Obrázky na stránke
PDF
ePub

doctrina non est mea? quomodo mea? quomodo non mea? non enim dixit: „ista doctrina non est mea," sed: mea doctrina non est mea; quam dixit suam, eandem dixit non suam. quomodo istud uerum est, nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam, secundum formam 5 dei suam, secundum formam serui non suam? cum enim dicit: non est mea, sed eius qui misit me, ad ipsum uerbum nos facit recurrere; doctrina enim patris est uerbum patris, qui est unicus filius. quid sibi et illud uult: qui in me credit, non in me credit? quomodo in ipsum? quomodo 10 non in ipsum? qua ratione tam contrarium sibique aduersum potest intellegi? qui in me, inquit, non in me credit, sed in eum qui me misit, nisi ita intellegas: qui in me credit, non in hoc quod uidet credit, ne sit spes nostra in creatura, sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis 15 oculis appareret, et sic ad se aequalem patri contemplandum per fidem corda mundaret. ideoque ad patrem referens intentionem credentium et dicens: non in me credit, sed in eum qui me misit, non utique se a patre, id est ab illo qui eum misit, uoluit separari, sed ut sic in eum crederetur, 20 quomodo in patrem, cui aequalis est. quod aperte alio loco dicit: credite in deum, et in me credite, id est sicut creditis in deum, sic et in me, quia ego et pater unus deus". sicut ergo hic tamquam abstulit a se fidem hominum et in patrem transtulit dicendo: non in me credit, sed in eum 25 qui me misit, a quo tamen se non utique separauit: sic etiam quod ait: non est meum dare, sed quibus paratum est a patre meo puto clarere, secundum quid utrumque accipiendum sit. tale est enim et illud: ego non iudicabo, cum ipse iudicaturus sit uiuos et mortuos, sed quia non ex 30

[blocks in formation]

potestate humana, propterea recurrens ad deitatem sursum erigit corda hominum, propter quae subleuanda descendit.

CCXXVIIII.

DE VNITATE PERSONAE FILII DEI ET FILII HOMINIS SIVE IN 5 GLORIA SIVE IN HVMILITATE. EX LIBRO DE TRINITATE

S. S. T. XIII.

Nisi tamen idem ipse esset filius hominis propter formam 250 serui, quam accepit, qui est filius dei propter formam dei, in qua est, non diceret apostolus Paulus de principibus huius 10 saeculi si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. ex forma enim serui crucifixus est, et tamen dominus gloriae crucifixus est; talis enim erat illa susceptio, quae deum hominem faceret et hominem deum. quid tamen propter quid et quid secundum quid dicatur, ad15 iuuante domino prudens et diligens et pius lector intellegit. nam ecce diximus, quia secundum id quod deus est glorificat suos, secundum hoc utique, quod dominus gloriae est; et tamen dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et deus crucifixus, non ex uirtute diuinitatis, sed ex infirmitate 20 carnis, sicut dicimus, quia secundum id quod deus est iudicat, hoc est ex potestate diuina, non ex humana; et tamen ipse homo iudicaturus est, sicut dominus gloriae crucifixus est. ita enim aperte dicit: cum uenerit filius hominis in gloria sua et omnes angeli cum eo, tunc congrega25 buntur ante eum omnes gentes et cetera, quae de futuro iudicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. et Iudaei quippe, qui in malitia perseuerantes in illo iudicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est, uidebunt in quem pupugerunt. cum enim et boni et mali uisuri sint

19 cf. II Cor. 13, 4

10 I Cor. 2, 8 28 Io. 19, 37 (Zach. 12, 10)

23 Matth. 25, 31 sq.

3 cap. CCXXVIIII deest in omnibus libris praeter MV a: tam (uel tum) enim V

14 tamen

iudicem uiuorum et mortuorum, procul dubio eum mali uidere non poterunt nisi secundum formam, qua filius hominis est, sed tamen in claritate, in qua iudicabit, non in humilitate, in qua iudicatus est. ceterum illam dei formam, in qua aequalis est patri, procul dubio impii non uidebunt. non enim 5 sunt mundicordes; beati enim mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt. et ipsa uisio est faciem ad faciem, quae summum praemium promittitur iustis, et ipsa fiet, cum tradet deo regnum et patri. in quo et suae formae uisionem uult intellegi, subiecta deo uniuersa creatura et ipsa, in qua 10 filius dei filius hominis factus est, quia secundum hanc et ipse filius tunc subiectus illi erit, qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. alioquin si filius dei iudex in forma, in qua aequalis est patri, etiam impiis cum iudicaturus est apparebit, quid est quod pro magno 15 dilectori suo pollicetur dicens: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi? quapropter filius hominis iudicaturus est, nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua filius dei est; et rursus filius dei iudicaturus est, nec tamen in ea forma apparens, in qua deus est aequalis patri, sed in 20 ea qua filius hominis est.

Itaque utrumque dici potest, et: filius hominis iudicabit, et: non filius hominis iudicabit: (et filius hominis iudicabit), ut uerum sit quod ait: cum uenerit filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; 25 et non filius hominis iudicabit, ut uerum sit quod ait: ego non iudicabo et: ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. nam secundum id quod in iudicio non forma dei, sed forma filii hominis apparebit, nec ipse pater iudicabit. (secundum hoc enim dictum est: pater so

9 cf. I Cor. 15, 24 24 Matth. 25, 31 sq.

6 Matth. 5, 8 7 cf. I Cor. 13, 12 11 I Cor. 15, 28 16 Io. 14, 21 26 Io. 12, 47 27 Io. 8, 50

30 Io. 5, 22

7 faciem ad V (cf. p. 739, 18): iectă V 11 quia a: qua V cabit a: om. V

facie ad a 10 subiecta a: sub23 et (scripsi: quia a) filius - iudi30 secundum hoc-quemquam a: om. V

non iudicat quemquam), sed omne iudicium dedit filio. quod utrum ex illa locutione dictum sit, quam supra commemorauimus, ubi ait: sic dedit filio habere uitam in semet ipso, ut significaret, quia sic genuit filium, an 5 ex illa qua loquitur apostolus dicens: propter quod eum suscitauit et donauit ei nomen, quod est super omne nomen hoc enim de filio hominis dictum est, secundum quem dei filius suscitatus est a mortuis. ille quippe in forma dei aequalis est patri, ex qua se exinaniuit formam 10 serui accipiens; in ipsa forma serui et agit et patitur et accipit, quae consequenter contexit apostolus: humiliauit se, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod eum exaltauit et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in no15 mine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris utrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem dictum sit: omne iudicium dedit filio, satis 20 hic apparet, quia, si secundum illud diceretur, secundum quod dictum est: dedit filio habere uitam in semet ipso, non utique diceretur: pater non iudicat quemquam; secundum hoc enim, quod aequalem pater genuit filium, iudicat cum illo. secundum hoc ergo dictum est, quod in iudicio 25 non in forma dei, sed forma filii hominis apparebit, non quia non iudicabit qui omne iudicium dedit filio, cum de illo filius dicat: est qui quaerat et iudicet, sed ita dictum est: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ac si diceretur: „patrem nemo uidebit in iudicio 30 uiuorum et mortuorum, sed omnes filium", quia et filius hominis est, ut possit et ab impiis uideri, cum et illi uidebunt in quem pupugerunt.

3 (et 21) Io. 5, 26

(Zach. 12, 10)

2 loquutione V

5 (et 11) Philipp. 2, 8 sqq. 31 Io. 19, 37

18 loquutionem V 20 hic V: hinc a

28 non] om. V1; add. V' supr. uers.

Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare uideamur, proferimus eiusdem domini certam manifestamque sententiam, qua ostendimus ipsam fuisse causam, ut diceret: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, quia iudex forma filii hominis apparebit, quae forma non est s patris, sed filii, nec ea filii, in qua aequalis est patri, sed in qua minor est patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonis et malis. paulo post enim dicit: amen dico uobis, quia qui uerba mea audit et credit in eum qui me misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet, sed transiet 10 de morte in uitam. haec uita aeterna est illa uisio, quae non pertinet ad malos. deinde sequitur: amen, amen dico uobis, quia ueniet hora et nunc est, cum mortui audient uocem filii dei, et qui audierint, uiuent. et hoc proprium est piorum, qui sic audiunt de incarnatione eius, ut 15 credant, quia filius dei est, id est sic eum propter se factum accipiant minorem patre in forma serui, (ut credant, quia aequalis est patri in forma dei.) et ideo sequitur et hoc ipsum commendans dicit: sicut enim habet pater uitam in semet ipso, ita dedit et filio uitam habere in semet 20 ipso. deinde uenit ad uisionem suae claritatis, in qua uenturus est ad iudicium, quae uisio communis erit et impiis et iustis. sequitur enim et dicit: et potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. puto nihil esse manifestius. nam quia filius dei est et aequalis est 25 patri, non accipit hanc potestatem iudicii faciendi, sed habet illam cum patre in occulto; accipit autem illam, ut boni et mali eum uideant iudicantem, quia filius hominis est. uisio quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam uisio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum uidebunt, id so est solis piis, quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »