Obrázky na stránke
PDF
ePub

10

enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia et si frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, (nec tu dissiparis, sed colligis nos). sed qui imples omnia te toto imples omnia? an quia non 5 possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora et minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor. an ubique totus es et res nulla te totum. capit?

Quid est ergo deus meus, quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; in15 commutabilis, mutans omnia; numquam nouus, numquam uetus; innouans omnia et in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus; colligens et non egens; portans et implens et protegens; creans et nutriens et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas; 20 zelas et securus es; paenitet te et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas nec mutas consilium; recipis quod inuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris; numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddis debita 25 nulli debens; donas debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces muti facti sunt. quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar 30 mala mea et unum bonum meum amplectar te? quid mihi

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

es? miserere ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me? et nisi faciam, irasceris mihi et minaris ingentes miserias. paruane ipsa est, si non amem te? hei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic animae meae: salus tua ego sum. sic dic ut 5 audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post uocem hanc et apprehendam te. noli abscondere a me faciem. tuam moriar, ne moriar, ut eam uideam. angusta est domus animae meae, quo uenias ad eam: dilatetur abs te; ruinosa 10 est: refice eam; habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio; sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo?

VIIII.

DE TEMPORE, QVOD CVM HOMO METIRI VIDEATVR NON TAMEN POTEST COMPREHENDERE QVID SIT TEMPVS. EX LIBRO CONFESSIONVM XI INTER CETERA ET AD LOCVM.

15

9 Deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria 20 caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis; sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit. ergo scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum, uerbi gratia, tempore duplo esse 25 diuturniorem quam istum. nam quaero quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente

5 Ps. 34, 3

13 Ps. 18, 13 sq.

21 cf. Gen. 1, 14

preter M

11 offendant a: offendat MV 12 quid M1
15 cap. VIIII deest in DGPTV

17 conprehendere M 22 sed supra uers. a m. 1 M

eam om. M 16 mentiri M1 rotae

[blocks in formation]

usque orientem, secundum quod dicimus: tot dies transierunt; cum suis enim noctibus dicuntur tot dies nec extra reputantur spatia noctium. quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero 5 utrum motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque. si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiam si tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam breuis mora esset, quam 10 est horae unius, sed uicies et quater circuiret sol ut expleret diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circuiret, nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. non itaque nunc quaeram 15 quid sit illud quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis. peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, 20 etiam si aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam uoto cum sol stetisset ut uictoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. per suum quippe spatium temporis, 25 quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque peracta est. uideo igitur tempus quandam esse distentionem; sed uideo an uidere. mihi uideor? tu demonstrabis, lux ueritatis. iubes ut approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio; tu dicis. 30 ipsum autem corporis motum tempus esse non audio; non tu dicis. cum enim mouetur corpus, tempore metior quamdiu moueatur, ex quo moueri incipit donec desinat. et si non

22 cf. Ios. 10, 13

1 usque in M M 11 appellarentur M quantum MV

19 illum MV

trasierunt V; n a m. 2 8 ortu V: tu 16 circuitu MV 18 quanto a: 31 metior a: motior MV

uidi ex quo coepit et perseuerat moueri, ut non uideam cum desinit, non ualeo metiri nisi forte ex quo uidere incipio, donec desinam. quod si diu uideo, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit, quia et quantum cum dicimus collatione dicimus, uelut: tantum hoc quantum illud, 5 aut: duplum hoc ad illud, et si quid aliud isto modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo ueniat corpus quod mouetur uel partes eius, si tamquam in torno mouetur, possumus dicere quantum sit temporis ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis uel partis eius 10 effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? nam etsi uarie corpus aliquando mouetur, aliquando stat, non solum (motum eius sed etiam statum tempore metimur). ergo nec praeterita nec praesentia 15 nec praetereuntia tempora metimur et metimur tempora.

Deus creator omnium: uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis. quattuor itaque breues, prima, tertia, quinta, septima simplae sunt ad quattuor longas, 20 secundam, quartam, sextam, octauam; hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio et ita est, quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, breui syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum. sed cum altera post alteram sonat, si 25 prior breuis, longa posterior, quomodo tenebo breuem et quomodo eam longae metiens applicabo ut inueniam quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi breuis sonare destiterit? ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi finitam non metior? eius autem finitio so

[blocks in formation]

praeteritio est. quid ergo est quod metior? ubi est qua metior breuis? ubi est longa quam metior? ambae sonuerunt, auolauerunt, praeterierunt, iam non sunt, et ego metior fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur illam 5 simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis; neque hoc possum nisi quia praeterierunt et finitae sunt. non ergo ipsas quae iam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet.

In te, anime meus, tempora metior. noli mihi obstrepere, 10 quod est: noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. in te, inquam, tempora metior; affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt et cum illae praeterierint manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt ut fieret; ipsam metior cum tempora metior. ergo aut ipsa sunt tempora aut 15 non tempora metior. quid cum metimur silentia et dicimus. illud silentium tenuisse temporis quantum illa uox tenuit? nonne cogitationem tendimus ad mensuram uocis, quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? nam et uoce atque ore cessante peragimus 20 cogitando carmina et uersus et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet et de spatiis temporum quantum illud ad illud sit renuntiamus, (non aliter ac si ea sonando diceremus). uoluerit aliquis edere longiusculam uocem et constituerit praemeditando quam longa futura sit egitque 25 iste spatium temporis in silentio memoriaeque commendans coepit edere illam uocem, quae sonat donec ad propositum terminum perducatur: immo sonuit et sonabit; nam quod eius iam peractum est utique sonuit; quod autem restat sonabit; atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in prae30 teritum traicit, diminutione futuri crescente praeterito, donec consumtione futuri sit totum praeteritum.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »