Obrázky na stránke
PDF
ePub

Porticus, insomnis quibus et detonsa juventus
Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta :
Et tibi, quæ Samios diduxit litera ramos,
Surgentem dextro monstravit limite callem.
Stertis adhuc ? laxumque caput compage soluta
Oscitat hesternum, dissutis undique malis?

55

Et li

student juvenes vigiles, rasis capillis, vescentes leguminibus, et pulte crassa. tera que dividit ramos Samios, ostendit tibi viam arduam dextro calle. Etiamnum dormis? Et caput solutum juncturis laxatis oscitando exhalat hesternam crapulam,

duxit: neque enim Latina oratio est deducere ramos, pro dividere, et in duas

NOTE

depicti erant Persæ et Medi cum Xerxe et Dario Regibus superati a Miltiade, Leonida, Themistocle, in Campis Marathoniis, item ad Thermopylas, et ad Fretum Salaminium. Vide Laërtium, Plin. xxxv. 9. Diodor. vi. 9. Herodot. Plutarch. et alios.

Medis] Populi Asiæ fuerunt mari Caspio affines versus Septentrionem; totius quondam Asiæ Imperio potiti. Nunc ea regio Persiæ pars est.

54 Detonsa juventus] Quippe Stoici comam non alebant. Quod expresse notat Juvenal. Sat. II. ubi habet: 'Rarus sermo illis, et magna libido tacendi, Atque supercilio brevior coma.' Quare hallucinantur qui legunt, vel intonsa, vel indetonsa; et notari volunt incuriam et negligentiam habitus externi in studiosis, crines propterea non tondentibus: neque nocet quod legemus mox Sat. iv. de barbato magistro. Nam de Socrate ibi sermo est; hic de Stoicis: alios autem aliis ritus et mores fuisse constat.

55 Siliquis et grandi pasta polenta] Victui modico et philosophico, seu facile parabili assueta. Siliqua proprie est operculum seu folliculus leguminis. Quod addit Persius, grundi Delph. et Var. Class.

polenta, virum notat robustum, fortique stomacho valentem, qui multum panis devoret solummodo, nullas autem carnes: quibus etiam vesci nefas esse credebant Pythagorici.

Polenta] Peculiarem Græcis fuisse cibum dicunt nonnulli; alii negant, et poni aiunt pro quolibet pane secundario, et pro pulte etiam. De polenta fuse Plinius XVIII. 7. item

XXII. 25.

56 Et tibi, quæ Samios] Pythagoræ etiam documenta delibasti.

Samios] Quia inventor illius rei Pythagoras oriundus erat e Samo, Insula maris Ægæi, ex adverso urbis Ephesi.

Litera] Nempe Y, per cujus dextrum cornu angustum virtutis arduum iter; per sinistrum latius, vitiorum facilem viam Pythagoras de-. signabat. Vide Laërtium. Virgil. Epigramm. de litera Y. Litera Pythagoræ discrimine secta bicorni Humanæ vitæ speciem præferre videtur,' &c. Hujus literæ formam dicitur Palamedes e gruum volatu finxisse. Philostrat. lib. IV.

58 Stert. adhuc] Tu scilicet tam bene educatus, ita molliter et segniter vivis, ut etiam nunc dormias ?

Pers.

F

Est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum?
An passim sequeris corvos testaque lutoque,
Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis ?
Helleborum frustra, cum jam cutis ægra tumebit,
Poscentes videas: venienti occurrite morbo.
Et quid opus Cratero magnos promittere montes?
Discite, io, miseri, et causas cognoscite rerum!

60

65

genis undequaque dissolutis. Estne quiddam ad quod properas, et in quod tendis arcum? Utrum temere sectaris corvos, et per lapides, et per cœnum, non curans quo gressus incidat, et in diem victitas. Cernas quosdam petentes helleborum inutiliter, quando pellis jam male affecta intumescet. Ite obviam ægritudini imminenti. Et quid necesse est polliceri Cratero ingentes auri acervos? O infortunati, discite,

partes findere. Casaubon.-65 Ecquid Edit. Steph.-66 Disciteque o Edit.

NOTE

60 Est aliquid quo tendis] An aliquem habes tibi propositum finem? Quod Philosophiæ præcipuum est præceptum, finem nempe nosse, et ad eum omnia dirigere: unde hunc vitiorum suorum fontem aperit magister discipulo, quod finem sibi nullum proponat.

61 An passim sequeris corvos] An temere agis, et vagabundus erras more puerorum ?

Testave lutove] Vel, sequeris discurrendo per testas et lutum, et invia asperaque loca quælibet? vel, petis testa et luto et similibus, cum potius essent sagittis petendi, ut inanis non esset labor?

62 Atque ex tempore vivis] Sine ulla cura et solicitudine futuri, quod proprium est stupidorum, aut etiam brutorum.

63 Helleborum frustra, &c.] Pharmaca noxios humores purgantia. Lege Plin. xxv. 5. Gell. xvi. 15.

Cutis ægra tumebit] Per hydropisim.

64 Venienti occurrite morbo] O juvenes, cito incumbite studio sapientiæ et virtuti, quæ animi sanitas est:

mature obsistite vitiis, quæ animi sunt morbi. Nam sicut frustra ad remedia et ad Medicum curritur, cum jam morbus invaluit: ita plane, si pravos habitus nasci in vobis, cres cere, et confirmari sinatis; incassum postea ad virtutem redire nitemini, frustra præceptores et magistros morum solicitabitis, ut ab ingruenti vitiorum peste vos liberent.

65 Quid opus] Cum præcaveri queat morbus, cur eum expectatis, ut tum opem Medicorum imploretis sero, et summa pecuniæ ingenti exoretis, quando ægritudinem aut depellere omnino non liceat, aut non nisi magnis sumtibus.

Cratero] Is fuit insignis Medicus tempore Augusti. Horat. Sat. II. 3. 'Craterum dixisse putato.'

66 Discite, io, miseri] Ita legunt doctissimi. Miseri ait, quia secundum Stoicos solus sapiens est beatus, reliqui omnes miseri sunt. D. Aug. de Civ. Dei 11. 6. affert integrum hunc locum, qui certe continet velut Enchiridion Philosophiæ Moralis. A. lii legunt, disciteque, o miseri, &c.

Causas cognoscite rerum] Virgilius

Quid sumus, et quidnam victuri gignimur? ordo
Quis datus, aut metæ quam mollis flexus, et unde?

et intelligite rerum origines, quidnam sumus, et ad quam vitam nascimur: quæ ratió vivendi præscripta; vel quam facilis deflexio termini, et aquæ: quis finis pecu

Steph. discite o Ms. R.-67 aut quidnam Edit. Steph.-68 meta qua levis Ms. R. qua mollis Ms. Gal. Sunt Pèrsii Codices, in quibus qua mollis scribitur; non quam: hæc lectio si vera esset, flexus meta valeret idem, ac finis ultimi adeptio: et qua esset qua via, quo genere vitæ ad illum finem possit perveniri: probo vero editam lectionem, quam et in membranis invenimus. Ca

NOTE

Georgic. 11. Felix qui potuit rerum cognoscere causas:' scilicet causas physicas quidem, sed inprimis finalem, hoc est, Philosophiam Naturalem et Moralem.

67 Quid sumus] Primum et præcipuum Ethicæ præceptum est, yvweɩ GEAUTOV. Juven. Sat. 11. 27. Considera igitur quæ sit hominis natura, quam fragilis et caduca secundum corpus; at quam nobilis, si animum spectes. Homo divinæ naturæ particula, ex Epicteto, Deum intra se circumfert, &c. Non debet igitur sui oblitus aut arrogantia extolli, aut in sordidas cupiditates defluere.

Quidnam victuri gignimur] Id est, ad quid nascimur, ad quid vivere debemus? Numquid ad voluptates, honores, divitias, quibus meliores sumus? immo, inquit Aristoteles, ad intelligendum, et agendum.

Ordo quis datus] Quæ lex imposita, quod fatum? Est enim tenenda vivendi ratio cœlitus præscripta; nemo lædendus, jus suum cuique tribuendum, &c. Item animi bona bonis aliis corporis ac fortunæ, utili et jucundo honestum anteponi debent.

68 Aut metæ quam mollis flexus] Similitudo a Circensi cursu, in quo evitanda meta, currum circa eam flectendo magna arte et molli dexteritate: aitque Persius tam difficile esse

vitam hanc moderari citra cujusquam offensionem.

Et unde] Plerumque legitur undæ ; a quo videtur intelligi alia similitudo a Naumachia, in qua ad metam navis celeriter et scite convertenda erat. Virgil. Æneid. v. ‘Hic viridem Æ. neas frondenti ex ilice metam Constituit signum nautis, pater: unde reverti Scirent, et longos ubi cireum. flectere cursus.' Ast alii cum veteri Interprete legunt, unde : et aliter omnino locum explicant. Primo quidem per mollem flexum intelligunt vitæ brevitatem, atque, ut ait Seneca Epist. 99. celeritatem rapidissimi temporis, et brevitatem hujus spatii per quod citatissimi decurrimus. Per metam vero, intelligunt mortem. Deinde quod ait, unde, interpretantur causas mortis, quæ sæpe facillime contingit. Alii rursus aliter sentiunt de hoc loco, quem satis obscurum ipse Casaubonus fatetur. Cavendum, inquiunt, unde, id est, quo loco et tempore cursus ad sapientiam insti tuatur incipiaturque, ut et commode teneri possit, nec ad metam, id est, ad finem impingatur. Nibil moror eos qui putant alludi ad certum genus certaminis Græcorum, in quo a carceribus ad metam, et ab hac rursus ad carceres subito recurrendum erat.

Quis modus argento? quid fas optare? quid asper
Utile nummus habet? patriæ carisque propinquis
Quantum elargiri deceat? quem te Deus esse
Jussit, et humana qua parte locatus es in re?
Disce nec invideas, quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper, et pernæ, Marsi monumenta clientis,
Mænaque quod prima nondum defecerit orca.

70

75

nia acquirendæ : quid licet expetere: quidnam rudis nummus continet fructuosum: quantum tribuere conveniat patriæ, et dilectis consanguineis: qualem te Deus esse voluit, et quo gradu positus es in societate hominum. Edisce hæc, nec invidus sis, quia multiplex vas fatet in quorundam penuario abundanti, propugnatis Umbris divitibus: et quod piper et petasones, munera Marsi clientis, sint illic; et quia

saubon.-73 neque invid. Edit. Steph.-79 Archesilas C. Salones Ms. R.

NOTE

69 Quis modus argento] Ut avaritiæ frænum injiciatur.

Quid fas optare] Sat. 11. fuse disputatum est de votorum rectitudine.

Quid asper utile, &c.] Quomodo prudenter exercenda liberalitas. Nummum porro vocat asperum, seu quia signis impressis talis est, seu quia recenter signatus et nondum usu detritus.

70 Patria carisque propinquis, &c.] Singulis enim singula persolvenda sunt officia ex moderatione rationis.

71 Quem te Deus esse, &c.] Qua conditione natus, et qua sorte, ut ea sis contentus, ejusque omnia munera impleas.

72 Qua parte locatus] Theatrum scilicet est orbis, in quo suam quisque personam agit. Stoici hominem a Deo in hac vita velut militem in statione positum dicebant, a qua discedere injussu Imperatoris nefas erat : quapropter apposite ait, locatus.

73 Disce] Nempe hæc sapientiæ documenta edisce, et tene diligenter, quibus felicitatem nanciscaris: avaritiam vero aliaque vitia contemne.

Quod multa fidelia putet] Id est, quod tot munera dentur Patronis, Jurisconsultis Romanis, et causarum actoribus, ut præ copia putrescant. Fidelia proprie vas vinarium: unde cum Casaubono de lagenis vini dono missis interpretamur.

causæ.

74 Defensis pinguibus Umbris] Quæ præmia sunt et merces actæ feliciter Pinguibus, quia solum erat fertile quod colebant, et ipsi opulenti erant. Umbri vetustissimi Italiæ populi. Plin. III. 14. hodie Ducatu Spoletano continentur.

75 Marsi monumenta clientis] Id est, munera ad Patronum missa a cliente ad excitandam identidem sui memoriam. Porro Marsi Apuliæ populi fuerunt. Plin. III. 11. et alibi. In eorum regione et sylvis apri erant complures; hinc pernas ab eis dono mitti Patronis suis, ait Persius.

76 Mana] Vox Græca est, qua significatur marinus piscis exiguus, qui Latine dicitur halec. Ponitur hic pro quolibet pisce.

Quod prima nondum defecerit] Quod nova munera succedant, antequam

Hic aliquis de gente hircosa centurionum Dicat, Quod satis est, sapio mihi: non ego curo Esse, quod Arcesilas ærumnosique Solones, Obstipo capite, et figentes lumine terram, Murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt,

80

prior mana non adhuc consumta sit in vase. Illic quidam de stirpe hirsuta Centurionum respondebit: Sufficit mihi mea sapientia; nec ego laboro esse idem quod fuerunt Arcesilas, et Solones calamitosi cervice incurva, et habentes oculos humi defixos, quando apud se intra dentes versant susurros et taciturnitatem rabidam, et

priora defecerint.

80 lumina terræ Ms. R.
NOTE

Orca] Vas angusto collo, in quo reponi mustum solebat. Sumitur et pro quolibet alio vase, eo maxime, in quo salsamenta et pisces saliti servabantur. Græcis pxn. Quapropter et Latine scriptum olim, orcha, nonnulli affirmant.

77 Hic aliquis, &c.] Prolepsis, qua Persius exprimit egregie pravam opinionem, et frequentes sermones Romanorum quorundam studia sapientiæ aspernantium, quos deinde refutat..

Hircosa] Legunt alii, hirtosa, pro, hirta, vel hirsuta, ut sic designentur robusti viri toto corpore hirsuti et pilosi.

At nihilominus indicantur per vocem, hircosa; quippe qui multum laborant, et raro vestes deponunt, ii velut hircus olent, præsertim sub alis, item barbati sunt: quæ omnia militiam profitentibus sæpe contingunt. Ita graviores Interpretes legunt et explicant.

78 Quod satis est, supio, &c.] Amo Romanorum vivendi morem, huncque peregrina sapientiæ præfero.

Non ego curo esse] Nolim ego tantum sapere, et me fatigare in investiganda sapientia, ut Græci: nolim Academiam instaurare, ut Arcesilas; nec civitatem legibus munire et constituere, ut Solon.

[ocr errors]

fuisse, et Academiam celebrasse dicitur, et contra Zenonem, de omnibus dubitandum affirmasse. Hinc nonnulli Arcesilam hic præ aliis nominari, et tacite vellicari aiunt a Persio, qui Stoicæ erat sectæ addictus. Tull. in Quæst. Acad. 'Philosophiæ eversor:' Lactantio, 111. 5. Ignorantiæ magister Arcesilas' vocatur; sane quia nihil omnino sciri affirmabat.

Erumnosique Solones] Sapientes vocat ærumnosos, quia nonnisi per multos labores acquiritur sapientia. Porro Solon unus erat e septem Græciæ sapientibus, et Atheniensium legislator: de quo fuse Plutarchus, Laërtius, et alii.

80 Obstipo capite, et figentes lumine terram] Hæc signa sunt hominis cogitabundi, et profunda quadam meditatione defixi.

Figentes lumine terram] Hypallage, pro, defigentes terræ lumina. Quod facere a Pædagogis jubebantur, ut modestiæ simul et meditationi assuescerent studiosi juvenes.

81 Rabiosa silentia rodunt] Fortasse quia rabidi canes non latrant: vel potius quia, ut habet Quintilianus, x. 3. illi qui attente quidpiam cogitant, sæpe etiam secum obmurmurando cogitationem agitant. Unde si quis de plebe eos tum contemple

19 Arcesilas] Crantoris discipulus tur, furiosos veluti existimet.

« PredošláPokračovať »