Obrázky na stránke
PDF
ePub

iniqui Nolite, inquit, hoc mirari, quoniam veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et prodient qui bona gesserunt, in resurrectionem vitæ ; qui autem mala gesseruut, in resurrectionem judicii (Joan. v, 22-29 ). Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem, quia filius hominis est, ut resurgentes omnes viderent eum in forma, in qua videri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam æternam. Quæ est autem vita æterna nisi illa visio, quæ non conceditur impiis? Ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Id. xvi, 3). Quomodo et ipsum Jesum Christum, nisi quemadmodum unum verum Deum, qui ostendet se ipsum illis; non quomodo se ostendet etiam puniendis in forma filii hominis?

31. Secundum illam visionem bonus est, secundum quam visionem Deus apparet mundis corde: quoniam, Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXI, 1)! Quando autem judicem videbunt mali, non eis videbitur bonus; quia non ad eum gaudebunt corde, sed tune se plangent omnes tribus terræ (Apoc. 1, 7), in numero utique malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi qui eum dixerat magistrum bonum, quærenti ab eo consilium consequendæ vitæ æternæ, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. xix, 17). Cum et hominem alio loco dicat bonum ipse Dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Id. x11, 35). Sed quia ille vitam æternam quærebat, vita autem æterna est in illa contemplatione, qua non ad pœnam videtur Deus, sed ad gaudium sempiternum; et non intelligebat cum quo loquebatur, qui tantummodo eun filium hominis arbitrabatur : Quid me interrogas, iuquit, de bono? id est, Istam formam quam vides, quid interrogas de bono, et vocas me secundum quod vides magistrum bonum? Hæc forma filii hominis est, hæc forma accepta est, hæc forma apparebit in judicio, non tantum justis, sed et impiis; et hujus formæ visio non erit in bonum eis qui male agunt. Est autem visio formæ meæ, in qua cum essem, non rapinam arbitratus sum csse æqualis Deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinanivi (Philipp. 11, 6, 7). Ille ergo nus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui non apparebit nisi ad gaudium quod non auferetur a justis ; sui gaudio futuro suspirat qui dicit, Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitæ meæ, ut contempler delectationem Domini (Psal. xxvi, 4): unus ergo Deus ipse est solus bonus, ob hoc', quia nemo eum videt ad luctum et planctum, sed tantum ad salutem et lætitiam veram. Secundum illam formam si me intelligis, bonus sum: si autem secundum hanc solam, quid me interrogas de bono? si inter illos es qui videbunt in quem pupu

[blocks in formation]

gerunt (Zach. xi, 10); et ipsa visio malum eis erit, quia pœnalis erit. Ex ista sententia dixisse' Dominum Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus, his documentis quæ commemoravi probabile est, quia visio illa Dei qua contemplabimur incommutabilem atque humanis oculis invisibilem Dei substantiam, quæ solis sanctis promittitur, quam dicit apostolus Paulus, facie ad faciem (I Cor. xm, 12); et de qua dicit apostolus Joannes, Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (1 Joan. in, 2); et de qua dicitur, Unam petii a Domino, ut contempler delectationem Domini; et de qua dicit ipse Dominus, Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan. x1v, 21); et propter quam solam fide corda mundamus, ut simus beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8); et si qua alia de ista visione dicta sunt, quæ copiosissime sparsa per omnes Scripturas invenit quisquis ad eam quærendam oculum amoris intendit sola est summum bonum nostrum, cujus adipiscendi causa præcipimur agere quidquid recte agimus. Visio vero illa filii hominis quæ prænuntiata est, cum congregabuntur ante eum omnes gentes, et dicent ei, Domine, quando te vidimus esurientem et silienlem? el cætera, nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem æternum, nec summum bonum erit justis. Adhuc enim vocat eos ad regnum, quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet, Ite in ignem æternum ; ita istis, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum (1d. xxv, 37, 41, 34). Et sicut ibunt illi in ambustionem æternam ; sic justi in vitam æternam. Quid est autem vita æterna, nisi, ut cognoscant le, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum? Sed jam in ea claritate de qua dicit Patri, Quam habui apud te, priusqu.m mundus fieret (Joan. xvII, 3, 5). Tunc enim tradet regnum Deo et Patri (I Cor. xv, 24), ut intret servus bonus in gaudium Domini sui (Matth. xxv, 21, 23), et abscondat eos quos possidet Deus in abscondito vultus sui a conturbatio:e hominum, eorum scilicet qui tunc conturbabuntur audientes illam sententiam: a quo auditu malo justus non timebit (Psal. cx1, 7), si modo protegatur in tabernaculo, id est in fide recta catholicæ Ecclesiæ, a contradictione linguarum (Psal. xxx, 21), id est a calumniis hareticorum. Si vero est alius intellectus verborum Domini quibus ait, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus; dum tamen non ideo credatur majoris bonitatis esse Patris quam Filii substantia, secundum quam Verbum est per quod facta sunt omnia, nihilque abhorret a sana doctrina: securi utamur, non uno tantum, sed quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius convincuntur hæretici, quanto plures exitus patent ad eorum laqueos evitan. dos. Sed ea quæ adhuc consideranda sunt, ab alio jam petamus exordio.

Editi, Ex ista sententia cognoscus dixisse. Abest, cognoscas, a MSS.

[blocks in formation]

Rursum defendit Augustinus æqualitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia æqualem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique præsentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari.

PROOEMIUM. 1. Cum homines Deum quærunt, et ad intelligentiam Trinitatis pro captu infirmitatis humanæ animum intendunt; experti difficultates laboriosas, sive in ipsa acie mentis conantis intueri inaccessibilem lucem, sive in ipsa multiplici et multimoda locutione Litterarum sacrarum, ubi mihi non videtur nisi atteri animam, ut Christi gratia glorificata dulcescat: cum ad aliquid certum discussa omni ambiguitate pervenerint, facillime debent ignoscere errantibus in tanti pervestigatione secreti. Sed duo sunt quæ in errore hominum difficillime tolerantur; præsumptio, priusquam veritas pateat; et, cum jam patuerit, præsumptæ defensio falsitatis. A quibus duobus vitiis nimis inimicis inventioni veritatis, et tractationi divinorum sanctorumque Librorum, si me, ut precor et spero, Deus defenderit atque munierit scuto bonæ voluntatis sux (Psal. v, 13) et gratia misericordiæ suæ, non ero segnis ad inquirendam substantiam Dei, sive per Scripturam ejus, sive per creaturam. Que utraque nobis ad hoc proponitur intuenda, ut ipse quæratur, ipse diligatur, qui et illam inspiravit, et istam creavit. Nec trepidus cro ad proferendam sententiam meam, in qua magis amabo inspici a rectis, quam timebo morderi a perversis. Gratanter enim suscipit oculum columbinum pulcherrima et modestissima charitas ; dentem autem caninum vel evitat cautissima humilitas, vel retundit solidissima veritas magisque optabo a quolibet reprehendi, quam sive ab errante, sive ab adulante laudari. Nullus enim reprehensor formidandus est amatori veritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est, aut amicus. Si ergo inimicus insultat, ferendus est : amicus autem si errat, docendus ; si docet, audiendus. Laudator vero et errans confirmat errorem, et adulans illicit in errorem. Emendabit ergo me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum ( Psal. cXL, 5).

CAPUT PRIMUM. - 2. Regula duplex ad intelligendas Scripturarum locutiones de Filio Dei. Locutiones triplicis generis. Quamobrem, quanquam firmissime teneamus de Domino nostro Jesu Christo, et per Scripturas disseminatam, et a doctis catholicis earumdem Scripturarum tractatoribus demonstratam tanquam canonicam regulam, quomodo intelligatur Dei Filius et æqualis Patri secundum Dei formam in qua est, et minor Patre secundum servi formam quam accepit (Philipp. 11, 6, 7); in qua forma non solum Patre, sed etiam Spiritu sancto, neque hoc tantum,

Aliquot Mss., alleri Adam. Plures codices, dilucescat. • Michaelinus codex, intelligatur. • Plerique Mss., osculum.

sed etiam se ipso minor inventus est, non se ipso qui fuit, sed se ipso qui est; quia forma servi accepta, formam Dei non amisit, sicut Scripturarum, quæ in superiore libro commemoravimus, testimonia docuerunt sunt tamen quædam in divinis eloquiis ita posita, ut ambiguum sit ad quam potius regulam referantur; utrum ad eam qua intelligimus minoreni Filium in assumpta creatura, an ad eam qua intelligimus, non quidem minorem esse Filium, sed æqualem Patri, tamen ab illo hunc esse Deum de Deo, lumcu de lumine. Filium quippe dicimus Deum de Deo : Patrem autem, Deum tantum; non, de Deo. Unde manifestum est quod Filius habeat alium de quo sit, et cui Filius sit; Pater autem non Filium de quo sit habeat, sed tantum cui Pater sit. Omnis enim filius de patre est quod est, et patri filius est: nullus autem pater de filio est quod est, sed filio pater est.

3. Quædam itaque ita ponuntur in Scripturis de Patre et Filio, ut indicent unitatem æqualitatemque substantiæ, sicuti est, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30); ct, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo (Philipp. 11, 6); et quæcumque talia sunt. Quædam vero ita, ut minorem ostendant Filium propter formam servi, id est, propler assumptam creaturam mutabilis humanæque substantiæ, sicuti est quod ait, Quoniam Pater major me est (Joan. xiv, 28); et, Pater non judical quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Nam paulo post consequenter ait, Et potestatem dedit ei et judicium fa

cere,

quoniam Filius hominis est. Quædam porro ita, ut nec minor nec æqualis tunc ostendatur, sed tantum quod de Patre sit intimetur, ut est illud, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso; et illud, Neque enim potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Id. v, 22, 27, 26, 19). Quod si propterea dictum acceperimus, quia in forma accepta ex creatura minor est Filius, consequens erit ut prior Pater super aquas ambulaverit, aut alicujus alterius cæci nati de sputo et luto oculos aperuerit, et cætera quæ Filius in carne apparens inter homines fecit (Matth. xiv, 26, et Joan. ix, 6, 7), ut posset ea facere qui dixit non posse Filium a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quis autem vel delirus ita sentiat? Restat ergo ut hæc ideo dicta sint, quia incom. mutabilis est vita Filii sicut Patris, et tamen de Patre est; et inseparabilis est operatio Patris et Filii, sed tamen ita operari Filio de illo est, de quo ipse est, id est de Patre; et ita videt Filius Patrem, ut quo eum videt hoc ipso sit Filius. Non enim aliud illi est esse de Patre, id est nasci de Patre, quam videre Patrem; aut aliud videre operantem, quam pari

ter operari: sed ideo non a se, quia non est a se. Et ideo quæ viderit Patrem facientem, hæc eadem facit et Filius similiter, quia de Patre est. Neque enim alia similiter, sicut pictor alias tabulas pingit, quemadmodum aljas ab alio pictas videt; nec eadem dissimiliter, sicut corpus easdem litteras exprimit, quas animus cogitavit sed quæcumque, inquit, Pater facit, hæc eadem et facit Filius similiter (Joan. v, 19). Et, hæc eadem dixit; et, similiter : ac per hoc inseparabilis et par est operatio Patri et Filio, sed a Patre est Filio. Ideo non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ex hac ergo regula, qua ita loquuntur Scripturæ, ut non alium alio minorem, sed tantum velint ostendere quis de quo sit, nonnulli eum sensum conceperunt, tanquam minor Filius diceretur. Quidam autem nostri indoctiores, et in his minime eruditi, dum hæc secundum formam servi conantur accipere, et eos rectus intellectus non sequitur, perturbantur. Quod ne accidat, tenenda est hæc regula, qua non minor est Filius, sed quod de Patre sit intimatur : quibus verbis non inæqualitas, sed nativitas ejus ostenditur.

[ocr errors]

CAPUT II. 4. Ex utralibet regula intelligi quasdam locutiones de Filio. Sunt ergo quædam in sanctis Libris, ut dicere cœperam, ita posita, ut ambiguum sit quonam referenda sint: utrum ad illud quod propler assumptam creaturam minor est Filius; an ad illud, quod quamvis æqualis, tamen quia de Patre sit indicatur. Et mihi quidem videtur, si eo modo ambiguum est, ut explicari discernique non possit, ex utralibet regula sine periculo posse intelligi, sicut est quod ait, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misil (Id. vi, 16). Nam et ex forma servi potest accipi, sicut jam in libro superiore tractavimus (Supra, lib. 1, cap. 12); et ex forma Dei, in qua sic æqualis est Patri, ut tamen de Patre sit. In Dei quippe forma, sicut non est aliud Filius, aliud vita ejus, sed ipsa vita Filius est; ita non est aliud Filius, aliud doctrina ejus, sed ipsa doctrina Filius est. Ac per hoc sicut id quod dictum est, dedit Filio vitam, non aliud intelligitur quam, Genuit Filium qui est vita; sic etiam cum dicitur, Dedit Filio doctrinam, bene intelligitur, Genuit Filium qui est doctrina: ut quod dictum est, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit, sic intelligatur ac si dictum sit, Ego non sum a me ipso, sed ab illo qui me misit.

CAPUT III. - 5. De Spiritu sancio quædam ex altera tantum regula intelliguntur. Nam et de Spiritu sancto, de quo non dictum est, Semetipsum exinanivil, formam servi accipiens; ait tamen ipse Dominus: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque

audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit; quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Post hæc verba, nisi continuo secutus dixisset, Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt : propterea dixi, Quia de meo accipiet, et annuntiabil vobis (Joan. xvi, 13-15); crederetur fortasse ita natus de Christo Spiritus sanctus, quemadmodum ille de

Patre. De se quippe dixerat, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit : de Spiritu autem sancto, Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur; et, Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed quia reddidit causam cur dixerit, de meo accipiet; ait enim, Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, Quia de meo accipiet : restat ut intelligatur etiam Spiritus sanctus de Patrishabere, sicut et Filius. Quomodo, nisi secundum id quod supra diximus: Cum autem venerit Paracletus quem ego mitlam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. xv, 26)? Procedendo itaque a Patre, dicitur non loqui a semetipso: et sicut non ex co fit ut minor sit Filius quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (non enim hoc ex forma servi dixit, sed ex forma Dei, sicut jam osten dimus: hæc autem verba non indicant quod minor sit, sed quod de Patre sit); ita non hinc efficitur ut minor sit Spiritus sanctus, quia dictum est de illo, Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur ; secundum hoc enim dictum est quod de Patre procedit. Cum vero et Filius de Patre sit, et Spiritus sanctus a Patre procedat, cur non ambo Filii dicantur, nec ambo geniti, sed ille unus Filius unigenitus, hic autem Spiritus sanctus nec filius nec genitus, quia si genitus utique Filius, alio loco, si Deus donaverit, et quantum donaverit, disseremus (Infra, lib. 15, cap. 25).

CAPUT IV. - 6. Glorificatio Filii a Patre, non arguit inæqualitatem. Verumtamen hic evigilent, si possunt, qui hoc etiam sibi suffragari putaverunt, quasi ad demonstrandum Patrem Filio majorem, quia dixit Filius, Pater, clarifica me. Ecce et Spiritus sanctus clarificat eum numquidnam et ipse major est illo? Porro autem si propterea Spiritus sanctus clarificat Filium quia de Filii accipiet, et ideo de ejus accipiet quia omnia quæ habet Pater ipsius sunt; manifestum est quia cum Spiritus sanctus glorificat Filium, Pater glorificat Filium. Unde cognoscitur quod omnia quæc habet Pater non tantum Filii, sed etiam Spiritus sancti sunt, quia potens est Spiritus sanctus glorificare Filium, quem glorificat Pater. Quod si ille qui glorificat, eo quem glorificat major est; sinant ut æquales sint qui se invicem glorificant. Scriptum est autem quod et Filius glorificet Patrem : Ego te, inquit, glorificavi super terram (Joan. XVII, 1, 4). Sane caveant ne putetur Spiritus sanctus major ambobus, quia glorificat Filium quem glorificat Pater, ipsum autem nec a Patre nec a Filio scriptum est glorificari.

CAPUT V. 7. Filius et Spiritus sanctus non ideo minor quia missus. Filius etiam a se ipso missus. De missione Spiritus sancti. Sed in his convicti, ad illud se convertunt ut dicant, Major est qui mittit, quam qui mittitur: proinde major est Pater Filio, quia Filius a Patre se missum assidue commemorat; major est et Spiritu sancto, quia de illo

Editi, de Patre. At Mss., de Patris. Sic exprimere solet Augustinus, id est, de Patris, aut, de ipsius : ubi citat illud Filii De 20 acciviet.

dixit Jesus, Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Et Spiritus sanctus utroque minor est : quia et Pater eum mittit, sicut commemoravimus; et Filius, cum dicit, Si autem abiero, mittam eum ad vos. Qua in quæstione primum quæro, unde et quo' missus sit Filius. Ego, inquit, a Patre exii, et veni in hunc mundum (Id. xvi, 7, 28). Ergo a Patre exire, et venire in hunc mundum, hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse evangelista dicit, In hoc mundo erat, el mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit? deinde conjungit, in sua propria venit (Id. 1, 10, 11). Illuc utique missus est, quo venit at si in hunc mundum missus est, quia exiit a Patre, et venit in hunc mundum, et in hoc mundo erat ; illuc ergo missus est ubi erat. Nam et illud quod scriptum est in propheta Deum dicere, Cœlum et lerram ego impleo (Jerem. xx111, 24); si de Filio dictum est (ipsum enim nonnulli volunt intelligi vel Prophe. tis vel in Prophetis locutum), quo missus est, nisi illuc ubi erat? Ubique enim erat qui ait, Cœlum et terram ego impleo. Si autem de Patre dictum est, ubi esse potuit sine Verbo suo et sine Sapientia sua, quæ pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. vi, 1)? Sed neque sine Spiritu usquam esse potuit. Itaque si ubique est Deus, ubique est etiam Spiritus ejus. Illuc ergo et Spiritus sanctus missus est ubi erat. Nam et ille qui non invenit locum quo iret 3 a facie Dei et dicit, Si ascendero in cœlum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades ; ubique volens intelligi præsentem Deum, prius nominavit Spiritum ejus. Nam sic ait: Quo abibo ab Spiritu tuo? et quo a facie tua fugium (Psal.cxxxvi, 8, 7)?

suo

8. Quocirca si et Filius et Spiritus sanctus illuc mittitur ubi erat, quærendum est quomodo in:elligatur ista missio, sive Filii, sive Spiritus sancti. Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de Filio quidem ita scribit Apostolus : Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. iv, 4, 5). Misit, inquit, Filium suum factum ex muliere. Quo nomine quis catholicus nesciat, non eum privationem virgi. nitatis, sed differentiam sexus hebræo loquendi more significare voluisse? Cum itaque ait, Misit Deus Filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum Filium quo factus est ex muliere. Quod ergo de Deo natus est, in hoc mundo erat : quod autem de Maria natus est, in hunc mundum missus advenit. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit: non solum quia intelligitur Pater cum eum misit, id est, fecit ex femina, non utique sine Spiritu suo fecisse; verum etiam quod manifestissime atque apertissime in Evangelio dicitur virgini Mariæ quærenti ab angelo, Quomodo fiet istud? Spiritus sanctus superveniet in le, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1, 34, 35) : et Matthæus dicit, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. 1, 18). Quanquam et apud Isaiam

Editi, et quomodo. Castigantur ex Mss.

Editi, sine Spiritu sancto. At MSS., sine spiritu suo.
in B., eat. Er. Lugd. Ven. Lov., iret. M.

prophetam ipse Christus intelligitur de adventu suo futuro dicere, Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. xLvII, 16).

9. Fortasse aliquis cogat ut dicamus etiam a se ipso missum esse Filium; quia ille Marie conceptus et partus operatio Trinitatis est, qua creante omnia creantur. Et quomodo jam, inquit, Pater eum misit, si ipse se misit? Cui primum respondeo, quærens ut dicat, si potest, quomodo Pater eum sanctificavit, si se ipse sanctificavit? Utrumque enim idem Dominus ait: Quem Pater, inquit, sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis, Quia blasphemas ; quoniam dixi, Filius Dei sum (Joan. x, 36). Alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico me ipsum (Id. xvn, 19). Item quæro quomodo eum Pater tradidit, si se ipse tradidit? Utrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui Filio, inquit, proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. vII, 32). Alibi autem de ipso Salvatore ait: Qui me dilexit, et tradidit se ipsum pro me (Galat. 11, 20). Credo respondebit, si hæc probe sapit, quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio. Sic ergo intelligat illam incarnationem et ex Virgine nativitatem, in qua Filius intelligitur missus, una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato Spiritu san. clo, de quo aperte dicitur, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Nam etiam si ita quæramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit : Quomodo misit Deus Filium suum? Jussit ut veniret, atque illo jubenti obtemperans venit; an rogavit, an tantummodo admonuit? Sed quodlibet horum sit, verbo utique factum est, Dei autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater verbo misit, a Patre et Verbo ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius. Quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut putet temporale verbum a Patre factum esse, ut æternus Filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? Sed utique in ipso Dei Verbo quod erat in principio apud Deum et Deus crat, in ipsa scilicet Sapientia Dei, sine tempore erat, quo tempore illam in carne apparere oporteret. Itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset Verbum, et Verbum esset apud Deum, et Deus esset Verbum; sine ullo tempore in ipso Verbo erat, quo tempore Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. 1, 1, 2, 14). Quæ plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum, factum ex muliere (Galat. iv, 4), id est, factum in tempore, ut incarnatum Verbum hominibus appareret; quod in ipso Verbo sine tempore erat, in quo tempore fieret. Ordo quippe temporum in æterna Dei Sapientia sine tempore est. Cum itaque hoc a Patre et Filio factum esset, ut in carne Filius appareret, congruenter dictus est missus ille qui in ea carne apparuit; misisse autem ille qui in ea non apparuit. Quoniam illa quæ coram corporeis oculis foris geruntur, ab interiore apparatu naturæ spiritualis existunt, et propterea convenienter missa dicuntur. Forma porro illa suscepti homi

t

nis, Filii persona est, non etiam Patris. Quapropter Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili, eumdem Filium visibilem faciendo misisse eum dictus est qui si eo modo visibilis fieret, ut cum Patre invisibilis esse desisteret, id est, si substantia invisibilis Verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur, ita missus a Patre intelligeretur Filius, ut tantum missus, non etiam cum Patre mittens inveniretur. Cum vero sic accepta est forma servi, ut maneret incommutabilis forma Dei, manifestum est quod a Patre et Filio non apparentibus factum sit quod appareret in Filio, id est, ut ab invisibili Patre cum invisibili Filio, idem ipse Filius visibilis mitteretur. Cur ergo ait, Et a me ipso non veni? Jam hoc secundum formam servi dictum est, secundum quam dictum est, Ego non judico quemquam (Joan. vin, 42, 15).

10. Si ergo missus dicitur in quantum apparuit foris in creatura corporali, qui intus in natura spirituali oculis mortalium semper occultus est, jam in promplu est intelligere etiam de Spiritu sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quædam creaturæ species ex tempore in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sanctus, sive cum in ipsum Dominum corporali specie velut columba descendit (Matth. 1, 16), sive cum decem diebus peractis post ejus ascensionem, die Pentecostes factus est subito de coelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, et vise sunt illis linguæ divisæ tanquam ignis, qui et insedit super unumquem. que eorum (Act. 11, 2-4). Hæc operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus, missio Spiritus sancti dicta est; non ut appareret ejus ipsa substantia, qua et ipse invisibilis et incommutabilis est, sicut Pater et Filius: sed ut exterioribus visis hominum corda commota, a temporali manifestatione venientis ad occultam æternitatem semper præsentis converterentur.

CAPUT VI. 11. Non sic assumpta creatura a Spiritu sancto, ut caro a Verbo. Ideo autem nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu sanclo, vel Spiritus sanctus minor Deo Patre, quia non sic est assumpta creatura, in qua appareret Spiritus sanctus, sicut assumptus est filius hominis, in qua forma ipsius Verbi Dei persona præsentaretur: non ut haberet Verbum Dei, sicut alii sancti sapientes, scd præ participibus suis (Hebr. 1, 9); non utique quod amplius habebat Verbum, ut esset quam cæteri excellentiore sapientia, sed quod ipsum Verbum erat. Aliud est enim Verbum in carne, aliud Verbum caro; id est, aliud est Verbum in homine, aliud Verbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait, Verbum caro factum est (Joan. 1, 14) : sicut et illud, Et videbit omnis caro pariter salutare Dei (Luc. ш, 6). Non enim sine anima vel sine mente: sed ita omnis caro, ac si diceretur, Omnis homo. Non ergo sic est assumpta creatura, in qua appareret Spiritus sanclus, sicut assumpta est caro illa et humana illa forma ex virgine Maria. Neque enim columbam beatificavit Spiritus, vel illum flatum, vel illum ignem, sibi

que et personæ suæ in unitatem habitumque conjunxit in æternum aut vero mutabilis et convertibilis est natura Spiritus sancti, ut non bæc ex creatura fierent, sed ipse in illud atque illud mutabiliter verteretur, sicut aqua in glaciem. Sed apparueruntista, sicut opportune apparere debuerunt, creatura serviente Creatori, et ad nutum ejus incommutabiliter in se ipso permanentis, ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conversa. Proinde, quanquam illa columba Spiritus dicta sit (Matth. 1, 16), et de illo igne cum diceretur, Visæ sunt illis, inquit, linguæ diviso velut ignis, qui el insedit super unumquemque eorum, et cœperunt linguis loqui, quemadmodum Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. 11, 3, 4), ut ostenderet per illum ignem Spiritum demonstratum, sicut per columbam: non tamen ita possumus dicere Spiritum sanctum et Deum et columbam, aut et Deum et ignem, sicut dicimus Filium et Deum et hominem : nec sicut dicimus Filium agnum Dei, non solum Joanne Baptista dicente, Ecce Agnus Dei (Joan. 1, 29); sed etiam Joanne evangelista vidente Agnum occisuni in Apocalypsi (Apoc. v, 6). Illa quippe visio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas, sed in spiritu per spirituales imagines corporum. Columbam vero illam et ignem oculis viderunt, quicumque viderunt. Quanquam de igne disceptari potest, utrum oculis, an spiritu visus sit, propter verba sic posita. Non enim ait, Viderunt linguas divisas velut ignem; sed, Visa sunt eis. Non autem sub eadem significatione solemus dicere, Visum est mihi, qua dicimus, Vidi. Et in illis quidem spiritualibus visis imaginum corporalium solet dici, et, Visum est mihi; et, Vidi in istis vero quæ per expressam corporalem speciem oculis demonstrantur, non solet dici, Visum est mihi; sed, Vidi. De illo ergo igne potest esse quarstio, quomodo visus sit; utrum intus in spiritu tanquam foris, an vere foris coram oculis carnis. De illa vero columba quæ dicta est corporali specie descendisse, nullus unquam dubitavit quod oculis visa sit. Nec sicut dicimus Filium petram (scriptum est enim, Petra autem erat Christus [I Cor. x, 4] ), ila possumus dicere Spiritum columbam vel ignem. Illa enim petra jam erat in creatura, et per actionis modum nuncupata est nomine Christi quem significabat ; sicut lapis ille, quem Jacob positum ad caput etiam unctione, ad significandum Dominum assumpsit (Gen. XXVHI, 18); sicut Isaac Christus erat, cum ad se immolandum ligna portabat (Id. xx1, 6). Accessit istis actio quædam significativa jam existentibus: non autem, sicut illa columba et ignis, ad hæc tantummodo significanda repente exstiterunt. Magis ista similia mili videntur flammæ illi quæ in rubo apparuit Moysi (Exod. 1, 2), et illi columnæ quam populus in eremo sequebatur (Id. xi, 21, 22), et fulguribus et tonitruis

1 Plures Mss., non tamen ita possumus dicere Spiritum sanctum unam personam spiritum sanctum et Deum el coLumbam.

Sic Am. Er. et Mss. At Lov., posuit ad caput, etiaın unctioncm.

« PredošláPokračovať »