Obrázky na stránke
PDF
ePub

intelleguntur propter eiusdem trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem patris et filii et spiritus sancti.]

Tradet itaque regnum deo et patri dominus noster Iesus Christus non se inde separato nec spiritu sancto, quoniam perducet credentes ad contemplationem dei, ubi est finis om- 5 nium bonarum actionum et requies sempiterna et gaudium, quod non auferetur a nobis. hoc enim significat in eo quod dicit: iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. huius gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes 10 domini et intenta in uerbum eius, quieta scilicet ab omni actione et intenta in ueritatem secundum quendam modum, cuius capax est ista uita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conuersante quamuis bona et utili, tamen 15 cum requies successerit transitura, ipsa requiescebat in uerbo domini, et ideo dominus conquerenti Marthae, quod eam soror non adiuuaret, respondit: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea; non partem malam dixit quod agebat Martha, sed istam optimam, quae non auferetur. illa 20 enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. boni quippe operis transituri merces est requies permansura. in illa igitur contemplatione deus erit omnia in omnibus, quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso inlustrari perfruique sufficiet. ideoque ille in quo 25 spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: unam, inquit, petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini. contemplabimur enim

8 Io. 16, 22 Ps. 26, 4

18 Luc. 10, 42

26 cf. Rom. 8, 26

4 Christus MV: om. GPv nec V: nec patre nec GPv 6 bonorum G'P

8 dicit V: ait GPv

9 huius gaudii— 739, 26 uado ad patrem MV: om. GPv 17 conquaerenti MV 20 istam

1

a: ista MV 25 inlustrari (1 add. m. 2) V V: contemplabitur M

29 contemplabimur

deum patrem et filium et spiritum sanctum, cum mediator dei et hominum homo Christus Iesus tradiderit regnum deo et patri, ut iam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster, filius dei et filius hominis, sed et ipse, in quantum 5 sacerdos est, assumta propter nos forma serui subiectus sit ei qui illi subiecit omnia et cui subiecit omnia, ut, in quantum deus est, cum illo nos subiectos habeat, in quantum sacerdos, nobiscum illi subiectus sit.

Cum ergo tradiderit regnum deo et patri, id est 10 cum credentes et uiuentes ex fide, pro quibus nunc mediator dei et hominum interpellat, perduxerit ad contemplationem, cui percipiendae suspiramus et gemimus, et transierit labor et gemitus, iam non interpellabit pro nobis tradito regno deo et patri. hoc significans ait: haec uobis locutus sum in 15 similitudinibus; ueniet hora, quando iam non in similitudinibus loquar uobis, sed manifeste de patre nuntiabo uobis, id est iam non erunt similitudines, cum uisio fuerit faciem ad faciem. hoc est enim quod ait: sed manifeste de patre nuntiabo uobis, ac si 20 diceret: manifeste patrem ostendam uobis"; nuntiabo quippe ait, quia uerbum eius est. sequitur enim et dicit: illa die in nomine meo petitis, et non dico uobis, quia ego rogabo patrem; ipse enim pater amat uos, quia uos me amastis et credidistis, quia ego a deo exiui. 25 (a patre exiui) et ueni in hunc mundum; iterum relinquo mundum et uado ad patrem. quid est: a patre exiui nisi „non in ea forma, in qua aequalis sum patri, sed aliter, id est in assumta creatura minor apparui“? et quid est: ueni in hunc mundum nisi „formam serui,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

quam me exinaniens accepi, etiam peccatorum, qui istum mundum diligunt, oculis demonstraui"? et quid est: iterum relinquo mundum nisi „ab aspectu dilectorum mundi aufero quod uiderunt"? et quid est: uado ad patrem nisi „doceo me sic intellegendum a fidelibus meis, quomodo 5 aequalis sum patri"? hoc qui credunt, digni habentur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam uisionem, quo perducens dictus est tradere regnum deo et patri. fideles quippe eius, quos redemit sanguine suo, dicti sunt regnum eius, pro quibus nunc interpellat. tunc autem illic eos sibi faciens inhae- 10 rere, ubi aequalis est patri, non iam rogabit patrem pro eis; ipse enim, inquit, pater amat uos. ex hoc enim rogat, quo minor est patre; quo uero aequalis est, exaudit cum patre. [unde se ab eo quod dixit: ipse enim pater amat uos, utique ipse non separat, sed secundum ea facit intellegi quae 13 supra commemoraui satisque insinuaui, plerumque ita nominari unamquamque in trinitate personam, ut et aliae illic intellegantur. sic itaque dictum est: ipse enim pater amat uos, ut consequenter intellegatur et filius et spiritus sanctus, non quia modo nos non amat qui proprio filio non 20 pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, sed tales nos amat deus, quales futuri sumus, non quales sumus. quales enim amat, tales in aeternum conseruat. quod tunc erit, cum tradiderit regnum deo et patri, qui nunc interpellat pro nobis, ut iam non roget patrem, quia ipse pater 25

[blocks in formation]

accepi (e ex i corr.) P delictorum G1

1 quam me] qua me V qua e M mundum istum GPv 3 dilectorum] (o add. m. 2) P 6 habentur MP1V: habebuntur GP Gv: qua MPV quod G1 8 et] om. P1 fidelis G1 gabit (i ex a corr.) P 13 est patre (e? ras.) V (om. est) GPv patre (m ras.) G

[blocks in formation]

5 doce®

7 que 11 ro

aequalis

14 quae uncinis clausi om. 17 unamquamque] umquamque 19 spiritus (om. et) P1

amat uos. quo autem merito nisi fidei, qua credimus, antequam illud quod promittitur uideamus? per hanc enim peruenimus ad speciem, ut tales amet, quales amat ut simus, non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat, ne tales 5 esse semper uelimus.]

10

CCXXVIII.

QVA DISCRETIONE INTELLEGENDVS SIT NVNC AEQVALIS PATRI
FILIVS, NVNC AVTEM MINOR, ET QVA RATIONE FILIVS NESCIRE
DICATVR DIEM ET HORAM. EX LIBRO DE TRINITATE
S. S. T. XI.

Quapropter cognita ista regula intellegendarum scripturarum 249 de filio dei, ut distinguamus, quid in eis sonet secundum formam dei, in qua est et aequalis est patri, et quid secundum formam serui, quam accepit et minor est patre, non 15 conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum librorum sententiis. nam secundum formam dei aequalis est patri et filius et spiritus sanctus, quia neuter eorum creatura est, sicut iam ostendimus; secundum formam autem serui minor est patre, quia ipse dixit: pater maior 20 me est; minor est se ipso, quia de illo dictum est: semet ipsum exinaniuit; minor est spiritu sancto, quia ipse ait: qui dixerit blasphemiam in filium hominis, dimittetur ei; qui autem dixerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei. et in ipso uirtutes operatus

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

est dicens: si ego in spiritu eicio daemonia, certe superuenit super uos regnum dei. et apud Esaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitauit et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit: spiritus, inquit, domini super me, propter quod unxit me 5 euangelizare pauperibus, misit misit me praedicare captiuis remissionem et cetera, ad quae facienda ideo

secun

se dicit missum, quia spiritus domini est super eum. dum formam dei omnia per ipsum facta sunt, secundum formam serui ipse factus est ex muliere, factus sub lege; 10 secundum formam dei ipse et pater unum sunt, secundum formam serui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius qui misit eum; secundum formam dei, sicut habet pater uitam in semet ipso, sic dedit filio habere uitam in semet ipso; secundum formam serui 15 tristis est anima eius usque ad mortem et: pater, inquit, si fieri potest, transeat hic calix; secundum formam dei ipse est uerus deus et uita aeterna; secundum formam serui factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; secundum formam dei 20 omnia, quae habet pater, ipsius sunt: et omnia, inquit, tua mea sunt et mea tua; secundum formam serui non est doctrina illius, sed illius qui eum misit.

Et de die et hora nemo scit, neque angeli in caelo. neque filius, nisi pater. hoc enim nescit quidquid nescientes 25

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »