Obrázky na stránke
PDF
ePub

« Si res, › inquis, quæ decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quæ ad Deum pertinet, bona est; bonum est itaq e subditum esse diabolo, quoniam institulus a Deo per hoc ordo servatur. Sequiturque, »; inquis, cut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem. institutus a Deo ordo turbatur. › Posses dicere, Deo resistere agricolas, ejusque ordinem perturbare, purgando agros a spinis et tribulis, quæ ille peccatoribus nasci jussit in pœnam (Gen. 1, 18). Quid, quod ista tua ratione dici potest: si res quæ decenter ordinata est, ad: Deum pertinet, et res quæ ad Deum pertinet, bona est; bonum est malis esse in gehenna, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur? Quod vero tu addis, & Sequiturque ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur; › cur hoc dicis? Quis enim rebellak diabolo, nisi ab ejus potestate per Mediatoris sauguinem liberatus? Melius ergo fuerat hostem non habere, quam vincere. Sed quia peccati merito humana natura subdita est hosti ;: prius homo, ut adversus eum pugnare possit, ab ejus eruitur: potestate. Deinde si vita est. in hac carne prolixior, certans adjuvatur, ut superet. Postremo victor beatificatur, ut regnet, dicturus in fine, Ubi est; mors, contentio tua (Osee xi, 14)? Vel, sicut dicit Apostolus, Ubi est, mors, victoria. tua? ubi est, mors, aculeus‹ tuus (I Cor. xv, 55)?

D

[ocr errors]

CAPUT XXI 66. Quin etiam visa sunt tibi de Manichæi libris nonnulla esse ponenda, quibus meam scntentiam comparares: cum ego commixtionem duarum naturarum, boni scilicet et: mali, unde illorum tota fabulosa marat insania, non solum fide verboque detester et damnem; verum etiam tibi ipsi suffragatori eorum resistendo teque refellendo convincam. Cum enim contra eos veritas clamet; mala nisi de bonis orta non esse: nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra veritatem reclamas, «Per opus Dei opus-diaboli transire non sinitur. Non potest mali radix in dono Dei locari. Rerum ratio non sinit; ut de bono malum, et de justo iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ca re, quæ libera est a peccato. De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest › (Supra, lib. 1, capp. 8, 9, et lib. 5, cap. 46, nn. 59, 64)? Quibus omnibus vocibus tuis conficitur, non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichæos, non esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichæorum nomine, tanquam eorum adversarius criminaris; cum sie ab eorum parte consistas, ut vinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse vincaris? Quod in primo hujus operis libro aliquanto copiosius (Cap. 8), et in quinto brevius (Cap. 16), et hic bactenus nos egisse

suffecerit.

67. Ipsa vero quæ communis est vobis hæresis vestra quantum Manichæos adjuvet, jam quidem særpe monstravi, sed ne hic quidem est omittendum. Enumerant Manichæi mala quæ in parvulis monstrant,

Am. Er. et plerique Mss., malos. 2 LOV.,

primus. Am Er. et Mss., prius.

Dum,

1.

