Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT IX. In una persona interdum intelliguntur omnes. Hoc autem dixit, non propter inæqualitatem Verbi Dei et Spiritus sancti, sed tanquam impedimento esset præsentia Filii hominis apud eos, quominus veniret ille qui minor non esset, quia semetipsum non exinanivit, formam servi accipiens, sicut Filius (Philipp. 11. 7). Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma servi, quam intuentes, hoc solum esse Christum putabant quod vilebant. Inde est et illud quod ait, Si diligeretis me, gauderetis útique, quoniam eo ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. xiv, 28): id est, propterea me oportet ire ad Patrem, quia dum me ita videtis, ex hoc quod videtis, æstimatis quia minor sum Patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati, æqualitatem quam cum Patre habeo non intelligitis. Inde est et illud: Noli me tangere ; nondum enim ascendi ad Patrem (Id. xx, 17). Tactus enim tanquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad Patrem erat ita videri, sicut æqualis est Patri, ut íbi esset finis visionis, que sufficit nobis. Aliquando item de Filio solo dicitur, quod ipse sufficiat, et in ejus visione merces tota promittitur dilectionis 1 et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet mandata mea et custodit ea, ille est qui diligit me. Qui autem me diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi. Numquid hic, quia non dixít, Ostendam illi et Patrem, ideo separavit Patrem? Sed quia verum est, Ego et Paler unum sumus; cum Pater ostenditur, et Filius ostenditur qui in illo est; et cun Filius ostenditur, etiam Pater ostenditur qui in illo est. Sicut ergo cum ait, Et ostendam me ipsum illi, intelligitur quia ostendit et Patrem; ita et in eo quod dicitur, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, intelligitur quia non adimit sibi. Quoniam cum perducet credentes ad contemplationem Dei et Patris, profecto perducet ad contemplationem suam, qui dixit, Et ostendam illi me ipsum. Et ideo consequenter, cum dixisset illi Judas, Donine, quid factum est, quia ostensurus es le nobis, et non huic mundo? respondit Jesus, et dixit illi: Si quis diligit me, sermonem meum servabil; et Pater meus diliget illum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ecce quia non solum se ipsum ostendit ei a quo diligitur, quia simul cum Patre venit ad eum, et mansionem facit apud eum.

19. An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus Patre et Filio exclusus esse ab hac mansione Spiritus sanctus? Quid est ergo quod superius ait de Spiritu sancto : Quem hic mundus accipere non potest, quoniam non videt illum: nostis illum vos, quia vobiscum manet, et in vobis est? Non itaque ab hac mansione separatus est, de quo dictum est, vobiscum manet, et in vobis est. Nisi forte quisquam sic absurdus est, ut arbitretur, cum Pater et Filius venerint ut mansionem apud dilectorem suum faciant, discessurum inde Spiritum sanctum, et tanquam locum daw

s Faditi, delectation . Melius Mss., dilectionis.

rum esse majoribus. Sed huic carnali cogitationi occurrit Scriptura: paulo quippe superius ait, Et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis ut, vobiscum sit in æternum (Joan. xiv, 16-23).Non ergo discedet Patre et Filio venientibus, sed in eadem mansione cum ipsis crit in æternum ; quia nec ille sine ipsis venit, nec illi sine ipso. Sed propter insinuationem Trinitatis, personis etiam singulis nominatis dicuntur quædam separatim '; non tamen aliis separatis intelliguntur, propter ejusdem Trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem Patris et Filii et Spiritus sancti. CAPUT X.. 20. Quomodo Christus tradet regnum Deo et Patri. Tradito regno Deo et Patri, Christus jam non interpellabit pro nobis. Tradet itaque regnum Deo et Patri Dominus noster Jesus Christus, non se inde separato, nec Spiritu sancto, quando perducet credentes ad contemplationem Dei, ubi est finis omnium bonarum actionum, et requies sempiterna, et gaudium quod nunquam auferetur a nobis. Hoc enim signat in eo quod ait : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Id. XVI, 22). Hujus gaudii similitudinem præsignabat Maria sedens ad pedes Domini, et intenta in verbum ejus; quieta scilicet ab omni actione, et intenta in veritatem secundum quemdam modum, cujus capax est ista vita, quo tamen præfiguraret illud quod futurum est in æternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conversante, quamvis bona et uți!i, tamen, cum requies successerit, transitura, ipsa requiescebat in verbo Domini. Et ideo Dominus conquerenti Marthe quod cam soror non adjuvaret, respondit: Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea (Luc. x, 39-42). Non partem malam dixit quod agebat Martha; sed istam optimam quæ non auferetur. Illa enim quæ in ministerio indigentiæ est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. Boni quippe operis transituri merces est requies permansura. In illa igitur contemplatione Deus erit omnia in omnibus; quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso illustrari perfruique sufficiet. Ideoque ille in quo Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus (Rom. viii, 26), Unam, inquit, petii a Domino, hane requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitæ meæ, ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Contemplabimur enim Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, cum mediator Dei et hominum homo Christus Jesus tradiderit regnum Deo et Patri, ut jam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster, Filius Dei et Filius hominis; sed et ipse in quantum sacerdos est assumpta propter nos servi forma, subjectus sit ei qui illi subjecit omnia, et cui subjecit omnia; ut in quantum Deus est, cum illo nos subjectos habeat, in quantum sacerdos, nobiscum illi subjectus sit (I Cor. xv, 24-28). Quapropter cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia homo potius in Filio* quam Filius in Patre: sicut

[blocks in formation]

sumus, et hortatur ac præstat ne tales esse semper velimus.

caro ánimæ meæ, alia substantia est ad animam meam, quamvis in uno homine, quam anima alterius hominis ad animam meam.

21. Cum ergo tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum credentes et viventes ex fide, pro quibus nunc mediator interpellat, perduxerit ad contemplationem, cui percipiendae suspiramus et gemimus, et cum transierit labor et gemitus, jam non interpellabit pro nobis tradito regno Deo et Patri. Iloc significans ait, Hæc vobiscum locutus sum 1 in similitudinibus: veniet hora, quando jam non in similitudinibus loquar vobis, sed manifeste de Patre nuntiabo vobis ; id est, jam non erunt similitudines, cum visio fuerit facie ad faciem. Hoc est enim quod ait, sed manifeste de Patre nuntiabo vobis ; ac si diceret, manifeste Patrem ostendam vobis. Nuntiabo quippe ait, quia Verbum ejus est. Sequitur enim et dicit: Illa die in nomine méo peletis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in hunc mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. xvi, 25-28). Quid est, A Patre exivi; nisi, non in ea forma qua æqualis sum Patri, sed aliter, id est, in assumpta creatura minor apparui? Et quid est, Veni in hunc mundum; nisi, formam servi, quam me exinaniens accepi, etiam peccatorum qui mundum istum diligunt, oculis demonstravi? Et quid est, Iterum relinquo mundum; nisi, ab aspectu dilectorum mundi aufero quod viderunt? Et quid est, Vado ad Patrem; nisi, doceo me sic intelligendum a fidelibus meis, quomodo æqualis sum Patri? Hoc qui credunt, digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam visionem, quo perducens dictus est tradere regnum Deo et Patri. Fideles quippe ejus quos redemit sanguine suo, dicti sunt regnum ejus, pro quibus nunc interpellat: tunc autem illic eos sibi faciens inhærere, ubi æqualis est Patri, non jam rogabit Patrem pro eis. Ipse enim, inquit, Pater amal vos. Ex hoc enim rogat, quo minor est Patre: quo vero æqualis est, exaudit cum Patre. Unde se ab eo quod dixit, Ipse enim Pater amat vos, utique ipse non separat; sed secundum ca facit intelligi quæ supra commemoravi, satisque insinuavi, plerumque ita nominari unamquamque in Trinitate personam, ut et ali:e illic intelligantur. Sic itaque dictum est, Ipse enim Pater amal vos, ut consequenter intelligatur et Filius et Spiritus sanctus: non quia modo nos non amat, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. viii, 32); sed tales nos amat Deus, quales futuri sumus non quales sumus. Quales enim amat, tales in æternum conservat: quod tunc erit, cuni tradiderit regnum Deo et Patri, qui nunc interpellat pro nobis, ut jam non roget Patrem, quia ipse Pater amat nos. Quo autem merito, nisi fidei, qua credimus antequam illud quod promittitur videamus? Per hanc enim perveniemus ad speciem, ut tales amet, quales amat ut simus; non quales odit quia

[ocr errors]

1 Sex Mss. Hæc vobis locutus sum.

CAPUT XI.-22. Regula qua intelligitur Filius in Scripturis nunc æqualis, nunc minor. Quapropter, cognita ista regula intelligendarum Scripturarum de Filio Dei, ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam Dei, in qua.æqualis est Patri, et quid sécundum formam servi quam accepit, in qua minor est Patre, non conturbabimur tanquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum Librorum sententiis. Nam secundum formam Dei æqualis est Patri et Filius et Spiritus sanctus, quia neuter eorum creatora est, sicut jam ostendimus : secundum autem formam servi, minor est Patre, quia ipse dixit: Pater major me est (Joan. xiv, 28): minor est se ipso, quia de illo dictum est, Semetipsam exinanivit (Philipp. n, 7): minor est Spiritu sancto, quia ipse ait, Qui dixerit blasphemiam in Filium hominis, remittetur ei ; qui autem dixerit in Spiritum sanctum, non remilletur ei (Matth. xn, 32). Et in ipso virtutes operatus est, dicens : St ego in Spiritu Dei ejicio demonia, certe sniper venit super vos regnum Dei (Luc. XI, 20). Et apud Isaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitavit, et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit. Spiritus, inquit, Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, prædicare captivis remissionem (Isai. LXI, 1; Luc. IV, 18, 19), et cætera : ad quæ facienda ideo dicit se missum, quia Spiritus Domini est super cum. Secundum formam Dei, omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1, 3) : secundum formam servi, ipse factus est ex muliere, factus sub Lege (Galat. iv, 4). Secundum formam Dei, ipse et Pater unum sunt (Joan. x, 30): secundum formam servi, non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui eum misit (Id. vi, 38). S cur:dum formam Dei, sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Id. v, 26): secundum formam servi, tristis est anima ejus usque ad mortem; et, Pater, inquit, si fieri potest, transeal a me iste calix (Matth. xxvi, 38, 39). Secundum formam Dei, ipse est verus Deus et vita æterna (I Joan. v, 20): secundum formam servi, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. 11, 8).

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

lius, nisi Puter (Marc. xu1, 32). lloc enim nescit, quod nescientes facit, id est, quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret sicut dictum est ad. Abraham, Nunc cognovi quod timcas Deum ( Gen. xxu, 12), id est, nunc feci ut cognosceres; quia et ipse sibi in illa tentatione probatus innotuit. Nam et illud utique dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tanquam præterito loquens, ait, Jam non dicam vos servos, sed amicos. Servus enim nescit voluntatem domini sui : vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota vobis feci (Joan. xv, 15): quod nondum fecerat, sed quia certo facturus erat, quasi jam fecisset locutus est. Ipsis enim ait: Multa vobis habeo dicere; sed non potestis illa portare modo (Id. xvi, 12). Inter quæ intelligitur et, De die et hora. Nam et Apostolus: Neque enim judicavi me, inquit, scire aliquid in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. 11, 2). Eis enim loquebatur, qui capere altiora de Christi deitate non poterant. Quibus etiam paulo post dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (Id. m, 1). Hoc ergo inter illos nesciebat, quod per illum scire non poterant. Et hoc solum se scire dicebat, quod eos per illum scire oportebat. Denique sciebat inter perfectos, quod inter parvulos nesciebat : ibi quippe ait, Sapientiam loquimur inter perfectos (Id. 11, 6). Eo namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod occultat, quo dicitur fossa cæca quæ occulta est. Neque enim aliquo genere loquuntur Scripturæ, quod in consuetudine humana non inveniatur; quia utique hominibus loquuntur.

24. Secundum formam Dei dictum est, Ante omnes colles genuit me (Prov. vш, 25), id est, ante omnes altitudines creaturarum; et, Ante luciferum genui te (Psal. cix, 5), id est, ante omnia tempora et temporalia secundum formam autem servi dictum est, Dominus creavit me in principio viarum suarum ( Prov. vni, 22). Quia secundum formam Dei dixit, Ego sum veritas; el secundum formam servi, Ego sum via (Joan. xiv, 6). Quia enim ipse primogenitus a mortuis (Apoc. 1, 5) iter fecit Ecclesiæ suæ ad regnum Dei ad vitam æternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio viarum Dei in opera ejus. Secundum formam enim Dei, principium est quod et loquitur nobis (Joan. vi, 25); in quo principio fecit Deus cœlum et terram (Gen. 1, 1): secundum autem formam servi, Sponsus procedens de thalamo suo ( Psal. xvin, 6). Secundum formam Dei, Primogenitus omnis creaturæ, et ipse ante omnes est, et omnia in illo constant: secundum formam servi, Ipse est caput corporis Ecclesiæ (Coloss. 1, 15, 17, 18). Secundum formam Dei, Dominus est gloriæ (I Cor. 11, 8). Unde manifestum est, quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim prædestinavit, ipsos et vocavil; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. viii, 30). De illo quippe dictum est quod justificet impium (Id. wv, 5); de illo dictum est quod sit justus et justificans (Id., 26). Si ergo quos justificavit, ipsos et glorifi

cavit, qui justificat ipse et glorificat, qui est, ut dixi, f Dominus gloriæ. Secundum formam tamen servi satagentibus discipulis de glorificatione sua, respondit : Sedere ad dexteram vel ad sinistram meam non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. xx, 23).

25. Quod autem paratum est a Patre ejus, et ab ipso Filio paratum est: quia ipse et Pater unum sunt (Joan. x, 30). Jam enim ostendimus in hac Trinitate per multos divinarum locutionum modo; etiam de singulis dici quod omnium est, propter inseparabilem operationem unius ejusdemque substantie. Sicut et de Spiritu sancto dicit, Cum ego iero, mittam illum ad vos (ld. xvi, 7). Non dixit, Mittemus; sed ita quasi tantum Filius eum missurus esset, et non Pater; cum alio loco dicat, Hæc locutus sum vobis apud vos manens; advocatus autem Spiritus sanctus, quem millet Pater in nomine meo, ille vobis declarabit omnia (Id. XIV, 25 26). Ilic rursus ita dictum est, quasi non cum missurus esset et Filius, sed tantum Pater. Sicut ergo ista, ita et illud quod ait, sed quibus paratum est a Patre meo: cum Patre se intelligi voluit parare sedes gloriæ quibus vellet. Sed dicit aliquis : Illic cum de Spiritu sancto loqueretur, ita se missurum ait, ut non negaret Patrem missurum; et alio loco ita Patrem, ut non negaret se missurum: hic vero aperte ait, Non est meum dare; atque ita secutus, a Patre dixit ista præparata. Sed hoc est quod præstruximus * secundum formam servi dictum : ut ita intelligeremus, Non est meum dare, ac si diceretur, Non est human potestatis hoc dare: ut per illud intelligatur hoc dare, per quod Deus æqualis est Patri. Non est meum, inquit, dare, id est, non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a Patre meo: sed jam tu intellige, quia si omnia quæ habet Pater, mea sunt (Id. xvi, 15), et hoc utique meum est, et cum Patre ista paravi.

26. Nam et illud quæro, quomodo dictum sit, Si quis non audit verba mea, ego non judicabo illum. Fortassis enim ita hic dixit, Ego non judicabo illum, quemadmodum ibi, Non est meum dare. Sed quid hic sequitur? Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum : deinde adjungit et dicit, Qui me spernit et non accipit verba mea, habet qui se judicet. Ilic jam intelligeremus Patrem, nisi adjungeret et diceret: Verbum quod locutus sum, ipsum judicabit illum in novissimo die. Quid igitur, jam nec Filius judicabit, quia dixit, Ego non judicabo illum? nec Pater, scd verbum quod locutus est Filius? Imo audi adbuc quod sequitur : Quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed qui me misit Pater, ille mandatum mihi dedit quid dicam, et quid loquar; el scio quia mandatum ejus vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, ita ut dixit mihi Pater, sic loquor (Id. xi, 47, 50). Si ergo non judicat Filius, sed verbum quod locutus est Filius; ideo autem judicat verbum quod locutus est Filius, quia non ex se locutus est Filius, sed qui misit eum Pater mandatum dedit ei quid dicat, et quid loqua

1 Ita in Mss. At in editis, præstrinximus.

tur Pater utique judicat, cujus verbum est quod locutus est Filius, atque ipsum Verbum Patris idem ipse est Filius. Non enim aliud est mandatum Patris, aliud Verbum Patris: nam et verbum hoc appellavit, et mandatum. Videamus ergo ne forte quod ait, Ego non ex me locutus sum, hoc intelligi voluerit, Ego non ex me natus sum. Si enim Verbum Patris loquitur, se ipsum loquitur, quia ipse est Verbum Patris. Plerumque enim dicit, Dedit mihi Pater : in quo vult intelligi quod eum genuerit Pater non ut tanquam jam existenti et non habenti dederit aliquid; sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura, ita Dei Filius ante incarnationem et ante assumptam creaturam, unigenitus per quem facta sunt omnia, aliud est, et aliud habet : sed hoc ipsum est, quod est id quod habet. Quod illo loco manifestius dicitur, si quis ad capiendum sit idoneus, ubi ait: Sicut habet Pater vitam in semelipso, ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. v, 26). Neque enim jam existenti et vitam non habenti dedit ut haberet vitam in semetipso, cum eo ipso quod est, vita sit. Hoc est ergo, dedit Filio vitam habere in semetipso, genuit Filium esse incommutabilem vitam, quod est vita æterna. Cum ergo Verbum Dei sit Filius Dei, et Filius Dei sit verus Deus et vita æterna, sicut in Epistola sua dicit Joannes (1 Joan. v, 20); etiam hic quid aliud agnoscimus, cum dicit Dominus, Verbum quod locutus sum, ipsum judicabit eum in novissimo die; et ipsum verbum, Patris verbum esse dicit et mandatum Patris, ipsumque mandatum vitam aternam? Et scio, inquit, quia mandatum ejus vita æterna est.

27. Quæro itaque quomodo intelligamus, Ego non judicabo; sed verbum quod locutus sum judicabit : quod ex consequentibus apparet ita dictum, ac si diceret, Ego non judicabo; sed verbum Patris judicabit. Verbum autem Patris est ipse Filius Dei. Siccine intelligendum est, Ego non judicabo, sed ego judicabo? Quomodo potest istud esse verum, nisi ita: Ego scilicet non judicabo ex potestate humana, quia Filius hominis sum; sed ego judicabo ex potestate Verbi, quoniam Filius Dei sum. Aut si contraria et repugnantia videntur, Ego non judicabo, sed ego judicabo quid illic dicemus, ubi ait, Mea doctrina non est mea? Quomodo mea, quomodo non mea? Non enim dixit, Ista doctrina non est mea; sed, Mea doctrina non est mea: quam dixit suam, camdem dixit non snam. Quomodo istud verum est, nisi secundum aliud suam dixerit; secundum aliud, non suam : sccundum formam Dei, suam; secundum for. mam servi, non suam? Cum enim dicit, non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. vi, 16), ad ipsum Verbum nos facit recurrere. Doctrina enim Patris est Verbum Patris, qui est unicus Filius. Quid sibi et illud vult, Qui in me credit, non in me credit (Id. x1, 44) ? Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo

1 Veteres aliqui codices, vita æterna sil.

Am. et Er. omittunt, esse; cujus loco unus e Vaticanis Ms habet, er se.

