Obrázky na stránke
PDF

affinitate erat conjunctus. Decessit Persius vel septimo vel octavo anno imperii Neronis A. U. C. 815. Auctor vitæ ejus memoriæ proditum reliquit, eum in pueritia Prætertam et Odoiporicom librum unum et paucos versus in socrum Thraseae Arriam matrem, quæ se ante virum occiderat, scripsisse, quæ omnia Cornuto auctore a matre Persii abolita sint. Porro, raro Persium et tarde scripsisse, librumque, quem nunc etiam habemus, ultimam manum ejus non esse expertum. In hujus ultima parte versus aliquot esse demtos, ut finitus videretur, Cornutumque ipsum nonnulla correxisse, Cæsioque petenti, ut ederetur liber, edendum tradidisse. Continet hic liber, a Quintiliano et Martiale laudatus,'* præter prologum sex satiras, non pari omnes dignitate, quarum prima ex duarum laciniis composita videtur, etiam ex quarta non pauca intercidisse probabile est. Ut accuratius de illis satiris judicare possimus, age videamus paucis, quid et qualis sit satira aut satiricum genus, quod a Romanis inventum, excultum et perfectum est. Carminis genus, quod satiræ nomine insignitum est, hoc habet propositum, ut mores emendet, eoque a libello seu carmine famoso differt, quo id agitur, ut aliquis indigno more infamia aspergatur. Verum ratio, qua satiricus utitur, non in eo posita est, ut præcepta tradantur virtutis, mores candidi laudentur, vitaeque honestas commendetur, verum 'diversam viam ingreditur, ridet stultitiam, carpit improbos mores, scelera flagellat, atque, ut breviter dicam, τὸ ἐλεyxrixòv satirico propositum est. Ad hanc rem non argumenta adhibet, ut morum præceptor in scholis, aut turpitudinem vitio

[ocr errors][merged small][merged small]

rum communi ratione describit, sed omnes artes assumit, quibus poëta uti possit et debeat, omnia loca et regiones quasi ridiculi, invidiæ et indignationis perscrutatur, eaque inde depromit, quibus lectoris animum, quocumque velit, flectat, simulque teneat atque delectet. Neque vero de universo vitiorum genere agit poëta, sed ut cum personis juncta esse soleant, loco quoque et tempore definito. Personæ possunt esse vel fictæ, ad vivum tamen expressæ, vel veræ, turpitudine notæ atque insignes. Quo id assequitur poëta, ut paucis tantum lineis ductis vividissima vitiorum imago eorumque turpitudo et deformitas ante oculos obversetur, cum hominis, cui ea insunt, sentiendi, cogitandi et agendi rationem velut oculis contemplari videamur. Omnes imagines et similitudines, quibus utitur, e vita communi petitæ, aptæ atque insignes debent esse, omniaque, quæ proferuntur, ita temperanda sunt, ut agi videantur, non narrari. Ratio, qua res tractari possint, multiplex est, partimque a poëtæ indole et natura, partim ab argumenti ratione pendet. Semper autem impetu aliquo ductus satiricus videri debet vel ridendi vel carpendi, occasionemque oblatam arripuisse, non quæsivisse; optimum igitur dicendi genus, quod adhibere possit, hoc est, quod sponte et e re natum, non diu quaesitum videtur. In quo etiam nec acerbitas nocet nec acrimonia, si res ita postulat, dummodo salibus et urbanitate quadam temperata sit, ne in mera convicia res abeat. Si vero studium apparet, omnis satiræ vis quodammodo debilitatur et frangitur, præsertim id genus, quod risu et facetiis hominum stultitiam exagitat. Est quidam rerum ordo, qui primo aspectu solutus esse videtur ac liber, qualis esse solet, cum ipsi quieti imaginandi facultati permittimus in latissimum rerum campum, quacumque lubet, expatiari, quo tunc in animo res rebus, imagines imaginibus succedere soleant, prout vel simul junctæ fuerint, vel similitudine aliqua copulatæ sint. Hunc ordinem imitabitur satirarum scriptor, summamque artem in omni artis suspicione amovenda declarabit. His lineis de universo genere satirico ductis, ad nostrum. Persium redeamus, pauloque accuratius de eo genere disseramus, quod ille secutus est. Videamus igitur primum de argumentis, quæ tractanda sibi proposuit, in quorum delectu magna cautio habenda est poëtæ. Debent enim esse ejusmodi, ut per se jam lectorem quodammodo alliciant, nota quidem atque insignia, ita tamen animo comprehensa, ut novitatis quoque gratiam habeant, quanquam vel negligentius circumspicienti ubique obvia videantur. In prima satira egit Noster de importuna scribendi et recitandi cupidine, ac de pravo et corrupto venustatis et pulchritudinis judicio. In secunda de precibus improbis et ineptis. Tertia desidiosam et mollem Romanam juventutem perstringit; quarta regnandi cupiditatem rerumque publicarum curam, eorum omnium ignaram, quibus niti debeat. In quinta de vera libertate agitur ; in sexta de legitimo divitiarum aut rei familiaris usu. In prima, tertia, quarta et sexta non tam in delectu rerum peccasse Persium dixerim, quam in tractatione; tamen in tertia et sexta meo quidem sensu felicius versatus est. Secundæ satiræ argumentum minus aptum videtur satirico poëtæ, ei præsertim, qui pietatis sensu tam vehementer imbutus est, quam Persius ; quanquam Juvenalis et hoc satis commode tractavit, verum declamatoria ratione magis quam satirica. Luciano risori melius res processit. Sed in quintæ satiræ argumento deligendo, non e vita communi, verum e Stoicæ disciplinæ penetralibus depromto, cujus sacris me ipse quidem satis initiatus fuisse videtur, maxime forsan peccavit. Disputatio enim, quæ subtili rerum a communi usu remotarum , finitione nititur, in qua animus vel maxime ab oculorum et aurium consuetudine avocandus est, per se jam omnem poëticam tractationem respuit; quique eam nihilominus tamen tentaverit, is neque apud disciplinæ rudes neque apud philosophos gratiam inibit. Ejusmodi enim quæstiones verbis scholæ omissis, ut poëtæ par est, commode tractari vix possunt; nec quivis lector subtilis orationis sensum capere valet, nisi Stoicam rationem quasi in numerato habeat. Videmus quidem Persium operam dare, ut scholasticis com