quæ Cicero quoque commemorat in libris de Republica, unde ipsa ejus verba jam transtuli (Supra, lib. 4, cap.. 12). In quorum malorum commemoratione dicit, Hon ut. a matre natura, sed ut a noverca hominem in has ærumnas esse projectum. » Huc ́accedunt etiam illa, quæ non quidem omnes parvulos, sed tamen plurimos cernimus perpeti multa et varia mala, usque ad dæmonum incursus. Atque concludunt dicentes, Cum sit justus et omnipotens Deus, unde ista mala patitur imago ejus in parvulis, nisi quia vera est, inquiunt, quam nos asserimus duarum naturarum, boni seilicek malique commixtio? Hos catholica redarguit, veritas, confitens originale peccatum, per quod factum est: dæmonum ludibrium genus humaet laboriosa miseria destinata propago mortalium. Non autem ita esset, si humana natura per liberum arbitrium in quo statu, primum condita est perstitisset. Vos autem negantes originale peccatum, profecto aut cogemini, dicere Deum vel invalidum, vel injustum, sub cujus potestate imago ejus in parvulis sine ullo vel proprii vel originalis peccati merito tantis affligitur malis; non enim per hæc exercetur virtus, quod recte de bonis hominibus majoribus dicitur, in quibus rationis est usus: aut, quia Deum vel impotentem vel iniquum dicere non potestis, Manichaei contra vos errorem suum nefarium de duarum inter se inimicarum, substantiarum, permixtione firmabunt. Non igitur me ab infectione Manichæorum, nulla, › sicut dicis,, «mundat. herba fullonis. » Quibus petu. lantibus verbis, facis lavacro regenerationis injuriam, quod in sinu Catholicæ matris accepi. Sed vobis tam malitiosum venenum antiqui draconis irrepsit, ut et Catholicos horrore Manichæi nominis infametis, et Manichæos perversitate vestri dogmatis adjuvetis

CAPUT XXII (a).— 68. Illud vero de alio libro meo, quod ad Marcellinum scribens.dixi, Filios mulieris quæ serpenti credidit ut libidine corrumperetur, non liberari nisi per Filium Virginis, quæ angelo credidit ut sine libidine fetaretur»» (Lib. A'de peccatorum Meritis et Remissione, cap. 28): ita posuisti atque ita vo luisti accipi, tanquam dixerim, quod. Evœ serpens commixtus fuerit concubitu corporali; sicut Manichai principem tenebrarum cjusdem mulieris patrem cum illa concubuisse delirant. Hoc ego de serpente non dixi. Sed numquid tu contra Apostolum negast, mentem mulieris a serpente corruptam? 'An eum non audis, ubi dicit, Timeo ne sicut serpens Evam fefellit in versutia: sua, ita corrumpantur mentes vestræ a simplicitate el castitate, quæ est in Christo (I Cor. xi, 3)? Ex ista utique corruptione serpentis, qualis fit etiam quando corrumpunt mores bonos colloquia mala (1 Cor. xv, 55), pervenit libido peccandi in mentem mulieris ; ut et viro prævaricatione corrupto, deinde illa *, de qua erubuerunt-et- pudenda Duo e Vaticanis Mss., et gravia. Editi, ulla. Verius aliquot MSS., nulla. In plerisque Mss., provenit.

Editi, in mentem mulieris et viri; ut prævaricationis corruptio deinde illa. Omnes tamen Vaticani et Gallicani MSS., in mentem mulieris; ut el viro prævaricatione corrupio, deinde illa: subaudi, libido.

(a) Apud Am. et Er., 10.

texerunt, sequeretur in carne, non diaboli accedente concubitu corporali, sed spirituali Dei gratia recedente. 69. (a) Non igitur e tota disputatione tua contrivisti, sicut te jactas, 4 assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiæ originalisque peccati; › manente lande nuptiarum, quæ bene utuntur malo, non quod feceunt, sed quod invenerunt. Verum nec ipsos Manichæos contrivisti, quos potius adjuvisti, tu 1 maxime, el in commune omucs Pelagianæ novitatis errorisque participes, sicut jam demonstravi. De testimoniis etiam tractatorum catholicorum sancti Basilii CæsaFrensis et sancti Joannis Constantinopolitani, quorum dixisti sensum vestris convenire sententiis, in primo hujus mei operis libro, tibi sufficientissima et certis sima veritate respondi (Capp. 5 et 6); ostendens quemadmodum non intelligendo quædam verba eorum, adversus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili cæcitate pugnetis. In secundo quoque libro satis egimus, ut appareat quam non sit, quemadmodum conviciaris, ‹ conspiratio perditorum › (Supra, lib. 1, cap. 7); sed sanctorum et eruditorum Ecclesie catholicæ patrum pius fidelisque consensus, qui hæretica vestre novitati resistunt pro antiquissima catholica veritate. Unde etiam populi murmur, quod solum vobis a nobis dicis opponi, nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et justum est, quia non vult ut evertatis sibi quoque notissimam salutem quae in Christo est parvulorum.

[ocr errors]

CAPUT XXIII.—70. Quod autem verba apostolica, ubi dicit, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum ; et cætera usque ad illud, ubi ait, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? ‹me> affirmas aliter intelligere, quam totum ipsum capitulum debet intelligi: nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut primus sic istum locum intel lexi, quo evertitur hæresis vestra, quemadmodum vere intelligendus est: imo vero ego prius eum aliter intellexeram, vel potius non intellexeram; quod mea quædam illius temporis etiam scripta testantur (b). Non mihi enim videbatur Apostolus et de se ipso dicere potuisse, Ego autem carnalis sum, cum esset spiritualis et quod captivus duceretur sub lege peccati, que ia membris erat ejus (Rom. vi, 14, 18 24). Ego enim putabam dici ista non posse, nisi de iis quos ita haberet carnis concupiscentia subjugatos, ut facerent quidquid illa compelleret; quod de Apostolo dementis est credere: cum etiam innumerabilis multitudo sanctorum, ne concupiscentias carnis perficiat, contra carnem spiritu concupiscat. Sed postea melioribus et intelligentioribus cessi, vel potius ipsi, quod fatendum est, veritati, ut viderem in illis Apostoli Editi, tum. Castigantur ex Mss. * plures Mss., sensum vestrum. sic Mss. Editi vero, caput. (i) Apud Am. et Er., cap. 11.

b) Ea scripta sunt: Liber primus ad Simplicianum, quest. 1; Expositio Epistolæ ad Romanos, proposit. 41 et 42; Expositio Epistolæ ad Galatas, cap. 5. Meliorem interpretationem secutus est postea in libro de Gratia Christi, u. 43; libro primo contra duas Epistolas Pelagianorum, n 17-25; libro primo Retractationum, cap. 25 et 24; ibid., libro secundo, cap. 1, et supra, contra Julianum, lib. 2, сар. 3.

vocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias dimicantium. Qui cum mente sint spirituales, adhuc tamen isto corruptibili corpore quod aggravat animam (Sap. 1x, 15), recte intelliguntur esse carnales; quia 'erunt et corpore spirituales, quando seminatum corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. xv, 44): et recte adhuc intelliguntur ea parte captivi sub lege peccati, quæ desideriorum, quibus non consentiunt, motibus subjacet. Hinc factum est ut sic ista intelligerem, quemadmodum intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius, et cæteri Ecclesia sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum adversus carnales concupiscentias quas habere nolebat, et tamen habebat, strenue conflixisse, eumdemque conflictum suum illis suis verbis contestatum fuisse senserunt (Supra, lib. 2, capp. 3 et 4). Contra quos motus, prius utique debellandos ne dominentur, et postea sauandos ut penitus exstinguantur, etiam ipse gloriosa certamina sanctos exercere confessus ts (Supra, lib. 3, cap. 21). Simul itaque cognoscamus verba pugnantium, si pugnamus. Hoc enim modo non vivimus uos, sed vivit Christus in nobis, si et ad pugnam contra concupiscentias exercendam, et ad victoriam usque ad consumptionem eorumdem hostium capessendam, in illo fidimus, non in nobis. Ipse quippe factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 30, 31).

71. Non cst ergo ‹ contrarium, • sicut putas, é út qui dicit, Vivo non ego jam, vivit vero in mè Christus › (Galat. n, 20); ‹ dicat etiam, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.› In quantum quippe in illo vivit Christus, in tantum expugnat et superát quod non habitat bonum in ejus carne, sed malunt. Neque enim recte cujusquam spiritus concupisceret adversus carnem suam, nisi habitaret in illo spiritus Christi. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere insimulas, Apostolum sic ista dixisse, quasi qui se vellet intelligi renitentem, in scorta aliqua manu pestiferæ voluptatis abduci: › cum dicat, Non ego operor illud (Rom. vi, 18, 20), ostendens concupiscentias carnis solum impulsum libidinis operari, sine consettsione peccati.

72. Quid est, quod ‹ in Judæorum superbiam › frustra conaris ‹ista verba transferre, tanquam ipsos in se transfiguraverit Apostolus, qui contemnebant dona Christi, velat sibi non necessaria? Sic enim suspicaris : atque utinam ipsa dona Christi saltem ita saperes, ut ad vincendam concupiscentiam vafere aliquid crederes. Sed ideo dicis a Judæis fuisse contempta, quod veniam daret ille peccatis, quæ ipsi legis admonitione vitassent. Quasi hoc conferat homini remissio peccatorum, ut caro non concupiscat adversus spiritum (Galat. v, 17), unde illa verba nata sunt, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne ntea, bonum; et cætera hujusmodi. Verum tu a vestro do

1 Quatuor ex Vaticanis Mss., qui. Paulo post editi, qu ndo seminatum fuerit corpus animale et resurget corpus s ini. aule Emendantur ex Mss. Gallicanis et Vatican.s.

gmate non recedis, quo putatis gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum sic in sola peccatorum remissione versari, ut non adjuvet ad vitanda peccata et desideria vincenda carnalia, diffundendo charitatem in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui ab illo datus est nobis (Rom. v, 5). Neque consideras eum qui dicit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ ; et ab hoc malo non se liberari clamat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum ; nec Judæum esse, nec quia peccavit, sed ne peccet potius laborare.

73. Exaggerat 1, ▸ inquis, ‹ Apostolus vim consuetudinis. Tu ergo responde, utrum contra istam vim non dimicet baptizatus. Quod si negas, omnibus christianis sensibus contradicis: si autem dimicat, cur non in verbis Apostoli vocem dimicantis agnoscis? Per legem, inquis, bonam et per mandatum sanctum pravorum animi ferocierant ; quoniam sine voluntate propria nulla eruditio poterat inspirare virtutem. O acutum intellectorem! O divinorum eloquiorum egregium tractatorem! Quid agis de verbis dicentis, Non quod volo ago; el, Velle adjacet mihi; et, Quod nolo, hoc ago; et, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem? Audis hæc, et dicis, quia voluntas defuit, ideo defuisse virtutem. Quid, quod non solum voluntas, verum etiam virtus adfuit, ne consentiret concupiscentiæ carnis, quæ legi3 peccati pravis ipsis motibus serviebat? Quibus ille non cedens, nec arma iniquitatis exhibens imembra peccato (Rom. vi, 15), et tamen quod nollet sentiens in carne contra spiritum concupiscente, et adversus cam vicissim spiritu concupiscens, verissima castitatis voce dicebat, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Illa sane verba quæ posuisti, ubi ait Apostolus, Lex sancta, et mandatum sanelum et justum et bonum. Quod ergo bonum es!, mihi factum est mors? Absit : sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fial supra modum peccatum peccuns per mandatum : bene intelligitur de vita sua dixisse præterita, quando sub lege fuerat, nondum sub gratia. Nam et verbis præteriti temporis utitur, dicendo, Peccatum non cognovi, nisi per legem: et, Concupiscentiam nescicbam: et, Operatum est in me omnem concupiscentiam : et, Vivebam aliquando sine lege; utique quando nondum poterat usum habere rationis: et, Adveniente mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum: et, Peccatum occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit: et, Per bonum mihi operatum est mortem. His omnibus tempus significare intelligitur, quo sub lege vivebat, et nondum adjutus gratia concupiscentiis carnalibus vincebatur. Ubi vero jam dicit, Lex spi-. ritualis est; ego autem carnalis sum : jam quod contligens patiebatur ostendit. Non enim dixit, carnalis fui, vel

1 Sic tres Mss. Alii cum editis, Exasperat.

Duo ex Vaticanis Mss., Pro lege, inquis, bona, et pro mandato sancto pravorum animi ferocitabant. Tres alii Vaticani, ferociabant. Gallici, ferocierant. Editi, feroces

erant.

[blocks in formation]

eram; sed, sum. Et apertius tempora ipsa distinguit, ubi dicit, Nunc autem jam ↳ɔn ego operor illud, sca id quod in me habitat peccatum. Jam enim motus desideriorum malorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat ad perpetranda peccata. Peccati autem nomine quod in illo habitabat, ipsam nuncupabat concupiscentiam ; quia peccato facta est, et si consentientem traxerit atque illexerit, concipit paritque peccatum. Et cætera usque ad eum locum, ubi ait, Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. vu, 7-25),,verba sunt jam sub gratia constituti, sed adbuc contra concupiscentiam suam dimicantis, nec ci consentientis ut peccet; sed tamen quibus renititur, peccati desideria patientis.

74. Nemo nostrum substantiam corporis, nemo naturam carnis accusat: frustra purgatur abs te, quod non culpatur a nobis. Concupiscentias malas, quibus si bene vivimus non consentimus, tamen esse non negamus in nobis; castigandæ sunt, frenandæ sunt, expugnandæ sunt, vincendæ sunt: tamen sunt, nec aliene sunt. Nec bona ista nostra, sed mala sunt. Nec sicut dixit Manichæa vanitas, separata extra nos crunt sed, sicut dicit catholica veritas, sanata non

erunt.

1

CAPUT XXIV (a). —75. De illis quoque apostolicis verbis, in quibus impudentia mirabili, imo dementia, resistitis fundatissimæ fidei, ubi ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, el per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (I. v, 12); frustra sensum alium novum atque distortum et a vero abhorrentem moliris exsculpere, affirmans ea locutione dictum esse, In quo omnes peccaverunt, ac si diceretur, Propter quod omnes peccaverunt : sicut dictum est, In quo corrigit junior 1 viam suam › (Psal. cxvmn, 9) ; ut scilicet, non in uno homine omnes homines peccasse intelligantur originaliter, et tanquam in massæ unione communiter; sed propterea quia primus hominum ille peccavit; id est, cum imitantur illum, non cum generantur ex illo. Non ergo huic sensui convenit illa locutio, ita dictum esse, in quo, velat dictum esset. (propter quod. › Nam propter hoc quisque peccat, quod sibi proponit ut peccet, vel quoquo modo quod illi est causa peccandi. Quis vero ab omni humano sen u tam sit absurdus, ut dicat, Propter hoc fecit homo iste Lomicidium, quia in paradiso Adam de ligno prohibito cibum sumpsit; cum iste latrocinando occiderit hominem nihil de Adam cogitans, sed propter hoc ut aurum quod ferebat auferret? Sic et cætera cunéta peccata, que propria quisque committit, habent causas propter quas fiant, etiamsi nemo cogitet quod ille primus homo commisit, neque illud sibi ad peccandum proponat exemplum. Propter hoc itaque, id est, quoniam peccavit Adam, nec ipse Cain peccasse dicendus est, qui cumdem patrem suum nove

[blocks in formation]

$69

rat. Propter quid enim fratrem suum occiderit, notum est: quia non propter hoc quod perpetravit Adam, sed quia bono ejus invidit.

76. Denique nec ipsa tibi ad hunc vestrum sensum quæ posuisti testimonia suffragantur. Recte enim dicitur, In quo corrigit junior viam suam ? « propter quid corrigit? › quoniam sequitur, in custodiendo verba tun. Propter hoc enim corrigit viam suam, quia verba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit, custodiendo recte vivit. Ipsa ergo illi causa est ut viam suam corrigat, quia Dei verba custodit. Et quod ait beatissimus Stephanus, Fugit Moyses in verbo hoc (Act. vi, 29); bene intelligitur, propter ‹ verbum hoc › ; quia hoc audivit, hoc timuit, hoc cogitavit ut fugeret; hæc illi fuit causa fugiendi. quod Numquid in his locutionibus aliquid dictum est, pertincat ad imitationem, qua sic alterum alter imitatur, ut eum omnino non cogitet: et ideo nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccavit, in quo nec originaliter fuit, nec de illo quidquam ia peccato proprio cogitavit?

77.Sed, inquis, si de peccati traduce loquebatur, nusquam congruentius diceret, Ideo pertransiit peccatum, quia omnes sunt de conjugum voluptate generati: et adderet, In eo transiit, in quo ex tabida primi hominis carne fluxerunt.› Nec vides eodem modo tibi posse dici, Si de imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam congruentius diceret, Ideo pertransiit peccatum, quia primi hominis præcessit exemplum: et adderet, In eo transiit, in quo omnes illius unius imitatione peccaverunt. Aliquo enim duorum istorum modo loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum vel Deum loqueretur arbitrium. Quia ergo nec illud dixit ́quod tu, nec illud quod ego; numquid vis ut credamus in his ejus verbis, nec originale secundum Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intelligendum esse peccatumi? Puto quod nolis. Remove igitur ista quæ possunt ex utraque parte momentis æqualibus dici, et si tibi placet sine contentione quid Apostolus dixerit intueri, adverte, ut hoc diceret, quid agebat: et invenies per unum hominem iram Dei super huinanum genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, corum qui ex damnatione totius generis liberantur gratis. Ille est primus Adam factus ex terra, iste est secundus Adamı factus ex femina. Sed ibi per Verbum caro facta est, hic autem ipsum Verbum caro factum est; ut per ejus mortem vivamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum (Rom v,8, 9.)

78. De hac ira dicit: Eramus et nos natura filii iræ, sicut et cæteri (Ephes. 11, 3). De hac ira dicit Jeremias propheta: Maledictus dies in quo natus sum (Jerem. xx, 14). De hac ira dicit sanctus Job: Pereat dics ille in quo natus sum (Job m, 3). De hac ira item dicit idem ipse: Homo enim natus ex muliere, brevis vitæ, et plenus iracundiæ, sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit. Nonne et hujus curam

fecisti, et hunc fecisti intrare in co^spectu tuo in judi-
cium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne un:8
quidem 1, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super tervam
( Id. xiv, 1-5, sec. LXX). De hac ira dicit liber Ec-
clesiasticus: Omnis caro sicut vestis veterascit ; testa-
mentum enim a sæculo, morte morieris ( Eccli. xiv, 18,
12). Itemque ipse : A muliere, inquit, initium est pec-
cati, et propter illam morimur omnes (Id. xxv, 53). E!
alio loco: Occupatio magna creata est omni homini, et ju-
gum grave super filios Adam, a die exitus de ventre
matris corum, usque in diem sepulturæ in matrem
omnium (Id. XL, 1). De hac ira dicit Ecclesiastes :
Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quæ abundantia
homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole
(Eccle. 1, 2, 3)? De hac ira vox apostolica est :
Omnis creatura vanitati subjecta est (Rom. vii, 20).
De hac ira plangit Psalmus: Ecce veteres posuisti
dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te;
veruntamen universa vanitas omnis homo vivens (Psal.
xxxv, 6). De hac ira plangit et alius: Quæ pro
nihilo habentur, eorum anni erunt. Mane sicut herba
transeat, mane floreat et prætereat, vespere decidat,
durescat et arescat. Quoniam defecimus in ira tua, et
in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniqui-
tates nostras in conspectu tuo, sæculum nostrum in
illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri de-
fecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicul ara-
nea meditabuntur (Psal. LXXXIX, 5-9).

79. Nemo liberatur ab hac ira Dei, nisi per Me-
diatorem reconcilietur Deo. Unde dicit ctiam ipso
Mediator: Qui non credit Filio, non habebit vitam ;
sed ira Dei manct super eun (1 Joan. ш, 56). Non di-
xit, Veniet; sed, manet super eum. Ideo ergo credunt
atque confitentur et majores per cor et os proprium,
et parvuli per alienum, ut reconcilientur Deo per
mortem Filii ejus, ne ira Dei maneat super cos,
quos etiam origo vitiata efficit reos. De hac itaque
re loquens Apostolus, Cum adhuc, inquit, peccatores
essemus, Christus pro nobis mortuus est ; multo magis
justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira
per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati
sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis recon-
ciliati, salvi erimus in vita ipsius : non solum autem,
sed et gloriantes in Beo per Dominum nostrum Jesum
Christum, per quem et nunc reconciliationem accepi-
mus. Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in
hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaveru 1!.
Nempe manifestum est, ut hoc diceret, quid agebat
Apostolus. Ite adhuc, et huic reconciliationi, quæ it
per mortem Filii Dei, qui sine peccato venit in mut-
dum, subtrahite parvulos, ut propter eum per quem
peccatum intravit in mundum, ira Dei maneat super
cos. Quid hic facit imitatio, queso te, ubi audis, Nam

1 Vaticani tres et aliquot ex Gallicanis Mss., Ne infans qui.lem.

2 Editi, hominis. Manuscripti juxta græcum, homini.
Sic Mss. Editi vero, rsalmista.
Sic Mss. Editi, liberabitur.

Hic addimus, re, ex manuscri¡ us.

judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex maltis delictis în justificationem (Rom. v, 812, 16)? Unde gratia ex multis delictis in justificationem; nisi quia præter unum illud originis, addita multa quæ simul deleret invenit? Alioquin sic esset ex multis condemnatio, quæ homines unum imitando commiserant; sicut ex eisdem multis justificatio, quibus remissis in gratiam respirabant. Sed quia uhum illud sufficiebat, propter quod etiam solum fieret condemnatio; gratiæ vero non sufficiebat illud unum delere, sed et multa quæ adjecta sunt, ut omnium remissione fieret justificatio : ideò utique dietum est, Judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Nain sicut non imitantur Christum parvuli, quia nondum posstint, et tamen ad ejus gratiam spiritualem pertineré possunt: ita sine imitatione primii hominis, coʊntagione tamen ex ipso earnalis generationis obstricti sunt. Si autem propterea vis eos a primi hominis alienos esse peceato, quia eum non sunt imitati přøpria voluntate; ista ratione alienabis eos et à justitia Christi, quia nec ipsum imitati sunt propria volun

tate.

80. Cum vero Multos, quod dixit postea, non vis intelligi omnes, quod prius dixerat ; ideo existimans ‹ dictum fuisse niultos, në omnes intelligerentur : i poteris hoe dicere et de semine Abrahe, cui promissæ sunt omnes gentes ( Gen. xxii, 18 ); non omnes gentes ei fuisse promissas ; quia dictum est alio loco, Patrem multarum gentium posui te (Id. xvi, 5). Est autem sanus intellectus, ideo sic locutam Scripturam, quia possunt esse aliquà omnia, quæ non sunt multa: sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen brèvi numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia: sicut maltos dicimus credere in Christum, nec tamen omnes credunt. Non enim omnium est fides, ait Apostolus ( Thess. 1, 2). Quod autem dictum est, In sëmine tuo benedicentur omnes gentes; ct, Patrem multarum gentium posui te': easdem omnes, multas; et easdem multas, omnes esse monstratum est. Ita etiam cum dictum est, Per unum in omnes transisse peccatum; et postea, Per unius inobedi ntiam peccatores constitutos multos: ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum dictunt est, Per unius justificationem in omnes homines, ad justificationem vitæ; et rursus dictum est, Per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. v, 12, 18, 19): non aliquibus exceptis sed eosdem multos, omnes oportet intelligi : non quia omnes homines justificantur in Christo; sed quia omnes qui justificantur, non aliter possunt justificari quam in Christo. Sicut possumus dicere, in aliquam domum per unam januam intrare omnes; non quia omnes homines intrant in camdem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Omnes ergo ad mortem per Adam, omnes : d vitam per Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omncs vivi

1 Quatuor Vaticani Mss., gratia vero non solum sufficiebat.

ficabuntur (1 Cor. xv, 22) : id est, ex prima origine generis humani nemo ad mortem nisi per Adam, et nemo per Adam nisi ad mortem ; et nemo ad vitam nisi per Christum, et nemo per Christum nisi ad vitam. 81. Vos autein dum non oinnes, sed multos sive per Adain, condemnatos esse, sive per Christum lberatos vol:is intelligi, horrenda perversitate christianæ religioni estis infesti. Si enim salvi erunt aliqui sine Christo, et justificantur aliqui sine Christo; ergo Christus gratis mortuus est. Erat enim et alius modus, sicut vultis, in natura, in libero arbitrio, ih lege naturali, sive conseripta, quo possent salvi ét justi esse qui vellent. Justás autem imagines Dei, quis nisi injustus prohiberet a régno Dei? Ilie forte dicis: Sed facilius per Christum. Numquid non posset etiam de legé dici : Est per legem justitia, sed facilius per Christum? Et tamen dit Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. i, 21). Non est itaque præter tuum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesumi (1 Tim. ii, 5), aliud nomen sub cœlo, in quo oporteat salvos fieri nos (Act. iv, 12). Et ideo dictum est, In Christo omnes vivificabuntur : quoniam in illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans illuin a mortuis (Id: xvi, 31). Vestrum autem dogma id perstiadere cónátur; velut inculpatæ prædicatione nature; et potentiæ liberi arbitrii, et legis sive naturális sive per Møysen dátæ, ut et si opus sit, necesse tamen non sit ad Chrislum pro æterna salute transirë : eo quod per sacrainentum niortis et resurrectionis cjus (ši tamën vël hoć putatis) commodior via sit, non quod alia via esše non possit. Unde quantum vos détestari debeant Christiani considerantes, renuntiate' vobis etiam taẻ centibus nobis.

CAPUT XXV. — 82. Quod vero causæ tuæ postremum et quasi fortissimum firinämenutin, prophëticum testimonium esse voluisti, ubi per Eźcéhielém dictum legimus, Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse filiorum; nec morietur filius in peccato pa tris, nec pater in peccato filii, sed anima que peècat 3 ipsa morietur (Ezech. xvnt, 2-4): non intelligis hanc esse promissionem Testamenti Novi, et spiritualis hereditatis ad alterum sæculum pertinentis: 11 enim agit gratia Redemptoris, ut paternam chirographum defeat (Coloss. ii, 14), et unusquisque pro se rationem reddat. Cæterum quam multa sint divinarum testimonia Litterarum, quæ parentum peccatis obligant filios, numerarë quis possit? Cur enim pecẻ cavit Cham, et in ejus filium Chanaan vindicta prolata est (Gen. 18, 22, 24, 25)? Cur pro peccato Salomonis filius ejus diminutione regni punitus est (HI Reg. xu)? Cur peccatorum Achab regis fsrael in ejus posters pœna dilata est (Id. xxi)? Utquid legitur in sanctis Libris, Reddens peccata patrum in sinum filiorum cơrum post eos (Jerem. xxxn, 18); et, Reddens peccata

Sic Yss. At editi, renuntiant.

In NSS., obɛtipuisse; ct infra, obstipuerunt. Tres viss., peccaverit.

« PredošláPokračovať »