Obrázky na stránke
PDF
ePub

perpetratum est in aperto. uerum est enim quod scriptum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. illa prorsus ruina, quae fit in occulto, praecedit ruinam, quae est in manifesto, dum illa ruina esse non pustatur. quis enim exaltationem ruinam putat, cum iam ibi sit defectus, quo est relictus excelsus? quis autem ruinam esse non uideat, quando fit mandati euidens atque indubitata transgressio? propter hoc deus illud prohibuit, quod cum esset admissum, nulla defendi posset imaginatione iustitiae. 10 et audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui iam sibi placendo ceciderant. salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando fleuit, quam sibi placuit, quando praesumsit. hoc dicit et sacer psalmus: imple facies eorum ignominia, 15 et quaerunt nomen tuum, domine, id est, ut et tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quaerendo suum.

Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi 20 homines, quorum et illa dixit: serpens seduxit me, et manducaui, et ille dixit: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. nusquam hic sonat petitio ueniae, nusquam imploratio medicinae.]

[blocks in formation]

CCXXIII.

EX EPISTVLA DE TRINITATE AD CONSENTIVM.

242 Cogitationis carnalis compositionem uanumque figmentum ubi uera ratio labefactare incipiet, continuo intus illo adiuuante atque inluminante qui cum talibus idolis in corde 5 nostro habitare non uult, ita ista confringere atque a fide nostra quodam modo excussare festinamus, ut ne puluerem quidem ullum talium phantasmatum illic manere patiamur.

Quam ob rem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti ipsi intrinsecus ueritate lucente haec falsa esse per- 10 spicimus, fides in nostro corde antecessisset, quae nos indueret pietate, nonne incassum quae uera sunt audiremus? ac per hoc, quoniam id quod ad eam pertinebat fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum quae inquirebat inuenit. falsae itaque rationi non solum ratio uera, qua id quod credimus 15 intellegimus, uerum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. melius est enim quamuis nondum uisum credere quod uerum est, quam putare te uerum uidere quod falsum est. habet namque fides oculos suos, quibus quodam modo uidet uerum esse quod nondum uidet, 20 et quibus certissime uidet nondum se uidere quod credit. porro autem qui uera ratione iam quod tantummodo credebat

2 ex] om. P

consentium A

cetera

post Consentium

1 cap. CCXXV A CCXLII P CCXLIII Gv de trinitate ex epistola A add. MV: et si non nocet quomodo eis prosit cum baptizantur parentum fides quorum eis non potest obesse perfidia; cf. cap. CCXXI 3 cogitationes V carnales AVv figmentum] firmamentum v 4 uera ratio] ueneratio v labefactari v incipiet V: incipit Pv coeperit A 6 confingere (r ras.) P atque] om. A

[blocks in formation]

a AP:

7 excussare scripsi (cf. Rönsch l. c.

festinemus v

remanere APv

lucente] luce ne v

i

15 rationi] ratione (corr. m. 2)
18 te] om. v
19 uideri v

puluere V 9 ratione v

praespicimus

A ratio V

21 et] ex v

intellegit, profecto praeponendus est ei qui cupit adhuc intellegere quod credit. si autem nec cupit et ea quae intellegenda sunt credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit ignorat. nam pia fides sine spe et sine caritate esse non 5 uult. sic igitur homo fidelis debet credere quod nondum uidet, ut uisionem et speret et amet.

Et uisibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc uidenda sperantur, sed facta et transacta creduntur. sicut est illud, quod 10 Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit, nec iam moritur et mors ei ultra non dominabitur. ea uero quae nondum sunt, sed futura sunt, sicut nostrorum spiritalium corporum resurrectio, ita creduntur, ut etiam uidenda sperentur, sed ostendi modo nullo possunt modo. quae uero ita 15 sunt, ut neque praetereant neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt inuisibilia, sicut iustitia, sicut sapientia, partim uisibilia, sicut Christi immortale iam corpus. sed inuisibilia intellecta conspiciuntur ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo uidentur et, cum uidentur, multo 20 certiora sunt quam ea quae corporis sensus attingit; sed ideo dicuntur inuisibilia, quia oculis istis mortalibus uideri omnino non possunt. at illa quae uisibilia sunt permanentia possunt, si ostendantur, etiam his mortalibus oculis conspici, sicut se discipulis post resurrectionem dominus ostendit, sicut etiam 25 post ascensionem apostolo Paulo et diacono Stephano.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Proinde ista uisibilia permanentia ita credimus, ut, etiam si non demonstrentur, speremus ea nos quandoque uisuros, nec ea conemur ratione intellectuque comprehendere, nisi ut ea, quia uisibilia sunt, ab inuisibilibus distinctius cogitemus; et cum cogitatione qualia sint imaginamur, satis utique noui- 5 mus ea nobis nota non esse. nam et Antiochiam cogito incognitam, sed non sicut Carthaginem cognitam; illam quippe uisionem cogitatio mea fingit, hanc recolit, nequaquam tamen dubito, siue quod de illa testibus multis, siue quod de ista meis aspectibus credidi. iustitiam uero et sapientiam et quid- 10 quid eius modi est non aliter imaginamur, aliter contuemur, sed haec inuisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus sine ullis formis et modulis corporalibus, sine ullis liniamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus siue finibus siue spatiis infinitis. ipsumque lumen, quo 15 cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus attingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intellegentia con- 20 templetur: hoc ergo lumen, ubi haec cuncta diiudicantur, non utique sicut huius solis et cuiusque corporei luminis fulgore per localia spatia circumquaque diffunditur mentemque nostram quasi uisibili candore conlustrat, sed inuisibiliter et ineffabiliter, et tamen intellegibiliter lucet tamque nobis certum 25 est, quam nobis efficit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

21 deiudicantur A 22 fulgor AP1v 25 et tamen intellegibiliter]

om. MV

26 efficit V: efficet A effecit v

quae] quo v

Cum igitur tria sint rerum genera, quae uidentur, unum corporalium, sicut hoc caelum et terra et quidquid in eis corporeus sensus cernit et tangit, alterum simile corporalibus, sicut sunt ea quae spiritu cogitata imaginamur, siue recordata 5 uel oblata quasi corpora contuemur; unde sunt etiam uisiones, quae uel in somnis uel in aliquo mentis excessu his quasi localibus quantitatibus ingeruntur; tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus neque habeat ullam similitudinem corporis, sicuti est sapientia, quae mente intellecta 10 conspicitur et in cuius luce de his omnibus ueraciter iudicatur: in quo istorum genere credendum est esse istam quam nosse uolumus trinitatem? profecto aut in aliquo aut in nullo. si in aliquo, eo utique quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia. quod si donum eius in nobis est et minus 15 est quam illa summa et incommutabilis quae dei sapientia dicitur, puto quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem. si autem aliquis splendor eius in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque eius per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omni20 bus corporibus et ab omnibus corporum similitudinibus secer

namus.

Si autem in nullo istorum genere esse putanda est ista trinitas et sic est inuisibilis, ut nec mente uideatur, multo minus de illa huius modi opinionem habere debemus, ut eam 25 rebus corporalibus uel corporalium rerum imaginibus similem esse credamus. non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac disparilitate na

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »