Obrázky na stránke
PDF
ePub

uos, et dabo uobis cor nouum et spiritum nouum dabo in uobis, et auferam cor lapideum de carne uestra et dabo uobis cor carneum. et spiritum meum dabo in uos et faciam, ut in iustitiis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et faciatis; et 5 habitabitis in terram, quam dedi patribus uestris, et eritis mihi in populum, et ego ero uobis in deum. et mundabo uos ex omnibus immunditiis uestris. hoc de nouo testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, de quibus alibi 10 scriptum est: si fuerit numerus filiorum Isra hel sicut harena maris, reliquiae saluae fient, uerum etiam ceterae gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt, non ambigit quisquis intuetur et lauacrum regenerationis hic esse promissum, quod nunc uidemus 15 omnibus gentibus redditum. et illud quod ait apostolus, cum testamenti noui gratiam commendaret, ut in comparatione ueteris emineret: epistula nostra uos estis, scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, hoc esse 20 respicit et perspicit dictum, ubi iste propheta dicit: et dabo uobis cor nouum et spiritum nouum dabo in uos; et auferam cor lapid eum de carne uestra et dabo uobis cor carneum. cor quippe carneum unde ait apostolus: tabulis cordis carnalibus — a corde lapideo 95 uoluit uita sentiente discerni et per uitam sentientem significauit intellegentem. sic fit Israhel spiritalis non unius gentis, sed omnium, quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod

11 Es. 10, 22

18 II Cor. 3, 2 sq.

21 Ezech. 36, 26

2 uobis P (?) V (gr. {v úuiv): uos GP (cf. v. 22) 4 iustitiis GP: iustiis V 6 terram V: terra GP 12 arena P

15 regenerationis GP: generationis V 18 ueteris (i ex e corr.) P epistola GP 19 in tabulis GP: tabulis V 20 hoc Pl(?)V: hinc GP 21 dictum G'PV: ductum G 24 cor quippe carneum G'V: om. G'P

unde PV: uide G 25 carnibus (al add. m. 2) P post carnalibus add. GʻP: cor carneum

al

est Christus. hic ergo Israhel spiritalis ab illo Israhel carnali, qui est unius gentis, nouitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente, non gente distinguitur. sed altitudo prophetica, dum de illo uel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc s et, cum iam de isto uel ad istum loquatur, adhuc de illo uel ad illum uidetur loqui, non intellectum scripturarum nobis quasi hostiliter inuidens, sed exercens medicinaliter nostrum. unde et illud quod ait: et inducam uos in terram uestram, et paulo post, tamquam id ipsum repetens: et habi10 tabitis, inquit, in terram, quam dedi patribus ue

stris, non carnaliter sicut carnalis Israhel, sed spiritaliter sicut spiritalis Israhel debemus accipere. ecclesia quippe sine macula et ruga, ex omnibus gentibus congregata atque in

aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra 15 uiuentium, ipsa intellegenda est patribus data, quando eis certa

et immutabili dei uoluntate promissa est, quoniam ipsa promissionis praedestinationisque firmitate iam data est, quae danda suo tempore patribus credita est. sicut de ipsa gratia,

quae sanctis datur, scribens ad Timotheum ait apostolus : non 20 secundum opeta nostra, sed secundum suum propo

situm et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante sa ocula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum saluatoris nostri. datam dixit gratiam,

quando nec erant adhuc quibus daretur, quoniam in dispen25 satione ac praedestinatione dei iam factum erat quod suo

tempore futurum fuerat: quod esse dicit manifestatam.

13 cf. Eph. 5, 27

15 cf. Ps. 26, 13

19 II Tim. 1, 9 sq.

1 illo israele P 5 isto V: ipso P 8 ait “ (et add. m. 2) P inducam uos GP: iudicamus V 9 id] ad PV 10 terram V: terra GP 11 non carnaliter GP: concarnaliter V carnalis] carnali V carnales P 12 spiritales P 15 patribus partibus P 17 praedestinationisque V: uel praedestinationis GP 18 patribus V: a patribus GP (sed a ras, in P) sicut] add. P supr. uers. 19 thimotheum V tymotheum P apostolus ait GP

21 gratiam GP: gratia V 22. manifestata GP: manifesta V 24 dispensatione V: dispositione P disimpositione (po ras.) G 25 ac] *&C (h ras.) G 26 manifestam (ta add. m. 2) P

ta

quamuis haec possunt intellegi et de terra futuri saeculi, quando erit caelum nouum et terra noua, in qua iniusti habitare non poterunt. et ideo recte dicitur piis, quod ipsa sit terra eorum, quae ulla ex parte non erit impiorum, quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est.