tam contrarium sibique adversum potest intelligi, Qui in me credit, inquit, non in me credit, sed in eum qui me misit: nisi ita intelligas, Qui in me credit, non in hoc quod videt credit, ne sit spes nostra in creatura; sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis oculis appareret, ac sic ad se æqualem Patri contemplandum per fidem corda mundaret? Ideoque ad Patrem referens intentionem credentium, et dicens, Non in me credit, sed in eum qui me misit non utique se a Patre, id est ab illo qui eum misit, voluit separari: sed ut sic in eum crederetur, quomodo in Patrem cui est æqualis. Quod aperte alio loco dicit, Credite in Deum, et in me credite (Joan. xiv, 1) : id est, Sicut creditis in Deum, sic et in me; quia ego et Pater unus Deus. Sicuti ergo bic, tanquam abstulit a se fidem hominum, et in Patrem transtulit, dicendo, Non in me credit, sed in eum qui me misit, a quo tamen se utique non separavit : sic etiam quod ait, Non est meum dare, sed quibus paratum cst a Putre meo, puto clarere secundum quid utrumque accipiendum sit. Tale est enim et illud, Ego non judicabo; cum ipse judicaturus sit vivos et mortuos (Il Tim. IV, 1) sed quia non ex potestate humana, propterea recurrens ad deitatem, sursum erigit corda hominum, propter quæ sublevanda descendit.

CAPUT XIII. 28. De codem Christo diversa prædicantur, ob diversas naturas hypostaseos. Cur Pater dicitur non judicaturus, sed judicium dedisse Filio. Nisi tamen ipse idem esset Filius hominis propter formam servi quam accepit, qui est Filius Dei propter Dei formam in qua est; non diceret Paulus apostolus de principibus hujus sæculi: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloria crucifixissent (I Cor. I, 8). Ex forma enim servi crucifixus est, et tamen Dominus glorie crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio, que Deum hominem faceret, et hominem Deum. Quid tamen propter quid, et quid secundum quid dicatur, adjuvante Domino prudens, et diligens, et pius lector intelligit. Nam ecce diximus quia secundum id quod Deus est, glorificat suos, secundum hoc utique quod Dominus gloriæ est; et tamen Dominus gloriæ crucifixus est, quia recte dicitur et Deus crucifixus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis (II Cor. xm, 4) : sicut dicimus, quia secundum id quod Deus est judicat, hoc est ex pote◄ state divina, non ex humana; et tamen ipse homo judicaturus est, sicut Dominus gloriæ crucifixus est: ita enim aperte dicit, Cum venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes Angeli cum co, tunc congregabuatur ante eum omnes gentes (Matth. xxv, 31, 32); et cætera quæ de futuro judicio usque ad ultimam sententiam in eo loco prædicantur. Et Judæi, quippe qui ia malitia perseverantes, in illo judicio pimiendi sunt, sicuti alibi scriptum est, videbunt in quem pupugerunt (Zach. x1, 10). Cum enim et boni et mali visuri sint judicem vivorum et mortuorum, procul dubio eum videre mali non poterunt, nisi secundum formam qua filius hominis est; sed tamen in claritate in qua juEditi, c editis. At Mss. constanter, credite.

[ocr errors]

ceretur, Pater non judicat quemquam. Secundum hoc enim quod æqualem Pater genuit Filium, judicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est, quod in judicio, non forma Dei, sed forma filii hominis apparebit. Non quia non judicabit qui dedit onine judicium Filio, cum de illo dicat Filius, Est qui quærat, et judicet: sed ita est dictum, Pater non judicat quemquam, sea omne judicium dedit Filio; ac si diceretur, Patrem nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium quia et filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt.

dicabit, non in humilitate in qua judicatus est. Cæterum illam Dei formam in qua æqualis est Patri, procul dubio impii non videbunt. Non enim sunt mundicordes: Beati enim mundicordes, quonium ipsi Deum videbunt ( Matth. v, 8). Et ipsa visio est facie ad faciem (1 Cor. xi, 12), que summum præmium promittitur justis; et ipsa fict, cum tradet regnum Deo et Patri; in quo et suæ formæ visionem vult intelligi, subjecta Deo universa creatura, el ipsa in qua Filius Dei filius hominis factus est. Quia secundum hanc et ipse Filius tunc subjectus illi erit, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (Id. xv, 24, 28). Alioquin si Filius Dei judex in forma qua æqualis est Patri, etiam impiis cum judicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur dicens, Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan. xiv, 21)? Quapropter Filius hominis judicaturus est, nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua Filius Dei est et rursus Filius Dei judicaturus est, nec tamen in ea forma apparens, in qua Deus est æqualis Patri, sed in ea qua filius hominis

est.

