Obrázky na stránke
PDF
ePub

6. De ipsa quoque sacra continentia virginali, quod non sibi sit ex seipsa, sed sit Dei donum, quamvis credenti volentique collatum, eumdem audiat veracem piumque doctorem, qui cum hinc ageret, ait: Vellem omnes esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. vi, 7). Audiat etiam ipsum, non tantum suum, sed universæ Ecclesiæ unicum sponsum, de tali castitate atque integritate dicentem, Non omnes capiunt verbum hoc,sed quibus datum est (Matth. XIX, 11); ut intelligat ex eo quod habet tam magnum bonum atque præclarum, se potius Deo et Domino nostro gratias agere debere, quam cujus. quam verba, quod velut ex seipsa id habeat, ut non dicamus assentantis adulatoris, ne de occultis, hominum temere judicare videamur, certe errantis laudatoris audire. Omne quippe datum optimum, et omne donum perfectum, sicut dicit etiam apostolus Jacobus, desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi 1, 17): hinc ergo et sancta virginitas, qua te filia volentem gaudentemque vicit, natu posterior, actu prior, genere ex te, honore ante te, ætate subsequens, sanctitate præcedens; in qua etiam tuum esse coepit quod in te esse non potuit. Illa quippe carnaliter non nupsit, ut non tantum sibi, sed etiam tibi ultra te spiritualiter augeretur: quoniam et tu ea compensatione minor 1 illa es, quod ita nupsisti utnascerctur. Hæc Dei dona sunt, et vestra quidem sunt, sed non ex vobis: habetis enim thesaurum istum in terrenis corporibus, et adhuc fragilibus tanquam in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex vobis. Nec miremini, quia dicimus et vestra esse, et ex vobis non esse : nam et panem quotidianum dicimus nostrum, sed tamen addimus, Da nobis (Luc. x1, 3), ne putetur esse ex vobis.

7. Proinde sicut scriptum est, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. v, 17, 18) : oratis enim ut perseveranter et proficienter habentis; gratias agitis, quia non ex vobis habetis. Quis enim vos ab illa ex Adam massa mortis perditionisque discernit ? Nonne ille qui venit quærere et salvare quod perierat (Luc. xix, 10)? An vero quando Apostolo dicente audierit homo, Quis enim te discernit? responsurus est, Bona voluntas mea, fides mea, justitia mea, et non continuo quod sequitur auditurus, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et acce pisti,quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor.1v,7)? Nolumus ergo ut virgo sacra, cum audit vel legit, Spirituales divitias nullus tibi præter te conferre poterit in iis jure laudanda, in iis merito cæteris præferenda es, quæ nisi ex te et in te esse non possunt : nolumus prorsus ita glorietur quasi non acceperit. Dicat quidem, In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam laudis tibi (Psal. Lv, 12): sed quia in illa, non etiam ex illa, meminerit etiam dicere, Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem (Psal. XXIX, 8): quia etsi etiam ex illa propter arbi

1 Lov., major. Sed melius alii Edd. et Mss., minor. Edd., laudes tibi. At Mss., laudis tibi, juxta græcum textum LXX, ainéseôs sou.

trium proprium sine quo non operamur bonum, non tamen sicut is te dixit, nonnisi ex illa. Proprium quippe arbitrium nisi Dei gratia juvetur, nec ipsa bona voluntas esse in nomine potest. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. 11, 13): non, sicut isti sentiunt, tantummodo scientiam revelando, ut noverimus quid facere debeamus; sed etiam inspirando charitatem, ut ea quæ discendo novimus, etiam diligendo faciamus.

8. Nam utique noverat ille quam magnum bonum esset continentia qui dicebat, Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Non solum ergo sciebat quantum esset hoc bonum, et quam desiderabiliter esset concupiscendum, verum etiam quod nisi dante Deo esse non potest: docuerat enim eum sapientia; nam hoc dicit, Et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum. Nec tamen ei scientia suffecit; sed ait : Adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. viii, 21). Non igitur tantummodo in hoc nos adjuvat Deus, ut sciamus quid agendum sit, verum etiam ut amando agamus quod discendojam scimus. Nemo itaque potest esse non solum sciens, verum etiam continens, nisi Deus det. Unde cum jam ille haberet scientiam, precabatur ut haberetet continentiam, ut esset etiam in illo quod sciebat quia non esset ex illo : aut si propter liberum arbitrium, proprium aliquantum et ex illo, non tamen nisi ex illo; quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Iste autem de spiritualibus divitiis, in quibus est utique etiam ipsa luminosaet speciosa continentia, non ait, In te et ex te esse possunt: sed ait, nisi ex te et in te essenon possunt; ut quemadmodum non ei sunt alibi nisi in illa, sic ei non aliunde nisi ex illa esse posse credantur, et ob hoc (quod miserator Dominus a corde ejus avertat!) sic glorietur, quasi non acceperit.

CAPUT III. — 9. Et nos quidem de sanctæ virginis disciplina et humilitate christiana, in qua nutrita et educata est,hoc existimamus,quod illa verba cum legeret, si tamen legit, ingemuit, et pectus humiliter tutudit, ac fortassis et flevit, Dominumque cui dicata et a quo sanctificata est fidenter oravit,ut quomodo illa non sunt verba ipsius, sed alterius, ita non sittalis et fides ejus, qua se aliquid habere credat,de quo in se non in Domino glorietur. Nam gloria quidem ejus in ipsa est, non in verbis alienis, sicut Apostolus dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tune in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4). Sed absit ut gloria sua ipsa sit, et non ille cui dicitur: Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4)! Ita quippe est in ea salubriter gloria ejus, cum Deus qui in illa est, ipse est gloria ejus, aquo habet omnia bona quibus est bona; et habebit omnia quibus melior erit, in quantum in hac vita melior esse poterit ; et quibus perfecta erit, quando fuerit divina gratia, non humana laude perfecta. In Domino enim laudabitur anima ejus (Psal. xxxill, 2), qui satiavit in bonis desiderium ejus (Psal. c, 5); quia et hoc desiderium ipse inspiravit, ne virgo ejus sic in aliquo bono glorietur quasi non acceperit.

10. De hoc ergo ejus affectu utrum non fallamur, X1, 6), ex qua justus vivit (Rom. 1, 17], que per inde nos fac potius rescribendo certiores. Nam illud dilectionem operatur (Galal. v, 6), ante quam et optime novimus, cum omnibus vestris cullores vos sine quam omnino nulla cujusquam bona opera esse et fuisse individuæ Trinitatis. Sed non hinc so- existimanda sunt, quoniam omne quod non est ex lum error humanus obrepit, ut aliquid secus sentia- fide peccatum est (Rom. xiv, 23]). Deum dicit unitur de individua Trinitate. Sunt enim et alia in qui- cuique partitum (Id. x1, 3) : nec sola revelatione bus perniciosissime erratur, sicut hoc est, unde scientiæ nos divinitus adjuvari, ut pie justeque diutius fortasse quam satis esset vestræ fideli castæ- vivamus, quæ sine charitate inflat (1 Cor. viii, 1); que prudentiæ in hac epistola locuti sumus. Quan- verum etiam inspiratione charitatis ipsius, quæ quam qui bonum quod ex Deo est,negatesse ex Deo, plenitudo legis est (Rom. xi, 10), et que cor nosnescimus cui faciatinjuriam nisi Deo, ac per hoc illi trum, ut scientia non inflet, ædificat. Sed adhuc utique Trinitati : quod malum absit a vobis, sicut nusquam tale aliquid in eorum litteris potuimus abesse credimus / Absit omnino ut tale aliquid in invenire. animo, non dicimus tuo, vel sacræ virginis filiæ tuæ, 14. Maxime autem hoc in isto libro esse vellemus, sed in cujus quam extremi meriti famuli vel famulæ ex quo descripta illa verba posuimus, ubi virginem vestræ liber iste fecerit, ex quo nonnulla verba quæ Christa ita laudans tanquam spirituales divitias nulfacilius intelligi possent ponenda credidimus. lus ei præter ipsam conferre possit, et tanquam nisi

11. Si autem diligentius intendatis etiam illa, quæ ex ipsa esse non possint, non vult eam in Domino ibi videtur velut pro gratia sive adjutorio Dei dicere, gloriari, sed sic gloriari quasi non acceperit. In quo sic in venietis ambigua, ut possint referri vel ad libro quamvis nec ipsius nec tuæ Reverentiæ nomen naturam, vel ad doctrinam, vel ad remissionem expresserit, tamen a matre virginis ut ad eam scripeccatorum. Nam et quod coguntur confiteri, orare beret, a se postulatum esse commemorat. In quadam nos debere ne intremus in tentationem, possuntad vero epistola sua idem Pelagius, ubi et nomen suum hoc referre, ut hactenus nos ad id respondeant apertissime ponit, nec nomen sacræ virginis tacet, adjuvari, quatenus orantibus atque pulsantibus dicit ad eam se scripsisse, et ejusdem sui operis nobis aperiatur intelligentia veritatis, ubi discamus testimonio probare nititur se gratiam Dei quam vel quid facere debeamus,non ut vires accipiat voluntas tacere vel negare asseritur, apertissime confiteri. nostra, quibus id quod discimus faciamus. Et quod Sed utrum ipse sit liber, in quo de spiritualibus nobis in gratia vel adjutorio Dei dicunt Dominum divitiis illa verba posuit, vel utrum ad vestram Christum bene vivendi propositum exemplum, ad pervenerit Sanctitatem, rescriptis vestris petimus eamdem doctrinam revocant; quia scilicet in ejus nos dignemini facere certiores. exemplo discimus quemadmodum vivere debeamus:

EPISTOLA CLXXXIX *(a). non autem volunt ad hoc nos juvari, ut quod Bonifacio in militia merenti præscribit vitæ dicendo cognoscimus, etiain diligendo faciamus. rationem; ostendens obiter licere christiano pro

12. Aut certe in eodem libro invenite aliquid, si publica pace arma tractare. potestis, ubi excepta natura, excepto quod ad

Domino eximio, et merito insigni atque honorabili eamdem naturain pertinet arbitrio voluntatis, ex- filio BonifacIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. cepta remissione peccatorum et revelatione doctri- 1. Jam rescripseram Charitati tuæ, sed cum næ, tale Dei adjutorium confiteatur, quale confitetur epistolæ dirigendæ occasio quæreretur, supervenit ille qui dixit: Cum scirem quia nemo potest esse

dilectissimus filius meus Faustus, pergens ad Exicontinens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapien.

mietatem tuam. Quiccmipsas literas quasjam fecetiæ, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum et ram, accepisset tuæ Benevolentiæ perferendas, deprecatus sum illum. Neque enim iste aut naturam suggessit mihi multum te desiderare ut aliquid tibi precando volebat accipere, in qua conditus erat;

scriberem quod te ædificet ad sempiternam saluaut de naturali voluntatis arbitrio salagebat, cum tem,cujus tibi spes est in Domino nostro Jesu Christo. quo conditus erat; aut remissionem peccatorum

Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere desiderabat, qui potius continentiam, ne peccaret, non differrem, quantum scis quod te sinceriter optabat; vel quid faciendum esset scire cupiebat, diligat. Festinanti ergo ut occurrerem, malui fescum jam se scire fateretur cujus esset hoc donum: tinanter aliquid scribere, quam religiosum tuum sed utique tantas voluntatis vires, tantum dilectionis desiderium retardare, domine eximie, et merito ardorem volebat accipere Spiritu sapientiæ, qui insignis atque honorabilis fili. sufficeret ad implendam magnitudinem continen- 2. Quod ergo breviter possum dicere, Dilige Domitiæ.Si ergo tale aliquid illic invenire potueritis, uber- num Deum tuum in toto cordetuo, et in tota anima rimas gratias agemus, si rescribendo insinuare tua,et in tota virtute tua; et, dilige proximum tuum dignemini.

tanquam leipsum: hoc est enim verbum quod brevia. 13. Satis enim dici non potest quantum cupiamus

vit Dominus super terram, dicens in Evangelio, In in eorum hominum scriptis,qui propter acrimoniam

his duobus præceptis tota lex pendet et Prophetæ atque facundiam leguntur a plurimis, apertam

(Matth.xxli, 37, 39, 40). In hacergo dilectione quoticonfessionem illius gratiæ reperiri,quam vehementer Correcta ad a, bg.c. cc. ff. g. gv.j. 1. n. s. duos sb. commendat Apostolus, qui etiam ipsius mensuram

duos t.. duos vc. quatuor v. Lov.

(a) Alias 205 : quæ autem 189 erat, nunc in Appen. fidei (sine qua impossibile est Deo placere [Hebr. dice est 8. Scripta circa an. 418.

die profice, et orando, et bene agendo, ut ipso ad- utique sub armis militare prohibuit; quibus suum juvante qui tibi eam præcepit atque donavit, nutria- stipendium sufficere debere præcepit. tur et crescat, donec hæc te perfecta perficiat. Ipsa 5. Majoris quidem loci sunt apud Deum, quiomniest enim charitas, quæ, sicut Apostolus dicit, dif- bus istis sæcularibus actionibus derelictis, etiam fusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui summa continentia castitatis ei serviunt; Sed unusdatus est nobis (Rom. V, 5): ipsa est de qua item quisque,sicut Apostolus dicit, proprium donum habet dicit, Plenitudo legis charitas (Id. xii, 10): ipsa est a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Alii per quam fides operatur; unde iterum dicit, Neque ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles circumcisio quidquam valet, neque præputium; sed inimicos; vos pro eis pugnando laboratis contra vifides quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6). sibiles barbaros. Utinam una fides esset in omnibus,

3. In hac ergo omnes sancti patres nostri et Pa- quia et minus laboraretur, et facilius diabolus cum triarchæ et Prophetæ et Apostoli placuerunt Deo. In angelis suis vinceretur. Sed quia in hoc sæculo nehacomnes veri martyres usque ad sanguinem contra cesse est ut cives regni cælorum inter errantes elimdiabolum certaverunt; et quia in eis non refriguit pios tentationibus agitentur, ut exerceantur, et tannec defecit, ideo vicerunt. In hac omnes fideles boni quam in fornace sicut aurum probentur (Sap. III, quotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad re- 6), non debemus ante tempus velle cum solis sanctis gnum mortalium, sed ad regnum cælorum; non ad et justis vivere, ut hoc suo tempore mereamur temporalem,sed ad sempiternam hæreditatem;ad non accipere. aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles 6. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad Angelorum; non ad aliqua bona hujus sæculi, in pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis doquibus cum timore vivitur, nec ea quisquam secum num Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non potestauferredum moritur,sed ad videndum Deum: facere contra Deum. Fides enim quando promittitur, cujus suavitaset delectatio excedit omnem non solum etiam hostiservanda est contra quem bellum geritur; terrestrium, verum etiam cælestium corporum pul- quanto magis amico pro quo pugnatur! Pacem chritudinem, excedit omnem decorem animarum habere debet voluntas, bellum necessitas, utliberet quantumlibet justarum atque sanctarum; excedit Deus a necessitate, et conservet in pace. Non enim omnem speciem supernorum Angelorum atque pax quæritur ut bellum excitetur, sed bellum geritur Virtutum; excedit quidquid de illo non solum dici- ut pax acquiratur. Esto ergo etiam bellando pacifitur, verum etiam cogitatur. Neque hanc tam ma- cus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vingnam promissionem, quia valde magna est, ideo cendo perducas: Beati enim pacifici, ait Dominus, desperemus, sed potius, quia valde magnus eam quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9). Si promisit, accepturos non esse credamus:sicutenim autem pax humana tam dulcis est pro temporali dicit beatus Joannes apostolus, Filii Dei sumus, et salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro nondum apparuit quid erimus : scimus quia cum æterna salute Angelorum ! Itaque hostem pugnanapparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus tem necessitas perimat, non voluntas. Sicut rebeleum sicuti est (1Joan. ni, 2).

lanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel 4. Noli existimare neminem Deo placere posse, capto misericordia jam debetur, maxime in quo qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus pacis perturbatio non timetur. David, cui Dominus tam magnum perhibuit testi- 7. Ornet mores tuos pudicitia conjugalis, ornet monium: in his etiam plurimi illius temporis justi. sobrietas et frugalitas : valde enim turpe est, ut In his erat et ille Centurio qui Domino dixit, Non quem non vincit homo, vincat libido; et obruatur sum dignus ut intres sub tectum meum ; sed tantum vino, qui non vincitur ferro. Divitiæ sæculares si dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo desunt, non per mala opera quærantur in mundo; sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, si autem adsunt, per bona opera serventur in cælo. et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; Animum virilem et christianum nec debent, si et servo meo, Fac hoc, et facit: de quo et Dominus, accedunt, extollere, nec debent frangere, si receAmen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel dunt. Illud potius cogitemus quod Dominus ait, (Matth. viii, 8-10). In his erat et ille Cornelius ad Ubi est thesaurus tuus, ibi eril et cor tuum (Matth. quem missus angelus dixit, Corneli, acceptæ sunt vi, 21); et utique cum audiinus ut cor sursum haelecmosynæ tuæ, el exauditæ sunt orationes tuæ : beamus, non mendaciter respondere debemus, ubi eum admonuitut ad beatum Petrum apostolum quod nosti quia respondemus. mitteret, et ab illo audiret quæ facere deberet; ad 8. Et in his quidem bene studiosum te esse cogno. quem apostolum, ut ad eum veniret, etiam religio- vi, et fama tua multum delector, multumque tibi in sum militem misit (Act. x, 4-8). In his erant et illi Domino gratulor, ita ut hæc epistola magis tibi sit qui baptizandicum venissent ad Joannem, sanctum speculum ubi qualis sis videas, quam ubi discas Domini præcursorem et amicum sponsi, de quo qualis esse debeas: verumtamen quidquid sive in Dominus ipse ait, In natis mulierum non surrexit ista sive in Scripturis sanctis inveneris, quod tibi major Joanne Baptista (Matth. XI, 11), et quæsiis- ad bonam vitain adhuc minus est, insta ut acquiras sent ab eo quid facerent; respondit eis, Neminem et agendo et orando ; et ex iis quæ habes gratias concusserilis, nulli calumniam feceritis ; sufficiat age Deo tanquam fonti bonitatis unde habes ; atque vobis stipendium vestrum (Luc. m, 14). Non eos in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem,

tibi humilitatem. Sicut enim scriptum est, Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi 1, 17). Quantumcumque autem in Dei et proximi charitate atque in vera pietate profeceris, quamdiu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas: de ipsa quippc legitur in Litteris sanctis, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job. vil, 1)? Proinde quoniam semper, quamdiu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere quod Dominus docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12); memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit, et a te veniam postulaverit, ut veraciter possis orare, et peccatis tuis veniam valeas impetrare. Hæc Dilectioni quidem tuæ festinanter scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. Sed Deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. Semper te misericordia Dei protegat, domine eximie, et merito insignis atque honorabilis fili.

EPISTOLA CXC * (a).

Optato demonstrat quid de animæ origine certum sit, quid merito vocetur in dubium, satagendumque esse hac in quæstione ut salva sil imprimis fides, qua credimus neminem nasci ex Adam nisi vinculo damnationis obstrictum, neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum. Domino beatissimo, et sincera dilectione desiderabili fratri et coepiscopo OPTATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM. 1. Quamvis tuæ Sanctitatis nullas ad me ipsum datas acceperim litteras; tamen quia illæ quas ad Mauritaniam Cæsariensem misisti, me apud Cæsaream præsente venerunt, quo nos injuncta nobis a venerabili papa Zosimo apostolicæ Sedis episcopo ecclesiastica necessitas traxerat: factum est ut ea quæ scripsisti, etiam ipse perlegerem, tradente mihi eamdem epistolam tuam famulo Dei sancto Renato, in Christo nobis fratre charissimo; quo petente, et mihi licet aliis occupato vehementer instante, ad ea sum respondere compulsus. Accessit huc etiam alterius sancti et cum debito honore nominandi fratris nostri, et quantum ab illo comperi, necessarii tui Muressis 1, cum in supra dicto oppido remoraremur, adventus; qui mihi retulit etiam sibi missas de hac re litteras Venerationis tuæ, et me de hac ipsa quæstione consuluit, ut quid inde sentirem, vel meis vel suis rescriptis ad te faceret pervenire: Utrum scilicet animæ ut corpora propagatione nascantur, sintque ex illa una quæ primo homini creata est; an Creator omnipotens, qui utique usque nunc operatur, sine ulla propagatione novas faciat singulis proprias.

2. De qua re antequam aliquid admoneam sinceritatem tuam, scire te volo in tam multis opusculis meis

1 Unus e. Vatic. Mss., Maurensis. Alter Vat. et Gallic. quatuor, Murensis. Alii duo Gallic., Murusis.

Huic emaculandæ adhibiti sunt a.bg. bl. bn. c. cc. cb. ff. g. gg.gv. n. r. s.duo e. duo sb. duo t. duo vc. quinque v. Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 157: quæ autem 190 erat, nunc in Appendice est 9. Scripta paulo post medium an. 418.

nunquam me fuisse ausum de hac quæstione definitam proferre sententiam,et impudenter referre in litteras ad alios informandos,quod apud me non fuerit explicatum. Quarum autem rerum atque causarum consideratione permovear, ut in neutram assertionem meus inclinetur assensus, sed adhuc inter utramque disceptem, nimis longum est hac epistola expromere; nec tam necessarium, ut hoc omisso non possit de hac quæstione quod satis est disputari, etsi non ad auferendam cunctationem, certe ad cavendam temeritatem.

3. Illud enim ubi vel maxime fides christiana consistit,quod Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 21, 22); et quod Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt; et quod Judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem vita; et quod Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et per unius justificationem in omnes homines in justificationem vitæ (Rom. v, 12, 16, 18): et si qua alia testimonia declarant neminem nasci ex Adam, nisi vinculo delicti et damnationis obstrictum, neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum ; tam inconcusse tenere debemus, ut sciamus eum qui hoc negaverit, nullo modo ad Christi fidem, et ad eam quæ per Christum datur pusillis et magnis, Dei gratiam pertinere. Unde si origo animæ lateat, dum tamen redemptio clareat, periculum non est: neque enim in Christum credimus ut nascamur, sed ut renascamur, quomodocumque nati fuerimus.