pedibus liber ita loquatur, ut rem vel rudibus aperiat; verum ipsa ejus contentio, cum felici successu destituatur, ingrata est lectori, officitque interdum voluptati, quam ex quibusdam locis satis feliciter tractatis alioquin capere potuisset. Atque tota hæc res, cum per se difficillima sit, si cuiquam unquam, ei tantum prospere cedere potest, qui id, quod tractare vult, penitius ipse inspexerit, ut ea seponat, quæ omnino vulgarem rationem non capiant, reliqua ad captum multitudinis accommodet, magisque sensibus lectorum quam intellectui consulat. Secundæ, quintæ, et sextæ satiræ epistolarum forma imduta est; sunt tamen proprie disputatiunculæ poëticæ, ad Macrinum, Cornutum, et Bassum missæ, ex cogitatione aliqua graviori, fortuito quasi scribenti oborta, quam statim arreptam longius prosequeretur, natæ. Iniquum videtur statuere, Persium in his Horatianam epistolam imitari vohuisse, verum, quod sibi proposuerit, non fuisse assecutum. Horatianas satiras ab epistolis ejus et rebus, quæ utroque genere continentur, et expositionis ratione diversas esse, jam viderunt veteres,'* nuperque Morgenstern doctam disputationem de discrimine earum instituit.'* Non exigenda hæc Persii ratio est ad eam formam, quam lectis Horatii aut Juvenalis epistolis forsan animus complexus sit; cum rationes et viæ, quibus poëtæ res tractandas efferre possint,

[ocr errors][merged small][merged small]

innumerabiles sint, nec ad certum numerum natura astrictæ, præceptaque et regulæ hujus vel illius formæ aut imitatoribus aut lectoribus tantum scribantur, ut habeant, quod sequantur, aut ad quod in legendo attendant, non poëtis, qui libero cursu, quo impetus et Musæ ducant, sequuntur. Illæ satiræ aut epistolæ ad amicos missæ eo consilio scriptæ sunt, ut ipsi quasi inscriptionis honore amicique pietate gauderent, lectores vero, quorum ratio præcipue habita est, lectionis fructum colligerent. Neque eorum opinio mihi probatur, qui perhibent, Persium eum rerum ordinem in satiris servare, quem dialectices regulæ præscribant. Videtur potius in hac re philosophus non satis accuratus et subtilis, simulque poëta non satis solutus ac liber. Unusquisque statim, quacumque satira perlecta, animadverterit necesse est, Persium non uno tenore argumentum detexuisse, sed in singulis partibus elaborasse, prout quæque illi in mentem venerit, easque curiose interdum et diligenter ita expolivisse, ut ubique ornatum poëtæ vel in singulis verbis agnoscas, deinde eas, neglecta arte, quæ in commissura celanda cernitur, composuisse, ut primo aspectu totius operis partes appareant. Qua ex re colligas, inventionis ubertate rerumque copia magis illum destitutum fuisse, quam rerum singularum tractandi arte, qua probe instructus grammaticorum et rhetorum scholas reliquisse videtur. Poëtices porro ratio postulat, ut res, quas mente tantum et ratione videmus, ita tractentur et exponantur, ut omnia videantur in ea esse mutata, quæ sensibus percipi possint. In quo genere Persius ab Horatio longe a tergo relinquitur: ad quos enim scopulos ille temere naufragium sæpe fecit, eos prudenti consilio hic semper evitavit. Oblitus est Persius, eas philosophiæ partes, quæ in rebus contemplandis positæ sunt, eaque principia recondita, quibus morum disciplina nititur, non esse res vulgi, ineptumque esse, multitudinem harum rerum judicem constituere, coram quo philosophi causam suam agant. Etenim in hujusmodi judicio facilius esse, illas res in risum et jocum vertere, quam gravi disputatione causam obtinere, Horatius non uno in

« PredošláPokračovať »