Obrázky na stránke
PDF
ePub

Jam liber, et bicolor positis membrana capillis,
Inque manus chartæ nodosaque venit arundo.
Tunc queritur, crassus calamo quod pendeat humor;
Nigra quod infusa vanescat sepia lympha;
Dilutas queritur geminet quod fistula guttas.

O miser, inque dies ultra miser! huccine rerum

10

15

et pergamenum duplici colore, pilis depositis, et papyrus, et calamus nodos habens manibus inseruntur. Tum conqueritur quod spissus liquor hæreat in penna: deinde, quod ater sepia humor vanus fiat, aqua instillata: postea conqueritur quod culamus duplicet stillas liquidas. O infelix! et in dies futurus magis infelix, an

Casaubon. Findor, ut Archadia C.-10 positis bicolor Ms. R. et Ms. Gal.12 Nunc queritur Ms. R. querimur C.-13 Nigra sed C.-14 querimur Edit.

NOTE

10 Liber] Proprie est arborum cortex, in quo scribi solebat ante inventum chartæ usum. Vide infra.

Bicolor] Quia membrana crocea erat ea parte qua pilos habet, altera vero qua adhæret visceri, candidior: 'bicolor, quod pars crocea, pars glutinata apud antiquos erat,' ait vetus Interpres. Variis etiam coloribus inficiebantur membranæ, inquiunt alii. Sed cavendum ne confundant operculum libri cum membrana in qua scribebatur, ut monet Casaubonus.

Positis membrana capillis] Non desunt qui interpretentur de capillis adolescentis istius pexis et comtis : sed refragantur plurimi iique doctissimi, et intelligunt de pilis membranæ abrasis pumice, atque adeo depositis et demtis. Certe textus ipse sensum hunc adjuvat.

11 Charta] Repertus chartæ usus sub Alexandro, teste Varrone. Antea scribebant in foliis arborum et in corticibus: deinde in chartis quæ fiebant e foliis papyri arboris in Egypto crescentis. Demum sub Eumene Rege inventæ sunt Pergami membranæ, quæ inde Pergamenæ dictæ sunt.

bant. Persius variatis nominibus, arundinem, calamum, fistulam, vocat.

12 Pendeat] Non fluat atramentum e calamo, et quasi pendulum hæreat ob nimiam crassitiem.

13 Nigra quod, &c.] Modo querebatur quod atramentum nimis spissum esset, jam dicit dilutius esse, et scripturam non apparere, aut suum potius non habere colorem.

Sepia] Metonymia, pro, sepiæ piscis humore atro, qui atramento similis: quem etiam pro atramento fuisse apud Afros, ait vetus Interpres. De sepiæ natura et industria, vide Plin. IX. 29. et XXXII. 10. in fine.

14 Dilutas queritur] Addit et propter affusam aquam adeo liquidum factum esse atramentum, ut papyrum maculet, uberius effluens quam par

sit.

15 O miser] Qui tot et tam vanas pigritiæ excusationes prætendit,quam

miser est!

Huccine rerum venimus] Adeone vile est sapientiæ studium, ut tam lente et oscitanter captetur? Porro observat Casaubonus juvenes quos hic redarguit magister ille, non fuisse ea ætate, ut ista puerilia causaArundo] Veteres arundine pinge- rentur, sed alias solitos afferre igna

Venimus? At cur non potius, teneroque palumbo

Et similis regum pueris, pappare minutum
Poscis, et iratus mammæ lallare recusas?

'An tali studeam calamo?' Cui verba? quid istas Succinis ambages? tibi luditur: effluis amens.

20

eo rerum devenimus? Sed quare non magis par molli columbæ pullo, et filiis Regum, petis teneram escam attritam, et excandescens contra nutricem, repellis cantilenam lalla? Studione incumbam cnm ejusmodi penna? Cuinam verba das? Quorsum has tergiversationes succlamas? Pro te alea jacitur. Dilaberis stulte; contemtui eris.

