Obrázky na stránke
PDF
ePub

sumus nec debemus actionem damnare, quæ per se et ex objecto bona est, et ad bonum proximorum sæpe necessaria. At vero ad denunciationem judicialem nunquam potest per hanc viam procedi, quia forum illud publicum est, et longe diversæ rationis, multaque in denunciatore requiruntur, quæ per viam confessionis repugnant, ut per se clarum est. Quando ergo tale est negotium, ut poenitens teneatur denunciare judicialiter, cogendus est pœnitens, ut per ipsum id faciat, quia oportet ut ipse sit judici notus, et ut publicam notitiam quantum potest ei conferat; hæc vero obligatio raro continget in peccato complicis, quia nemo tenetur denunciare seipsum, quod faceret, moraliter loquendo, denunciando complicem. At vero in aliis peccatis ubi pœnitens non est socius criminis, vel ubi potest seipsum servare indemnem, sæpe potest hæc obligatio intervenire. Quod si accidat pœnitentem non posse per seipsum denunciationem facere, vel omnino excusabitur, vel si urgeat necessitas boni communis, ut in peccato hæresis, necesse est ut extra confessionem alicui id committat, qui ad judicem id deferat eo modo, quo possit, ut ipse ex officio vigilet, et inquirat prout valuerit.

23. Solvitur secunda.-An hic usus possit extendi ad alios fines.-In secunda et ultima confirmatione petitur an hic usus possit extendi ad alios fines. In quo ipsum primum negamus id, quod ibi infertur, posse hunc usum extendi ad exteriorem gubernationem; falsum enim hoc est, tum quia jam declaravimus non posse superiorem antecedenter ordinare confessiones subditorum ad cognoscenda aliena peccata, et illa emendanda; multo ergo minus poterit illas ordinare ad aliam gubernationem externam; tum etiam quia exterior gubernatio requirit notitiam magis exteriorem et publicam; et ideo confessores omnino servare debent quod Sanctissimus Clemens VIII statuit in Decreto de Casuum reservatione pro regularibus, § 4, nimirum, ut caveant diligentissime, ne ea notitia, quam de aliorum peccatis in confessione habuerunt, ad exteriorem gubernationem utantur. Addo vero ultimo, prædictum usum cum circumstantiis supra positis non solum posse esse licitum propter spiritualem salutem alterius procurandam, sed etiam propter vitandum aliud magnum nocumentum, aut aliam similem honestam causam ad bonum proximi pertinentem; ut, verbi gratia, si

adultera intelligat maritum machinari mortem socio criminis, potest illum per confessorem monere, ut se in tuto collocet. Item si duo fuerunt socii in furto, et unus eorum vicinus morti restituit, potest per confessorem monere complicem, vel ut intelligat se esse jam liberum ab onere restituendi, si alter totum restituit, et partem socio remittit, vel certe ut intelligat partem illam suis hæredibus esse restituendam. Et similes casus possunt facile excogitari, in quibus propter bonum proximorum licitum est uti industria confessoris ad vitanda peccata aliorum, vel nocumenta, quæ ex peccatis provenire possunt, non per viam coactionis, aut exterioris gubernationis, sed per viam consilii, vel secretæ admonitionis, vel occulte tollendo aliquam occasionem moralem, ad quæ omnia notitia prædicta cum licentia pœnitentis, et sufficiens et proportionata esse potest.

DISPUTATIO XXXV.

DE PRÆCEPTO DIVINO CONFESSIONIS.

Hactenus explicuimus quæ necessaria sunt ad legitimum usum confessionis, vel quæ ex tali usu consequuntur, in quibus variæ obligationes et præcepta continentur, quæ, ut in superioribus etiam attigimus, solum obligant veluti quoad specificationem. Nunc ergo dicendum superest de ipso usu confessionis quatenus cadit sub præcepto obligante ad exercitium ejus, quod præceptum duplex est, aliud divinum, aliud Ecclesiasticum; hoc posterius declarabimus in sectione sequenti; hic de priori videndum est, an sit, et quas personas, quando, et ad quid obliget.

SECTIO I.

Utrum confessio sit jure divino præcepta.

1. Sententia quorumdam, confessionem esse de jure divino naturali.- Reprobatur.-De necessitate confessionis quatenus est medium ad remissionem peccati mortalis post baptismum commissi, diximus supra in principio materia de hoc sacramento; quæ omnia valde connexa sunt cum hoc præcepto; quia sine illo non posset confessio esse medium necessarium, neque e converso præceptum separatur a medio necessario. Tamen, quia hæc ipsa connexio non est adeo evidens, et hæ necessitates formaliter diversæ sunt, non potuimus hanc quæstionem omittere, in

qua non repetemus ea, quæ ibi dicta sunt, sed alia addemus. Igitur eisdem fere modis in hac quæstione quibus in illa erratum est. Primo enim dixerunt quidam confessionem esse de jure divino naturali, fortasse quia ante Christi adventum scriptum erat Eccl. 17: Ante mortem confitere, et Isaiæ 43: Dic tu peccata tua, ut justificeris, et Psalm. 31: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Referuntur pro hac opinione Petr. Oxomensis, et quidam Juristæ. Est tamen vana et erronea sententia, si intelligatur de confessione sacramentali, cum constet sacramentum hoc non esse de jure naturæ. Si vero intelligatur de confessione exteriori facta coram homine vel hominibus, sic nulla ratione probari potest de hac esse latum naturale præceptum, quia ex nullo principio naturali inferri potest, ut supra tractando de virtute pœnitentiæ latius dictum est. Neque testimonia Scripturæ citata ad rem faciunt; nam primum optime intelligitur de confessione laudis divinæ ; quod si ad confessionem peccati illa verba referamus cum August., serm. 8 de Verbis Domini, intelligenda sunt de confessione interna per recognitionem et detestationem peccati apud Deum. De qua etiam loquitur David in ultimo testimonio. Et eodem modo exponi possent verba Isaiæ, si recte citarentur; tamen ibi non dicitur, Dictu peccata tua, sed, Narra. si quid habes. Unde sensus esse videtur, si habes aliquam excusationem, qua justificeris, narra illam; ac si diceret, cum revera nullam habeas, recognosce peccatum tuum; atque ita in re in priorem expositionem incidimus; cætera de hoc puncto videantur in comm. art. 7, q. 84.

[ocr errors]

2. Sententia quorumdam, confessionem esse de jure divino legis veteris. Improbatur.Secundo, dixerunt alii confessionem fuisse de jure divino legis veteris, et Christum Dominum non dedisse in hoc novum præceptum, sed specialem modum priori addidisse. Ita significat Hugo de S. Victor., lib. 2 de Sacramentis, p. 14; et Waldensis, tom. 2 de Sacram., c. 135; et Guillelm. de Rubione, in 4, d. 14, q. 1. Divus etiam Thomas, dict. art. 7, q. 84, ad 2, dicit, pœnitentiam quoad confessionem exteriorem peccali habuisse aliquam determinationem in lege veteri. Verumtamen satis declarat, illam determinationem longe diversam fuisse ab illa de qua nunc agimus; atque adeo, si aliquod tunc fuit de hac re præceptum, potius fuisse de

offerendo aliquo sacrificio pro peccato, in quo includebatur quædam recognitio, et generalis confessio peccati, de qua sæpe fit mentio in lege veteri, præsertim Levit. 16, et Num. 5. At illa confessio non erat sacramentalis, neque de internis peccatis, neque per se ordinata ad internam justificationem de peccatis ; et ideo nec præceptum eo tempore latum ejusdem rationis est cum præcepto, de quo nunc agimus, quamvis dici possit fuisse tanquam umbram et figuram illius; nec fortasse auctores citati aliud voluerunt; locuti enim videntur de confessione valde generatim; nos autem agimus de propria confessione sacramentali, et præcepto ejus.

3. Tertia sententia. - Non esse præceptam a Christo. De hac igitur confessione est tertia sententia extreme contraria, quæ negat, etiam in lege gratiæ datum esse a Christo Domino proprium divinum præceptum hujus confessionis. Quam sententiam non solum docent hæretici hujus temporis, dicentes præceptum hoc esse inventum humanum, solumque esse introductum in Ecclesia a tempore Innocentii III; sed etiam graves Theologi, Hugo Victor., Alexander Alensis, et Bonaventura, supra dicta disputatione relati, cum negent confessionem esse expresse institutam a Christo, a fortiori negant esse præceptam. Fundamentum esse potest, quia ex nullo loco Novi Testamenti hoc præceptum satis colligitur, neque etiam ex traditione. Prior pars constabit discurrendo per singula loca, quibus hoc probari solet, quod stalim faciemus; posterior vero pars probatur, quia ex decretis antiquis solum habemus leges Pontificias, quas disputatione sequenti tractabimus; ante illas vero solum constat fuisse semper in Ecclesia usum confessionis. Quod autem fuerit etiam præceptum, nullo certo indicio ostenditur, et quamvis fuisset tunc tale præceptum, potuisset esse Apostolicum, et non divinum; ergo cum præcepta non sint asserenda sine sufficienti promulgatione et probatione, merito negatur tale præceptum divinum.

[blocks in formation]

piendum in remedium seu remissionem lalium peccatorum. Hæc assertio absolute jam est de fide; fuitque antiqua fere omnium Theologorum opinio cum Magistro, in 4, d. 16 et 17, ubi D. Thom., q. 2, art. 4; Richard., art. 2, q. 1; Palud., q. 2. art. 2; Durand., q. 8; Scotus et Gabr., q. 1; Adr., q. 2 de Confess.; Medin., Cod. de Confess., q. 2; Sot., d. 18, q. 1, art. 1; Cano, Relect. de Pœnit., p. 5; Pet. Sot., lect. 1, 2 et 3 de Confess.

-

5. Probatur assertio ex variis Scripturæ testimoniis. Probari autem solet primo variis Scripturæ testimoniis, quæ minus efficacia sunt, ut est illud Matth. 4: Pænitentiam agite, appropinquabit enim regnum cælorum, et illud Lucæ 13: Nisi pænitentiam egeritis, omnes simul peribitis. Sed hæc et similia per se sumpta solum probant generalem necessitatem pœnitentiæ, et nunc indifferentia sunt ad pœnitentiam requisitam ante vel post baptismum, ut sensit ctiam Concilium Trident., sess. 14, c. 1. Addi etiam solet illud Lucæ 17, ubi Christus dixit leprosis: Ite, ostendite vos sacerdotibus, et illud Matth. 16: Quodcunque ligaveris super terram, etc., et Matth. 18: Quæcunque alligaveritis, etc., et illud Joannis 5: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, scilicet, ut homini, quod judicium ipse suis ministris commisit. Verum hæc non cogunt. Nam in primo loco ad summum est mystica quædam adumbratio futuræ confessionis; ad litteram vero Christus agebat de quodam præcepto legis veleris implendo ab illis leprosis. In secundo vero et tertio testimonio solum est promissio quædam facta Petro et Apostolis, quæ postea impleta fuit, et ex illis tantum locis nou constat, ibi fuisse specialiter promissam potestatem remittendi peccata in hoc sacramento. Nam in primo loco specialiter promittitur Petro su prema potestas Pontificia; in tertio vero est sermo de potestate ligandi et solvendi per censuras. Et præterea, quamvis demus ibi fuisse contentam promissionem hujus sacramenti, seu potestatis qnæ in illo exercetur, non statim infertur fuisse datum præceptum confessionis. Quod si quis contendat, saltem fuisse ibi insinuatum fuisse ferendum, eatenus hoc esse potest probabile, quatenus in illis verbis, quibus illa promissio quoad hanc partem impleta est, continetur tale præceptum; et ideo in illis potius verbis faciendum esset fundamentum. In quarto autem testimonio non est sermo ad litteram de judicio peccatorum in foro pœnitentiæ, sed de judi

cio finali, quod Christo Domino commissum est de omnibus operibus, et de ultimo præmio vel supplicio illi debito.

6. His adjungi solet probabilior locus ex Jacobi 5: Confitemini alterutrum peccata vestra; illa enim verba de sacramentali confessione Beda ibi et alii exponunt, et necessitatem ejus inde colligunt Hugo Victorinus et Alensis ac Bonaventura supra, qui, licet non asserant esse præceptum divinum, dicunt tamen ibi fuisse aliquod præceptum a Jacobo promulgatum. Imo et Concilium Cabilonense tempore Caroli Magni, c. 33, dicit, ibi esse sermonem de confessione facienda sacerdoti, et addit illa obscura verba: Secundum constitutionem Apostoli, quæ pie exponenda sunt, id est, secundum institutionem ab Apostolo memoria mandatam, seu promulgatam. Denique D. Aug., lib. 2 de Visitatione infirmorum, c. 4, eodem modo exponit hunc locum, ex eo colligens necessitatem confessionis. Quapropter non censeo hunc locum contemnendum, quamvis in rigore non omnino convincat, tum quia ibi nullum est verbum, quod in omni proprietate præceptum indicet, nain illud, Confitemini, posset esse consilium, sicut illud, Orate pro invicem; tum etiam quia non videtur Jacobus loqui de confessione facienda sacerdoti, sed alterutrum, id est, mutuo et ad invicem, prout fit in fraterna et familiari correctione, in qua homo non debet esse protervus, nec nimium excusare peccata sua, sed humiliter confiteri, juxta illud Proverb. 28: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquer t ea, misericordiam consequetur. Sed de hoc loco Jacobi iterum redibit sermo, cum de ministro disputabimus.

7. Proprius locus ex quo hoc præceptum colligitur. ligitur. Ultimus ergo et præcipuus locus, ex quo præceptum hoc colligitur, est Joan. 20, in verbis illis: Acc pite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ut autem ex illis verbis præceptum colligatur, supponendum est ex dictis in superioribus, ibi esse institutam confessionem, ut partem necessariam sacramenti pœnitentiæ, sine qua non possunt sacerdotes exercere potestatem remittendi et retinendi peccata in eo loco ipsis concessam. Quam fuisse universalis Ecclesiæ perpetuam intelligentiam et collectionem docuit Concil. Trident., sess. 14, c. 4.

8. Duobus modis posse colligi hoc præceptum. Objectio. Solvitur. Hoc autem

[ocr errors]

-

supposito, duobus modis potest inde colligi hoc divinum præceptum. Primo ex utilitate sacramenti pœnitentiæ ad remissionem peccati obtinendam ; nam supposita institutione, et efficacia ejus ad hunc effectum, evidens est susceptionem hujus sacramenti esse utilissimam ad veniam peccatorum cum majori fructu, et (quod magis ad rem præsentem confert) cum majori certitudine et securitate obtinendam. Hinc vero ipsum divinum jus naturale videtur obligare hominem ad utendum hoc medio pro remissione peccati obtinenda, quia ipsa charitas obligat in re tam gravi ad utendum remedio faciliori et utiliori. Si autem hac ratione obligatur homo ad recipiendum sacramentum pœnitentiæ, eadem obligatur ad confessionem, sine qua sacramentum illud perfici non potest. Ita conatur intelligere hoc præceptum Scotus supra. Quod si quis objiciat, quia non tenetur homo utiliorem aut tutiorem viam semper eligere, alioqui etiam teneretur ex hoc divino jure ad frequenter confitendum et ad asperiorem vitam eligendam, responderet fortasse Scotus, quando major utilitas solum est in majori fructu seu effectu, eam non cadere sub præcepto; quando vero agitur de periculo æternæ damnationis, et major utilitas medii consistit in majori certitudine, quæ tollat morale dubium, quod in hujusmodi remedio intervenire potest, tunc charitatem saltem propriam obligare ad utendum tali remedio. Ita vero est in præsenti, quia pertingere ad veram contritionem difficile est, et moraliter dubium; ideoque instituto remedio confessionis, quo certum est suppleri defectum contritionis, si fortasse interveniat, ratio charitatis videtur obligare hominem, ut saltem in extrema necessitate hoc remedio utatur, etiam secluso omni alio speciali præcepto.

9. Atque hoc modo explicata hæc deductio Scoti non videtur mihi improbabilis, saltem quantum ad inferendam obligationem extrinsecam charitatis pro articulo mortis. N hilo minus tamen etiam illa esset satis incerta, si per se non esset latum præceptum de usu confessionis, quia illa incertitudo contritionis, et major certitudo, quæ per absolutionem additur, non videtur esse tanta, ut propter eam solam rationem obligetur homo ad actum difficilem confessionis, si alias non est per se præceptus; maxime cum in ipsa etiam absolutione possit esse incertitudo, vel de intentione sacerdotis, vel de jurisdictione, vel etiam an sit verus sacerdos aut baptizatus;

et aliunde potest homo facere quantum in se est ad contritionem habendam; quæ, si habeatur, est certissimum remedium, et per se sufficiens, ablato præcepto confessionis. Et de illa potest esse experimentalis quædam cognitio, qua, licet non sit omnino certa, tanta sit, ut sufficiat humano modo ad pacem et quietem conscientiæ, sicut ante institutionem hujus sacramenti sufficiebat. Et præterea (quod ad rem maxime spectat) hæc obligatio est valde extrinseca; et non esset ex speciali ac positivo Christi præcepto, sed ex naturali lege charitatis, supposita solum institutione hujus sacramenti. Nunc autem certum est, non solum fuisse a Christo institutum hoc sacramentum, sed etiam speciale præceptum latum de usu illius.

[ocr errors]

10. Secundo. A priori colligitur.-Alio ergo modo colligendum est hoc præceptum ex illis verbis, quia in illis non solum utilitas et efficacia, sed etiam necessitas hujus sacramenti continetur, necessitas (inquam) medii ad remissionem peccatorum obtinendam. Quod supra demonstratum est, disput. 34, sect. 2; ex illa enim necessitate evidenter infertur hoc divinum præceptum, vel a priori, ut quidam volunt, inter quos videtur esse Cano, Relect. de Pœnitent., part. 5, vel saltem a posteriori, ut alii volunt. A priori quidem, quia media necessaria ad salutem, quæ consistunt in nostris actibus liberis, cadunt sub præcepto, ut supra ostensum est, cum de præcepto contritionis ageremus; sed Christus instituit hoc, ut medium necessarium ad salutem; ergo hoc ipso cadit sub præcepto; et dicitur hic discursus a pricri, quia hæc causalis vera est: Hoc præcipitur, quia est medium necessarium. Neque ex hoc discursu infertur solum præceptum charitatis, quo homo tenetur salutem propriam quærere, sed etiam præceptum justitia, quo tenetur homo satisfacere Deo pro culpa, seu injuria illata, quod est proprium præceptum pcenitentiæ. Fitque deductio hoc modo: nam homo tenetur satisfacere Deo pro pecca'o modo præscripto ab ipsomet Deo, ut supra etiam disputando de præcepto contritionis declaravi; sed in lege gratiæ instituit hoc sacramentum, seu confessionem peccatorum, ut unicam et necessariam viam ad satisfaciendum Deo pro offensa, et ad applicandum ex Christi satisfactione quidquid homini ex parte sua deest ad satisfactionem condignam; ergo talis modus poenitentie seu satisfactionis consequen ter cadit in divinum præceptum.

11. Colligitur a posteriori. A posteriori autem colligitur hoc præceptum ex necessitate hujus medii, nam tale est, ut natura sua non sit necessarium ad remissionem peccatorum, ut supra ostensum est; ergo hæc necessitas medii oritur ex libera voluntate Dei; non potest autem oriri, nisi ex præcepto; ergo ex necessitate hujus medii optime infertur præceptum, non tanquam ex causa, sed tanquam ex effectu; nam, juxta hanc sententiam, non ideo hoc medium præceptum est, quia est necessarium, sed e converso, quia præceptum est, ideo est necessarium. Minor probatur, quia nunc homo justificatur per contritionem ante realem susceptionem hujus sacramenti; si ergo non esset homini præceptum confitendi impositum, post contritionem nullo modo esset illi necessaria confessio ad salutem ; quia, si non esset illi præcepta, etiamsi voluntarie illam omitteret, salvaretur, quia non peccaret. Ex quo ulterius sequitur, neque in ipsa contritione posse includi necessario votum confessionis, secluso præcepto; quia hoc ablato, posset homo voluntarie omittere confessionem; ergo posset conteri sine voto confessionis; imo cum voto et proposito nunquam confitendi, quia hoc tunc non esset peccatum, cum non esset contra præceptum et consequenter non impediret veram contritionem. Igitur necessitas hujus medii supponit præceptum, ex quo oriatur.

12. Dubium, an eadem ratio possit esse a priori et a posteriori. Sed quæret aliquis, quid horum verius sit; non enim videtur utrumque simul stare posse, quia non potest eadem ratio esse simul a priori et a posteriori. Respondetur, in diversis generibus causarum hoc non repugnare, sicut alias dici solet in principio libri 2 de Auima, de demonstratione, qua Aristoteles unam definitionem animæ per aliam ostendit. Igitur in genere finis vere dici potest, datum esse præceptum confessionis, ut illa constitueretur medium necessarium ad salutem ; nam ut supra etiam tetigimus agentes de necessitate hujus medii, hoc præceptum non est sicut alia, quæ dantur de actibus, qui per sese non habent aliam vim ad causandam salutem, vel remissionem peccati, nisi quod præcepta sunt; et ideo eatenus tantum necessarii sunt ad salutem, quatenus sunt necessarii ad desistendum a peccando, non vero quia contineant remedium peccati; præceptum autem de hoc sacramento datum est tanquam de actu conti

nente in se remedium salutis, et causam remissionis peccati. Ut autem tale remedium esset unicum et necessarium, sub præceptum positum fuit; et ita ex necessitate medii in genere causæ finalis a priori infertur necessitas præcepti. In hoc vero sensu dici non poterit, quia hoc est medium necessarium, ideo esse præceptum; sed dicendum est, ut hoc esset medium necessarium, fuisse præceptum; hæc enim posterior locutio indicat causam finalem, prior vero potius formalem, vel efficientem. Sicut non recte dicitur homo curari, quia est sanus, sed ut sanetur. At vero in genere causæ efficientis vel formalis videtur hæc probatio a posteriori; nam causa per quam hoc medium constituitur in ratione necessarii, videtur esse præceptum, non quia solum præceptum conferat hoc totum, scilicet, rationem medii necessarii, sed quia supposita in tali actu ratione medii, seu causæ sufficientis, præceptum det illi necessitatem; hoc enim videtur convincere ratio facta.

13. Objectioni occurritur. Nisi quis fortasse velit duo distinguere in hoc negotio, scilicet, ordinationem, qua Deus voluit præscribere hanc viam confessionis, ut integram satisfactionem, quam nunc a fidelibus requi rit de peccatis suis, et præceptum de tali satisfactione exhibenda; ita ut prior sit positiva ex libera Dei voluntate, ex illa vero præceptum necessario et quasi naturaliter consequatur, ratione justitiæ, ut paulo antea, et supra eliam de contritione dicebamus. Difficile autem est illam priorem ordinationem a præcepto positivo separare, ut ibidem dixi ; quia, si ex vi illius ordinationis non statuitur, ut nemo possit beneticium remissionis peccatorum consequi sine confessione in re exhibita, non potest intelligi, quod ex vi illius ordinationis requiratur ut necessaria, etiam post remissionem per contritionem factam, nisi talis ordinatio includat obligationem præcepti, non tantum consequentis, sed constituentis, et causantis talem necessitatem; hoc enim plane videtur convincere ratio facta. Neque enim dici potest boc præceptum esse consequens ad illam ordinationem, eo quod, illa posita, non remittitur peccatum per contritionem, nisi homo obligetur, aut se obliget ad postea supplendum in tali satisfactione quod tunc deest; quia nec dicendum est, hominem tunc denuo sese obligare promissione sua, nec Deum exigere tunc, imponere hanc specialem obligationem, frustra enim et sine fundamento hæc dicerentur;

aut

« PredošláPokračovať »