat, et quos tenentur corporibus tenentur, ut ille dives in flamma, et post se dimisit : forte sic est ; ergo nescio, discere quæro. pauper ille in sinu Abrahæ (Luc. xvi, 19, 22). Si loca Satis autem me perturbat, si soporem quemdam accipit sunt,corpora sunt, et in corporibus animæ sunt; in cor. animus ipse, ne talis sit, qualis cum dormit in corpore pore autem si pænæ vel præmia in conscientiis sunt.

constitutus, quasi sepultus, et in spe tantum vivens : Quævis est ista una anima, effecta ex multis animis, cæterum nihil habens, nihil sciens ; maxime si somnio affligatur', et lætetur in una, ut appareat substantia ex nullo pulsetur. Quæ res vehementer terret, et quasi mullis animis collecta ; aut si hoc dicitur quemadmodum exstinctum indicat animum. una res animus incorporeus, et in eo memoria est, et 8. Illud etiam quæro, si corpus habere fuerit indagavoluntas, et intellectus, et omnes causæ incorporeæ tus, utrum et aliquo sensu non careat? Certe si non odoo sunt, et habenl officiorum congruam portionem , nec randi necessitas ei, ut puto, ingeri potest, neque gritamen altera alteram impedit. Utcumque puto posse standi, sed nec tangendi : dubito remanere videndi et responderi, ut et aliquas pænæ, et aliquas præmia co- audiendi. Nam quid est quod audire dicuntur dæmones, mitentur in una ex multis animis collecta substantia. non in omnibus quod vexant, nam in his quæstio est,

6. Aut si non ita est,quid impedit si unusquisque ani- sed etiam cum apparent in corporibus suis ! De visu mus, cum corpore hoc solido caret, aliud habeat corpus, autem quomodo transeunt de loco in locum, si corpus ut ipse animus semper aliquod corpus animet; aut quo habent, si sensu visibili duce carent ? Pulas non ita sunt transitum facit, si ulla regio est ad quam eum necessi- animæ humanæ cum de corporibus egrediuntur, ut et tas ire compellit? Quandoquidem et ipsi Angeli nec corpus aliquod habeant, et sensu aliquo non careant ? multi dici possunt, si non corporibus numerentur ; ut Quid est et illud, quod plerique mortui visi sunt in ait ipsa Veritas in Evangelio, « Possem rogare Patrem domibus ita ingredi, ut soliti sunt, aut per diem, aut meum ut duodecim mihi legiones angelorum misisset » per noctem a vigilantibus, ad ambulantibus ? Non hoc (Matth. XXVI, 53). Deinde cum constet Samuelem in semel audivi, et illud quod dicitur plerumque in quacorpore fuisse visum, quando excitatus est ad petitionem dam particula noctis, in locis in quibus humala curSaül (I Reg. xxvi, 14); et Moysen, cujus corpus se- pora sunt, et maxime in basilicis peri tumultus et orapultum est secundum Evangelium, manifestum sit in tiones. Non enim ab uno hoc audisse me memini; corpore eum venisse ad Dominum in monte (Matth. testis est visionis istius vir quidam sanctus presbyter, qui I Lov., summa. Sed verius Ms. Vatic., si una,

multitudinem talium de baptisterio exeuntium in corpo· Vatic. codex habet, proportionem.

ribus lucidis, et postea in medio ipsius ecclesiæ orationes

nam

adverlerit. Hæc ergo omnia aut illi nostræ inquisilioni posse, illa res, ut puto, ostendit, quia Deus solus omni favent, aut si fabulæ suni, mirum : tamen vellem ali- corpore semper caret. Post transitum aulem animam, quid ex hac re nosse, quia veniunt, et visitant, et viden- quam magis vigilantiorem fore arbitror, erpositio tantæ tur exceptis somniis.

molis corporeæ ostendit ; tunc enim in actione et cogni. 9. Ex quibus alia nascitur quæstio. Non enim modo

tione expedita lanto vinculo, ut puto, apparet præstanphantasiam ego curo, quam sibi cor ineruditum fingit :

tior, et omnis illa quies spiritualis, omnibus perturbavisitationes Loquor. Quomodo apparuit Joseph per som

lionibus et erroribus liberam demonstrat, non marcidam, nium (Matth. 1, 20), quomodo plerique visitati sunt. Sic

et quasi segnem, el torpidam, et implicatam facit : ergo et nostri quos præmisimus aliquando veniunt, ipsi quippe cui sufficit perfrui etiam ipsa liberlale quam apparent per somnium, et loquuntur. Nam memini me adepta est, cum mundo et corpore caret ; nam intelleego ipse, et Profuturum, et Privatum, et Servilium, clum ea pasci, el ponere os spirituale ad fontem vitæ quos memini sanclos viros de monasterio præcessisse',

prudenter diristi, ubi est felix et beata proprietate mentis loculos mihi, el ita factum fuisse ut dixerunt. Aut si

suæ. Nam aliquando ego Servilium fratrem post ejus aliquis spiritus melior est, qui eorum figuram assumit,

eritum per somnium vidi adhuc positus in monasterio, et mentem visitat, viderit ille cui omnia nuda a summa

qui dixit quod nos per rationem laboremus tendere ad cervice sunt. Siquid ergo de his omnibus tuæ Sanctitati intellectum, se autem et tales in ipsa contemplationis de

lectatione manere. Dominus per rationem loqui dignabitur, rogo ut facere me digneris participem hujus scientiæ. Præterire au

12. Peto quoque ut quot modis sapientia dicatur, tem et hoc nolui ; forte enim pertinet ad inquisitionem

ostendas mihi ; ut sapientia Deus, ut sapientia animus meam.

sapiens, quomodo dicitur ut lux, ut sapientia Beseleel

qui fabricatus est Tabernaculum, vel unguentarium, ut 10. Puer ipse de quo agitur, tempore quo solveba.

sapientia Salomonis, vel si qua est alia, et quid invicem tur, exhibitus quodammodo pergit. Nam videtur per somnium condiscipulus et conlector ipsius, cum quo mihi

distent : et utrum una illa sapientia æterna cum Patre oxcipiebat, qui jam ante octo menses corpore erat exem

in his gradibus intelligenda sit, quomodo diversa munera

dicuntur Spiritus sancti qui dividit unicuique propria plus, venisse. Cum interrogaretur ab eo qui eum tunc

prout vult. An excepta illa sola sapientia quæ facta non cernebat, cur advenisset ; ait ille, Ad amicum meum

est, istæ factæ sunt, et propriam habent substantiam? hunc ducendum veni : et ita factum est. Nam et in domo

an effecta sunt et ex definitione operis acceperunt ? Multa ipsa seni cuidam pene vigilanti, apparuit homo laurum portans in manu, scriptum. Al ubi ille visus est, adjun- pientiam dictandi, et ad nos celeriter scribendi. Imperite

requiro; det tibi Dominus et gratiam inveniendi, et sagitur adhuc quod post exitum pueri, pater ipsius pre

et rustice scripsi : sed quia dignaris nosse quid quæram, sbyler cum sene Theasio in monasterio esse cæperant

per Christum Dominum obsecro ut in his corrigas me, consolandi se gratia, sed post lertium diem pueri de

et doceas quod intelligis me scire cupere. functi, videtur idem puer ad monasterium ingressus, et a quodam fralre per quoddam somnium interrogatur

EPISTOLA CLIX* (a). utrum sciret se fuisse mortuum ? Dixit se scire. Utrum

Augustinus Evodio, respondens ad quæstiones de anima fuisset a Deo receplus ? Et hoc secum magna retulit gra

soluta corpore, et de visis prodigiosis. tulatione. Cumque causa quæreretur cur advenisset, ait tunc ille : Missus sum ut exhibeam patrem meum. Evi

Domino beatissimo,et venerabili ac desiderabili fragilat cui hæc ostendebantur,et narrat.Pervenit usque ad

tri ac consacerdoti meo Evodio, et tecum fratribus, aurem episcopi Theasii. Qui permolus objurgavit dicen

AUGUSTINUS, et mecum fratres, in Domino salu

tein. tem, ne facile perveniret ad aurem presbyteri,et perlurbaretur tali nuntio. Quid diu ? Post dies forte quatuor 1. Frater iste nomine Barbarus, servus Dei est visitationis cum loquitur, nam modicam senserat febri- jam diu apud Hipponem constitutu3,et verbi Dei ferculam, periculum nullum erat, medicus aberat, qui pe- vidus ac studiosus auditor. Desideravit ad tuam Sannitus sollicitudinem nullam esse testaretur : at ubi se in ctitatem litteras nostras;in quibus tibi eum in Domino lectum inclinavit, solutus est idem presbyter.Nec taceo, commendamus, tibique per eum salutem debitam et in hoc ipso die quo puer solvebatur, petit patrem ad dicimus. Litteris autem Sanctitatis tuæ, quibus inpacem, et petit tertio, el in singulis osculis dicebat pa- gentes, texuisti quæstiones, respondere operosissitri, Pater, dicamus Deo gratias ; et palrem cogebat ut mum est, etiam otiosis, et multo majore quam nos pariler secum dixisset, quasi communem exhortans ad sumus, præditis facultate disserendi et acrimonia migrandum ex hac vita. Nam inter utrosque septem dies intelligendi. Duarum sane epistolarum tuarum quimedii numerantur. Quid fiet de tantis rebus ? Quis erit bus multa et magna conquiris, una nescio quomodo occultarum istarum causarum fidelissimus magister ? aberravit, et diu quæsita non potuit reperiri : altera Æstus cordis mei refundit se tibi in tempore angustiæ. vero, quæ inventa est, habet commendationem suaDispensatio exitus pueri, ejusque patris est manifesta, vissimam servi Dei boni et casti adolescentis, quoquia duo passeres non cadent ad terram sine voluntale modo ex hac vita inigraverit, et quibus visionum Patris (Matth. x, 29). 11. Animam ergo omni corpore carere penitus non * Recensita ad bl.cc. cb. ff. gg. r. sb. vc. duos t. tres

v, et ad Am, Bad. Er. Lov.

(a) Alias 100 : quæ autem 159 erat, nunc 133. Scripta ! Vatic. Mss., processisse.

postsuperiorem.

fraternarum attestationibus meritum ejus vobis insinuari potuerit. Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quæstionem, utrum cum aliquo corpore egrediatur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri, vel locis corporalibus contineri. Hujus igitur rei tractatus, si tamen ad liquiduma talibus quales nos sumus, examinari potest, curare atque operam negotiosissimam postulat, ac per hoc mentem ab his occupationibus oliosissimam.Si autem breviter vis audire quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore.

2. Visiones autem illæ, futurorumque prædictiones quomodo fiant, ille jam explicare conetur,qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat. Videmus enim, planeque cernimus in eo fieri rerum multarum visibilium, et ad cæteros corporis senius pertinentium, innumerabiles imagines: quæ non interest quam ordinate vel turbide fiant; sed tantum quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quomodo fiant quisquis potuerit explicare (quæ omnia certe quotidiana sunt atque continua), audeat præsumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis visis. Ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat explicare sufficio. Non cum ad te dictarum hanc epistolam, teipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quomodo possis his verbis moveri, secundum notitiam quæ mihi de te inest,imaginabar; atque id quonam modo in animo meo fieret,capere ac investigare non poteram, certus tamen non fieri corporeis mulibus, nec corporis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret : hoc interim habeas, ut ab occupato et festinante dictarum. In duodecimo autem libro eorum quos de Genesi scripsi, versatur hæc quæstio vehementer, et ex multis rerum expertarum atque credibiliter auditarum exemplis disputatio illa silvescit. Quid in ea potuerimus vel effecerimus, cum legeris, judicabis; si tamen Dominus dignabitur donare ut eos mihi libros, quantum possum congruenter emendatos, jam liceat edere, et multorum fratrum exspectationem non jam longa disputatione suspendere.

3. Narrabo autem unum aliquid breviter unde cogites.Fraternoster Gennadius, notissimus fere omnibus, nobisque charissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit, et Romæ suæ artis exercitatione præpolluit, ut hominem religiosum nosti, atque erga pauperum curam impigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis retulit, cum adhuc esset adolescens, et in his eleemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem. Hujus igitur mentem et opera misericordiæ quoniam Deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus juvenis et dignus intendi eique dixit: Sequere me. Quem dum sequeretur, venit ad quamdam civitatem, ubi audire cœpit a dextera parte sonos suavissimæ cantilenæ, ultra solitam notamque suavitatem; tunc ille intento quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque

sanctorum: sinistra autem parte quid se vidisse retulit, non satis memini. Evigilavit, et somnium fugit 1, tantumque de illo quantum de somnio cogitavit.

4. Alia vero nocte, ecce idem ipse juvenis eidem rursus apparuit, atque ab illo utrum cognosceretur interrogavit: respondit iste quod eum bene planeque cognosceret.Tunc ille quæsivit ubi se nosset.Nec memoriæ defuit quid iste identidem responderet; totum. que visum illud, hymnosque sanctorum ad quos audiendos eo duce venerat,qua recentissimos recordabatur facilitate narravit. Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset, an vigilans respondit, in somnis. At ille, Bene, inquit, recolis: verum est, in somnis illa vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scias. Hæc cum audisset iste, ita esse credidit, atque id responsione firmavit. Tunc qui hominem docebat, adjecit et ait : Ubi est modo corpus tuum? Ille respondit: In cubiculo meo. Scisne, inquit ille, in eodem corpusculo nunc illigatos esse, et clausos, et otiosos oculos tuos, nihilque illis oculis te videre? Respondit : Scio. Tunc ille Qui sunt ergo, inquit, isti oculi quibus me vides? Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. Cui hæsitanti, ille quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit; et continuo : Sicut,inquit, illi oculi carnis tuæ utique in dormiente atque in lectulo jacente, nunc vacant, nec aliquid operantur, et tamen sunt isti quibus me intueris, et ista uteris visione ; ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuæ vita tibi inerit qua vivas, sensusque quo sentias. Cave jam deinceps ne dubites vitam manere post mortem. Ita sibi homo fidelis ablatam dicit hujus rei dubitationem: quo docente, nisi providentia et misericordia Dei?

[ocr errors]

5. Ista narratione dixerit aliquis tantæ rei nos non solvisse, sed vinxisse quæstionem. Verumtamen cum his verbis credere, vel non credere, liberum cuique sit; seipsum quisque habet, quo se avocet ad profundissimam quæstionem. Et vigilat homo, et dormit homo quotidie, et cogitat homo: dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus similia motibus corporum, nec tamen materie corporali ; dicat si potest.Si autem non potest,quid se præcipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam,cum continua et quotidiana non solvat? Ego autem, quamvis quo modo fiant ista veluti corporea sine corpore, verbis prorsus explicare non possim ; tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem quo modo discernerentur quæ videntur aliquando per spiritum, et per corpus videri putantur; quove modo distinguantur visa eorum quos error velimpietas plerumque deludit, quando visis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur! quorum exempla si commemorare voluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset. In Domini misericordia vegeteris, domine beatissime, et venerabilis et desiderabilis frater.

In Mss. prope omnibus, et somnium ut fuit; forte pro aufugit. Edd., auxisse. At in Mss. melioris notæ, vinxisse.

« PredošláPokračovať »