[ocr errors]

29. Itaque utrumque dici potest; et, Filius hominis judicabit; et, Non Filius hominis judicabit : quia Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait, Cum venerit Filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes ; et non Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait, Ego non judicabo (Id. x1, 47); et, Ego non quæro gloriam meam; est qui quærat, et judicet (Id. viii, 50). Nam secundum id quod in judicio non forma Dei, sed forma filii hominis apparebit, nec ipse Pater judicabit; secundum hoc enim dictum est, Paler non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quod utrum ex illa locutione dictum sit, quam supra commemoravimus, ubi ait, Sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Id. v, 22, 26), ut significaret quia sic genuit Filium: an ex illa de qua loquitur Apostolus dicens, Propter quod eum suscitavit 3, et denavit illi nomen quod est super omne nomen. Hoc enim de filio hominis dictum est, secundum quem Dei Filius excitatus est a mortuis. Ille quippe in forma Dei æqualis Patri, ex quo se exinanivit, formam servi accipiens, in ipsa forma servi et agit, et patitur, et accipit, quæ consequenter contexit Apostolus: Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem aulem crucis; propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, strium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. x1, 6-11 ). Utrum ergo secundum illam, an secundum istam locutionem dictum sit, Omne judicium dedit Filio, satis hinc apparet, quia si secundum illud diceretur secundum quod dictum est, Dedit Filio habere vitam in semetipso; non utique di

Editio Er. et quidam Mss., qua.

Lerre

Mss., an ex illa qua loquitur; omisso, de.
Paulo post ut in vulgata, exaltavit; juxta græcum,

uperupsôsen.

Editi, ex qua. Concinnius quidam Mss., ex quo.

SANCT. AUGUST. VIII.

30. Quod ne conjicere potius quam aperte demonstrare videamur, proferamus ejusdem Domini certam manifestamque sententiam, qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quia judex in forma filii hominis apparebit, quæ forma non est Patris, sed Filii; nec ea Filii in qua æqualis est Patri, sed in qua minor est Patre; ut sit in judicio conspicuus et bonis et malis, Paulo enim post dicit: Amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte in vitam. Hæc vita æterna est illa visio, quæ non pertinet ad malos. Deinde sequitur : Amen, amen dico vobis, quia veniet 1 hora, et nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Et hoc proprium est piorum qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant, quia Filius Dei est; id est, sic eum propter se factum accipiunt minorem Patre in forma servi, ut credant quia æqualis est Patri in forma Dei. Et ideo sequitur, et hoc ipsum com. mendans dicit: Sicut enim Pater habet vitam in semelipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso. Deinde venit ad visionem suæ claritatis, in qua venturus est ad judicium; quæ visio communis erit et impiis et justis. Sequitur enim et dicit: Et potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam Filius hominis est. Puto nihil esse manifestius. Nam quia Filius Dei est æqualis Patri, non accipit hanc potestatem judicii faciendi, sed habet illam cum Patre in occulto: accipit autem illam, ut boni et mali eum videant judicantem, quia filius hominis est. Visio quippe filii hominis exhibebitur et malis: nam visio formæ Dei nonnisi mundis corde, quia ipsi Deum videbunt; id est, solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia se ipsum ostendet illis. Et ideo vide quid sequatur : Nolite mirari hoc, inquit. Quid nos prohibet mirari, nisi illud quod revera miratur omnis qui non intelligit, ut ideo diceret Patrem dedisse ei potestatem et judicium facere, quia filius hominis est; cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, quoniam Filius Dei est? Sed quia Filium Dei secundum id quod in forma Dei æqualis est Patri videre iniqui non possunt; oportet autem ut judicem vivorum et mortuocum coram judicabuntur, et justi videant ei

rum

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »