Obrázky na stránke
PDF
ePub

bus verbis videtur Augustinus concedere, fuisse illo tempore fideles in minori numero quam essent Ariani hæretici, et nihilominus Ecclesiam fuisse conservatam in sua universitate per totum orbem. Quod ex hypothesi verissimum est, propter omnia superius dicta, et quia etiam tunc Ecclesia Catholica fundata mansit in petra firmissima, et habente potestatem universalem, et Catholicos sibi subjectos per totum orbem dispersos; nam quod illi pauciores interdum sint, nihil refert, præsertim ad breve tempus. Eo vel maxime quod semper illa Ecclesia retinuit auctoritatem Concilii Nicæni, et continuationem cum antiqua Ecclesia, cujus splendorem etiam participabat tanquam eadem cum illa.

17. Atque hæc eadem responsio locum habet in tempore persecutionis Antichristi; imo in eo videtur magis necessaria, quia tota illa occultatio et diminutio Ecclesiæ videtur a Christo Domino prædicta. De tempore autem Arianæ hæresis verisimilius existimo nunquam hæreticos, etiam numero, Catholicos superasse. Nam licet in Ariminensi conciliabulo major pars Episcoporum ab Arianis decepta fuerit, et ideo Hieronymus dixerit, ingemiscentem orbem terrarum se Arianum miratum esse, nihilominus ille error non fuit animo hæretico, ut idem Hieronymus et Augustinus significant, et Ambrosius, lib. 3 de Fide, c. ult. Et ideo fere omnes, fraude intellecta, statim veram fidem profiteri clareque docere cœperunt. Deinde licet fortasse in Oriente major esset multitudo hæreticorum, non tamen in Occidente, nec simpliciter in toto orbe. Id enim aperte Basilius testatur, ep. 72, ad Evaisenenses scribens: State in fide, ipsum orbem inspivite, et videte quam modica sit ea portio, quæ hoc morbo laborat; reliqua vero Ecclesia, que ab orbis finibus usque ad fines Evangelium recepit, sanam hanc et rectam doctrinam sectetur. Athanasius etiam in epist. Synodica ad Jovinianum imperatorem, quam refert Theodoret., libr. 4 Histor., c. 3, loquens de fide definita in Concilio Nicæno, inquit: Huic omnes ubique Ecclesiæ assensæ sunt, ut Hispaniæ, Britanniæ, Gallie, Italie, totius, etc.; et post plures alias numeratas subdit: Orientis denique Ecclesiæ, exceptis paucis, qui seclæ favent Ariane; nam istarum omnium re ipsa explorale cognitam habemus sententiam, litterasque ab illis accepimus, proque certo scimus, Auguste sanctissime, non tamen præjudicium inde potest orbi terræ fieri universo. Ac propterea Hilarius

supra beatos et gloriosos vocat Galliæ et Britanniæ Episcopos, qui apostolicam fidem perfecte retinerent, et suo exemplo multos orientales Episcopos ad saniorem mentem reducerent. Unde etiam eo tempore veri fideles nomen Catholicorum retinuerunt.

18. Atque ita intelligi potest quod Nazianzenus dicit de hæreticis volentibus catholicam fidem multitudine credentium metiri; fortasse enim in sua civitate vel episcopatu plures erant Ariani quam Catholici, et ex illa multitudine clarum est non esse catholicam fidem colligendam, sicut licet fortasse nunc in Anglia plures sint hæretici quam Catholici, nullum inde sumetur signum catholicæ fidei. Præsertim quia licet contingeret hæresim multum diffundi, nunquam haberet signum Catholicæ Ecclesiæ ex defectu aliarum conditionum, ut supra dixi, et ibi notat Billius.