4. Hactenus autem dicimus sine periculo latere animæ originem, ut non tamen eam partem Dei esse credamus, sed creaturam. Nec de Deo natam, sed ab illo factam, atque in ejus genus adoptandam mirabili dignatione gratiæ, non parili dignitate naturæ. Nec eam corpus esse, sed spiritum ; non Creatorem utique, sed creatum. Nec ideo venisse in hoc corpus corruptibile quo gravatur, quod adillud eam vitæ in cœlestibus vel in quibuslibet aliis partibus mundi antea male gestæ merita compulerint.Nondum enim natos Apostolus,cum de Rebecca geminis loqueretur, nihil egisse dicit boni vel mali; ut non ex operibus, quibus nullis alter distinguebatur ab altero, sed ex vocante diceretur, minori serviturum esse majorem (ld. IX, 11-13).

CAPUT II. 5. His igitur firmissime constitutis, si tam reconditum atque additum est in occult is operibus Dei, ut nec Scripturarum divinarum manifesto eloquio declaretur, utrum propterea nihil boni vel mali nondum nati egisse credendi sint, quia non ex aliis propagatas, sed mox ex nihilo creatas animas singuli accipiunt ; an quia cum essent originaliter in parentibus,adhuc ipsi nulli erant qui suas et proprias vitas agerent: illa tamen sit fides salva,qua credimus nullum hominum, sive majoris, sive parvulæ quamlibet et recentis ætatis,liberari a

contagione mortis antiquæ et obligatione peccati in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno viquod prima nativitate contraxit, nisi per unum me- tæ nemo sine Christo. Sicut per Adam omnes indiatorem Dei et hominum, hominem Christum justi, ita per Christum omnes justi homines. Sicut Jesum (I Tim. 11, 5).

per Adam omnes mortales in pæna facti sunt filii 6. Cujus hominis ejusdemque Dei saluberrima sæculi, ita et per Christum omnes immortales in fide, etiam illi justi salvi facti sunt, qui, priusquam gratia fiunt filii Dei. veniret in carne ?, crediderunt in carne venturum. CAPUT III. – 9. Cur autem creentur etiam illi Eadem namque fides est et nostra et illorum, quo- quos Creator præscività ad damnationem non ad niam hoc illi crediderunt futurum, quod nos credi- gratiain pertinere, beatus Apostolus tanto succincmus factum: unde dicit apostolus Paulus, Haben- tiore brevitate, quanto majore auctoritate commeles autem eumdem Spiritum fidei, secundum quod morat. Deum enim dicit volentem ostendere iram, scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum, et demonstrare potentiam suam, attulisse in multa et non credimus, propter quod et loquimur (II Cor. patientia vasa iræ, quæ perfecta sunt in perditioiv, 13). Si ergo eumdem Spirituin fidei et illi habe- nem, et ut nolas faceret divirias gloriæ suæ in vasa bant qui venturum in carne Christum prænuntia- misericordiæ ; quem superius dixerat tanquam runt, quem etiam illi qui eum venisse nuntiarunt; figulum luti ex eadem massa facere aliud vas in sacramenta esse potuerunt pro temporum diversi- honorem, aliud in contumeliam (Rom. 1X, 22, 21). tate diversa, ad unitatem tamen ejusdem fidei Merito autem videretur injustum, quod fiunt vasa concordissime recurrentia. Scriptum est in Actibus iræ ad perditionem, si non esset ipsa universa ex Apostolorum, loquente apostolo Petro: Nunc ergo Adam inassa damnata. Quod ergo fiunt inde nasquid tentatis Deum imponere jugum supra collum cendo vasa iræ, pertinet ad debitam penam: quod discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos autem fiunt renascendo vasa misericordiæ, pertiportare potuimus ? Sed per gratiam Domini Jesu net ad indebitam gratiam. credimus nos salvos fieri,quemadmodum et illi (Act, 10. Ostendit ergo Deus iram suam; non utique ani. xv, 10, 11). Si ergo et illi, il est, patres, portare mi perturbationem, sicut est quæ ira hominis nunjugum legis veteris non valentes, per gratiam Do- cupatur, sed justam fixamque vindictam, quia de mini Jesu salvos se fieri crediderunt; manifestum stirpe inobedientiæ ducitur propago peccati atque est quod hæc gratia etiam antiquos justos vivere supplicii.Et homonatus ex muliere,sicut in libro Job fecit ex fide: justus enim ex fide vivit (Habac. 11, 4). scriptum est, brevis est vitæ et plenus iracundia (Job.

