Obrázky na stránke
PDF
ePub

6. De ipsa quoque sacra continentia virginali, quod non sibi sit ex seipsa, sed sit Dei donum, quamvis credentivolentique collatum, eumdem audiat veracem piumque doctorem, quicum hinc ageret, ait: Vellem omnes esse sicut meipsum;sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic(ICor. vm,7). Audiat etiam ipsum, non tantum suum, sed universæ Ecclesiæ unicum sponsum, de tali castitate atque integritate dicentem, Non omnes capiunt verbum hoc,sed quibus datum est (Matth. xix, 14) ; ut intelligat ex eo quod habet tam magnum bonum atque præclarum, se potius Deo et Domino nostro gratias agere debere, quam cujus. quam verba, quod velut ex seipsa id habeat, ut non dicamus assentantis adulatoris, ne de occultis, hominum temere judicare videamur, certe errantis laudatoris audire. Omne quippe datum optimum, et omne domum perfectum, sicut dicit etiam apostolus Jacobus, desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi 1, 17): hinc ergo et sancta virginitas, qua te filia volentem gaudentemque vicit, natu posterior, actu prior, genere ex te, honore ante te, ætate subsequens, sanctitate præcedens; in qua etiam tuum esse coepit quod in te esse non potuit. Illa quippe carnaliter non nupsit, ut non tantum sibi, sed etiam tibi ultra te spiritualiter augeretur: quoniam et tu ea compensatione minor 1 illa es, quod ita nupsisti ntnasceretur. Hæc Dei dona sunt, et vestra quidem sunt, sed non ex vobis : habetis enim thesaurum istum in terrenis corporibus, et adhuc fragilibus tanquam in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex vobis. Nec miremini, quia dicimus et vestra esse, et ex vobis non esse : nam et panem quotidianum dicimus nostrum, sed tamen addimus, Da nobis (Luc. xi, 3), ne putetur esse ex vobis.

7. Proinde sicut scriptum est, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. v, 47, 18): oratis enim ut perseveranter et proficienter habentis; gratias agitis, quia non ex vobis habelis. Quis enim vosabilla ex Adam massa mortis perditionisque discernit ?Nonne ille qui venit quærere et salvare quod perierat (Luc. xix, 10) ? An vero quando Apostolo dicente audierit homo, Quis enim te discernit? responsurus est, Bonavoluntas mea, fides mea, justitia mea, et non continuo quod sequitur auditurus, Quia enim habes quod non accepisti ? Si autem et acce. pisti, quidgloriaris quasi non acceperis (I Cor.iv,7)? Nolumus ergo ut virgo sacra, cum audit vel legit, Spirituales divitias nullus tibi præter te conferre poterit : in iis jure laudanda, in iis merito caeteris praeferenda es, quae nisi eae te et in te esse non possunt : nolumus prorsus ita glorielur quasi non acceperit. Dicat quidem, In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis * tibi (Psal. Lv, 12): sed quia inilla, non etiam ex illa, meminerit etiam dicere, Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem (Psal. xxix, 8): quia etsi etiam ex illa propter arbi

[ocr errors][ocr errors]

trium proprium sine quo non operamur bonum, non tamen sicut iste dixit, nonnisi eae illa. Proprium quippe arbitrium nisi Dei gratia juvetur, nec ipsa bona voluntas esse in nomine potest. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13): non, sicut isti sentiunt, tantummodo scientiam revelando, ut noverimus quid facere debeamus ; sed etiam inspirando charitatem, ut ea quæ discendo novimus, etiam diligendo faciamus. 8. Nam utique noverat ille quam magnum bonum esset continentia qui dicebat, Et cum scirem quin nemo potest esse continens, nisi Deus det. Non solum ergo sciebatquantum esset hoc bonum, etquamdesiderabiliter esset concupiscendum, verum etiam quod nisi dante Deo esse non potest : docuerat enim eum sapientia ; nam hoc dicit, Et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Nectamen ei scientia suffecit ; sed ait : Adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. vm, 21). Non igitur tantummodo in hoc nos adjuvat Deus, ut sciamus quid agendum sit, verum etiam ut amando agamus quod discendojam scimus. Nemo itaque potest esse non solum sciens, verum etiam continens, nisi Deus det. Unde cum jam ille haberet scientiam, precabatur ut haberet et continentiam, ut esset etiaminill0 quod sciebat quia non esset ex illo : aut si propter liberum arbitrium, proprium aliquantum et exill0, non tamen nisi ex illo; quia nemo potestesse c0ntinens, nisi Deus det. Iste autem de spiritualibus divitiis, in quibus est utique etiam ipsa luminosaet speciosa continentia, non ait, In te et ex te esse possunt: sed ait, nisi eae te et in te esse non p0ssunt; ut quemadmodum non ei sunt alibi nisi in illa, sic ei non aliunde nisi ex illa esse posse credantur, et ob hoc (quod miserator Dominus a corde ejus avertat!) sic glorietur, quasi non acceperit. CAPUT III. — 9. Et nos quidem de sanctæ virginis disciplina et humilitate christiana, in quanutrita et educata est,hoc existimamus,quodilla verbacum legeret, si tamen legit, ingemuit, et pectushumiliter tutudit, ae fortassis et flevit, Dominumque cui dicata et a quo sanctificataest fidenter oravit,ut quomodo illa non sunt verba ipsius, sed alterius, ita non sittalis et fides ejus, qua se aliquid habere credat,dequo in se non in Domino glorietur. Nam gloria quidem ejusin ipsa est, non in verbis alienis, sicut Apostolus dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunr in semetipso gloriam habebit, et non in altero(Galat. vi, 4}. Sed absit ut gloria sua ipsa sit, et non ille cui dicitur: Gloriamea, et eaealtans caput meum (Psal. ui, 4) ! Ita quippe est in ea salubriter gloria ejus, cum Deus qui in illa est, ipse est gloria ejus, aquo habet omnia bona quibus est bona ; et habebit omnia quibus melior erit, in quantum in hac vita melior esse poterit; et quibus perfecta erit, quando fuerit divina gratia, non humana laude perfecta. In Domino enim laudabitur anima ejus (Psal. xxxiil, 2), qui satiavit in bonis desiderium ejus (Psal. Cli, 5); quia et hoc desiderium ipse inspiravit, ne virgo ejus sic in aliquo bono glorietur quasi non acceperil; 10. De hoc ergo ejus affectu utrum non fallamur, inde nos fac potius rescribendo certiores. Nam illud optime novimus, cum omnibus vestris cultores vos esse et fuisse individuæ Trinitatis. Sed non hinc solum error humanus obrepit, ut aliquid secus sentiatur de individua Trinitate. Sunt enim et alia in quibus perniciosissime erratur, sicut hoc est, unde diutius fortasse quam satis esset vestræ fidelicastæque prudentiæ in hac epistola locuti sumus. Quanquam qui bonum quod ex Deo est, negatesse ex Deo, nescimus cui faciatinjuriam nisi Deo, ac per hoc illi utique Trinitati : quod malum absit a vobis, sicut abesse credimus ! Absit omnino ut tale aliquid in animo, non dicimus tuo, vel sacræ virginis filiæ tuæ, sed in cujusquam extremi meriti famuli vel famulæ vestræ liber iste fecerit, ex quo nonnulla verbaquæ facilius intelligi possent ponenda credidimus. 11. Si autem diligentius intendatis etiam illa, quæ ibi videtur velut pro gratia sive adjutorio Dei dicere, sic invenietis ambigua, ut possint referri vel ad naturam, vel ad doctrinam, vel ad remissionem peccatorum. Nam et quod coguntur confiteri, orare nos debere ne intremus in tentationem, possunt ad hoc referre, ut hactenus nos ad id respondeant adjuvari, quatenus orantibus atque pulsantibus nobis aperiatur intelligentia veritatis, ubi discamus quid facere debeamus, non ut vires accipiat voluntas nostra, quibus id quod discimus faciamus. Et quod nobis in gratia vel adjutorio Dei dicunt Dominum Christum bene vivendi propositum exemplum, ad eamdem doctrinam revocant; quia scilicet in ejus exemplo discimus quemadmodum vivere debeamiis: non autem volunt ad hoc nos juvari, ut quod dicendo cognoscimus, etiam diligendo faciamus. 12. Aut certe in eodem libro invenite aliquid, si potestis, ubi excepta natura, excepto quod ad eamdem naturam pertinet arbitrio voluntatis, excepta remissione peeeatoriiin et revelatione doctrinæ, tale Dei adjutorium confiteatur, quale confitetur ille qui dixit: Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc domum ; a 'ii Dominum et deprecatus sum illum. Neque enim iste aut naturam precando volebat accipere, in qua conditus erat ; aut de naturali voluntatis arbitrio satagebat, cum qno conditus erat ; aut remissionem peccatorum desiderabat, qui potius continentiam, ne pecearet, optabat; vel quid faciendum esset scire cupiebat, cum jam se scire fateretur cujus esset hoc donum : sed utique tantas voluntatis vires,tantum dilectionis ardorem volebat accipere Spiritu sapientiæ, qui sufficeret ad implendam magnitudinem continentiae.Si ergo tale aliquid illic invenire potueritis, uberrimas gratias agemus, si rescribendo insinuare dignemini. 13. Satis enim diei non potest quantum eupiamus in eorum hominum scriptis,qui propter acrimoniam atque facundiam leguntur a plurimis, apertam confessionem illius gratiæ reperiri,quam vehementer commendat Apostolus, qui etiam ipsius mensuram fidei (sine qua impossibile est Deo placere [Hebr.

XI, 6], ex qua justus vivit [Rom. 1, 17], quæ per dilectionem operatur [Galat. v, 6], ante quam et sine quam omnino nulla cujusquam bona opera existimanda sunt, quoniam omne quod non est ex fide peccatum est [Rom. xiv, 23]). Deum dicit unicuique partitum (Id. xn, 3): nec sola revelatione scientiæ nos divinitus adjuvari, ut pie justeque vivamus, quæ sine charitate inflat (I Cor. viii, M); verum etiam inspiratione charitatis ipsius, quæ plenitudo legis est (Rom. xiii, {0), et quæ cor nostrum, ut scientia non inflet, ædificat. Sed adhuc nusquam tale aliquid in eorum litteris potuimus lnveml te. 14. Maxime autem hoc in isto libro esse vellemus, ex quo descripta illa verba posuimus, ubi virginem Christaitalaudans tanquam spirituales divitias nullusei præter ipsam conferre possit, et tanquam nisi ex ipsa esse non possint, non vult eam in Domino gloriari, sed sic gloriari quasi non acceperit. In quo libro quamvis nec ipsius nec tuæ Reverentiæ nomen expresserit, tamen a matre virginis ut ad eam scriberet, a se postulatum esse commemorat. In quadam vero epistola sua idem Pelagius, ubi et nomen suum apertissime ponit, nec nomen sacræ virginis tacet, dicit ad eam se scripsisse, et ejusdem sui operis testimonio probare nititur se gratiam Dei quam vel tacere vel negare asseritur, apertissime confiteri. Sed utrum ipse sit iiber, in quo de spiritualibus divitiis illa verba posuit, vel utrum ad vestram pervenerit Sanctitatem, rescriptis vestris petimus nos dignemini facere certiores. EPISTOLA CLXXXIX * (a). Bonifacio in militia merenti praescribit vitæ rationem; ostendens obiter licere christiano pro publica pace arma tractare. Domino eximio, et inerito insigni atque honorabili filio BoNiFAcio, AugustiNus, in Domino salutem. f. Jam rescripseram Charitati tuæ, sed cum epistolæ dirigendæ occasio quæreretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus, pergens ad Eximietatem tuam. Quicum ipsas literas quas jam feceram, accepisset tuæ Benevolentiæ perferendas, suggessit mihi multum te desiderare ut aliquid tibi scriberem quod te ædificet ad sempiternam salutem, cujus tibi spes est in Domino nostro Jesu Christo. Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat. Festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere, quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie, et merito insignis atque honorabilis fili. 2. Quod ergo breviter possum dicere, Dilige Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota virtute tua; et, dilige pro cimum tuum tanquam teipsum: hoc est enim verbum quod breviavit Dominus super terram, dicens in Evangelio, In his duobus praeceptis tota leae pendet et Prophetae (Matth. xxii, 37, 39, 40). In hac ergo dilectione quoti

[ocr errors]

die profice, et orando, et bene agendo, ut ipso adjuvante qui tibi eam præcepit atque donavit, nutriatur et crescat, donec hæc te perfecta perficiat. Ipsa est enim charitas, quæ, sicut Apostolus dicit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5): ipsa est de qua item dicit, Plenitudo legis charitas (Id. xiii, 10): ipsa est per quam fides operatur; unde iterum dicit, Neque circumcisio quidquam valet, neque præputium ; sed fides quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6). 3. ln hac ergo omnes sancti patres nostri et Patriarchæ et Prophetæ et Apostoli placuerunt Deo. In hac omnes veri martyres usque ad sanguinem contra diabolum certaverunt ; et quia in eis non refriguit nec defecit, ideo vicerunt. In hac omnes fideles boni quotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum cœlorum; non ad temporalem,sed ad sempiternam hæreditatem;ad non aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles Angelorum; non ad aliqua bona hujus sæculi, in quibus cum timore vivitur, nec ea quisquam secum potestauferre dum moritur,sed ad videndum Deum: cujus suavitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium, verum etiam coelestium corporum pulchritudinem, excedit omnem decorem animarum quantumlibet justarum atque sanctarum ; excedit omnem speciem supernorum Angelorum atque Virtutum; excedit quidquid de illo non solum dicitur, verum etiam cogitatur. Neque hanc tam magnam promissionem, quia valde magna est, ideo desperemus, sed potius, quia valde magnus eam promisit, accepturos non esse credamus: sicut enim dicit beatus Joannes apostolus, Filii Dei sumus, et momdum apparuit quid erimus : scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (IJoan. 111, 2). 4. Noli existimare neminem Deo placere posse, qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus David, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium: in his etiam plurimi illius temporis justi. In his erat et ille Centurio qui Domino dixit, Non sum digmus ut intres sub tectum meum ; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit ; et servo meo, Fac hoc, et facit: de quo et Dominus, Amem dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. viii, 8-10). In his erat et ille Cornelius ad quem missus angelus dixit, Corneli, acceptæ sunt eleemosynæ tuæ, et eacauditæ sunt orationes tuæ : ubi eum admonuitutad beatum Petrum apostolum mitteret, et ab illo audiret quæ facere deberet; ad quem apostolum, ut ad eum veniret, etiam religiosum militem misit (Act. x, 4-8). In his erant et illi qui baptizandicum venissent ad Joannem, sanctum Domini præcursorem et amicum sponsi, de quo Dominus ipse ait, In matis mulierum non surreacit major Joanne Baptista (Matth. xi, 1 f), et quæsiissent ab eo quid facerent; respondit eis, Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis ; sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. iii, {4). Non eos

utique sub armis militare prohibuit; quibus suum stipendium sufficere debere præcepit. 5. Majoris quidem loci sunt apud Deum, quiomnibus istis sæcularibus actionibus derelictis, etiam summa continentia castitatis ei serviunt; Sed unusquisque,sicut Apostolus dicit,proprium donum habet a Deo ; alius sic, alius autem sic (I Cor. vii, 7). Alii ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos; vos pro eis pugnandolaboratis contra visibiles barbaros. Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur, et facilius diabolus cum angelis suis vinceretur! Sed quia in hoc sæculo necesse est ut cives regni coelorum inter errantes etimpios tentationibus agitentur, ut exerceantur, el tanquam in formace sicut aurum probentur (Sap. III, 6), non debemus ante tempus velle cum solis sanctis et justis vivere, ut hoc suo tempore mereamur accipere. 6. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis d0num Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei n0n facere contra Deum. Fides enim quandopromittitur, etiam hosti servanda est contra quem bellumgeritur; quanto magis amico pro quo pugnatur ! Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, utliberet Deus a necessitate, et conservet in pace. Non enim pax quæritur ut bellum excitetur, sed bellum geritur ut pax aequiralur. Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas: Beati enim pacifici, ait Dominus, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9). Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divinapr0 æterna salute Angelorum ! Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia jam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. 7. Ornet mores tuos pudicitia conjugalis, ornel sobrietas et frugalitas : valde enim turpe est, ut quem non vincit homo, vincat libido; et obruatur vino, qui non vincitur ferro. Divitiæ sæculares si desunt, non per mala opera quærantur in mundo; si autem adsunt, per bonaopera serventurin cælo, Animum virilem et christianum nec debent, *' accedunt, extollere, nec debent frangere, si recedunt. Illud potius cogitemus quod Dominus ab Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Mallh. vi, 21); et utique cum audilnus ut cor sursum hábeamus, non mendaciter respondere debemu* quod nosti quia respondemus. 8. Et in his quidem bene studiosum te esse cogm' vi, et fama tua multum delector, multumque tibi" Domino gratulor, ita ut hæc epistola magis tibi sit speculum ubi qualis sis videas, quam ubi discas qualis esse debeas: verumtamen quidquid sive'' ista sive in Scripturis sanctis inveneris, quod uti ad bonam vitam adhuc minus est, instaut acqu''** et agendo et orando ; et ex iis quæ habes gra'** age Deo tanquam fonti bonitatis unde habes; a'1"* in omnibus bonis actibus tuis illi da clarita'°" tibi humilitatem. Sicut enim scriptum est, Omne datum optimum et omne domum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi 1, 17). Quantumcumque autem in Dei et proximi charitate atque in vera pietate profeceris, quamdiu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas : de ipsa quippc legitur in Litteris sanctis, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job. vii, 1)? Proinde quoniam semper, quamdiu es in hoc corpore, necessarium est tibiin oratione dicere quod Dominus docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. v1, 12); memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit, et a te veniam postulaverit, ut veraciter possis orare, et peccatis tuis veniam valeas impetrare. Hæc Dilectioni quidem tuæ festinanter scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. Sed Deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. Semper te misericordia Dei protegat, domine eximie, et merito insignis atque

honorabilis fili. EPISTOLA CXC * (a).

Optato demonstrat quid de animae origine certum sit, quid merito vocetur in dubium, satagendumque esse hac in quaestione ut salva sit imprimis fides, qua credimus meminem nasci ex Adam nisi vinculo damnationis obstrictum, neminemque inde liberari misi renascendo per Christum. Domino beatissimo, et sincera dilectione desiderabili fratriet coepiscopo 0PTATo, AUGUsTiNUs,in Domino salutem. CAPUT PRIMUM. — 1. Quamvis tuæ Sanctitatis nullas ad me ipsum datas acceperim litteras; tamen quiaillæ quas ad Mauritaniam Cæsariensem misisti, me apud Cæsaream præsente venerunt, quo nos injuncta nobis a venerabili papa Zosimo apostolicæ Sedis episcopo ecclesiastica necessitas traxerat: factum est ut ea quæ scripsisti, etiam ipse perlegerem, tradente mihi eamdem epistolam tuam famulo Dei sancto Renato, in Christo nobis fratre charissimo ; quo petente, et mihi licet aliis occupato vehementer instante,ad ea sum respondere compulsus. Accessit huc etiam alterius sancti et cum debito honore nominandi fratris nostri, et quantum ab illo comperi, necessarii tui Muressis 1, cum in supra dicto oppido remoraremur, adventus ; qui mihi retulit etiam sibi missas de hac re litteras Venerationis tuæ, et me de hac ipsa quæstione consuluit, ut quid inde sentirem, vel meis vel suis rescriptis ad te faceret pervenire: Utrum scilicet animæ ut corpora propagatione nascantur, sintque exilla una quæ primo hominicreata est; an Creator omnipotens, qui utique usque nunc operatur, sine ulla propagatione novas faciat singulis proprias. 2. De quare antequam aliquid admoneam sinceritatem tuam, scire te volo in tam multis opusculis meis 1 Unus e. Vatic. Mss., Maurensis. Alter Vat. et Gallic. quatuor, Murensis. Alii duo Gallic., Murusis. * Huic emaculandæ adhibiti sunt a.bg. bl. bn. c. cc. cb. ff. g. gg. gv. n. r. s.duo e. duo sb. duo t. duo vc. quinque v. Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 157 : quæ autem 190 erat, nunc in Appendice est 9. Scripta paulo post medium an. 418.

nunquam me fuisse ausum de hac quæstione definitam proferre sententiam,et impudenter referre in litteras ad alios informandos,quod apud me non fuerit explicatum. Quarum autem rerum atque eausarum consideratione permovear, ut in neutram assertionem meus inclinetur assensus, sed adhuc inter utramque disceptem, nimis longum est hac epistola expromere; nec tam necessarium,ut hoc omisso non possit de hac quæstione quod satis est disputari, etsi non ad auferendam cunctationem, certe ad cavendam temeritatem. 3. Illud enim ubi vel maxime fides christiana consistit,quod Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum : sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 21, 22); et quod Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors : et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt; et quod Judicium quidem eae uno in condemnationem : gratia autem eae multis delictis in justificationem vitae; et quod Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et per unius justificationem in omnes homines in justificationem vitae (Rom. v, 12, 16, 18): et si qua alia testimonia declarant neminem nasci ex Adalm, nisi vinculo delicti et damnationis obstrictum, neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum ; tam inconcusse tenere debemus, ut sciamus eum qui hoc negaverit, nullo modo ad Christi fidem, etad eam quæ per Christum datur pusillis et magnis, Dei gratiam pertinere. Unde si origo animæ lateat, dum tamen redemptio clareat, periculum non est : neque enim in Christum credimus ut nascamur, sed ut renascamur, quomodocumque nati fuerimus. 4. Hactenus autem dicimus sine periculo latere animæ originem, ut non tamen eam partem Dei esse credalmus, sed creaturam. Nec de Deo natam, sed ab illo factam, atque in ejus genus adoplandam mirabili dignatione gratiæ, non parili dignitate naturæ. Nec eam corpus esse, sed spiritum ; non Creatorem utique, sed creatum. Nec ideo venisse in hoc corpus corruptibile quo gravatur, quod adillud eam vitæ in cœlestibus vel in quibuslibet aliis partibus mundi antea male gestæ merita compulerint.Nondum enim natos Apostolus,cum de Rebeccæ geminis loqueretur, nihil egisse dicit boni vel mali; ut non ex operibus, quibus nullis alter distinguebatur ab altero, sed ex vocante diceretur, minori serviturum esse majorem (ld. ix, 11-13). CAPUT II. — 5. His igitur firmissime constitutis, si tam reconditum atque addituin est in occultis operibus Dei, ut nec Scripturarum divinarum manifesto eloquio declaretur, utrum propterea nihil boni vel mali nondum nati egisse credendi sint, quia non ex aliis propagatas,sed mox ex nihilo creatas animas singuli accipiunt ; an quia cum essent originaliter in parentibus,adhuc ipsi mulli erant qui suas et proprias vitas agerent: illa tamen sit fides salva,qua credimus nullum hominum,sive majoris, sive parvulæ quamlibet et recentis ætatis,liberari a contagione mortis antiquæ et obligatione peccati quod primanativitate contraxit,nisi per unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. 11, 5). 6. Cujus hominis ejusdemque Dei saluberrima fide, etiam illi justi salvi facti sunt, qui, priusquam veniret in carne 1, crediderunt in carne venturum. Eadem namque fides est et nostra et illorum, quoniam hoc illi crediderunt futurum, quod nos credimus factum : unde dicit apostolus Paulus, Habentes autem eumdem Spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum, et non credimus, propter quod et loquimur (II Cor. iv, 13). Si ergo eumdem Spiritum fidei et illi habebant qui venturum in carne Christum prænuntiarunt, quem etiam illi qui eum venisse nuntiarunt; sacramenta esse potuerunt pro temporum diversitate diversa, ad unitatem tamen ejusdem fidei concordissime recurrentia.Scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente apostolo Petro: Nunc ergo quid tentatis Deum imponere jugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ? Sed per gratiam Domini Jesu credimus mos salvos fieri,quemadmodum et illi (Act. xv, 10, 1 f). Si ergo et illi, il est, patres, portare jugum legis veteris non valentes, per gratiam Domini Jesu salvos se fieri crediderunt ; manifestum est quod hæc gratia etiam antiquos justos vivere fecit ex fide: justus enim ex fide vivit (Habac. ii,4). 7. Lex autem subintravit ut abundaret delictum; ut superabundaret gratia (Rom. v, 20), per quam sanaretur delicti abundantia. Si enim data esset lex quæ vivificare posset, omnino ex lege esset justitia. Cui tamen bono Lex data sit *, consequenter adjunxit dicens:Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio eae fide Jesu Chritis daretur credentibus (Galat. 111, 21, 22). Danda itaque fuerat Lex, quæ manifestius sibi ipsum ostenderet hominem, ne superbus animus humanus a seipso se posse esse justum putaret, et ignorans Deijustitiam, id est quæ homini ex Deo est, et suam volens constituere, id est quasi suis viribus'partam, justitiæ Dei subjectus non fieret (Rom. x, 3). Oportebat itaque ut addito mandato cujus vox est, Non concupiscet (Eacod. xx, 17), superbo peccatori etiam prævaricationis crimen accederet ; atque ita gratiæ medicinam non sanata per Legem, sed convicta infirmitas quaereret. 8. Proinde, cum omnes justi, hoc est veraces Dei cultores, sive ante incarnationem, sive post incarnationem Christi, nec vixerint, nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi, in quo est gratiæ plenitudo ; profecto quod scriptum est, Non esse aliud nomen sub cælo, in quo oporteat salvos fieri nos (Act. iv, 12), ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est genus humanum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Quia sicut

[ocr errors]

in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno vitæ nemo sine Christo. Sicut per Adam omnes injusti, ita per Christum omnes justi homines. Sicut per Adam omnes mortalés in poena facti sunt filii sæculi, ita et per Christum omnes immortales in gratia fiunt filii Dei. CAPUT III. — 9. Cur autem creentur etiam illi quos Creator præscivit 1 ad damnationem non ad gratiam pertinere, beatus Apostolus tanto succinctiore brevitate, quanto majore auctoritate commemorat. Deum enim dicit volentem ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulisse im multa patientia vasa irae, quæ perfecta sunt in perditiomem, et ut notas faceret divitias gloriæ suæ in vasa misericordiae ; quem superius dixerat tanquam figulum luti eae eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. 1x, 22, 2!). Merito autem videretur injustum, quod fiunt vasa iræ ad perditionem, si non esset ipsa universa ex Adam massa damnata. Quod ergo fiunt inde nascendo vasa iræ, pertinet ad debitam poenam: quod autem fiunt renascendo vasa misericordiæ, pertinet ad indebitam gratiam. 10. Ostendit ergo Deus iram suam; non utique animi perturbationem, sicut est quæ ira hominis nuncupatur, sed justam fixamque vindictam, quia de stirpe inobedientiæ ducitur propago peccati atque supplicii.Et homo natus eae muliere,sicut in libroJob scriptum est,brevis est vitae et plenus iracundiae (Job. xiv, 1, sec. LXX). Ejus enim rei vas est, qua plenus est: unde iræ vasa dicuntur. 0stendit et potentiam suam, qua bene etiam utitur malis multa illis naturalia et temporalia bona largiens, eorumque malitiam ad exercendos et comparatione admonendos honos accommodans, ut in eis discant agere gratias Deo quod ab eis, non suis meritis, quæ in eadem massa paria fuerunt *, sed illius miseratione discreti sunt. Quod maxime apparet in parvulis, de quibus, cum per Christi gratiam renascuntur, et istam vitam in illa tenera ætate finientes in æternam transeunt et beatam, dici non potest quod libero discernuntur arbitrio ab aliis infantibus qui sine hac gratia in ipsius massæ damnatione m0riuntur. 11. Si autem hi soli crearentur ex Adam, qui essent per gratiam recreandi, et præter illos qui in Dei filios adoptantur, nullialii homines nascerentur, lateret beneficium qnod donaretur indignis; quia nullis ex eadem damnabili stirpe venientibus debitum supplicium redderetur. Cum vero attulit in multa patientia vasa iræ, quæ perfecta sunt in perditi0nem, non solum ostenditiram et demonstravit potentiam suam redhibendo vindictam, et bene utendo non bonis, sed etiam notas fecit divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ. Ita enim quid præstetur sibi dicit gratis justificatus, dum non suo merito, sed gloria largissimæ Dei misericordiæ discernitur a

1 Victorius codex voluit. Germ. et Corb., norit.

* Unus Vat. codex : Qui in eadem massa pares fuerun* Alter Vat., quae... pariter, etc. Ed., qui paria. sed me. lius Mss. quiainplures, quæ paria ; scilicet, merita.

« PredošláPokračovať »