Obrázky na stránke
PDF
ePub

reddidit, ut aduerteremus in scripturis sanctis quod istum Tyconium minus attentum minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum esse illius qui eius mensuram unicuique partitur. ex qua sententia quibusdam dictum est: uobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum 5 credatis, uerum etiam ut patiamini pro eo. unde quis dubitet utrumque esse dei donum, qui fideliter atque intellegenter audit utrumque donatum? plura sunt et alia testimonia, quibus id ostenditur, sed hoc nunc non agimus, alibi autem atque alibi saepissime ista egimus.

10

Quarta Tyconii ista regula est de specie et genere". sic enim eam uocat, uolens intellegi speciem partem, genus autem totum, cuius ea pars est, quam nuncupat speciem, sicut unaquaeque ciuitas pars est utique uniuersitatis gentium. hanc ille. uocat speciem, genus autem omnes gentes. neque hic ea 15 discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur, qui inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant. eadem ratio est, si non de unaquaque ciuitate, sed de unaquaque prouincia uel gente uel regione tale aliquid in diuinis reperitur eloquiis. non solum enim uerbi gratia de Hierusa-20 lem uel de aliqua gentium ciuitate, siue Tyro siue Babylonia siue alia qualibet dicitur aliquid in scripturis sanctis, quod modum eius excedat et conueniat potius omnibus gentibus, uerum etiam de Iudaea, de Aegypto, de Assyria et quacumque alia gente, in qua sunt plurimae ciuitates, non tamen totus 25 orbis, sed pars eius est, dicitur quod transeat eius modum et congruat potius uniuerso, cuius haec pars est, uel, sicuti iste appellat, generi, cuius haec species. unde et in notitiam uulgi uerba ista uenerunt, ut etiam idiotae intellegant, quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit so constitutum. fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de

[blocks in formation]

Salomone dicuntur excedunt eius modum et potius ad Christum uel ecclesiam, cuius ille pars est, relata clarescunt. nec species semper exceditur. saepe enim talia dicuntur, quae uel ei quoque uel ei fortasse tantummodo apertissime congruant: sed 5 cum ab specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente scriptura, ibi uigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius inuenire. facile est quippe illud quod ait propheta Ezechihel: domus Israhel habitauit in terra, et polluerunt illam in 10 uia sua et in idolis suis et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est uia eorum ante faciem meam. et effudi iram meam super eos et dispersi illos inter nationes et uentilaui eos in regiones, secundum uias eorum et secundum peccata 15 eorum iudicaui eos facile est, inquam, hoc intellegere de illa domo Israhel, de qua dicit apostolus: uidete Israhel secundum carnem, quia haec omnia carnalis populus Israhel et fecit et passus est. alia etiam quae secuntur eidem intelleguntur populo conuenire; sed cum coeperit dicere eis: 20 et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum, et scient gentes, quoniam ego sum dominus, iam intentus debet esse qui legit, quemadmodum species excedatur et adiungatur genus. sequitur 25 enim et dicit: dum sanctificabor in uobis ante oculos eorum. et accipiam uos de gentibus et congregabo uos ex omnibus terris et inducam uos in terram uestram. et adspergam uos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris uestris, et mundabo

8 Ezech. 36, 17-19 23-29

2 uel V: et P (u in b corr. m. 2) P corr.) P

16 I Cor. 10, 18

[blocks in formation]

20 Ezech. 36,

9 habitauit menstruatae (ae ex a 18 eidem GP: idem

[merged small][ocr errors]

15 iudicaui 19 eis V: om. GP

P

28 aspergam P

aqua V: aquam P

29 simulachris V

uos, et dabo uobis cor nouum et spiritum nouum dabo in uobis, et auferam cor lapideum de carne uestra et dabo uobis cor carneum. et spiritum meum dabo in uos et faciam, ut in iustitiis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et faciatis; et 5 habitabitis in terram, quam dedi patribus uestris, et eritis mihi in populum, et ego ero uobis in deum. et mundabo uos ex omnibus immunditiis uestris. hoc de nouo testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, de quibus alibi 10 scriptum est: si fuerit numerus filiorum Israhel sicut harena maris, reliquiae saluae fient, uerum etiam ceterae gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt, non ambigit quisquis intuetur et lauacrum regenerationis hic esse promissum, quod nunc uidemus 15 omnibus gentibus redditum. et illud quod ait apostolus, cum testamenti noui gratiam commendaret, ut in comparatione ueteris emineret: epistula nostra uos estis, scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, hoc esse 20 respicit et perspicit dictum, ubi iste propheta dicit: et dabo uobis cor nouum et spiritum nouum dabo in uos; et auferam cor lapideam de carne uestra et dabo uobis cor carneum. cor quippe carneum - unde ait apostolus: tabulis cordis carnalibus a corde lapideo 25 uoluit uita sentiente discerni et per uitam sentientem significauit intellegentem. sic fit Israhel spiritalis non unius gentis, sed omnium, quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod

[blocks in formation]

est Christus. hic ergo Israhel spiritalis ab illo Israhel carnali, qui est unius gentis, nouitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente, non gente distinguitur. sed altitudo prophetica, dum de illo uel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc set, cum iam de isto uel ad istum loquatur, adhuc de illo uel ad illum uidetur loqui, non intellectum scripturarum nobis quasi hostiliter inuidens, sed exercens medicinaliter nostrum. unde et illud quod ait: et inducam uos in terram uestram, et paulo post, tamquam id ipsum repetens: et habi10 tabitis, inquit, in terram, quam dedi patribus uestris, non carnaliter sicut carnalis Israhel, sed spiritaliter sicut spiritalis Israhel debemus accipere. ecclesia quippe sine macula et ruga, ex omnibus gentibus congregata atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra 15 uiuentium, ipsa intellegenda est patribus data, quando eis certa et immutabili dei uoluntate promissa est, quoniam ipsa promissionis praedestinationisque firmitate iam data est, quae danda suo tempore patribus credita est. sicut de ipsa gratia, quae sanctis datur, scribens ad Timotheum ait apostolus: non 20 secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum saluatoris nostri. datam dixit gratiam, quando nec erant adhuc quibus daretur, quoniam in dispen25 satione ac praedestinatione dei iam factum erat quod suo tempore futurum fuerat: quod esse dicit manifestatam. 19 II Tim. 1, 9 sq.

13 cf. Eph. 5, 27 15 cf. Ps. 26, 13

et

1 illo israele P 5 isto V: ipso P 8 ait" (et add. m. 2) P inducam uos GP: iudicamus V 9 id] ad PV 10 terram V: terra GP concarnaliter V carnalis] 15 patribus] partibus P

11 non carnaliter GP: carnali carnales P 12 spiritales P

18 patribus

21 gratiam

24 dispen

17 praedestinationisque V: uel praedestinationis GP
V: a patribus GP (sed a ras. in P) sicut] add. P2 supr. uers.
19 thimotheum V tymotheum P apostolus ait GP
GP: gratia V 22. manifestata GP: manifesta V
satione V: dispositione P dispositione (po ras.) G
(h ras.) G 26 manifestam (ta add. m. 2) P

ta

25 ac] *ac

quamuis haec possunt intellegi et de terra futuri saeculi, quando erit caelum nouum et terra noua, in qua iniusti habitare non poterunt. et ideo recte dicitur piis, quod ipsa sit terra eorum, quae ulla ex parte non erit impiorum, quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est.

Quintam Tyconius regulam ponit, quam „de temporibus“ appellat, qua regula plerumque inueniri uel conici possit latens in scripturis sanctis quantitas temporum. duobus autem modis uigere dicit hanc regulam, aut tropo synecdoche aut legitimis numeris. tropo synecdoche aut a parte totum aut 10 a toto partem facit intellegi, sicut unus euangelista post dies octo factum dicit quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies domini fulsit ut sol et uestimenta eius ut nix. utrumque enim uerum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui 15 dixit: post dies octo intellegatur partem nouissimam diei, ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei, quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse, eum uero qui dixit: post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. hoc modo locutionis, 20 quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi soluitur quaestio. pars enim nouissima diei, quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adiuncta etiam nocte praeterita, et nox, in cuius parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur adiuncto die inlucescente dominico, non possunt 25 esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. legitimos autem numeros dicit, quos eminentius diuina scriptura commendat, sicut septenarium uel denarium uel duodenarium et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi

[blocks in formation]

diei quod P

6 tychonius GP

20 compotasse V

19 Matth. 17, 1 sq. et

3 poterunt GP: po17 diei, quo]

16 diei] dici P 23 toto V: tota P 25 adiuncto

V: adiuncto scilicet GP die inlucescente GPV: diem lucescente P1 26 tres dies et GPV: om. P1 27 legitimus P

numerus P

« PredošláPokračovať »