Obrázky na stránke
PDF
ePub

uus (Psal. XLIV, 7, 8): a Deo Patre unctus est Filius, qui sic homo factus est ut maneret Deus, qua unctione plenus erat, id est, Spiritu sancto. Propter quod de illo scriptum est: Jesus autem plenus Spiritu sancto, reverrus est a Jordane (Luc. w, 1).

CAPUT XVII-1. Dicis in persona Spiritus sancti non posse suscipi quod de Filio dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3). Et hoc ideo dicis, ut quibus potueris persuadeas, quod vobis male persuasum est, Spiritum sanctum non esse creatorem : quasi legeris, Omnia per ipsum facta sunt sine Spiritu sancto; aut, Omnia per neminem facta sunt, nisi per ipsum. Quanquam si et tale aliquid legeres, sic Spiritum sanctum ab hac operatione, qua constituta est creatura, credere non deberemus exclusum; sicut Filius non excluditur ab ea scientia de qua dictum est, Quæ Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (1 Cor. 11, 14). Si autem quia non est nominatus, quod etiam per illum facta sit creatura, quando de Filio dictum est, Omnia per ipsum facta sunt; ideo putas Dei Spiritum non esse creatorem procul dubio, nec in ejus nomine poteris baptizatos dicere, quibus ait Petrus, Agite pænitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi ( Act. 11, 38); quia non ait, Et Spiritus sancti: nec in Patris nomine, quia nec ipse ibi est nominatus. Si autem etiam non nominatis l'atre et Spiritu sancto, in nomine Jesu Christi jussi sunt baptizari ; et tamen intelliguntur non baptizati nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti : cur non sic audis de Filio Dei, Omnia per ipsum facta sunt; ut et non nominatum intelligas ibi etiam Spiritum sanctum ?

2. Nam quid excellentius in creaturis quam virtutes cœlorum? Scriptum est autem: Verbo Domini cœli firmati sunt ; et Spiritu oris ejus, omnis virtus eorum (Psal. xxxII, 6). Dixeras nempe non me talia reperire in Scripturis divinis, quibus Spiritum sanctum æqualem asseram Filio. Ecce reperi ubi etiam major possit videri, nisi revocet pietas, quæ illum veraciter confitetur æqualem. Nam utique majus aliquid sunt virtutes cœlorum, quæ firmatæ sunt Spiritu oris Domini, id est Spiritu sancto, quam cœli, qui firmati sunt Verbo Domini, hoc est, unigentio Filio. Sed si consulas veritatem, res utraque ab utroque firmata est; et id quod de uno dicitur et de altero tacetur, de utroque intelligitur. Quid est autem inconsideratius, quam negare esse creatorem Spiritum Dei, cum Domino dicatur: Auferes spiritum eorum, et deficient, et `in pulverem suum convertentur : emittes1 Spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terræ (Psal. CH, 29, 30). Nisi forte minus idoneus erat Spiritus sanctus creandis rebus quæ fuerant defecturæ, cum sit idoneus creandis quae sunt sine fine mansuræ. Paulo ante dixi: Quid est excellentius in creaturis quam virtutes cœlorum? Quid dicam de carne Crea

Editi, emitte. At Mss., emilles. Et sic Augustinus, Enarr. in eumdem psalmum 103.

[ocr errors]

toris? Quandoquidem Creator ipse per quem facta sunt omnia, Panis, inquit, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita (Joan. v1, 52). Quid ergo? Mundus per Filium factus est, et creator est Filius: caro ejus quæ data est pro mundi vita, per Spiritum sanctum facta est, et non est creator Spiritus sanctus? Cuni enim virgo Maria dixisset angelo promittenti ei filium, Quomodo fiel istud, quoniam virum non cognosco ? respondit angelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quɔd nascetur ex le sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. 1, 34, 35). Hic tu, quod in consequentibus quodam loco tux prosecutionis adverti, asserere conabaris Spiritum sanctum præcessisse, ut mundaret et sanctificaret virginem Mariam; ac deinde veniret Virtus Altissimi, hoc est Sapientia Dei, quod est Christus (I Cor. 1, 24); et ipsa, sicut scriptum est, ædificaret sibi domun (Prov. ix, 1), hoc est, ipsa sibi crearet carnem, non Spiritus sanctus. Quid est ergo quod ait sanctum Evangelium, Inventa est in utero habens de Spiritu sancio (Matth. 1, 18)? Nempe obstructum est os loquentium iniqua ( Psal. Lx11, 12 ). Si ergo cogitas os veraciter aperire, non solum Filium, verum etiam Spiritum sanctum creatorem carnis Filii confitere.

3. An forte dicturus es, ca facta esse per Spiritum sanctum quæ commemoravi, id est, quod omnis virtus cœlorum per eum firmata sit, quod per eum creabuntur homines denuo, qui primo ita creantur ut conver tantur in pulverem suum; quod ipse carnem operatus est Christi (nam de anima nolo aliquid dicere, eujus difficillima quæstio est); et si quid aliud per Spiritum sanctum creatum potuerit inveniri: non tamen omnia, sicut per unigenitum Filium, de quo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt? Si hoc dicis, non times ne tibi dicatur, eo potiorem esse Spiritum sanctum Filio, quod elegit sibi meliora quæ faceret, nec facere inferiora digatus est? Sed quis hoc sapit, nisi qui desipit? Facta sunt ergo cuncta per Filium ; absit, ut Spiritu sancto ab hoe opere separato: sicut de illis magnis operibus dictum est, Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus (1 Cor. xii, 11); nee tamen ab hac operatione Filius separatur.

4. Magnum sane aliquid tibi dicere videris, quia dicis: Filius erat in principio antequam aliquid esset ; Pater vero, ante principium. Ubi legisti, ut hæc crederes? Unde præsumpsisti ut hæc diceres, ubi nec auctoritas ulla, nec ratio est? Quid est enim ante principium, quandoquidem quidquid ante esset, hoe esset principium? Si ergo Pater ante 1 principium est, ante seipsum est; quia et ipse principium est. Quid est autein, In principio erat Verbum (Joan. 1, 1); nisi, In Patre erat Filius? Et ipse Filius interrogatus a Judæis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (It. vin, 25). Pater ergo principium non de principio; Filius principium de principio sed utrumque simul, non duo, sed unum principium ; sicut Pater Deus et Filius Deus, ambo autem simul non duo dii, sed unus Deus. Nec Spiritum sancion

Hic apud Lov. omissum est, ante.

785

ab utroque procedentem negabo esse principium : sed hæc tria simul sicut unum Deum, ita unum dico esse principium.

CAPUT XVIII - 1. Quid, si audieris, inquis, Patrem dicentem, ‹ Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te › (Psal. cıx, 3)? Quid promittis, vel quid minaris, si audiero quod frequenter audio, et fideliter credo? Sed hinc te nihil adjuvari, cur non videas, plurimum miror. Sive enim ex persona sua hoc propheta dicat ad Dominum Jesum, sive ex persona PaIris ad Filium, cum ego ambas generationes Christi, et ex Deo Patre sine tempore, et ex homine matre in plenitudine temporis accipiam, venerer, prædicem, non est hoc testimonium adversum me. Sed moras innectere voluisse indicat te, ubi ego potius intelligo, quare ex utero dixerit genui te : quia hoc et tu ex persona Patris accipis dictum. Non enim quemadmodum corporis humani sunt membra disposita, sic habet uterum Deus; sed verbum translatum est a corporali ad incorporalem substantiam, ut intelligeremus de Patris substantia genitum unigenitum Filium; ac per hoc quid aliud quam unius ejusdemque substanti:c ? Ego itaque hoc testimonium proferre contra te debui : sed gratias ago quia commonuisti. Considera ergo quantum mali sit, quod ejusdem substantix Filium negatis, quem genitum confitemini ex utero Patris, injuriam gravissimam facientes Deo, tanquam illud quod ipse non esset, ex utero gignere potuisset. Nonne sentitis vos generationem Dei credere vitiosam, prædicare monstruosam, qui dicere audetis ex utero Dei processisse diversam naturam? Si autem hoc, sicut debetis, horretis, respuitisque nobiscum, jam tandem concilium Nicænum et Homousion laudate ac tenete nobiscum.

2. Quis autem non videat defectum tuum, ubi cum audisses, me commemorante, in prophetia dixisse Christum suo Patri, De ventre matris meæ Deus meus es tu (Psal. xxi, 11); ut intelligeremus ejus naturæ illum esse Deum quam Filius ipsius ex tempore de ventre matris accepit, Patrem vero naturæ illius quam de se ipse generavit : tu non inveniens quid responderes, tamen ne taceres dixisti, Ex ventre matris natum profiteris Christum secundum carnem; et addidisti, quod nec Judæi diffidunt. Ac deinde quæsisti, Cur ista testimonia in medium non proferantur, quæ illam nativitatem demonstrant in principio, sicut et præcedens nos, inquis, instruit testimonium? Quasi ego illam nativitatem Christi, non temporalem, sed æternam, propter quam dictum est, In principio erat Verbum, non credam, non prædicem, non amplectar; sed tantum ex ventre matris natum asseram Christum? Ecce ego dico Deum Filium de Deo Patre sine tempore genitum. Quomodo sit autem etiam Deus ejus qui Pater est ejus, ostendi, propter hominem quem suscepit, et in quo natus est de ventre matris, sine concubitu hominis patris. Ad quod probandum testimonium dedi, ubi ait in prophetia Patri suo, De ventre matris meæ Deus meus es lu. Tu qui dicis me ex

ventre matris natum profiteri Christum, quod nec Judæi diffidunt, quasi ego istam nativitatem Christi solam profitear; noli per inania conari evadere, et dic potius quare mihi non responderis, ubi dicit Christus Patri, De ventre matris meæ Deus meus es tu. Ad hoc enim quoniam vidisti non te habere quod diceres, aliam nativitatem quæ Dei de Deo est, interponendam putasti qua fugeres. Rogo te; quando quid respondcas non habes, quanto melius taceres?

3. Si propter corpus, inquis, in quo se exinanivit, debitorem se sentit suo genitori; multo magis qui illum tantum ac talem genuit, necesse est ul eum veneretur, eique offerat semper obsequium. Quodlibet de veneratione et obsequio Filii erga Patrem carnaliter sentias, Pater ejus, nisi de ventre matris ejus, non est Deus ejus. Jam quantumvis obsequatur Deo Patri Deus Filius, quoniam video te non intelligere quanta sit in illa generatione geniti et genitoris æqualitas, numquid ideo est diversa natura patris hominis et hominis filii, quoniam filius obsequitur patri? Hoc est omnino intolerabile in vobis, quia de obsequio Filii diversam vultis probare substantiam Patris et Filii. Prorsus alia quæstio est, Utrum sint unius ejusdemque substantiæ Pater et Filius; et alia quæstio est, Utrum Patri Filius obsequatur. Interim verum Filium non negemus, qui nullo modo est verus Filius, si non est ipsins et Patris una eademque natura. Dicite ergo Deum Patrem; et Deum Filium unius ejusdemque esse substantia. Extorqueat vobis divinitas, quod humanitati donavit ipsa divinitas. Obsequitur homo patri suo, de quo natus est homo; tamen obsequendo. esse non desinit homo. Et si, non dico pariter honoratus, sed honoratior esset filius, gauderet pater, non invideret honoraret tamen etiam ille patrem, etsi non parvulus, accessu augendus ætatis, sed ei natus esset æqualis. Æqualem vero si pater homo potuisset, nullo dubitante genuisset. Quis ergo audeat dicere, lloc nec Omnipotens potuit? Addo ctiam, quia si posset homo, majorem se ipso melioremque gigneret filium: sed majus vel melius Deo quidquam non potest esse; ergo ei verum Filium credamus æqualem. Quod si dixeris, Eo ipso major est Pater Filio, quia de nullo genitus, genuit tamen æqualem: cito respondebo, Imo ideo non est major Pater Filio, quia æqualem genuit, non minorem. Originis enim quæstio est, Quis de quo sit æqualitatis autem, Qualis aut quantus sit. Proinde si admittit ratio veritatis ut æquali Patri Filius obsequatur æqualis, nom negamus obsequium: si autem per obsequium minorem natara1 vultis credere, prohibemus : nullo modo enim Deus Pater ut habere unici Filii posset obscquium, vellet denegare naturam.

4. Parentibus autem ut esset subditus Christus, non divinæ majestatis fuit, sed ætatis humanæ. Frustra itaque dixisti : Si parentibus fuit subditus quos creavit (Luc. 11, 51 ), quanto magis suo genitori qui eum tantum ac talem genuit? Respondetur enim tibi :

Am. et Er., minorem natum. Plures Mss., minorem na. turam.

Si parentibus fuit subditus propter pueritiam, quanto magis Deo propter ipsam hominis formam? Quam formam cum immortalem fecerit, non morte perdiderit; quid miraris si etiam post hujus sæculi finem subjectus erit in ea illi, qui ei subjecit omnia? Tu autem non propter formam servi dicis Filium Patri esse subjectum, sed quia eum tantum ac talem genuit, id est magnum Deum, quamvis Patre ipso minorem: ubi et Patri derogas, qui Filium sibi unicum, aut non potuit, aut noluit gignere æqualem; et ipsi Filio qui unicus Patri non est generatus æqualis, et ideo perfectus est natus, ne unquam vel crescendo fieret, quod non potuit esse nascendo.

5. Non autem, ut putas, corpus tantum Filii, id est, corpus hominis, verum etiam humanum spiritum Patri dicimus esse subjectum et secundum id quod homo factus est intelligimus dictum, Cum autem omnia illi subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui ei subjecit omnia (I Cor. xv, 28) Secundum id quod Christus est caput et corpus: caput scilicet ipse Salvator qui surrexit a mortuis, et sedet ad dexteram Patris; et Ecclesia quæ est corpus ejus, plenitudo ejus, sicut apertissime dicit Apostolus (Coloss. 1, 18). Ac per hoc cum omnia Christo subjecta fuerint, et capiti et corpori erunt sine dubitatione subjecta. Nam secundum id quod sine tempore Deus natus est, nihil unquam potuit ei non esse subjectum.

6. Scimus, quod nos commemorandos putasti, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v, 22). Vellem tamen diceres nobis, quomodo Pater non judicat quemquam, cum dicat ipse identidem Filius, Ego non quæro gloriam meam; est qui quærat, et judicet (Id. vín, 50) : ut scias idco dictum, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; quoniam judicandis vivis et mortuis forna hominis apparebit, quam non habet Pater: propter quod ait propheta, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. xn, 10). Sed invisibiliter etiam Pater erit cum eo, quia inseparabilis est ab eo. Si enim, Non sum solus, quoniam Pater mecum est, ait ipse moriturus (Joan. xvi, 32); quanto magis secum habebit Patrem, de mortuis et vivis judicaturus? Cum illo erit etiam Spiritus sanctus. Quomodo enim deseret eum Spiritus sanctus in regali sede, quo plenus regressus est a Jordane (Luc. IV, 1)? Quod itaque scriptum est ad Hebra os, Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei: eum autem modico minus ab Angelis minoratum videmus Jesum propter passionem mortis (Hebr. 11, 8, 9); docere nos debet quomodo intelligendum sit quod scriplum est ad Corinthios, Cum autem omnia illi subjecta fuerint: quia secundum id dictum est quod factus est homo, non secundum id quod est Deus. Sic ergo in homine apparens, in quo per passionem mortis minoratus est modico minus ab Angelis, vivos et mortuos judicabit, quando dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum ( Matth. xxv, 34). Quo tu testimonio non hominem, sed Deum minorem suo Patre quasi probare voluisti: sed sicut ab eis qui intelligunt perspicitur, non probasti.

CAPUT XIX. — De Spiritus sancti autem gemitibus, quia non ipse gemit, sed inspirans nobis desiderium sanctum nos facit gemere quamdiu peregrinamur a Domino, jam tibi sufficienter respondisse me existimo. Et tales de Scripturis sanctis locutiones, quantum satis videbatur ostendi, quoniam sic dicitur gemere Spiritus sanctus, quia nos facit gemere; sicut dixit Deus, Nunc cognovi (Gen. xx11, 12), quando cognoscere hominem fecit. Non enim tunc cognoverat quod tunc se dixerat cognovisse, qui omnia scit antequam fiant. Ad quod te respondere non potuisse, quid prodest quia sentis, quando non consentis? CAPUT XX. 1. Jam etiam de verbis Domini ubi ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. x. 50); nihil te respondere potuisse monstravi. Sed ut hic quoque ostendam, si exemplis, ut dicis, quibus ego usus sum, vis probare quomodo dictum sit, Ego et Puter unum sumus; et ob hoc commemoras apostolicum testimonium, quod a me positum est, ubi ait, Qui adhæret Domino, unus spiritus est (1 Cor. vi, 17): dic et tu, Cum adhæret Patri Filius, unus Deus est. Non enim ait Apostolus, Qui adhæret Domino, unum sunt ; sicut dictum est, Ego el Pater unum sumus: sed ait, unus spiritus est. Cum autem tu non dicas, Cum adhæret Patri Filius, unus Deus est; utquid et tu adhibes hoc Apostoli testimonium, ubi ait, Qui adhæret Domino, unus spiritus est; nisi ut te etiam a te producto teste convincam? Nunc saltem distingue duo ista, quæ non potuisti, cum simul essemus, in nostra disputatione distinguere. Diligenter itaque attende quod dico. Quando de rebus duabus ant pluribus dicitur, Unus est, vel, una cst, et additur quid unus vel quid una; et de his quæ diversa, et de his quæ sunt unius substantiæ dici potest. Diversæ sunt enim substantiæ spiritus hominis et Spiritus Domini 1: et tamen dictum est, Qui adhæret Domino unus spiritus est. Unius autem substantiæ sunt animæ hominum et corda hominum; de quibus dictum est, Erat illis anima una et çor unum (Act. iv, 32). Ubi autem dicitur de duobus aut pluribus, Unam sunt, nec additur quid unum sint; non diverse intelliguntur, sed unius esse substantiæ: sicut dictum est, Qui plantat et qui rigat, unum sunt (I Cor. 1, 8); et, Ego et Pater unum sunius. Tu autem qui Patrem et Filium diversas vis esse substantias, invenire non potuisti, ubi de diversis substantiis dictum fuerit, Unum sunt. Et qui non vis dicere, Cum Filius adhæret Patri, unus Deus est; adhibuisti et t apostolicum testimonium quod ego adhibueram; scd adhibuisti contra te ipsum, ubi ait, Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Si enim de his qui divers substantiæ sunt, recte dici potuit, unus spiritus est; quanto magis de his qui unius substantiæ sunt recte dicitur, Unus Deus est? Si hæc intelligis, non te ad ea respondisse jam perspicis, et de consensu voluntatis te inaniter tam multa dixisse cognoscis. Etiam nos quippe incomparabilem consensum voluntatis atque individuæ charitatis Patris et Filii et Spiritus sancli confitemur, propter quod dicimus, Hæc Trinitas 1 Antiquiores Mss., el Spiritus Dominus.

unus est Dcas. Sed nos hoc etiam, quod vos non dicitis, dicimus, propter unam camdemque naturam atque substantiam, li tres unum sunt. Hæc si discreveris, et contentiosus esse nolueris, non te ad ea respondisse aliquid jam videbis, et de hac questione procul dubio jam tacebis.

2. Ubi autem dixit Filius Patri, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis; quid te adjuvat quod tua verba subjungis et dicis, Ostendit vere voiuntatem suam subjectam suo genitori: quasi nos negemus, hominis voluntatem voluntati Dei debere esse subjectam? Nam ex natura hominis hoc dixisse Dominum cito videt, qui locum ipsum sancti Evangelii paulo attentius intuetur. Ibi enim dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. xxvi, 39, 38 ). Numquid ex natura unici Verbi posset hoc dici? Sed homo qui putas gemere naturam Spiritus sancti, cur non etiam naturam Verbi Dei unigeniti tristem dicas esse potuisse? Ille tamen, ne quid diceretur tale, non ait, Tristis sum; quamvis etiamsi hoc dixisset, non nisi ex natura hominis oportuisset intelligi: sed ait, Tristis est anima mea; quam sicut homo utique habebat humanam. Quanquam et in hoc quod ait, Non quod ego volo; aliud se ostendit voluisse quam Pater : quod nisi humano corde non potuisset, cum infirmitatem nostram in suum, non divinum, sed humanum transfiguraret affectum. Homine quippe non assumpto, nullo modo Patri diceret unicum Verbum, Non quod ego volo. Nunquam enim posset immutabilis illa natura quidquam aliud velle quam Pater. Hæc si distingueretis, Ariani hæretici non essetis.

3. Nam et illud quod dictum est, Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. vi, 58) potest quidem accipi etiam secundum id quod est unigenitum Verbum; ut ideo voluntatem non suam dixerit esse, sed Patris, quoniam de Paire est quidquid est Filius; non est autem de Filio quidquid est Pater: secundum quod dictum est et, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misil (Id. vi, 16); quoniam Patris doctrina ipse est qui Patris est Verbum, et utique non est a se ipso, sed a Patre. Et rursus cum dicit, Omnia quæ habet Pater, mea sunt (Id. xvi, 15) ; Patri se ostendit æqualem. Non absurdum est tamen, ut etiam hoc secundum id quod homo factus est, dixisse accipiatur : Descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Secundus enim Adam, qui tollit peccatum mundi, isto modo se discrevit a primo Adam, per quem peccatum intravit in mundum (Rom. v, 12): quia iste non fecit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est; cum ille fecerit suam, non ejus a quo creatus est. Nec moveat quomodo Christus secundum id quod homo est, descenderit de cœlo, cum de matre quæ in terra erat factus sit homo. Hoc enim propter unitatem personæ dictum est, quoniam una persona est Christus Deus et homo. Propter quod etiam: Nemo, inquit, ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis, qui est in cœlo (Joan. , 13). Si ergo attendas distinctionem substantiarum,

Filius Dei de cœlo descendit, Filius hominis crucifixus est si unitatem personæ, et Filius hominis descendit de cœlo, ct Filius Dei est crucifixus. Ipsc est enim Dominus gloriæ, de quo ait Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Cor. 1, 8). Propter hanc ergo unitatem persone, non solum Filium hominis dixit descendisse de cœlo, sed esse dixit in cœlo, cum loqueretur in terra. Non ergo voluntatem suam fecit, quia peccatum non fecit sed voluntatem fecit illius qui eum misit. Tunc enim facit homo voluntatem Dei, quando facit justitiam quæ ex Deo cst.

4. Nec sic arbitremur a Patre missum esse Filium, ut non sit missus ab Spiritu sancto; cum vox ipsius sit per prophetam, Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus. Hoc enim Filium dixisse, indicant ca quæ sunt dicta superius. Nam sic ad ista verba perventum est: Audite me, inquit, Jacob, et Israel quem ego vocabo. Ego sum primus, et ego sum in æternum; et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit cœlum. Vocabo illos, et astabunt simul; convenient etiam universi, et audient. Quis illis nuntiavit hæc? Diligens te feci voluntatem tuam super Babylonia, ut tollatur semen Chaldæorum. Ego locutus sum, ego vocavi; adduxi illum, et prosperam viam ejus feci. Convenite ad me, el audite ista. Nec enim ab initio in obscuro locutus sum: cum ficbant, ibi eram; et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVII, 12-16). Quid hoc apertius? Nec sic a Patre et Spiritu sancto missus est, ut se ip e non miserit: sicut a Patre ostenditur traditus, ubi legitur, Qui Filio proprio non pepercit, scd pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. vin, 32); alio autem loco de ipso Filio dicitur, Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me (Galat. 11, 20). Quomodo autein non facit voluntatem suam, qui dixit, Sicut Pater suscitat mortuos el vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. v, 21): et cum ei dictum esset, Si vis, potes me mundare; respondit, Volo, mundare; et ad verbum continuo factum est quod velle se dixit (Matth. vm, 2, 3)? Sicut autem Filius facit voluntatem Patris, sic et Pater facit voluntatem Filii. Nam Filius dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. xvu, 24). Non dixit, Peto, vel, Rogo; sed, volo: ut isto volente faceret ille, sicut illo volente faciebat iste: et non alia ille, alia iste; sed quæ ille, hæc etiam iste. Quæcumque enim Pater facit, hæc et Filius similiter facit (Id. v, 19). Verba sunt ipsius, verba veritatis sunt, falsa esse non possunt.

CAPUT XXI.1. Suscipere te dicis quod protuli, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (1 Cor. H, 16)? Quod proposuisti1 dicere idec dictum esse, quia in nemine habitat Deus, quem non ante Spiritus sanctus sanctificaverit, atque purgaverit; quasi templum Deo habitaturo, non sibi, sanctificet et purget Spiritus sanctus: cum Apostolus hinc ostenderit ipsum esse Deum, cujus nos dixerat templum : quia non ait, et Spiritus Dei sanctificat et purgat vos, ut Deus habitet in vobis, sed ait, Spiritus Dei habitat in Sic aliquot Mss. At editi, quod potuisti.

robis Utique in templo suo Deus habitat: nam quid est templum Dei, nisi habitaculum Dei? Vidisti autem cliam tu consequenter esse Deum nostrum cujus sumus templum et noluisti aliud testimonium commemorare quod protuli, Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo? Jam ergo confitere Deum esse Spiritum sanctum. Neque enim, nisi esset Deus, haberet templum, et templum non manufactum, sed ædificatum de membris Dei: Christus enim super omnia est Deus benedictus in sæcula (Rom. 1x, 5), cujus membra sunt nostra corpora. Qui enim dixit, Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus sancti est? ipse dixit, Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. vi, 19, 15)? Itane vero cui de lignis et lapidibus Salomon adificavit templum, beus est, et cui templum ædilicatur de membris Christi, hoc est, de membris Dei, Deus non est? cum loquens de Deo beatissimus martyr Stephanus dixerit: Salomon ædificavit ei dɔmum; sed Summus non in manufactis templis inhabitat (Act. vII, 47. 48). Et tamen Christi membra, quorum caput est super omnes coelos, templum sunt Spiritus sancti, quem constat venisse de cœlo. Istum negare Deum quid est, nisi non esse et nolle esse templum ejus? Alloquitur nos Apostolus dicens: Obsecro autem vos, fratres, per miserationes Dei, ut exhibeatis corporu vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. x11, 1). Corpora itaque fidelium hostia sunt Deo, membra Christi, templum Spiritus sancti, et Deus non est Spiritus sanctus ! Quis hoc dicit, nisi in quo non inhabitat? Quoniam in quo habitat, utique templum ejus est. Denique cum dixisset Apostolus: Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus sancli est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? empti enim estis pretio magno; continuo secutus adjunxit, Glorificate ergo Deum in corpore vestro (I Cor. vi, 19, 20). Ubi dilucide ostendit Deum esse Spiritum sanctum, glorificandum scilicet in corpore nostro, tanquam in templo suo, Et quod Ananiæ dixit apostolus Petrus, Ausus es mentiri Spiritui sancto? atque ostendens Deum esse Spiritum sanctum, Non es, inquit, hominibus mentitus, sed Deo (Act. v, 3, 4).

2. Miror autem cor vestrum, quantum sermone explicare non possum, quomodo cum sic laudetis Spiritum sanctum, ut eum sanctificandis fidelibus ubique asseratis esse præsentem, tamen negare audeatis Deum. Itane Deus non est, qui replevit orbem terrarum? Scriptura enim dicit: Spiritus Domini replevil orbem terrarum (Sap. 1, 7). Sed quid dicamus quod replevit orbem, qui replevit orbis etiam Redemptorem? Dominus enim Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane (Luc. iv, 1) : et præsumitis dicere, quia ipse Dominus Jesus Deus erat, et Spiritus sanctus quo plenus erat, non erat Deus; tam malo sentientes de Spiritu sancto, ut non ei tribuatis saltem quod tributum est Moysi famulo Dei, qui non munera gratiarum, sed plagarum prodigia in eodem Spiritu sancto, quia ipse est digitus Dei (Exod. vin, 19), Ægyptiis ingerebat, et tamen Pharaoni deus erat.

Uno loco erat ad affligendos Ægyptios, et Pharaoni deus erat (Exod. vi, 1): ubique adest Spiritus sanctus ad homines in æternam vitam regenerandos, et non est eis Deus! Imo vero est, et Deus verus est, quia veri Dei membra templum ejus est. Et utique subjectum est templum illi cujus est templum: quomodo ergo Deus non est, cui sunt membra Dei subjecta? Ac per hoc et Dominus est templi sui : quis enim hoc neget, quis ita desipiat, ut dicat non esse aliquem dominum domus suæ? Quomodo ergo Spiritus sanctus non est Dominus, qui Dominus est membrorum Domini? Ipse est quippe Spiritus Domini, de quo uno codemque loco dictum est: Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. 1, 16, 17).

3. Jam creatorem superius demonstravi Spiriturn sanctum: quomodo autem rex non est, cujus templur est quæ membra sunt regis? Quomodo non consedet Patri et Filio, qui replevit Filium, qui membra Filii suam possidet domum? Nisi forte quando Filius regressus est a Jordane, plenus erat Spiritu sancto; et quando sedere cœpit ad dexteram Patris, exclusit a se Spiritum sanctum? Deinde cum de Patre procedat, quomodo cum Patre non sedeat? Cum ipsa sessio non sit utique cogitanda carnaliter: alioquin opinaturi sumus honorabilius Filium sedere quam Patrem; honorabilius quippe sedetur ad dexteram et videbitur esse consequens ut Pater sedeat ad sinistram. Postremo qualis vobis persuaserit spiritus, ut sancto Spiritui denegetis quod sanctis hominibus sancta Scriptura concedit, vos videritis. Ait enim Apostolus: Cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et simul sedere fecit in cœlestibus in Christo Jesu (Ephes. 11, 5, 6). Sancti ergo quos sanctificat Spiritus sanctus, convivificati Christo, ita simul sessuri prædestinati sunt, ut jam factum dicat Apostolus, quod certum est adfuturum: et ipsi Spiritui sancto subtrahitur a vobis quisquis est ille consessus, tanquam sedere cum Patre vel Filio sit indignus, qui eadem sede efficit dignos. Cui movelis etiam quæstionem quod non adoretur, et hoc utique simillimo errore, cum legatis, ut jam supra docui, a sanctis etiam homines adoratos. Et tamen ut invidiam blasphemantis evites; ita laudas Spiritum sanctum, ut tribuas ei quod non habet ulla creatura, et detrahas ei quod adipiscitur et humana creatura. CAPUT XXII. — 1. Dixisse me quod commemoras, fateor, et nunc dico, quod Salvator noster non dixerit, Ut ipsi et nos unum; sed, Ut ipsi sint unum. Et de his evangelicis verbis satis a me recolo jam fuisse responsum, cum ostenderem refellere te non potuisse quæ dixi. Quoniam poposci ut proferres ubi legeris, Unum sunt, dictum esse de aliquibus rebus que non essent unius ejusdemque substantia: neque protulisti. Quid enim te adjuvat, quod dilectionis consensione affirmas dictum esse de Paulo et Apollo, Qui plantat autem et qui rigat, unum sunt (I Cor. 1, 8); cum eos non ostendas diversæ fuisse substantiæ ▾

« PredošláPokračovať »