Steph. et C.-16 palumbo Ms. R. aut cur ... palumbo Ms. Gal.-19 En tali Ms. R.-20 effluis amens: sic legendum, non et fluis. Casaubon.-22 Fortasse scri

NOTE

viæ excusationes haud multo nugis labant: unde pappare, est ejusmodi illis graviores: unde per similitudi- cibos captare. Plaut. in Epidico: nem ironicam a magistro exagiten-Novo liberto opus est quod pappet.

tur.

16 At cur non potius] Increpatio acris et sarcastica.

Cum res serias, quale est Philosophiæ studium, tam pigre capessas, quin potius ad alia omnino incumbis? Illud desere, et mollitiei te totum da; et cum nolis laborare ut vir, nugare ut puer; immo ad ipsam redi infantiam, in qua nec labores ad mandendos cibos, sed præmansos et attritos capias.

Teneroque palumbo] Cui mater semicoctum e suo ventriculo cibum extractum in os inserit, ut facilius molliusque alatur.

17 Regum pueris] Qui deliciis et imperio innutriti omnia ad libidinem suam fieri volunt, nec grave quicquam suscipiunt aut molestum. Ita apud veteres notari solebant corruptis homines moribus, inquit Casau bonus, est similis Regum pueris, puta alicujus Sardanapali.

Pappare] Infinitivus pro nomine substantivo, ut Sat. 1. Nostrum illud vivere triste.' Sensus est: quin petis cibos jam præmansos et comminutos, quos facilius, et sine ullo labore deglutias? Cibum puerulorum papas, et potum buas antiqui appel

Dabitur, præbebo cibum.'

18 Iratus mamma] Pater tata, nutrix et mater mamma pueris olim vocabatur, teste Catone. Non ergo intelligendum est de ubere nutricis, quasi lac sugere ille puer recuset, sed potius nolit dormire ad solitam cantilenam, lalla, a nutrice vel matre sæpius repetitam: quod delicatuli pueri morositatem redarguit.

Lallare] Est repetere sæpius vocem lalla, quod solenne est nutrici bus, ut cantiunculis istis somnum puerulo concilient.

Lallare recusas] Respuis nutricis blandimenta, et pertinaci vagitu contra illam irascens, somnum admittere

recusas.

19 An tali studeam calamo] Pertinax adolescens cum agnoscere culpam deberet moresque corrigere ; inanes potius suæ ignaviæ excusationes quæritat.

Cui verba] Reponit magister: itane speras nobis imponere?

20 Tibi luditur] Tua res agitur: quod tempus teris, tibi non mihi perit.

Effluis amens] Te ipse perdis, teipsum jugulas.

Contemnere. Sonat vitium percussa, maligne
Respondet viridi non cocta fidelia limo.

Udum et molle lutum es, nunc nunc properandus, et acri
Fingendus sine fine rota. Sed rure paterno

Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum, (Quid metuas?) cultrixque foci secura patella. Hoc satis? an deceat pulmonem rumpere ventis,

25

Vas fictile digito pulsatum sono ostendit defectum, et excoctum argilla non recenti reddit tinnitum fractum. Tu es velut limus humidus et tractabilis, jamjam fingendus, et absque intermissione formandus rota vehementi. At ex agro patris habes frumentum tenue, et vas salis mundum sine defectu. Quidnam timeas? Habes etiam patinam tutam camini excultricem. Illudne sufficit? An decorum est pulmonem

bendum respondens; sonus integræ et vitio carentis testæ est oğùs kal Topds, ut dicitur in Græcorum commentariis de re rustica vi. 3. at rupta testa sonat maligne, hoc est parvum sonum; sic lux maligna' apud Virgilium. Casaubon. Tautologia quodammodo tollitur, si cum Casaubono legis respondens: verum ipso maligne respondens frigus aliquod inducitur loco, qui forsan sanus non est: cujus tamen medicina non absque codd. Mss. tentanda videtur. Kanigius.-23 lutum est Ms. R.-25 et purum Ms. Gal.-26 Planior lectio NOTE

21 Contemnere] Quoniam nihil afficit homines magis quam contemtus; hunc etiam juveni moroso objicit et minatur prudens magister.

Sonat vitium] Urget per similitudinem. Sicut tinnitu rauco et absurdo cognoscitur vasis defectus, cum digito percutitur: sic tu cum a me ad meliora incitaris, et quasi tangeris, exhibes animi vitium et pravam affectionem.

Maligne respondet] Contrarium est, Solidum crepat, quod videbimus Sat. v. 23 Udum et molle lutum es] Instat magister: attamen hac ætate qua es, potes emendari dum tener es, et in melius formari ac fingi; si modo gerere mihi morem volueris, et subire disciplinam licet ea tibi prima fronte acris et aspera videatur.

Nunc nunc] Id est, modo et sine mora, dum adhuc juvenis es, ac velut cera seu testa mollis, cujuscumque formæ capax.

24 Rota] Figulinum est instrumen

tum ab Anacharsi, teste Plinio, inventum, quo circumacto fictilia vasa finguntur.

Sed rure paterno] Prolepsis. At, inquies, quid opus me laboribus ac vigiliis fatigare, cum possim beatam ac tranquillam vitam agere, contentus partis etsi mediocribus divitiis?

25 Far modicum] Sufficiens fortuna, licet modica.

Purum] Seu mundum et nitidum, seu quæsitum sine dolo.

Salinum] Pro qualibet supellectili. 26 Cultrixque foci] In foco Lares colebantur.

Secura patella] Patella, vas e quo libationes Diis Laribus ad focum ferebantur; secura, quia domesticos Deos religiose colens præsidium ab iis et patrocinium sibi pollicetur.

27 Hoc satis] Refellit magister dicta discipuli.

Pulmonem rumpere] Præ superbia et fastu: ob nobilitatem et censum supra modum et inepte inflari.

Stemmate quod Tusco ramum millesime ducis,
Censoremne tuum vel quod trabeate salutas?
Ad populum phaleras: ego te intus et in cute novi.
Non pudet ad morem discincti vivere Nattæ ?
Sed stupet hic vitio, et fibris increvit opimum

30

frangere ventis, quia millesimus trahis lineam successionis ab Etrusco genere; vel quod Censorem inter tuos salutas, vel quia trabea vestitus es? Ad plebem phaleras. Ego te cognosco interius et exterius. Numquid non pudore afficeris vitam agere ad instar Nattæ dissoluti? At ille stupidus est defectu naturæ, et in præcor

sit, Quid metuam? sed aliter scripti libri.~29 Censoremve Edd. plurim. NOTE

[merged small][merged small][ocr errors]

nal. Sat. VIII. initio.

Ramum ducis] Lineam nempe successionis. Isidorus, 1x. 6. Solent Advocati stemmata, sive ramusculos facere in genere, cum gradus cognationum partiuntur.

29 Censoremve tuum] In tua cognatione et gente.

Trabeate] Nobili veste indutus e purpura. Alex. ab Alex. v. 18. Romulum primum trabea usum fuisse ait; et triplex trabeæ genus luculenter explicat. Vide Juvenal. Sat. VIII. 259. ibique Annotat.

Salutas] Nimirum in censu: postquam enim Censor Equites Romanos recognoverat, hi ante illum in tribunali sedentem transvehebantur in equo, et trabea, eumque salutabant.

Alii intelligunt salutari imagines Majorum in atrio stantes. Eo quod Neronis tempore Censores nulli erant. Ita pugnat Autumnus adversus Casaubonum, inprimisque contra Marcilium: at quamvis nulli essent tunc Censores, Princeps ipse Censoris munus hoc exercebat.

30 Ad populum phalerus] Hæc verba plane accommodata ad propositum, cum agat contra Equitem Romanum. Phaleræ sunt equestria or

namenta.

Sensus est: ne ostentes fortunæ bona, quæ non te nobilitant magis, quam phaleræ equum. Illa plebem imperitam decipiunt ac detinent, non autem viros sapientes, qui e solis animi bonis hominem æstimant.

Intus et in cute] Intimos animi tui recessus, et quæcumque ibi latent vitia perspicio.

31 Natta] De quo Horat. Sat. I. 6. Quidam legunt, Nacca. Quicquid sit, constat intelligi hominem deliciis et libidine perditum, sive is infima sorte fuerit, sive domi nobilis a virtute paterna desciverit.

32 Sed stupet hic] Hic ad stuporem usque jam devenit, nec se peccare advertit: unde miseratione magis quam reprehensione dignus videtur.

Fibris increvit opimum pingue] Tertullian, lib. de Anima c. 20. Opi

Pingue: caret culpa: nescit, quid perdat; et, alto
Demersus, summa non rursus bullit in unda.

Magne pater Divum, sævos punire tyrannos
Haud alia ratione velis, cum dira libido
Moverit ingenium, ferventi tincta veneno;
Virtutem videant, intabescantque relicta.

35

diis crassa pinguedo enata est: vacat noxa: ignorat quantum amittat, et profundo obrutus non emergit iterum in supremam aquam. Summe Deorum parens, noli plectere alio modo dominos crudeles, quando sæva cupiditas infecta toxico ardenti impulerit animum illorum: nempe, aspiciant virtutem, et ea deserta, tabe emar

Censoremque Ms. Gal.-34 rursum non Edit. Steph. rursus non b. Ms. R.37 torta Ms. Gal.-38 Virtutem ut vid. Edit. Steph.

NOTE

mitas,' inquit, impedit sapientiam.' Vide et quæ nos Sat. 1. 57. ad ea verba, Pinguis aqualiculus. Sensus est hic: Sicut adeps non sentit, (teste Galeno et Aristotele) sic nec mens illius: nam obduruit callum veluti quoddam in animo ejus, nec mirum si demergatur in profundum vitiorum prono impetu, cum jam plane cæcutiat ad bonum: quæ tamen pœna est summæ nequitiæ maxima.

33 Nescit quid perdat] Virtutis enim pulchritudinem jam non videt, et pretium ejus ignorat: sicut et turpitudinem vitiorum et infamiam haud animadvertit.

Alto demersus] Vitiorum baratbro absorptus.

34 Non bullit] Non emergit, non assurgit; nam cum stupens ejus conscientia nullis agat eum stimulis, nequaquam redire potest ad meliorem frugem. Horresce vero, tu adolescens, ad tam deploratum statum; et cave, ne eodem miseria devenias, nisi mature frænum injicis petulantiæ juvenili.

35 Magne pater Divum] Stupori Nattæ acerbos illos opponit cruciatus, quos tolerant ii qui virtutem cognitam habuere, nec tamen secuti

sunt: hos vero tantos esse ait, ut sceleratis gravius optari tormentum nequeat: hæc egregie Casaubonus, additque videri Persium respexisse ad locum Platonis, in Gorgia, ubi ait in animis defunctorum Tyrannorum vibices extare, testes eorum scelerum, e quibus Rhadamanthus eorum scelera dijudicet.

Savos punire tyrannos] Aliorum malis gaudentes, quales fuere Busiris, Diomedes, Phalaris, uterque Dionysius, ipseque Nero, quem hic notari plerique autumant.

36 Haud alia ratione] Non aliter punias, quam conscientiæ flagellis, et scelerum suorum furiis eos tradendo: vide Juvenal. Sat. XIII. D. Augustin. lib. de Magistro, c. 9. 'Persius,' inquit, 'omnibus pœnis quas Tyrannorum vel crudelitas excogitavit, vel cupiditas pendit, hanc unam anteponit, qua cruciantur homines, qui vitia, quæ vitare non possunt, coguntur agnoscere.'

37 Moverit ingenium] Impulerit ad aliquod atrox scelus.

Ferventi tincta veneno] Cupiditas præceps et vehemens crudelitate et inhumanitate stipata.

38 Virtutem videant] Tull. 1. 1. de

« PredošláPokračovať »