Obrázky na stránke
PDF
ePub

ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (II Cor. tanto pretio redimatur : quia nihil est in eis vitiaIV, 7); et innumerabilia talia, quæ de Scripturis lum, nihil tenetur sub diaboli potestate captivum, omnibus si colligere velimus, tempus ' non suffi- nec pro eis fusus est sanguis qui fusus in remissiocit. Et veremur ne apud te ista ipsa commemoran- nem legitur peccatorum (Matth. xxvi, 28). Quan. do, quæ majore gratia de Sede apostolica prædi- quam per baptismum Christi etiam parvulorum cas, inconvenienter facere videamur : sed ideo fieri redemptionem, in libello suo Celestius in Carfacimus, quia eo quo infirmiores sumus', quaqua- thaginensi ecclesia jam confessus est : sed multi versum quisque nostrum verbo Dei prædicando qui eorum perbibentur esse vel fuisse discipuli,hæc putatur attentior, crebrius eos patimur in nos et mala quibus fundamenta christianæ fidei conantur audacius insurgentes.

evertere, quacumque possunt, affirmare non ces. 4. Si ergo Pelagius episcopalibus Gestis quæ in

sant. Unde etiamsi Pelagius Celestiusque correcti Oriente confecta dicuntur (a), etiam tuæ Venera

sunt, vel se ista nunquam sensisse dicunt, et quætioni juste visus fuerit absolutus ; error tamen ipse

cumque scripta contra eos prolata fuerint sua esse et impietas, quæ jam multos assertores habet,per

negant, nec est quemadmodum de mendacio diversa dispersos, etiam auctoritate apostolicæ

convincantur : generaliter tamen quicumque dogSedis anathemanda est. Consideret enim Sanctitas matizat et affirmat humanam sibi ad vitanda 1 tua, et pastoralibus nobis compatiatur visceribus,

peccata, et Dei mandata facienda sufficere posse quam sit pestiferum et exitiale ovibus Christi, quod

naturam, et eo modo gratiæ Dei, quæ sanctorum istorum sacrilegas disputationes necessario con

evidentius orationibus declaratur, adversarius insequitur, ut nec orare debeamus ne intremus in

venitur ; et quicumque negat parvulos per baptistentationem, quod Dominus et discipulos monuit

mum Christi a perditione liberari, et salutem per(Matth. XXVI, 41), et posuit in oratione quam do- cipere sempiternam, anathema sit. Quæcumque cuit (Id. vi, 13); aut ne deficiat fides nostra, quod autem alia eis objiciuntur, non dubitamus Venerapro apostolo Petro se rogasse ipse testatus est tionem tuam, cum Gesta episcopalia perspexerit, (Luc. xxII, 32). Si enim hæc possibilitate naturæ,et

quæ in Oriente in eadem causa confecta dicuntur, arbitrio voluntatis iu potestate sunt constituta ; id judicaturam unde omnes in Dei misericordia quis non ea videat a Domino inaniter peti, et falla

gaudeamus. Ora pro nobis, domine beatissime citer orari, cum orando poscuntur quæ naturæ Papa nostræ jam ita conditæ sufficientibus viribus obti

EPISTOLA CLXXVI *(a). nentur ? nec debuisse dicere Dominum Jesum, Vi

Milevitani concilii Patres Innocentio, de cohibendis gilate et orate; sed tantummodo, Vigilate ne in

Pelagianis hæreticis. tretis in lentationem ? nec beatissimo Petro primo

Domino beatissimo meritoque venerabili, et in Apostolorum, Rogavi pro te, sed, moneo te, vel impero ac præcipio ne deficiat fides lua ?

Christo honorando Papæ INNOCENTIO, SILVANUS', VA

LENTINUS, AURELIUS, DONATUS, RESTITUTUS, LUCIANUS, ALY3. Contradicitur etiam istorum contentione bene

PIUS, AUGUSTINUS, PLACENTIUS“, SEVERUS, FORTUNATUS 5, dictionibus nostris, ut incassum super populum

Possidius, Novatus, SECUNDUS, MAURENTIUS, LEO, FAUSTIdicere videamur quidquid eis a Domino precamur, NIANUS, CRESCONIUS, MAlcus, LITTORIUS , FORTUNATUS,Dout recte ac pie vivendo illi placeant ; vel illa quæ NATUS, PONTICANUS, SATURNINUS, CHRISTONIUS ?, HONORIUS, pro fidelibus precatur Apostolus, dicens : Flecto Lucius, ADEODATUS, PROCESSUS, CRESCONIUS, SECUNDUS, genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, Felix,AsIATICUS, RUFINIANUS , FAUSTINUS,SERVUS, TERENex quo omnis paternitas in cælis et in terra nomina. TIUS, CRESCONIUS, SPERANTIUS, QUADRATUS, LUCILLUS, Sable lur,ut del vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute

NUS FAUSTINUS", CRESCONIUS, VICTOR, GIGNANTIUS 10, Pos. corroborari per Spiritum ejus(Eph.111, 14-16). Si ergo

SIDONIUS, ANTONINUS", INNOCENTIUS, PRÆSIDIUS, CRESCEN

TIUS 19, Félix, ANTONIUS 13, VICTOR, HONORATUS, DONATUS, voluerimus benedicendo super populum dicere, Da illis, Domine, virtute corroborari per Spiritum

1 Edd., ad vincenda. Mss., ad vitanda.

· Mss. Gallicani carent his postremis verbis, ora,e c. tuum ; istorum nobis disputatio contradicit, affir- • Conciliorum editiones, Silvanus Senex. mans negari liberum arbitrium, si hoc a Deo pos.

* Deest, Placentius, in Mss. octo Gallicanis.

5 Mss. Gerv. et Gemm., Fortunus. citur quod in nostra est potestate : Virtute enim

8 Mss. quinque, Litorius. Casalensis, Lictorius. Conc. corroborari si volumus, inquiunt,possumus ea pos

Editt., Victorius. sibilitate naturæ, quam nunc non accipimus, sed

"Mss. septem, et Concil. Editt. sic., Cresconius. Casa

lensis codex, Crisconius. cum crearemur accepimus.

8 In Conc. Edd., Rufinus ; et infra pro Servo, scribi6. Parvulos etiam propter salutem quæ per Salva

tur, Servius.

• In Concil. Edd., hic omitittur Faustinus ; ejusque torem Christum datur, baptizendos negant, ac sic

loco ponitur, item Sabinus. eos mortifera ista doctrina in æternum necant,pro

10 Mss. Vatic. tres et Gallic. septeni, necnon Concil.

Edd., Gigantius. mittentes etiamsi non baptizantur, habituros vitam

11 Mss. duo Vatic., Possidius, Antonius. æternam, nec pertinere ad eos de quibus Dominus 12 In Concil. Edd. et in Gallic. Mss. septem deest Cresait, Venit enim Filius hominis quærere et salvare

centius, nec nominatur Præsidius nisi semel, post Pe

trum. quod perierat (Luc. xix, 10); quia isti, inquiunt, 13 In Concil. Edd. et in Mss. pluribus constanter, Annon perierant, nec est quod in eis salvetur, vel

toninus.

* Recognita ad a. bg. bl. c. cb. ff. g. gv. n. 8, sb. t. 1 Bad. Am. Er. et Concil, Edd., lomus.

th. vc. duos r. quatuor v. et ad Am. Bad. Er. Lov. * Unus e Vatic Mss., quo inferiores sumus,

(a) Alias 92 : quæ autem 176 erat, nunc 240. Scripta (a) Gesta Diospolitane synodi.

paulo post superiorem.

PETAUS, PRÆSIDIUS, CAESCONIUC, LAMPADIUS, DELPHINUS Christi penitus alienant, omnino dissimulare non ex concilio Milevitano, in Domino salutem. possis. 1.Qujate Dominus gratiæ suæ præcipuo munere in

4. Hujus autem perniciosissimi erroris auctores Sede apostolica collocavit, lalemque nostris tempo

esse perhibentur Pelagius et Celestius, quos quidem ribus præstitit, ut nobis potius ad culpam negligen

in Ecclesia sanari malumus, quam desperata solute tiæ valeat, si apud tuam Venerationem, quæ pro Ec

ab Ecclesio resecari, si necessitas nulla compellat. clesia suggerenda sunt, tacuerimus, quam ea tu

Quorum unus, id est Celestius, etiam ad presbytepossis vel fastidiose vel negligenter accipere ; ma

rium in Asia dicitur pervenisse: de quo ante paucos gnis periculis infirmorum membrorum Christi pas- annos quid gestum fuerit, Sanctitas tua de Cartha. toralem diligentiam,quæsumus, adhibere digneris. ginensi Ecclesia melius instruitur. Pelagius vero, 2. Nova quippe hæresis et nimium perniciosa ten

sicuta quibusdam fratribus nostris missæ loquuntur

epistolæ, Jerosolymis constitutus nonnullos fallere tat assurgere inimicorum gratiæ Christi, qui nobis etiam dominicam orationem impiis disputationi

asseritur : verumtamen multo plures. qui ejus senbus conantur auferre. Cum enim Dominus docue

sus diligentius indagare potuerunt, adversus eum

pro gratia Christi et catholicæ fidei veritate conflirit ut dicamus, Dimitte nobis debila nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; isti dicunt

gunt; sed præcique sanctus filius tuus, frater et

compresbyter noster Hieronymus. posse hominem in hac vita, præceptis Dei cognitis, ad tantam perfectionem justitiæ sine adjutorio gra

5.Sed arbitramur,adjuvante misericordia Domini

Dei nostri qui te et regere consulentem,et orantem tiæ Salvatoris, per solum liberum voluntatis arbi

exaudire dignetur, auctoritati Sanctitatis tuæ, de trium pervenire, ut ei non sit jam necessarium di

sanctarum Scripturarum auctoritate depromptæ, cere, Dimilte nobis debila nostra. Illud vero quod

facilius eos qui tam perversa et perniciosa sentiunt, sequitur, Ne nos inferas in tentationem (Matth. vi,

esse cessuros, ut de correctione potius eorum con12, 13), non ita intelligendum, tanquam divinum adjutorium poscere debeamus ne io peccatum ten

gratulemur, quam contristemur interitu. Quodlibet

autem ipsi eligant, certe vel aliis, quos plurimos tati decidamus; sed hocin nostra esse positum potes

possunt, si ab eis dissimuletur, suis laqueis implitate, et ad hoc implendum solam sufficere volunta

care, cernit Venerabilitas tua instanter et celeriter tem hominis : tanquam frustra Apostolus dixerit,

providendum. Hæc ad Sanctitatem tuam de conciNon volentis neque currentis, sed miserentis est Dei

lio Numidiæ scripta direximus, imitantes Carthagi(Rom. 1x, 16); et, Fidelis Deus, qui non permittet

nensis Ecclesiæ 1 et Carthaginensis provinciæ coevos tentari super id quod potestis ; sed faciet cum

piscopos nostros, quos ad Sedem apostolicam, tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor.

quam beatus illustras, de hac causa scripsisse com2,13). Frustra etiam Dominus dixerit apostolo Petro, Rogavi pro te, ne deficial fides lua (Luc xx11,32);

perimus. Et alia manu : Memor nostri, in Dei et omnibus suis, Vigilate, et orate, ne intretis in

gratia augearis, domine beatissime meritoque ve

rabilis, et in Christo honorande sancte Pater. tentationen (Matth. XXV1, 41); si hoc totum est potestatis humanæ. Pueros quoque parvulos, et si

EPISTOLA CLXXVII" (a). nullis innoventur christianæ gratiæ Sacramentis,

Aurelius aliique tres una cum Augustino episcopi, habituros vitam æternam, nequam præsumptione ad Innocentium de Pelagio,retegentes ipsius contendunt, evacuantes quod dicit Apostolus, Per

resim, eamque ab apostolica Sede proscribi posunum hominem peccatum intravit in mundum, et

tulantes. per peccatum inors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12); et

Domino beatissimo, meritoque honorandissimo alio loco, Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et

fratri INNOCENTIO Papæ, AURELIUS, ALYPLUS, AUGUSin Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 22).

TINUS, Evodius, et Possidius, in Domino salutem. 3. Utergo alia omittamus quæ contra sanctas Scri

1. De conciliis duobus provinciæ Carthaginensis pturas plurima disserunt; hæc interim duo, quibus atque Numidiæ ad tuam Sanctitatem a non parvo omnino totum quod christiani sumus nitunturever- episcoporum numero subscriptas litteras missimus tere, quæ fidelia corda siistineant, non esse rogan.

contra inimicos gratiæ Christi, qui confidunt ia virdum Deum ut contra peccati malum atque ad ope

tute sua, et Creatori nostro quodammodo dicunt: randam justitiam sit noster adjutor, et non opitulari

Tu nos fecisti homines ; justos autem ipsi nos feciparvulis ad consequendam vitam æternam christia- mus. Qui naturam humanam ideo dicunt liberam, næ gratiæ Sacramentum : hæc insinuantes apostolico pectori tuo, non opus habemus multa dicere,

1 Sic in Mss. At in vulgatis omittitur, Carthaginensis

Ecclesiæ, etc. et tantam impietatem verbis exaggerare, cum pro- * Reliqua verba absunt a Vatic. et Gallic. Mss. Sed cul dubio te ita permoveant, ut ab eis corrigendis,ne

reperiuntur in omnibus Edd. e quibus Bad. Am. Er. et

Lov. habent, in Deum gralia augearis. Concil., in Do. latius serpant, multosque contaminent, vel potius mini, vel in Dei gratia. interimant, dum eos sub nomine Christi, a gratia

* Ad hanc emendandam usi sumus fl. th. duobus v. Am, Bad. Er. Lov. - In Mss. necnon in Conciliorum

editionibus præfert huncce titulum : Epistola familiaris 1 Bad. Am. et Er. : Et nimium perniciosa tempestas sur- quinque episcoporum ad Innocentium papam. gere inimicorum gratiæ Christi cæpit,

(a) Alias 95 : quæ autem 177 erat, nunc 241. Scripta 2 Edd., suslinent,

circa idem tempus.

ne quærant Liberatorem ; ideo salvam, ut superfluum judicent Salvatorem. Tantum enim dicunt valentem, ut suis viribus semel in origine suæ crea. tionis acceptis, possit per liberum arbitrium, nihil ulterius adjuvante illius gratia qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates, tentationesque superare; multique eorum insurgunt adversum nos, et dicunt animæ nostræ, Non est salus illi in Deo ejus (Psal. 11, 3). Familia ergo Christi quæ dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum (II Cor. xi, 10), et cui dicit Dominus ejus, Salus tua ego sum (Psal. xxxiv, 3), suspenso corde, cum timore et tremore adjutorium Domini etiam per charitatem tuæ Venerationis exspectat.

2. Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit,nonnullos qui diversis causis ei faveant,quidam scilicet,quia eis talia persuasisse perhibetur 1, plures vero, qui eum talia sentire non credunt; præsertim quia in Oriente, ubi degit, Gesta ecclesiastica facta esse jactantur (a), quibus putatur esse purgatus: ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, et ita posse hominem suo labore ac voluntate juste vivere, ut ad hoc adjuvari Dei gratia non negaret. His enim auditis verbis, catholici antistites nullam aliam Dei gratiam intelligere potuerunt, nisi quam in Libris Dei legere, et populis Dei prædicare consueverunt: eam utique de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. n, 21); sine dubio gratiam qua justificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab infirmitate, non qua creati sumus cum propria voluntate. Nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus; negare vero eam qua christiani et filii Dei sumus; quis eum patienter catholicorum sacerdotum non dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret? Quapropter non culpandi sunt judices, quia ecclesiastica consuetudine nomen gratiæ audierunt, nescientes quid hujusmodi homines vel in suæ doctrinæ libris, vel in suorum solent auribus spargere.

3. Non igitur de uno Pelagio, qui jam forte correctus est, quod utinam ita sit; sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque incruditas animas velut vinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia. Aut ergo a tua Veneratione acciendus est Romam, et diligenter interrogandus quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari;aut hoc ipsum

Apud Bad. Am. Er. Lov. et Concil. editiones, quia vos talia persuasisse perhibent. In Ms. Vatic., quia nobis... perhibetur. Fortasse legendum, quia vobis. Certe Pelagiani, uti narrat Possidius c. 18, « perfidiam suam per suam am<<bitionem eonabantur persuadere sanctæ Sedi : » neque absimile vero est jactatum fuisse ab ipsis eam se illi reipsa persuasisse. Attamen amplectimur aliam lectionem ex Ms. Oxon. substitutam a R. P. Quesnelio, cui vulgata lectio contumeliosa in Romanum pontificem videbatur. 2 Bad. Am. Er. et Lov., convinctas. At Mss., vinctas. (a) Gesta Diospolitanæ synodi.

cum eo per litteras agendum et cum inventus fuerit hanc dicere quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiæ, sine latibulo ambiguitatis ullius absolvendus est, tunc est revera de ejus purgatione gaudendum.

4. Sive enim gratiam dixerit esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis præceptum; nihil eorum dicit, quæ per subministrationem Spiritus sancti pertinent ad concupiscentias tentationesque vincendas, quem ditissime effudit in nos (Tit. 1, 6), qui ascendit in cœlum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus (Eph. iv, 8). Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus, ut Spiritus Dei, unde pignus accepimus (II Cor. i1, 22), adjuvet infirmitatem nostram (Rom. vin, 26). Qui autem orat et dicit, Ne nos inferas in tentationem, non utique id orat ut homo sit, quod est natura; neque id orat ut habeat liberum arbitrium, quod jam accepit, cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vi, 13, 12); neque orat ut accipiat mandatum : sed plane orat ut faciat mandatum 1. Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est, in tentatione defecerit, facit utique peccatum quod est contra mandatum. Orat ergo ut non peccet, hoc est ne quid faciat mali, quod pro Corinthiis orat Apostolus Paulus, dicens: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali (II Cor. x111, 7). Unde satis apparet quod ad non peccandum, id est, ad non male faciendum,quamvis esse non dubitetur arbitrium voluntatis, tamen ejus potestas non sufficiat, nisi adjuvetur infirmitas. Ipsa igitur oratio,clarissima est gratiæ testificatio: hanc ille confiteatur, et eum gaudebimus sive rectum, sive correctum. 5. Distinguenda est lex, et gratia. Lex jubere novit, gratia juvare. Nec lex juberet, nisi esset voluntas; nec gratia juvaret, si sat esset voluntas. Jubetur ut habeamus intellectum, uti dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxx1, 9); et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Da mihi intellectum ut discam mandata tua (Psal. cxvi, 125). Jubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Stulti aliquando sapite (Psal. cxII, 8); et tamen oratur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; ei dabitur ei 1 (Jacobi 1, 5). Jubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Sint lumbi vestri præcincti (Luc. x1, 35); et tamen oramus ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum (Sap. VIII, 21). Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, jubetur ut non faciamus malum,

1 Deerant apud Bad. Am. Er. et Lov. verba isthæc, sed plane orat ut faciat mandatum ; quæ ex Vatic. Mss. restituimus.

Hanc et subsequentem periodum, utramque in hactenus editis parte priore mutilam, sic in integrum restituunt Mss. Vatic. et Fuxensis.

ubi dicitur, Declina a malo; et tamen oratur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali. Jubetur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Declina a malo, et fac bonum (Psal. xxxvi, 27); et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Non cessamus pro vobis orantes et postulantes: atque inter cætera, quæ pro illis orat, dicit, Ut ambuletis digne Deo in omne beneplacitum, in omni opere et sermone bono (Coloss. 1, 9, 10). Sicut ergo agnoscimus voluntatem, cum hæc præcipiuntur; sic et ipse agnoscat gratiam, cum petuntur.

6. Misimus Reverentiæ tuæ librum,quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Jacobus vocantur: qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in sæculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur impendio rogaverunt. Factum est; ad eosdem rescripta est ipsa responsio (a): agentes gratias rescripserunt (b). Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est: et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis ubi petimus inspicere non graveris, quemadmodum sibi objecta quæstione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret nisi naturam in qua nos condidit Deus.