[ocr errors]

19. Nulla secta potest ita per orbem diffundi, ut verisimiliter catholica existimetur. Prima ratio. Unde concludo ultimo, nunquam hæresim aliquam ita posse per universum diffundi, vel cum talibus circumstantiis in numero sectatorum ejus augeri, ut inde possit verisimiliter existimari illam esse fidem catholicam, sed potius semper contrarium posse cum sufficienti certitudine constare ex defectu modi universitatis, fidei catholicæ promissæ. Hoc posset sufficienter probari per exempla omnium hæresum quæ hactenus fuerunt; nam quod omnibus hæreticorum sectis in temporibus præteritis accidit, credendum est in cæteris eventurum; nam eadem ratio limitationis (ut sic dicam) seu determinationis ad limitatum locum, aut gentem, vel paucitatem sectariorum in omnibus invenitur. Est autem prima ratio, quia omnis hæresis introducitur per defectionem a catholica fide, et consequenter deviat a certa regula credendi, ideoque nunquam potest universaliter persuaderi tanquam vera et indubitata fides. Hoc eleganter indicavit Augustinus, libro de Pastoribus, cap. 8, ubi cum dixisset varias hæreses esse in variis provinciis, quæ se invicem non cognoscunt, Gatholicam vero Ecclesiam cum omnibus esse ubique, et omnes nosse, quia in omnes diffusa est, subjungit: Illa (id est Catholica) sic est tanquam vitis crescendo ubique diffusa, illi sunt tanquam sarmenta inutilia agricole falce præcisa merito sterilitatis sum, ut aitis putaretur, non amputaretur. Sarmenta ergo illa, ubi præcisa sunt, ibi remanserunt, vitis

autem crescens per omnia, sarmenta sua norit, quæ in illa remanserunt, et juxta se, quæ de illa præcisa sunt; inde tamen revocat errantes. Quæ verba sunt valde notanda; nam et differentiam inter catholicam fidem et quamcumque particularem sectam, et rationem propositam, recte declarant. Eamdemque rationem habet fere eisdem verbis Augustinus, lib. 4 contra Crescon., c. 60, ubi refert Cyprianum, lib. de Unit. Eccl., dicentem, Ecclesiam ramos extendere per universum mundum. De hæresibus autem adjungit Cyprianus: Non nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt, et cum hæreses et schismata postmodum nata sint, dum conventicula sibi diversa constituunt, veritatis caput atque originem reliquerunt. Unde merito colligit non posse in nomine Christi congregari, nec cum universa fraternitate convenire.

20. Secunda ratio. - Et hinc oritur altera ratio, quam ibidem Cyprianus attingit, dicens: Hareses factæ sunt, et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. Nam hinc fit, ut qui concordiam cum Ecclesia deserunt, inter se concordes non sint; quod etiam (ut supra dixi) provenit ex defectu fundamenti, quia cum in credendo non nitantur regula a Deo tradita, sed proprio judicio et opinione, necesse est ut si aliquantulum durent vel multiplicentur, statim in varias seclas descindantur, quoniam visiones cordis eorum frustrantur eos, ut idem Cyprianus ibidem dixit, ideoque non perseverant, nec extenduntur cum illa unanimitate, quam fides catholica requirit. Quod declaravit optime Augustinus, lib. de Pastorib., c. 8, ubi accommodat ad hæreticos verba Ezechiel. 24: Super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei; et addit: Non omnes hæretici per totam faciem terræ, sed tamen hæretici per totam faciem terræ, alii hic, alii ibi, nusquam tamen desunt, ipsi se non noverunt. Alia secta in Africa, alia hæresis in Oriente, alia in Egypto, alia in Mesopotamia, verbi gratia. In diversis locis sunt diversi, sed una mater superbia omnes genuit, sicut una mater nostra catholica omnes Christianos fideles, toto orbe diffusos. Non ergo mirum si superbia parit dissensionem, charitas unionem. Unde idem Augustinus, ep. 48, ad hæresim etiam accommodat illud Canticor. 1: Si ignoras te, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos; et sic exponit: Nisi cognoveris temetipsam, exi tu, non ego te ejicio, sed exi, ut

dicatur de te: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, exi tu in vestigiis gregum, non in vestigiis meis, sed in vestigiis gregum, nec unius gregis, sed diversorum gregum et errantium. Et pace hædos tuos, non sicut Petrus, cui dicitur: Pasce oves meas, sed pasce hædos tuos in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris, ubi est unus grex et unus pastor.

