Obrázky na stránke
PDF
ePub

sanctus non tantum patris et filii, qui dederunt, sed etiam noster dicitur, qui accepimus, (sicut dicitur domini salus, qui dat salutem; eadem etiam nostra salus est, qui accepimus. spiritus ergo et dei est, qui dedit, et noster, qui accepimus,) 5 non ille spiritus noster, quo sumus, quia ipse spiritus est hominis, qui in ipso est, sed alio modo iste noster, quo dicimus et: panem nostrum da nobis, quamquam et illum spiritum, qui hominis dicitur, a quo utique accepimus. quid

enim habes, inquit, quod non accepisti? sed aliud est 10 quod accepimus, ut essemus, aliud quod accepimus, ut

sancti essemus. unde scriptum est et de Iobanne, quod in spiritu et uirtute Heliae ueniret; dictus est Heliae spiritus, sed spiritus sanctus, quem accepit Helias. hoc et de Mose in

tellegendum est, cum ait ei dominus: tollam de spiritu 15 tuo et dabo eis, hoc est: dabo illis de spiritu sancto,

quem iam tibi dedi“. si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est patrem et filium principium esse

spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius 20 unus deus et ad creaturam relatiue unus creator et unus do

minus, sic relatiue ad spiritum sanctum unum principium. ad creaturam uero pater et filius et spiritus sanctus unum principium, sicut unus creator et unus deus.

CCXXXV.

25 QVOMODO IN SPIRITY SANCTO, ETIAM ANTEQVAM DARETVR,

POSSIT DONI NOMEN INTELLEGI, VT EI SEMPER NON ALIVD FVERIT DONVM ESSE QVAM IPSUM ESSE. EX LIBRO S. S. T. XV.

Interius autem quaeritur utrum, quemadmodum filius non 257 hoc tantum habet nascendo, ut filius sit, sed omnino, ut sit,

8 I Cor. 4, 7

12 cf. Luc.

2 Ps. 3, 9 7 Matth. 6, 11

14 Num. 11, 17

1, 17

om. MV

a

2 sicut dicitur - 4 qui accepimus a:

8 a quo MV: om. 13 sed V: scilicet a de Mose] de mosen V CCXXXV MV: deest in GPU

24 cap.

sic et spiritus sanetus eo quo datur habeat non tantum, ut donum sit, sed omnino, ut sit. utrum ergo erat, antequam daretur, sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat eum deus, iam donum erat, et antequam daretur? sed si non procedit, nisi cum datur, nec procederet utique, priusquam esset 5 cui daretur, quomodo iam erat ipsa substantia, si non est nisi quia datur? sicut filius non tantum, ut filius - quod relatine dicitur — sed omnino ut sit ipsa substantia, nascendo habet. an semper procedit spiritus sanctus et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit ? sed quia sic procedebat, ut esset donabile, 10 iam donum erat, et antequam esset cui daretur. aliter enim intellegitur, cum dicitur donum, aliter, cum dicitur donatum; nam donum potest esse, et antequam detur, donatum autem nisi donatum fuerit nullo modo dici potest.

[blocks in formation]

DE APPELLATIONIBVS RELATIVIS, QVAE NON AD DEVM, SED AD CREATVRAM REFERENDAE SVNT, QVONIAM DEO NIHIL

ACCIDIT. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE V, T. XVI. 258 Nec moueat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri

et filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, ueluti hoc ipsum 20 quod donatum diximus. nam sempiterne spiritus donum, temporaliter autem donatum. nam et dominus si non dicitur nisi cum habere incipit seruum, etiam ista appellatio relatiua ex tempore est deo; non enim sempiterna creatura est, cuius est ille dominus. quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relatiua 25 esse accidentia, quoniam nihil accidit deo temporaliter, quia non est mutabilis, sicut in exordio huius disputationis tractauimus? ecce dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam iste sempiterne famularetur. 30 sicut autem non potest esse seruus qui non habet dominum,

8 ipsa substantia V: ipsam substantiam a MV: deest in GPO 30 iste V: ista a

15 cap. CCXXXVI

sic nec dominus qui non habet seruum. et quisquis extiterit qui aeternum quidem deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna propter uarietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse – non enim erat tempus, 5 antequam inciperent tempora, et ideo non de tempore accidit deo, ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt — quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cuius utique deus

non erat, antequam esset cuius esset? certe uel ut dominus 10 hominis esset, ex tempore accidit deo; ut omnis auferri uideatur

controuersia, certe ut tuus dominus esset aut meus, qui modo esse coepimus, ex tempore accidit deo; aut et, si propter obscuram quaestionem animae uideatur incertum, quid, ut esset

dominus populi Israhel? quia etsi iam erat animae natura, 15 quam ille populus habebat, quod modo non quaerimus, tamen

ille populus nondum erat et quomodo esse coepit apparet. postremo, ut dominus esset huius arboris et huius segetis, ex tempore accidit, quae modo esse coeperunt, quia, etsi materies

iam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse 20 dominum iam factae naturae. alio enim tempore est etiam

homo dominus ligni et alio tempore est dominus arcae, quamuis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat, cum ligni dominus iam esset. quomodo igitur obtinebimus nihil secundum

accidens dici deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit, quo 25 mutetur, ut ea sint accidentia relatiua, quae cum aliqua

mutatione rerum, de quibus dicuntur, accidunt? sicut amicus relatiue dicitur; neque enim esse incipit, nisi cum amare coeperit; fit ergo aliqua mutatio uoluntatis, ut amicus dicatur.

nummus autem cum dicitur pretium, relatiue dicitur, nec 30 tamen mutatus est, cum esse coepit pretium; neque cum

dicitur pignus et si qua similia. si ergo nummus potest nulla sui mutatione totiens dici relatiue, ut neque cum incipit dici neque cum desinit aliquid in eius natura uel forma, qua nummus est, mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relatiue aliquid ad creaturam, ut, quamuis temporaliter incipiat 5 dici, non tamen ipsi substantiae dei accidisse intellegatur, sed illi creaturae, ad quam dicitur? domine, inquit, refugium factus es nobis. refugium ergo nostrum deus relatiue dicitur; ad nos enim refertur et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus. numquid tunc fit aliquid in eius natura, 10 quod antequam ad eum refugeremus non erat ? in nobis ergo fit aliqua mutatio - deteriores enim fuimus, antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores — in illo autem nulla. sic et pater noster esse incipit, cum per eius gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filios 15 dei fieri. substantia itaque nostra mutatur in melius, cum filii eius efficimur, simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. quod ergo temporaliter dici incipit deus quod antea non dicebatur, manifestum est relatiue dici, non tamen secundum accidens dei, quod ei ali- 20 quid acciderit, sed plane secundum accidens eius, ad quod dici aliquid deus incipit relatiue. et quod amicus dei iustus esse incipit, ipse mutatur, deus autem absit, ut temporaliter aliquem diligat quasi noua dilectione, quae in ipso ante non erat, apud quem nec praeterita transierunt et futura iam facta 25 sunt. itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinauit, sed, cum conuertuntur et inueniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. sic etiam, cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur, non ipse, 36sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua.

2 qui a: quia V 8 deus V: dominus a 15 quod modo a: quomodo V 16 et quomodo scripsi: quomodo V et quando a 19 esse dominum iam factae a:

21 post arcae addidit librarius cod. V quod supra omiserat: esse dominum iam factae 25 quae a: qua V 26 accidunt a: accedunt V

om. V

7 Ps. 89, 1

15 cf. Io. 1, 12

26 cf. Io. 17, 24

20 dei

deus V

26 con

6 accidisse V: accidisse aliquid a stitutionem a: constitutione V

CCXXXVII.

DE SPIRITUS SANCTI VNITATE CVM PATRE ET FILIO. EX LIBRO

DE TRINITATE VI, T. V.

Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate sub-259 5 stantiae et aequalitate consistit. siue enim sit unitas amborum siue sanctitas siue caritas, siue ideo unitas, quia caritas, et ideo caritas, quia sanctitas, manifestum est, quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente

diligatur generatoremque suum diligat, sintque non partici10 patione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed

suo proprio seruantes unitatem spiritus in uinculo pacis. quod imitari per gratiam et ad deum et ad nos ipsos iubemur, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. ita

sunt illa tria deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, 15 beatus, nos autem ex ipso et per ipsum et in ipso beati, quia

ipsius munere inter nos unum, cum illo autem unus spiritus, quia agglutinatur anima nostra post eum, et nobis haerere deo bonum est, quia perdet omnem qui fornicatur ab eo. spiri

tus ergo sanctus commune aliquid est patris et filii, quidquid 20 illud est, at ipsa communio consubstantialis et coaeterna,

quae si amicitia conuenienter dici potest, dicatur; sed aptius dicitur caritas. et haec quoque substantia, quia deus substantia et deus caritas, sicut scriptum est. sicut autem

simul substantia cum patre et filio, ita simul magna et simul 25 bona et simul sancta et quidquid aliud a se dicitur, quoniam

non aliud est deo esse et aliud magnum esse uel bonum et cetera, sicut supra ostendimus. si enim minus magna est ibi caritas quam sapientia, minus quam. est diligitur; aequalis est

igitur, ut, quanta est sapientia, tantum diligatur. est autem 30 sapientia aequalis patri, sicut supra diximus; aequalis est

13 cf. Matth. 22, 40

17 cf. Ps. 72, 28. 27

11 cf. Eph. 4, 3 23 I Io. 4, 16

1 cap. CCXXXVII MV: deest in GPU 20 at a: aut V consustantialis (b add. m. 2) V 25 a se V: ad se a VIIII.

49

« PredošláPokračovať »