Obrázky na stránke
PDF
ePub

phanus, cum lapidaretur (Act. vm, 59), oravit. CAPUT III. — 5. Istorum sane infidelium, quos vel Gentiles, vel jam vulgo usitato vocabulo Paganos appellare consuevimus, quoniam duo sunt genera; unum eorum, qui superstitiones, quas (a) putant, Christianæ religioni anteponunt ; alterum eorum, qui nullo religionis nomine obstricti sunt ; ego in quibusdam libris, quos de Civitate Dei prænotavi, quorum ad vos existimo jam pervenisse notitiam, et quorum adhuc reliquos, si Dominus voluerit, absolvendos in mediis meis occupationibus molior, adversus primum istorum genus quod Apostolus notat, ubi dicit, Quae immolant gentes, dæmoniis, et non Deo immolant (I Cor. x, 20); vel certe, ubi dicit, Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. 1, 25) ; decem volumina non parva confeci, quorum priora quinque illos redarguunt, qui propter adipiscendam vel retinendam humanarum rerum istam terrenam temporalemque felicitatem, non unius summi et veri, sed multorum deorum cultum necessarium esse contendunt.Poste. riora vero alia quinque contra illos sunt, qui se adversus salutarem doctrinam tumidius et inflatius extollentes, ad beatitudinem, quæ post hanc vitam speratur, etiam per dæmonum multorumque deorum cultum existimant pervenire. Ubi et nobiles eorum philosophi in tribus his (b) quinque, sed ultimis libris, refelluntur a nobis. Cæteri ab undecimo quot esse potuerint, quorumjam tres absolvi, quartum in manibus habeo, ea quæ nos de Civitate Dei tenemus et credimus, continebunt ; ne aliena tantummodo refutare, non etiam nostra in hoc opere asserere voluisse videamur. Iste autem post decem quartus, idemque totius operis quartus decimus liber, si Dominus voluerit, enodatas habebit omnes, quas mihi proposuistis in vestra epistola, quæstiones. 6. Porro cum altero infidelium genere, qui vel vim nullam esse divinam credunt, vel ad eam res humanas pertinere non credunt, nescio utrum sermo sit habendus de aliqua quæstione pietatis; quamvis non fere quisquam nostris temporibus(c) reperiatur ita stultus, qui vel in corde suo dicere audeat: Non est Deus (Psal. x111, M). Illi autem alii stulti non desunt qui dixerint, Non videbit Dominus(Psal. xciii, 7) ; id est, providentiam suam in hæc terrena non tendit (d). Verumtamen in his libris, quos volo ut legat Charitas vestra, dum (e) asserit Civitas Dei, non solum esse Deum, quod natura insitum vix ulla unquam exstirpat impietas ; sed etiam rerum humanarum curam gerere ab ipsa institutione hominum usque ad beatificandos justos cum Angelis

(a) Forte, quam magni putant. (b) Forte, horum quinque. (c) Serm. 69, cap. 2 nuim. 3. (d) Forte, non intendit : ita serm. 69, c. 2, n. 3, idem argumentum tractans, ait: « Oculum in te non intendit « suum qui fecit tuum ? » (e) Ex vetusti codicis notis fugientibus quas legentium oculi assequi non poterant, vocem dum conflatäm esse qu£ mirum in mòdum orationem cruciat ac deformat, £?' suspicantes censent legendum, quod quidem erat.

sanctis, et damnandos impios cum angelis malignis, si Deus voluerit, et quibus voluerit credibile fiet. 7. Non itaque ulterius oneranda est hæc epistola, dilectissimi. Ubi enim speretis per ministerium nostrum nosse quod vultis, satis diximus ; et eosdem libros, si nondum habetis, ut habere possitis, per sanctum fratrem et compresbyterum meum Firmum (a), qui vos multum diligit, nobisque diligentius intimavit, ut vestræ mutuæ dilectioni gratias agat, pro nostræ tenuitatis facultate curavimus.

DE EPISTOLA SUBSEQUENTE. (Lib. 11 RETRACT., CAP. xLviii.)

Eodem tempore scripsi etiam librum de Correctione Donatistarum, propter eos qui nolebant illos legibus imperialibus corrigi. Hic liber sic incipit : « Laudo, et gratulor, et admiror. »

DE CORRECTIONE DONATISTARUM

LIBER, SEU

EPISTOLA CLXXXV * (b).

Augustinus Bonifacio (tribuno ac demum comiti in Africa, eae epist. 220), commonstrans illi Donatistarum hæresim nihil habere commune cum Ariana, et qua moderatione per metum legum imperialium haeretici possunt ad Ecclesiae societatem reduci : nomnulla de Donatistarum et Circumcellionum immanitate, ac postremo de peccato in Spiritum sanctum non remittendo. Idem argumentum tractavit in epistola 93. CAPUT PRIMUM. — 1. Laudo, et gratulor, et admiror, fili dilectissime Bonifaci, quod inter curas bellorum et armorum, vehementer desideras ea nosse quæ Dei sunt. Vere hinc te apparet etiam de ipsa virtute militari, fidei servire quam habes in Christo. Ut ergo breviter insinuem Dilectioni tuæ, inter Arianorum et Donatistarum quid intersit errorem, Ariani Patris, et Filii, et Spiritus sancti diversas substantias esse dicunt : Donatistæ autem non hoc dicunt, sed unam Trinitatis substantiam confitentur. Et si aliqui ipsorum minorem Filium esse dixerunt quam Pater est, ejusdem tamen substantiæ non negarunt: plurimi vero in eis hoc se dicunt omnino credere de Patre et Filio et Spiritu sancto, quod catholica credit Ecclesia. Nec ipsa cum illis vertitur quæstio ; sed de sola communione infeliciter litigant, et contra unitatem Christi rebelles inimicitias perversitate sui erroris exercent. Aliquando autem, sicut audivimus, nonnulli ex ipsis

* In hujus recensione collati sunt a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. f}; s. t. vc. duo sb. quinque v. Am. Bad. Er. Lov.

(a) Firmus, de quo hic, Afer erat : eum Augustinus summa amicitia complectebatur. Monaslicam agebat, si tamen is est de quo Hieronymus ad Augustinum egit: 81 ; qui aliquandiu cum eodem Hieronymo, Paula, Eustochio, et aliis sanctis Bethlehem commoratus est. Certe conversatio ejus ex hac ipsa, nec non ex 248 epist., confirmari affatim potest.

(b) Alias 50 : quæ autem 185 erat, nunc in Appendice est 4. Scripta circa an. 417.

volentes sibi Gothos conciliare, quando eos vident aliquid posse, diount hoc se credere quod et illi credunt. Sed majorum suorum auctoritate convincuntur; quia nec Donatus ipse sic credidisse asseritur, de cujus parte se esse gloriantur.

2. Non te autem ista conturbent, fili dilectissime. Hæreses enim et scandala futura prædicta sunt, ut inter inimicos erudiamur; ac sic et fides et dilectio nostra possit esse probatior : fides utique, ne ab eis decipiamur ; dilectio autem, ut etiam ipsis corrigendis, quantum possumus, consulamus ; non solum instantes ne infirmis noceant, atque ut ab errore nefario liberentur, sed etiam orantes pro eis, ut aperiat Dominus illis sensum, et intelligant Scripturas. Quia in sanctis Libris ubi manifestatur Dominus Christus, ibi et ejus Ecclesia declaratur: isti autem mirabili cæcitate, cum ipsum Christum præter Scripturas nesciant, ejus tamen Ecclesiam non divinarum litterarum auctoritate cognoscunt, sed humanarum calumniarum vanitate confingunt.

3. Agnoscunt nobiscum Christum in eo quod legitur, Foderunt manus meas et pedes meos ; dimumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspeacorunt me ; diviserunt sibi vestimenta mae, et super vestem meam miserunt sortem: et nolunt agnoscere Ecclesiam in eo quod post paululum sequitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae ; et adorabunt in conspectu ejus universae patriæ gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. xxi, 17, 18, 19, 28, 29). Agnoscunt nobiscum Christum in eo quod legitur, Dominus diacit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te : et nolunt agnoscere Ecclesiam in eo quod sequitur, Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. 11, 7, 8). Agnoscunt nobiscum Christum in eo quod ipse Dominus in Evangelio loquitur, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis teria die : et nolunt agnoscere Ecclesiam in eo quod sequitur, et praedicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. xxiv, 46, 47). Et innumerabilia sunt testimonia Librorum sanctorum quæ in hunc librum coarctare non debui. In quibus sicut apparet Dominus Christus, sive secundum divinitatem qua aequalis est Patri, qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ; sive secundum susceptæ carnis humilitatem, qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 1, 14) : sic apparet etiam ejus Ecclesia, non in sola Africa, sicut isti impudentissima vanitate deli. rant, sed toto orbe terrarum diffusa.

4. Teslimoniis enim divinis lites suas præferunt, quiain causa Cæciliani quondam Ecclesiæ Carthaginensis episcopi, cui crimina objecerunt quæ nec potuerunt probare nec possunt, se ab Ecclesia catholica, hoc est, ab unitate omnium gentium, diserunt. Quamvis et si vera essent quæ ab eis objecta sunt Cæciliano, et nobis possent aliquando mons

trari, ipsumjam mortuum anathematizaremus(a): sed tamen Ecclesiam Christi, quæ non litigiosis opinionibus fingitur, sed divinis attestationibus comprobatur, propter quemlibet relinquere non debemus ; quia bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine (Psal. cxvii, 8). Neque enim, quod sine injuria innocentiæ illius dixerim, si peccavit Cæcilianus, ideo hæreditatem suam perdidit Christus. Facile est homini, seu vera, seu falsa de altero homine credere ; sed sceleratæ impudentiæ est, propter crimina hominis, quæ orbi terrarum non possis ostendere ; communionem orbis terrarum velle damnare. 5. Utrum Cæcilianus a traditoribus divinorum Codicum fuerit ordinatus, nescio ; non vidi, ab inimicis ejus audivi : non mihi de Lege Dei, non de præconio Prophetarum, non de sanctitate Psalmorum, non de Apostolo Christi, non de Christi eloquio recitatur. Ecclesiam vero toto terrarum orbe diffusam, eui non communicat pars Donati, universarum Scripturarum testimonia consona voce proclamant. In semine tuo benedicentur omnes gentes, Lex Dei dixit (Gen. xxvi, 4). Ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo quoniam glorificatum est nomen meum in gentibus per Prophetam Dominus dixit (Malach. 1, 14). Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, per Psalmum Dominus dixit (Psal. lxxi, 8). Fructificans et crescens in universo mundo, per Apostolum Dominus dicit (Coloss. 1, 6). Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judæa, et id Samaria, et usque in fines terræ, Filius Dei ore suo dixit (Act. 1, 8). Cæcilianus Ecclesiæ Carthaginensis episcopus humanis litibus accusatur : Ecclesia Christi in omnibus gentibus constituta, divinis vocibus commendatur. Ipsa pietas, veritas, charitas, nos non permittit contra Cæcilianum accipere testimonium, quos in Ecclesia non videmus cui Deus perhibet testimonium : qui enim divina testimonia non sequuntur, pondus humani testimonii perdiderunt. CAPUT II. — 6. Addo quod Cæciliani causam, ipsi ad imperatoris Constantini judicium accusando miserunt ; imo vero ipsum Cæcilianum post episcopalia judicia (b), ubi eum opprimere non potuerunt, ad supradicti imperatoris examen, pertinacissimis persecutionibus perduxerunt. Et quod in nobis modo reprehendunt, ut decipiant imperitos, dicentes non debere christianos contra inimicos Christi aliquid a christianis imperatoribus postulare, ipsi priores fecerunt Quod etiam in collatione quam simul apud Carthaginem habuimus, negare non ausi sunt : imo et gloriari ausi sunt quod apud Imperatorem majores eorum criminaliter Cæcilianum fuerintinsecuti ; insuperaddentes mendacium, quod eum illic vicerint fecerintque damnari. Quomodo ergo ipsi non sunt persecutores, qui cum accusando persecuti sint Cæcilianum, et

(a) Producta fuit hæc epistola in quinta Synodo, collat 5, cum de Theodoro Mopsuesteno ageretur, quærereturque an is posset post obitum damnari.

(b) Romanum et Arelatense.

ab eo fuerint superati, falsam sibi gloriam impudentissimo mendacio arrogare voluerunt ; non so. lum culpam non putantes, verum etiam pro sua laude jactantes, si probarent Cæcilianum majoribus suis accusantibus fuisse damnatum ? Quemadmodum autem in ipsa collatione modis omnibus victi sint, quoniam valde prolixa sunt Gesta, et tibi aliis rebus Romanæ paci necessariis occupato, multum est ut legantur, Breviarium (a) eorum tibi legi forsitan poterit, quod credo habere fratrem et coepiscopum meum 0ptatum ; aut si non habet, potest facillime accipere de Ecclesia Silifensi 1 : quando quidem etiam liber iste jam sua prolixitate curis tuis forsitam onerosus est. 7. Hoc enim contigit Donatistis, quod accusatoribus sancti Danielis. Sicut enim in illos leones(Dan. vi, 24), sic in istos conversæ sunt leges quibus innocentem opprimere voluerunt ; nisi quod propter misericordiam Christi, magis pro eis sunt istæ leges, quæ illis videntur adversæ : quoniam multi per illas correcti sunt, et quotidie corriguntur ; et se esse correctos, atque ab illa furiosa pernicie liberatos gratias agunt. Et qui oderant diligunt, molestasque sibi fuisse saluberrimas leges, quantum in insania detestabantur, tantum recepta sanitate gratulantur ; et in residuos, cum quibus fuerant perituri, jam simili dilectione nobiscum, ut pariter instemus ne illi pereant, excitantur. Molestus est enim et nos dicus furenti phrenetico, et pater indisciplinato filio;ille ligando, iste cædendo; sed ambo diligendo. Si autem illos negligant,et perire permittant, ista potius mansuetudo falsa crudelis est. Si enim equus et mulus, quibus non est intellectus, morsibus et calcibus resistunt hominibusaquibus eorum curanda vulnera contrectantur; et cum inter dentes eorum et calces sæpe homines periclitentur, et aliquando vexentur, non tamen eos deserunt, donec per dolores et molestias medicimales revocent ad salutem : quanto magis homo abhomine, et frater a fratre, ne in æternum pereat, non est deserendus, qui correctus intelligere potest quantum sibi præstabatur beneficium, quando se persecutionem perpeti querebatur ! 8. Sicut ergo Apostolus dicit, Infatigabiles, cum tempus habemus, operemus bonum ad omnes (Galat. v1, 10): qui possunt, catholicorum prædicatorum * sermonibus ; qui possunt, catholicorum principum legibus; partim per eos qui divinis admonitionibus, partim per eos qui jussis imperialibus parent, omnes ad salutem vocentur, omnes a pernicie revocentur. Quia et imperatores quando pro falsitate contra veritatem constituunt malas leges, probantur bene credentes, et constituunt malas leges, probantur bene credentes et coronantur perseverantes: quando autem pro veritate contra falsitatem constituunt bonas leges, terrentur sævientes, et corriguntur intelligentes. Quicumque ergo legibus imperatorum, quæ contra veritatem Dei feruntur,

[ocr errors]

obtemperare non vult, acquirit grande præmium : quicumque autem legibus imperatorum, quæ pro Dei veritate feruntur, obtemperare non vult, acquirit grande supplicium. Nam et temporibus Prophetarum omnes reges qui in populo Dei non prohibuerunt nec everterunt quæ contra Dei præcepta fuerant instituta, culpantur ; et qui prohibuerunt et everterunt, super aliorum merita laudantur. Et rex Nabuchodonozor, cum servus esset idolorum, constituit sacrilegam legem ut simulacrum adoraretur; sed ejus impiæ constitutioni qui obedire noluerunt, pie fideliterque fecerunt : idem tamen rex, divino correctus miraculo, piam et laudabilem pr0 veritate constituit, ut quicumque diceret blasphemiam in Deum verum Sidrac, Misac, et Abdenago, cum domo sua penitus interiret (Dan. mm, 5, 96). IJanc legem si qui contempserunt, et id quod fuerat constitutum merito perpessi sunt, debuerunt dicere quod isti dicunt, se justos esse, quia ex lege regis persecutionem patiebantur : quod utique dicerent, si ita insanirent, sicuti isti insaniunt qui dividunt membra Christi, et exsufflant Sacramenta Christi, et de persecutione gloriantur ; quia pr0hibentur ista facere legibus imperatorum, quas constituerunt pro unitate Christi ; et jactant fallaciter innocentiam suam, et quam non possunt a Domino accipere, ab hominibus quærunt martyrum gloriam. 9. Veri autem martyres illi sunt, de quibus Dominus ait, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v, 10). Non ergo qui propteriniquitatem, et propter christianæ unitatis impiam divisionem, sed qui propter justitiam persecutionem patiuntur, hi martyres veri sunt. Nam et Agar passa est persecutionem a Sara (Genes. xvi, 6) ; et illa erat sancta quæ faciebat, illa iniqua quæ patiebatur. Numquid huie persecutioni quam passa est Agar, comparandus est sanctus David quem persecutus est iniquus Saül (I Reg. xxni, xix, et sqq.)? Walde utique distat, non qnia patiebatur, sed quia propter justitiam patiebatur. Et ipse Dominus cum latronibus crucifixus est (Luc. xxiii, 33): sed quos passio jungebat, causa separabat. Ideo in Psalmo vox illa intelligenda est verorum martyrum, volentium se discerni a martyribus falsis, judica me, Deus, et dicerne causam meam de gente non sancta (Psal.xLii, t): non dixit, Discerne pœnam meam ; sed, discerne causam meam. Potest enim esse impiorum similis pœna, sed dissimilis est martyrum causa ; quorum et illa vox est, Injuste persecuti sunt me, adjuva me (Psal. cxviii, 86): ideo se dignum existimavit qui adjuvaretur juste, quia illi persequebantur injuste ; nam si juste illi persequerentur, non fuerat adjuvandus, sed corrigendus. 10. Si autem putant, quod nemo possit juste aliquem persequi, sicut in collatione dixerunt, illam esse veram Ecclesiam quæ persecutionem patitur, non quæ facit; omitto dicere quod superius commemoravi, quia siita est ut dicunt, Cæcilianus ad veram Ecclesiam pertinebat, quando eum majores illorum usque ad Imperatoris judicium accusando pers* quebantur. Nos enim dicimus ideo illum ad veram Ecclesiam pertinuisse, non quia persecutionem patiebatur, sed quia propterjustitiam patiebatur;illos autem ideo fuisse abalienatos ab Ecclesia, non quia persequebantur, sed quia injuste persequebantur: nos itaque hoc dicimus. Illi vero si non quærunt causas quare quisque faciat persecutionem, vel quare patiatur, sed hoc putant esse signum veri Christiani, si persecutiouem non faciat, sed patiatur ; sine dubio Cæcilianum in ea definitione constituunt, qui non faciebat, sed patiebatur : majores autem suos ab ea definitione foras mittunt, qui faciebant, non patiebantur. 1 1. Sed hoc, ut dixi, omitto; illud dico: si Ecclesia veraipsa est quæ persecutionem patitur,non quæ facit;quærant ab Apostolo quam Ecclesiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat ancillæ. Liberam quippe malrem nostram, cœlestem Jerusalem, id est veram Dei Ecclesiam, in illa muliere dicit fuisse figuratam, quæ affligebat ancillam (Galat. iv, 22-31). Si autem melius discutiamus, magis illa persequebatur Saram superbiendo, quam illam Sara coercendo: illa enim dominæ faciebat injuriam,ista imponebat superbæ disciplinam. Deinde quæro, si boni et sanctinemini faciunt persecutionem,sed tantummodo patiuntur,cujus putant esse in Psalmo vocem, ubi legitur, Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant (Psal. xvu, 38). Si ergo verum dicere vel agnoscere volumus, est persecutio injusta,quam faciunt impii Ecclesiæ Christi ; et est justa persecutio quam faciunt impiis Ecclesiæ Christi. Ista itaque beata est quæ persecutionem patitur propter justitiam ; illi vero miseri qui persecutionem patiuntur propter injustitiam. Proinde ista persequitur diligendo, illi sæviendo; ista ut corrigat, illi ut evertant; ista ut revocet ab errore, illi ut præcipitent in errorem : deniqueista persequitur inimicos et comprehendit, donec deficiant in vanitate, ut in veritate proficiant; illi autem retribuentes mala pro bonis, quiaeis consulimus ad æternam salutem, etiam temporalem nobis conantur auferre, sic amantes homicidia, utin seipsis ea perficiant, quando in aliis perpetrare non possunt. Sicut enim charitas laborat Ecclesiæ sic eos ab illa perditione liberare,ut eorum nemo moriatur; sic eorum laborat furor aut nos occidere, ut suæ crudelitatis pascant libidinem, aut etiam seipsos, ne perdidisse videantur occidendorum hominum potestatem. CAPUT IIl. — 12. Qui autem nesciunt consuetudinem illorum, putant eos modo seipsos occidere, quando ab eorum insanissima dominatione, per occasionem legum istarum quæ pro unitate sunt constitutæ, tanti populi liberantur.Qui autem sciunt et ante ipsas leges quid facere soleant, non eorum mirantur mortes, sed recordantur mores; maxime quando adhuc cultos fuerat idolorum, ad Pagnorum celeberrimus solemnitates ingentia turbarum agmina veniebant,non ut idola frangerent, sed ut interficerentur a cultoribus idolorum. Nam illud si accepta legitima potestate facere vellent, siquid eis

accidisset, possenthabere qualemcumque umbram nominis martyrum ; sed ad hoc solum veniebant, ut integris idolis ipsi perimerentur : nam singuli quique valentissimi juvenes cultores idolorum, quis quot occideret ipsis idolis vovere consueverant. Quidam etiam se trucidandos armatis viatoribus ingerebant, percussuros eos se, nisi ab eis perimerentur, terribiliter coumminantes. Nonnun quam et a judicibus transeuntibus extorquebant violenter, ut acarnificibus velab officio ferirentur. Unde quidam illos sic illusisse perhibetur, ut eos tanquam percutiendos ligariet dimitti juberet, atque ita eorum impetum incruentus et illæsus evaderet. Jamvero per abrupta præcipitia, per aquas et flammas occidere seipsos, quotidianus illis ludus fuit. Hæc enim eos tria mortis genera diabolus docuit, ut mori volentes, quando non inveniebant quem terrerent, ut ejus gladio ferirentur, per saxa se mitterent, autignibus gurgitibusque donarent. Quis autem illos hæc docuisse credendus est, possidens cor eorum, nisi ille quietSalvatori nostro, ut se de pinna templi præcipitaret, tanquam de Lege suggessit (Luc. iv, 9) ? Cujus suggestionem a se utique prohiberent, si magistrum Christum in corde portarent. Sed quia in se diabolo potius dederunt locum,aut sic pereunt quemadmodum grex ille porcorum, quem de monte in mare turba dæmonum dejicit (Marc. v, 13); aut illis mortibus erepti, et pio matris Catholicæ gremio collecti, italiberantur, quemadmodum est a Domino liberatus, quem pater ejus a dæmonio sanandum obtulit, dicens quod aliquando cadere in aquam, aliquando in ignem soleret (Matth. xvm, 14). 13. Unde magna in eos fit misericordia, cum etiam per istas imperatorum leges, ab illa secta, ubi per doctrinas dæmoniorum mendaciloquorum malaista didicerunt, prius eripiuntur inviti, ut in Catholica postea bonis præceptis et moribus sanentur assueti. Nam multi eorum quorum jam in unitate Christi, pium fidei fervorem charitatemque miramur, cum magna lætitia Deo gratias agunt quod illo errore caruerunt, ubi mala ista bona putaverunt : quas gratias modo volentes non agerent, nisi prius etiam nolentes ab illa nefaria societate discederent. Quid de illis dicamus,qui nobis quotidie confitentur quod jam olim volebant esse catholici ; sed inter eos habitabant, inter quos id quod volebant esse non poterantper infirmitatem timoris, ubi si unum verbum pro Catholicadicerent, et ipsi et domus eorum funditus everterentur? Quis est tam demens, qui neget ;stis debuisse per jussa imperialia subveniri, ut de tantoeruerentur malo, dum illiquos timebanttimere coguntur, et eodem timore aut etiam ipsi corriguntur, aut certe cum se correctos esse confingunt, correctis parcunt, a quibus antea timebantur? 14. Si autem seipsos occidere voluerint, ne illiqui liberandi sunt liberentur, et eo modo liberantium terrere pietatem, ut dum timetur ne quidam perditi pereant, non eruantur perditioni, qui veljam nolebant perire, vel coerciti poterant non perire ; quid hic agit charitas christiana, præsertim cum illi qui suas mortes voluntarias et furiosas minantur,in populorum liberandorum comparatione perpauci sint? Quid agit ergo fraterna dilectio? utrum dum paucis transitoriosignes metuitcamimorum,dimittit omnes æternis ignibus gehennarum ; et tam multos vel jam volentes,vel postea nom valentes per catholicam pacem ad vitam venire perpetuam, relinquit in interitum sempiternum, cavendo ne quidam voluntario moriantur interitu, qui vivunt ad impedimentum salutisaliorum, quos non permittunt secundum Christi doctrinam vivere, ut eos doceant quocumque tempore secundum consuetudinem doctrinæ diabolicæ ad eas,quæ inillis modo timentur, mortes voluntarias festinare ? an potius conservat quos potest, etsi sponte pereant quos conservare non potest ? Ut enim omnes vivant, ardenter exoptat; sed omnes ne pereant, plus laborat. Gratias autem Domino, quod et apud nos, non quidem in omnibus, sed valde in pluribus locis,et per alias Africæ partes, sine ullis istorum insanorum mortibus, pax catholica cucurrit, et currit. Ibi autem illa funesta contingunt, ubi est tam furiosum et inutile hominum genus, qui et aliis temporibus eadem facere consueverunt.

CAPUT IV. — 15. Et prius quidem quam istæ leges a catholicis imperatoribus mitterentur, pacis atque unitatis Christi paulatim doctrina crescebat, et in eam quisque sicut discebat, et volebat, et poterat, ex ipsa parte transibat; cum tamen apud illos perditorum hominum dementissimi gregesin diversis causis quietem innocentium perturbarent. Quis non dominus servum suum timere compulsus est, si ad illorum patrocinium confugisset ? quis eversori minari saltem audebat'? quis consumptorem apothecarum,quis quemlibet poterat exigere debitorem, auxilium eorum defensionemque poscentem ? Timore fustium et incendiorum mortisque præsentis, pessimorum servorum, ut liberi abscederent, tabulæ frangebantur. Extorta debitoribus chirographa reddebantur. Quicumque dura illorum verba contempserant, durioribus verberibus, quodjubebant, facer cogebantur. Innocentium qui eos offenderant, domus aut deponebantur ad solum,aut ignibus cremabantur. Quidam patresfamilias honesto loco nati, et generoso cultu educati, vix vivi post eorum cædes ablati sunt, vel vincti ad molam, et eamin gyrum ducere,tanquam jumenta contemptibilia, verbere adacti sunt.Quod enim de legibus auxilium a civilibus potestatibus adversus eos aliquid valuit? quisin præsentia eorum officialis anhelavit ? quis, quod illi noluissent, exactor exegit ? quis eos qui eorum cædibus exstincti sunt, vimdicare tentavit, nisi quod propria de illis pœnas poscebat insania, cum alii provocandis in se gladiis hominum, quos, ut ab eis ferirentur, morte terrebant, alii per varia præcipitia, alii per aquas, alii per ignes se in mortes voluntarias usquequaque mittebant, et animas ferales a se sibi illatis suppliciis projiciebant?

* Am. Bad. Er. et Mss plures; Audebat auctori quis consumptorem. Forte pro, audebat aut prohiberi consumptorem : et paulo post Mss. habent, apothecarium.

16. Horrebant ista plurimi in ipsa superstitione hæretica constituti ; et cum innocentiæ suæ sufficere arbitrarentur quod sibi talia displicerent, dicebatur eis a catholicis : Si innocentiam vestram mala ista non polluunt, quomodo dicitis orbem christianum vel falsis, vel certe ignotis Cæciliani peccatis esse pollutum ? quomodo vos nefario scelere, ab unitate catholica, tanquam ab area dominiea separatis, quæ usque ad tempus ventilationis necesse est ut habeat et frumentum in horreo recondendum, et paleamignibus consumendam (Matth.iii,12)? Atque ita quibusdam ratio reddebatur, ut aliqui ad unitatem catholicam, etiam inimicitias perditorum parati sustinere ; transirent ; sed plures, quamvis id vellent, eos tamen homines, quibus tanta fuerat licentia sæviendi, inimicos facere non audebant : nonnulli quippe illos, cum ad nos transissent, crudelissimos passi sunt.

17. Acciditetiam ut apud Carthaginem quemdam diaconum suum, nomine Maximianum, contra episcopum suum superbientem, quidam episcoporum ejusdem partis, facto schismate et in plebe Carthaginis divisa parte Donatiordinarent episcopumcontra episcopum. Quod cum eorum pluribus displiceret, eumdem Maximianum cum aliis duodecim qui ejus ordinationi præsentes affuerant, damnaverunt, cæteris autem ad eamdem societatem schismatis pertinentibus, die constituto, facultatem redeundi dederunt. Sed postea ex ipsis duodecim quosdam, et ex illis quibus dilatio data fuerat, post diem positum redeuntes, propter pacem suam in suis honoribus susceperunt ; et quoscumque extra ipsorum communionem damnati baptizaverant, rebaptizare non ausi sunt. Cœpit hoc eorum factum contra illos pro Catholica multum valere, ut oraeorum penitus clauderentur. Quæ res cum (sicut oportebat) ad sanandos ab schismate animos h0minum spargeretur instantius,etquaquaversum p0terat, catholicorum sermonibus ac disputationibus monstraretur eos pro pace Donati et damnatos suos in honorem suum integrum suscepisse, et baptismum quem damnati vel etiam dilati, foris ab Ecclesia eorum dederant, non ausos fuisse rescindere ; et orbi terrarum contra pacem Christi contaminationem, nescio quorum, objicere peccatorum, et evacuare baptismum in illis quoque Ecclesiis datum, undein Africam venit ipsum Evangelium : plurimi confundebantur, et manifesta veritate erubescentes corrigebantur, solito crebrius, et multo magis ubicumque ab eorum sævitia respirabat aliquanta libertas.

18. Tum vero illi sic exarserunt, et tantis sunt odiorum stimulis incitati, ut contra eorum insidias atque violentias et appertissimalatrocinia, vix ullæ nostræ communionis Eeclesiæ possentesse securæ vix ulla via tuta quaiter agerent quicumque adversus eorum rabiem pacem catholicam prædicarent, e0rumque dementiam perspicuaveritate convincerent. Usque adeo prorsus non solum laicis, vel quibuslibet clericis, sed ipsis quoque episcopis catholicis quodammodo proponebatur dura conditio. Aut enim tacenda erat veritas, aut eorum immanitas perfe

« PredošláPokračovať »