7. Lex autem subintravit ut abundaret delictum; XIV, 1, sec. LXX). Ejus enim rei vas est, qua plenus ut superabundaret gratia (Rom. v, 20), per quam est: unde iræ vasa dicuntur. Ostendit et potentiam sanaretur delicti abundantia. Si enim data esset suam, qua bene etiam utitur malis multa illis natulex quæ vivificare posset, omnino ex lege esset ralia et temporalia bona largiens, eorumque malijustitia. Cui tamen bono Lex data sit a, consequen- tiam ad exercendos et comparatione admonendos ter adjunxit dicens:Sed conclusit Scriptura omnia bonos accommodans, ut in eis discant agere grasub peccatu, ut promissio ex fide Jesu Chritis dare- tias Deo quod ab eis, non suis meritis, quæ in eadem tur credentibus (Galat. ii, 21, 22). Danda itaque massa paria fuerunt?, sed illius miseratione disfuerat Lex, quæ manifestius sibi ipsum ostenderet creti sunt. Quod maxime apparet in parvulis, de hominem, ne superbus animus humanus a seipso quibus, cum per Christi gratiam renascuntur, et se posse esse justum putaret, et ignorans Dei justi- istam vitam in illa tenera ætate finientes in ætertiam, id est quæ hominiex Deo est, et suam volens nam transeunt et beatam, dici non potest quod constituere, id est quasi suis viribus partam, justi- libero discernuntur arbitrio ab aliis infantibus qui tiæ Dei subjectus non fieret (Rom. x, 3). Oportebat sine hac gratia in ipsius massæ damnatione moitaque ut addito mandato cujus vox est, Non con- riuntur. cupiscet (Exod. xx, 17), superbo peccatori etiam 11. Si autem hi soli crearentur ex Adam, qui esprævaricationis crimen accederet ; atque ita gra- sent pergratiam recreandi, et præter illos qui in Dei tiæ medicinam non sanata per Legem, sed convicta filios adoptantur, nulli alii homines nascerentur, lainfirmitas quæreret.

teret beneficium quod donaretur indignis;quia nul8. Proinde, cum omnes justi, hoc est veraces Dei lis ex eadem damnabili stirpe venientibus debitum cultores, sive ante incarnationem, sive post incar- supplicium redderetur. Cum vero altulit in mulla nationem Christi, nec vixerint, nec vivant, nisi ex patientia vasa iræ, quæ perfecta sunt in perditiofide incarnationis Christi, in quo est gratiæ pleni- nem, non solum ostenditiram et demonstravit potentudo ; profecto quod scriptum est, Non esse aliud tiam suam redhibendo vindictam, et bene utendo nomen sub cælo, in quo oporteat salvos fieri nos (Act. non bonis, sed etiam notas fecit divitias gloriæ suæ iv, 12), ex illo tempore valet ad salvandum genus in vasa misericordiæ. Ita enim quid præstetur sibi humanum, ex quoin Adam vitiatum est genus hu- dicit gratis justificatus, dum non suo merito, sed manum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, gloria largissimæ Dei misericordiæ discernitur a ila et in Christo omnes vivificabuntur. Quia sicut

1 Victorius codex voluit. Germ. et Corb., novil. Mss. plerique constanter habent, in carnem.

. Uous Vat. codex : Qui in eadem massa pares fuerunt. * Sic Mss. plures melioris notæ, necnon Bad. Am. et Alter Vat., que... pariter, etc. Ed., qui paria. Sed me. Er. At Lov. habet : Qui tamen quare lex bona data sit, lius Mss. quamplures, quæ paria ; scilicet, merita.

1

« PredošláPokračovať »