7. Si autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca, non contendimus; anathemet ea, et illam confiteatur apertissime gratiam quam doctrina christiana demonstrat et prædicat esse propriam Christianorum, quæ non est natura, sed qua salvatur natura: quæ naturam non auribus sonante doctrina vel aliquo adjumento visibili fovet, sicut plantator quodammodo et irrigator extrinsecus 1; sed subministratione spiritus, et occulta misericordia, sicut facit ille qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7). Etsi enim quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut nonnihil essemus, nec ita essemus aliquid ut cadaver quod non vivit, aut arbor quæ non sentit, aut pecus quod non intelligit, sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus, et de hoc tanto beneficio Creatori nostro gratias agere valeamus; unde merito et ista gratia dici potest, quia non præcedentium aliquorum bonorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen qua prædestinati vocamur, justificamur, glorificamur, ut dicere possimus, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. viii, 31, 32).

1 Lov. Solvatur natura, non auribus sonante doctrina vel aliquo adjumento visibili sicut plantatur quodammodo et irrigatur extrinsecus. Bad. Am. Er., salvatur natura, non auribus, etc. Sed melior lectio Ms. Vatic. ad quem hunc locum castigavimus.

(a) Lib. de Natura et Grat. (b) Epist. 168.

8. De hac gratia quæstio vertebatur, quando aliis quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina, per liberum arbitrium humanam sibi sufficere naturam. Hanc apostolica doctrina gratiam non immerito isto nomine appellat, qua salvamur et justificamur ex fide Christi. De hac scriptum est, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia; ergo Christus gratis mortuus est (Galat. 11, 21): de hac scriptum est, Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini; a gratia excidistis (Id. v, 4): de hac scriptum est, Si autem gratia,jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. x1, 6): de hac scriptum est, Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum : ei autem qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam (Id. iv, 4, 5); et multa alia, quæ melius potes ipse meminisse, et intelligere prudentius, et illustrius prædicare. Illam vero gratiam qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis propheticis, evangelicis, apostolicisque Litteris legimus.

9. Cum itaque de hac gratia Christianis fidelibus catholicisque notissima, illi objiceretur quæstio, ut eam oppugnare desineret; quid est quod cum hæc sibi in libro suo velut adversante persona idem ipse objecisset, ut se respondendo purgaret, nihil aliud respondit, nisi naturam creati hominis referre gratiam Creatoris; atque ita se dicere, sine peccato impleri posse justitiam per liberum arbitrium cum adjutorio divinæ gratiæ, quod Deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturæ ? Cui merito respondetur, Ergo evacuatum est scandalum crucis(Galta. v, 11). Ergo Christus gratis mortuus est. Num enim si non moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. iv, 25), nec ascendisset in altum, et captivans captivitatem daret dona hominibus, ista naturæ possibilitas quam defendit, in hominibus non esset?

10. An forte Dei mandatum deerat, et ideo Christus mortuus est? Imo jam et hoc erat sanctum, et justum, et bonum (Id. vi, 12): jam dictum fuerat, Non concupisces (Exod. xx, 17): jam dictum fuerat, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. XIX, 18), in quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri (Rom. xi, 9). Et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit seipsum, ideo Dominus in iis duobus præceptis totam Legem Prophetasque dicit pendere (Matth. xxii, 37-40): quæ duo præcepta jam erant hominibus divinitus data. An æternum præmium justitiæ promissum nondam erat? Hoc ipse non dicit qui in suis Litteris posuit etiam in Vetere Testamento regnum cœlorum esse promissum (Hebr. x). Si ergo ao faciendam perficiendamque justitiam, jam erat naturæ possibilitas per liberum arbitrium, jam erat Legis Dei sanctum et justum bonumque mandatum, jam erat promis

sum præmium sempiternum ; ergo Christus gratis mortuus est.

11. Ergo neque per Legem justitia, neque per naturæ possibilitatem, sed ex fide et dono Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, unum mediatorem Dei et hominum (I Tim. 11, 5); qui nisi in plenitudine temporis mortuus esset propter delicta nostra, et resurrexisset propter justificationem nostram, profecto et antiquorum fides evacuaretur et nostra. Fide vero evacuata, quæ homini justitia remaneat, cum justus ex fide vivat (Habac. 11, 4) ? Ex quo enim per unum hominem peccatum intravitin mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12): procul dubio a corpore mortis hujus, ubi alia lex repugnat legi mentis, neminem liberavit aut liberat sua possibilitas, quæ perdita Redemptore indiget, saucia Salvatore; sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu (Id. vìì, 21-25) : qui et Deus cum esset, hominem fecit; et manens Deus, homo factus refecit ipse quod fecit.

12. Puto autem quod eum lateat, fidem Christi, quæ postea in revelationem venit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum; per quam tamen etiam ipsi Dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus humani generis temporibus liberari potuerunt, occulto judicio Dei, non tamen vituperabili. Unde dicit Apostolus, Habentes autem spiritum fidei, utique eumdem quem et illi, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et loculus sum ; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. Iv, 13): inde est quod ait ipse Mediator, Abraham pater vester concupivit videre diem meum ; et vidil et gavisus est (Joan. vin, 56) inde Melchisedech prolato sacramento mensæ dominicæ, novit æternum ejus sacerdotium 1figurare (Gen. xiv,18).

:

ex

13. Jam vero data in Litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum, et de qua dicit, Si ergo ex Lege hedæritas, jam non promissione Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. Quid autem lex ? Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris. Mediator autem unius non est; Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absil. Si enim data esset lex quæ posset vivificare, omnino ex Lege essel justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. 1, 18-22); nonne satis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et prævaricatione augeretur (Ubi enim lex non est, nec prævaricatione (Rom. iv, 15); et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quæ in promissionibus est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei; quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex prævaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quærantur promissiones Dei, quod est gra

In Ms. Vatic., sacrificium.

tia Dei; et incipiat esse in homine justitia, non sua, sed Dei, hoc est data dono Dei?

14. Quam etiam nunc quidam ignorantes Dei justitiam, sicut et tunc de Judæis dictum est, et suam volentes constituere,justitiæ Dei non sunt subjecti (Id. x, 3). Per Legem quippe et illi justificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbtrio, hoc est, justitia sua prolata ex natura humana; non donata ex gratia divina, propter quod justitia Dei dicitur. Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificala per Legem et Prophetas (Id. m, 20, 21). Cum dicit, manifestata est; ostendit quia et tunc erat, sed tanquam illa pluvia quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc autem velut in area, manifesta (Judic. vi, 36-40). Cum ergo Lex sine gratia non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum est, Aculeus mortis peccatum,virtus autem peccati Lex (1 Cor. xv, 56): sicut confugiunt multi a facie regnantis 'peccati ad gratiam velut in area nunc patentem, ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem. Hæc vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, de qua dictum est: Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus (Rom. XI, 33 )!

2

15. Quapropter si et ante tempus Legis, et tempore ipso Legis justos patres ex fide viventes, non possibilitas naturæ infirmæ et indigæ ac vitiatæ et sub peccato venundatæ, sed Dei gratia per fidem justificabat; et nunc eadem in apertum jam veniens revelata justificat: anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, etsi non per contumaciam, tamen per ignorantiam disputat, possibilitatem defendo naturæ ad vincenda peccata, et implenda mandata; aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa quæ sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate Sanctimoniæ tuæ. Si vult ergo, onerosum sibi et perniciosum Ecclesiæ discat scandalum auferre ; quod scandalum auditores et in perversum dilectores ejus usquequaque spargere non quiescunt. Si enim cognoverint eumdem librum, quem illius vel putant esse vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime Sanctitatis tuæ, quam apud eum esse majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso anathematum atque damnatum, non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contra gratiam Dei, quæ revelata est per passionem et resurrectionem Christi pectora fidelia et simpliciter christiana turbare; sed potius adjuvante misericordia Domini, concer. tantibus nobiscum charitate ac pietate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in æternum beati, verum etiam justi et sancti sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros. Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam orientalem diaconum, civem 1 Unus e Vatic. Mss., repugnantis.

Bad. Er., etc., indigne. At Lov, et Mss., indigæ sive antiqua scribendi ratione, indiguæ.

« PredošláPokračovať »