21. Tertia ratio. Addere denique possumus tertiam rationem, quia in secta hæreticorum non invenitur spiritus propagationis fidei (ut sic dicam), sine quo fides ipsa catholica nunquam crevisset, nec per totum mundum fuisset diffusa, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Et ideo in Christi Ecclesia, ut Catholica esset, necessaria imprimis fuit potestas universalis prædicandi Evangelium per universum orbem, quam Christus illi dedit simul cum præcepto prædicandi fidem suam in toto mundo, Matth. 28, Marc. 16, et Act. 1, Et hoc modo asserit Paulus, ad Galat. 1, sibi fuisse creditum Evangelium præputii, sicut Petro circumcisionis ; et 2 Corint. 5: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos. Deinde fuit necessarius spiritus propagationis fidei huic potestati conformis, tum ad efficaciam prædicationis, tum ad concipiendum affectum, et sollicitudinem trahendi homines ad Christum, et ideo ipsemet Dominus Apostolis præcepit ut manerent in civitate, donec induerentur virtute ex alto, Lucæ 24, et Act. 1, quem spiritum maxime ostendit Paulus in suis Epistolis, et varia ejus dona ad hunc finem data Ecclesiæ ad Ephes. 4, et 1 Corinth. 12, describit.

22. Hæreticos non habere spiritum propagandi fidem. - Hunc autem spiritum non habere hæreticos ita potest declarari. Quia duo præcipue ad hanc Ecclesiæ propagationem pertinent. Unum est ad Christum convertere ethnicos nullo modo credentes in ipsum; aliud est, eos, qui in professione fidei Christi errant, et a sua Ecclesia exierunt, ad ipsam revocare, et in vera fide illuminare. Neutrum horum munerum uspiam exercuerunt hæretici ulli, nec modo Protestantes Anglicani, quantumcumque hoc jactitent et contendant. Nam quoad primum, nunquam hæretici visi sunt fidem novis gentibus prædicare, aut ethnicos ad fidem convertere. Testis est Tertullianus, lib. 1 de Præscrip., cap. 42, di

cens: De verbi administratione quid dicam? cum hoc sit negotium illis, non ethnicos convertendi, sed nostros evertendi. Et ratio est, quia in illis non est verum Dei verbum, et ideo neque efficaciam verbi habere possunt. Item non ducuntur Spiritu Christi, sed proprio, et ideo ruinas potius operantur stantium ædificiorum, quam structionem jacentium ruinarum, ut ibidem Tertullianus dixit. Tandem cum extra Ecclesiam sint, potestatem prædicandi fidem Christi habere non possunt, quia hæc potestas, ut dixi, data est Ecclesiæ in Apostolis, et in successoribus eorum mansit, et ab eis mitti debent veri Evangelii prædicatores, juxta illud: Quomodo prædicabunt, nisi mittantur? Roman. 10. Et ita in historiis ecclesiasticis observatum est, Ecclesiam non esse in gentibus diffusam, nisi per prædicatores catholicos ab Apostolis vel a Sede Apostolica missos, quod etiam de ipsis Anglis in superioribus ostensum est.

dissentiunt, et ita vim amittunt eamdem sectam per varias regiones disseminandi; tum quia plerumque non incidunt in hujusmodi sectam, nisi vel superbiæ, vel ambitionis, aut libertatis spiritu ducti, ideoque de propagatione suæ sectæ non amplius, quam huic fini, vel alicui contentioni humanæ deserviat, sunt solliciti.

24. Cujus rei non levem conjecturam faciet lector, si verba illa regis Angliæ in fine suæ Præfationis relegat, ubi generatim ad principes christianos loquens, se ostendit propagationis fidei sollicitum, precaturque, ut Deus sibi et aliis mentem injiciat serio cogitandi, quid ad Evangelii plantationem et propagationem præstare teneantur. In quo temporalibus principibus tacite persuadere conatur, ut munus pastorale, solis Apostolis, eorumque successoribus commissum, ut vidimus, sibi arrogent et usurpent; statim vero ostendit quo spiritu feratur dicens: Deinde ut sceptrorum nostrorum securitati mature prudenterque consulamus, nec Babylonicum monarcham latius serpere patiamur. Et alia, quæ prosequitur et nunc omitto, quia in lib. 3 tractanda sunt. Per ea vero quæ indicavi, satis demonstrat, suum studium solum esse conjungendi spiritualem libertatem cum temporali, et temporalem quietem et securitatem in suo schismate comparare: hæc enim fere sunt verba ejus. Satis igitur ex omnibus dictis, nihil catholicum, nihilve universale in Anglicana secta deprehendi concluditur.

CAPUT XVII.

ESSE.

23. Sollicitudo reducendi hæreticos est Ecclesiæ necessaria.-Objectio quædam diluitur. -Præter hanc vero curam propagandi fidem inter ethnicos, necessaria est in Ecclesia Catholica sollicitudo conservandi illam, et reducendi ad illam omnes, qui Christum non omnino abnegantes ab Ecclesia deviant. Hoc enim maxime ad ejus pastoralem curam, et universalem propagationem necessarium est. Unde Augustinus, dicto c. 8, de Pastorib. : Catholica (inquit) mater, et ipse pastor in ea ubique quærit errantes, confortat infirmos, curat languidos, alligat confractos, alios ab istis (utique ab hæreticis ) alios ab illis, non se invicem scientibus. Quomodo autem potest hæc cura in secta hæretica inveniri? Cum IN ANGLICANO SCHISMATE FIDEM APOSTOLICAM NON enim ipsa per defectionem a vera fide increbuerit, et in illa pedem fixerit, quomodo potest alios errantes ad viam salutis reducere? Dices sollicita saltem erit, alios credentes in Christum in suam rapere opinionem, et sic poterit utique crescere. Respondeo, etiamsi id contingeret, Deo id propter peccata hominum permittente, neutiquam inde tamen posse splendori et amplitudini Catholicæ Ecclesiæ præjudicium afferre, quia portæ inferi non prævalebunt adversus eam, ut jam declaravi. Addo, considerata hæresis natura et conditione, id non esse morale, neque ordinarie timeri posse; tum quia cum Deo et veritati repugnet, et negotium sit mere humanum, non potest contra Ecclesiæ lumen adeo perfracte, aut tamdiu prævalere; tum quia, ut dixi, ipsimet hæretici facile inter se

1. Ab Apostolis fides dicitur apostolica. Exploratum est apud omnes sacræ doctrinæ tractatores, illam esse veram et catholicam fidem, id est, doctrinam fide credendam, quam Apostoli tradiderunt, et ideo apostolica fides vocata est, sicut Ecclesia etiam universalis Apostolica dicitur in Symbolo Nicæno. Ob hanc ergo causam rex Angliæ non solum se fidei catholicæ, sed etiam apostolicæ defensorem esse profitetur, et ex consequenti vult, sectam Anglicanam, quam solam revera tuetur, fidem esse apostolicam. Quamvis autem ex dictis facile intelligi possit sectam, quæ catholica non est, apostolicam esse non posse, et quæ nova est et nupera, antiquitatem apostolicæ doctrinæ arrogare sibi non

valere, nihilominus, ut rem apertius et distinctius demonstremus, et omnibus, quæ occurrere possunt, satisfaciamus, operæ pretium visum est, speciatim hoc etiam attributum tituli regii refellere.

2. Quid requiratur, ut aliqua doctrina apostolica dicatur.-Primum autem omnium statuendum est, duo esse necessaria, ut fides seu doctrina apostolica sit: unum est, ut ab Apostolorum prædicatione, et eorum verbis aut scriptis aliquo modo duxerit originem; aliud est, ut per legitimam traditionem seu successionem ad nos usque pervenerit. Primum indicatum est a Paulo, ad Ephes. 2, dicente: Jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives Sanctorum, et domestici Dei, superædificati supra fundamentum Apostolorum, et Prophetarum; quod attingens Augustinus, et de his fundamentis intelligens illud Psalm. 86: Fundamenta ejus in montibus sanclis, interrogat: Quare fundamenta Apostoli, et Propheta? Respondet: Quia eorum auctoritas porlat infirmitatem nostram; nimirum, quia et Prophetarum prædictione et Apostolorum prædicatione, proxime in credendo nitimur. Illud enim Apostoli prædicarunt, quod Prophetæ prædixerunt, et Prophetæ (inquit Ambrosius ad Ephes. 2) disposuerunt, Apostoli fundamenta jecerunt, quæ fundamenta non sunt nisi dogmata et doctrina ab eis prædicata. Unde gravissime Irenæus, lib. 3, c. 1, dicit: Non per alios dispositionem salutis nostræ cognovimus, quam per eos, per quos Evangelium pervenit ad nos, quod quidem tunc prædicaverunt, postea vero per Dei voluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fundamentum et columnam fidei nostræ futurum. Ratio est, quia fides, vel doctrina non denominatur apostolica, nisi quia ab Apostolis tradita est, ad eum modum, quo solet doctrina, vel lex ab auctore denominari; hac tamen observata differentia, quod aliæ doctrinæ humanæ solent ab hominibus tanquam a præcipuis auctoribus sua sibi convenientia desumere nomina, fides autem non ita ab Apostolis nomen accepit; sed sicut lex vetus dicitur Mosayca, a Moyse, non ut auctore, sed ut promulgatore, ita fides christiana dicitur apostolica, ab Apostolis, non auctoribus, sed primis ejus prædicatoribus ac promulgatoribus. Et ideo postquam Paulus in citato loco dixit: Edificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, addidit, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domi

no. Ipse est enim principale fundamentum, et basis omnium fundamentorum, quæ in eo superædificantur, et in illum aspicere debemus tanquam in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, ad Hebr. 12.

3. Alterum, quod proposui de successione legitima, frequentissimum est apud Patres, quos magna ex parte retuli cap. 3 et 6, præsertimque id declarat Irenæus, lib. 3, cap. 3, dicens: Traditionem Apostolorum in omni ecclesia adest perspicere, qui vera velint audire, el habemus annumerare eos, qui ab Apostolis instituti sunt Episcopi in Ecclesiis, et successores eorum usque ad nos. Et lib. 4, cap. 43: Eis, qui in Ecclesia sunt, presbyteris obaudire oportet, his qui successionem habent ab Apostolis, sicut ostendimus, qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum secundum placita Patris acceperunt. Eamdem conditionem ad discernendam doctrinam apostolicam a peregrina late tradit Tertullianus, lib. de Præscriptionibus hæreticorum, ubi inter alia hæc habet, omnes Ecclesias apostolicas exhibere aliquem Apostolum ibi Episcopum constitutum, vel apostolicum virum ibi per aliquem Apostolorum ordinatum, ex cujus successione Apostoli seminis traduces habeat. Vocat autem apostolicos viros eos, qui cum ipsismet Apostolis conversati sunt, et doctrinam, ordinationem et potestatem ab eis acceperunt, ut Titum, Polycarpum, Clementem, et similes. Quoniam vero multæ Ecclesiæ post illa antiqua tempora institulæ sunt, de illis subdit: Tamen in eadem fide conspirantes, non minus apostolicæ deputantur pro consanguinitate doctrinæ. Conspirant demum in eadem doctrina per legitimam etiam successionem, quia licet tales Ecclesiæ nec per Apostolos, nec per viros apostolicos, id est, immediate ab Apostolis missos seu ordidinatos, edoctæ fuerint, saltem habuerunt initium per aliquem missum ab alio habente potestatem, ad quem, simul cura illa, doctrina Apostolorum pervenerat, ut Anglicana Ecclesia cœpit per viros missos a Gregorio ; Germana a Bonifacio Episcopo, misso a Gregorio II, et sic de aliis. Nam qui non intrant per hanc portam sine dubio fures sunt, et latrones: Ad quos (ut eleganter Tertullianus') merito dicendum est: Qui estis, quando, et unde venistis, quid in meo agitis non mei (nomine Ecclesiæ loquitur)? mea est possessio, habeo origines firmas ab ipsis auctoribus, quorum

1 Sup., c. 37.

fuit res, ego sum hæres Apostolorum, sicut caverunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, sicut adjuraverunt, ita teneo.

4. Optima regula ad fidem cognoscendam.Eodem fundamento utuntur alii Patres ad eumdem finem separandi veram doctrinam a falsis erroribus, ut late Vincent. Lirinensis, in suo libro contra profanas hæreticorum novitates, et illo utitur sæpe Optatus, lib. 2 contra Parmenian.; Hieronymus, contra Luciferianos, in fine, ubi illi Ecclesiæ dicit esse adhærendum, quæ ab Apostolis fundata usque ad diem durat, et idem significat epistol. 65 ad Pammachium et Oceanum, ubi vel nostræ tempestatis novatores, sicut et sui sæculi veteratores hac urget interrogatione: Cur profers in medium, quod Petrus, et Paulus edere noluerunt? Item Ambros., 1 ad Corinth. 4, in principio, dicit, cognosci de aliquo esse pseudoprophetam, quando aliquid tradit a traditione apostolica discordans. Sic etiam dixit de Ecclesia Augustinus, lib. 1 de Symbolo ad Catechumen., cap. 6: Omnes hæreses de illa exierunt tanquam sarmenta inutilia de vite præcisa, ipsa autem manet in radice sua, in vite sua, id est, in eadem origine quam a principio habuit. Quomodo autem in illa radice maneat, declarat idem August., 28 contra Faust., cap. 2, dicens: Ab Apostolicis sedibus usque ad præsentes Episcopos certa successione perducta: et infra adjicit, illud Evangelium esse credendum, quod a tempore Apostolorum non interrupta serie temporum Ecclesia certa connexionis successione usque ad tempora ista perduxit. Similia habet lib. 1 contra Adversarium legis et Prophetar., cap. 10, et lib. de Utilit. credend., cap. 17. Denique optima est regula tradita ab Origene, in Præfatione ad lib. Periarchon: Cum multi sint, qui se putant sentire quæ Christi sunt, et nonnulli eorum diversa a prioribus sentiant, servetur ecclesiastica prædicatio per successionis ordinem ab Apostolis tradita, et usque ad presens in Ecclesiis permanens; illa sola cre denda est veritas, quæ in nullo ab Ecclesiastica discordat traditione.

5. Ratione item possumus hoc facile declarare, quia fides apostolica illa tantum est, quæ ab Apostolis prædicata, vel scripta est; nos autem non audivimus Apostolos prædieantes, nec eos scribentes vidimus; ergo non possumus certo cognoscere doctrinam aliquam esse ab Apostolis prædicatam vel scriptam, nisi per manus et ora eorum, qui vel eos audierunt et viderint, vel ab his qui apos

tolos audierunt, camdem doctrinam receperunt, per plures, vel pauciores successiones, juxta temporum antiquitatem; ergo, ut certo constet talem doctrinam omnino puram et eamdem durare, necessarium est illam successionem esse continuam, et non interruptam. Imo, ut supra, c. 6, dicebam, necessaria est singularis Dei protectio, ut in tam longe repetita temporum et generationum successione, integra et illibata et cum summa auctoritate servetur; hæc autem divina protectio promissa non est nisi Ecclesiæ, quæ per legitimam Pontificum et fidelium successionem eadem semper existit; ergo sine hujusmodi scrie et successione non potest aliqua fides apostolica existimari.

6. Colligitur fidem Anglicanam non esse apostolicam, ex defectu prædictarum conditionum. - Ex hoc igitur necessario fundamento ita concludimus: illa fides nunc est apostolica censenda, quæ ab Apostolis prædicata per legitimam successionem ad nos usque derivata est; sed Anglicana secta neque est ab Apostolis prædicata, neque ab illorum doctrina aut traditione legitime derivata est; ergo non est apostolica fides. De priori propositione satis dictum est; superest declaranda et probanda posterior, illam enim forte rex Angliæ negabit. Hac siquidem fortasse causa, in sua Præfat., p. 42, 43 et 44, ut se Catholico-Christianum (ut ipse loquitur) ostendat, Scripturas quoad libros primi ordinis, tria fidei Symbola, et prima quatuor Concilia generalia credere, admittere aut venerari profitetur, sentiens fidem apostolicam in iis fontibus sufficienter contineri. Quod autem de se affirmat, de tota Anglicana secta seu congregatione, primatum ipsius regis recognoscente, dictum esse putamus. Sic ergo respondebit ad rationem a nobis factam, doctrinam apostolicam ad se et suos per dictos Scripturæ libros, Symbola, et Concilia sufficienter pervenisse, et nullum esse posse modum certiorem aut magis legitimum, apostolicam fidem per hæreditariam quasi successionem suscipiendi, quam per Scripturas, Symbola, et Concilia dicta, omnemque aliam doctrinam, quæ in his non continetur suspectam habere, et tanquam nuperam refutare, vel saltem in canone fidei non recipere.

7. Quæ Anglicana secta cum Romana Ecclesia habet communia, ad fidem apostolicam At hæc dimidiata fidei confespertinent. sio vim rationis factæ non enervat, ut nunc breviter in generali, latius vero lib. 2 in par

« PredošláPokračovať »