Quintam Tyconius regulam ponit, quam ,de temporibus“ appellat, qua regula plerumque inueniri uel conici possit latens in scripturis sanctis quantitas temporum. duobus autem modis uigere dicit hanc regulam, aut tropo synecdoche aut legitimis numeris. tropo synecdoche aut a parte totum aut 10 a toto partem facit intellegi, sicut unus euangelista post dies octo factum dicit quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies domini fulsit ut sol et uestimenta eius ut nix. utrumque enim uerum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui 15 dixit: post dies octo intellegatur partem nouissimam diei, ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei, quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse, eum uero qui dixit: post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. hoc modo locutionis, 20 quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi soluitur quaestio. pars enim nouissima diei, quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adiuncta etiam nocte praeterita, et nox, in cuius parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur adiuncto die inlucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. legitimos autem numeros dicit, quos eminentius diuina scriptura commendat, sicut septenarium uel denarium uel duodenarium et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi

19 Matth. 17, 1 sq. et

2 cf. Apoc. 21, 1 16 Luc. 9, 28

2 26 cf. Matth. 12, 40

Marc. 9,

1 possunt V: possint GʻP possit Gi 3 poterunt GʻP: potuerunt GV 6 tychonius GP 16 diei) dici P

17 diei, quo] diei quod P 20 compotasse V 23 toto V: tota P 25 adiuncto V: adiuncto scilicet GP die inlucescente GP? V: diem lucescente Pi 26 tres dies et GP'V: om. Pl 27 legitimus P numerus P

libenter agnoscunt. plerumque enim numeri huius modi pro uniuerso tempore ponuntur, sicut: septies in die laudabo te, nihil est aliud quam: semper laus eius in ore meo. tantundem ualent et cum multiplicantur siue per denarium, 5 sicut septuaginta et septingenti - unde possunt et septuaginta anni Hieremiae pro uniuerso tempore spiritaliter accipi, quo est apud alienos ecclesia - siue per se ipsos, sicut decem per decem centum sunt et duodecim per duodecim centum

XLIIII, quo numero significatur uniuersitas sanctorum in 10 Apocalypsi. unde apparet non solum temporum quaestiones

istis numeris esse soluendas, sed latius patere significationes eorum et in multa proserpere. neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines.

Sextam regulam Tyconius ,recapitulationem“ uocat, in ob15 scuritate scripturarum satis uigilanter inuentam. sic enim di

cuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis uel rerum continuatione narrentur, cum ad propria, quae praetermissa sunt, latenter narratio reuocetur; quod nisi ex hac regula intellegatur, erratur.

sicut in Genesi: et plantauit, inquit, 20 dominus deus paradisum in Aedem ad orientem. et

posuit ibi hominem, quem formauit. et produxit deus de terra adhuc omne lignum speciosum et bonum in escam, ita uidetur dictum, tamquam id factum

sit, posteaquam factum posuit hominem in paradiso, cum 25 breuiter utroque commemorato, id est quod plantauit deus para

disum et posuit ibi hominem, quem formauit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. denique secutus adiunxit: et lignum uita e in medio paradiso, et lignum scientiae boni et mali. deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, diuisum in quattuor principia fluuiorum quattuor explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. quod ubi terminauit, repetiuit illud quod iam dixerat 5 et re uera hoc sequebatur, atque ait: et sumsit dominus deus hominem, quem finxit, et posuit eum in paradiso et cetera. post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat, non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitu- 10 latio illic uigilanter intellegatur, qua reditum est ad ea quae fuerant praetermissa. itemque in eodem libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: hi filii Cham in tribubus suis, secundum linguas suas, in regionibus suis, et gentibus suis. enumeratis quoque 15 filiis Sem dicitur: hi filii Sem in tribubus suis, secundum linguas suas, et in regionibus suis, et in gentibus suis. et adnectitur de omnibus : hae tribus filiorum Noe secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. ab his dispersae sunt in- 20 sulae gentium super terram post diluuium. et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus. hoc itaque quod adiunctum est: et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus, id est una lingua omnium, ita dictum uidetur, tamquam eo iam tempore, quo dispersi 25 fuerant super terram, etiam secundum insulas gentium una fuerit omnibus lingua communis. quod procul dubio repugnat superioribus uerbis, ubi dictum est: in tribubus suis, secundum linguas suas. neque enim dicerentur habuisse

6 cf. Hier. 25, 11

10 cf.

2 Ps. 118, 164 3 Ps. 33, 2 Apoc. 7, 4

19 Gen. 2, 8 sq.

6 ieremiae P 9 XLIIII V: quadraginta et quattuor P 15 inuentum (?) V 17 propria V: priora GP praetermissa GP: termissa V 20 aedem V: aeden G eadem (sed a ras., et m in n ras. corr.) P 22 adhuc de terra GP 24 paradyso G 28 quia GP: qua V

6 Gen. 2, 15

13 Gen. 10, 20

16 Gen.

1 Gen. 2,9 10, 31 sq. et 11, 1

1 adiuncxit P paradiso V: paradysi P 2 scientiae G: PV: sciendi G' 9 ipse ordo P 11 reditum est scripsi: redictum est GʻPV reditur a G in mg. 13 hi] hii V

15 gentibus V: in gentibus GP 16 hi] hii V 17 suas et in V: suas in GP 18 tribus GP: tribubus V 19 Noe) neo V 22 hoc itaque – una omnibus) om. P 23 lauium V

« PredošláPokračovať »