Obrázky na stránke
PDF
ePub

dicitur, Dominus dixit, sicut jam demonstravimus. Sed propter eos, qui cum Scriptura illic angelum nominat, ipsum per se ipsum Filium Dei volunt intelligi, quia propter annuntiationem paternæ ac su voluntatis a propheta dictus est angelus propterea volui ex hac epistola manifestius testimonium dare, ubi non dictum est, per Angelum; sed per Angelos.

24. Nam et Stephanus in Actibus Apostolorum eo more narrat hæc, quo etiam in Libris veteribus conscripta sunt: Viri fratres et patres, audite, inquit: Deus gloriæ apparuit Abrahæ patri nostro, cum esset in Mesopotamia (Act. vii, 2). Ne quis autem arbitraretur tunc Deum gloriæ, per id quod in se ipso est, cujusquam oculis apparuisse mortalium, in consequentibus dicit, quod Moysi angelus apparuerit. Fugit, inquit, Mayses in verbo isto, et factus est inquilinus in terra Madian, ubi genuit filios duos. Et completis illic quadraginta annis, apparuit illi in deserto montis Sina angelus Domini in flamma ignis in rubo. Moyses autem videns, miṛabatur visum. Qui cum accederet considerare, facta est vox Domini dicens: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. Dixitque illi Dominus, Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. 1, 15-11, 7), etc. Hic certe et angelum et Dominum dicit, eumdemque Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob, sicut in Genesi scriptum

est.

25. An forte quisquam dicturus est quod Moysi per angelum apparuit Dominus, Abrahae vero per se ipsum? At hoc a Stephano non quæramus: ipsum librum unde Stephanus ista narravit, interrogemus. Numquid enim quia scriptum est, Et dixit Dominus Deus ad Abraham (Gen. xi, 1); et paulo post, Et visus est Dominus Deus Abrahæ (Id. xvn, 1): propterea ista non per Angelos facta sunt? Cum alio loco similiter dicat, Visus est autem ei Deus ad ilicem Mambre, sedenti ad ostium tabernaculi sui méridie; et tamen consequenter adjungat, Respiciens autem oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum ; de quibus jam diximus (Id. xvi, 1, 2). Quomodo enim poterunt isti, qui vel a verbis ad intellectuni nolunt 'assurgere, vel facile se ab intellectu in verba præcipitant, quomodo poterunt explicare visum esse Deum in viris tribus, nisi eos, sicut etiam consequentia docent, angelos fuisse fateantur? An quia non dictum est, Angelus ei locutus est, vel, apparuit; propterea dicere audebunt, Moysi quidem illam visionem ac vocem per angelum factam, quia ita scriptum est; Abrahæ autem, quia commemoratio angeli non est facta, per substantiam suam Deum apparuisse atque sonuisse? Quid quod nec apud Abraham de angelo tacitum est? Nam ita legitur, cum immolandus filius ejus præciperetur: Et factum est post hæc verba, tenJurit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abra

Am. et quidam Mss., in Mesopotamia syriæ. Er. et Lov. hoc loco habent, propter eum. sed constanter Mss. ut supra, libro 2 contra Maximinum, cap. 26, B. 5, super eum. Græce apud LXX, épanô autcû. iss. plerique, peterctur.

tam crasso

2

1

2

ham. Et ille dixit: Ecce ego. Et dixit ei: Accipe filium tuum dilectum, quem diligis, Isaac, et vade in terram excelsam, et offer eum ibi in holocaustum super unum montium quem tibi dixero. Certe hic Deus, non angelus, commemoratus est. Paulo post vero ita se habet Scriptura: Extendens autem Abraham manum suam, sumpsit gladium, occidere 1 filium suum. Et vocavit eum angelus Domini de cœlo, et dixit ei : Abraham, Abraham. Et dixit: Ecce ego. Et dixit : Ne injicias manum luam super puerum, neque facias ei quidquam. Quid ad hoc respondetur? An dicturi sunt Deum jussisse ut occideretur Isaac, et angelum prohibuisse; porro ipsum patrem adversum Dei præceptum, qui jusscrat ut occideret, obtemperasse angelo ut parceret? Ridendus et abjiciendus hic sensus est. Sed neque huic et abjecto ullum locum Scriptura esse permittit, continuo subjungens: Nunc enim cognori quia times Deum tu, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Quid est, propter me; nisi propter cum qui occidi jusserat? Idem igitur Deus Abrahæ qui angelus, an potius per angelum Deus? Accipe sequentia ; certe jam hic angelus manifestissime expressus est; attende tamen quid contexatur ; Respiciens Abraham oculis suis vidit, et ecce aries unus tenebatur in arbore sabech cornibus; et abiit Abraham, et accepit arietem, et obtulit eum holocaustum pro Isaac filio suo. El cognominavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit, ut dicant hodie quod in monte Dominus visus est: sicut paulo ante quod dixit Deus per angelum, Nunc enim cognovi quia limes Deum; non quia tunc Deus cognovisse intelligendus est, sed egisse ut per Deum ipse Abraham cognosceret quantas haberet vires cordis ad obediendum Deo usque ad immolationem unici filii: illo modo locutionis quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut dicitur frigus pigrum, quod pigros facit; ut ideo cognovisse diceretur, quia ipsum Abraham cognoscere fecerat, quem poterat latere fi dei suc firmitas, nisi tali experimento probaretur. Ita et hic cognominavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit: id est, quod videri se fecit. Nam continuo secutus ait, Ut dicant hodie quod in monte Dominus visus est. Ecce idem angelus Dominus dicitur: quare, nisi quia per angelum Dominus? Jam vero in eo quod sequitur, prophetice omnino loquitur angelus, et prorsus aperit quod per angelum Deus loquatur. Et vocavit, inquit, angelus Domini Abraham iterum de cælo, dicens: Per me juravi, dicit Dominus, pro eo quod fecisti hoc verbum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (ld. xxn), etc. Hæc certe verba, ut dicat ille per quem loquitur Dominus, Hæc dicit Dominus, etiam Prophetæ solent habere. An Filius Dei de Patre ait, Dicit Dominus, et ipse est ille Angelus Patris? Quid ergo? de illis tribus viris nonne respiciunt quomodo urgeantur, qui visi sunt Abrahæ, cum prædictum esset, Visus est ei Dominus? An quia viri dicti sunt, non erant Angeli? Danielem legant dicentem, Ecce vir Gabriel (Dan. 1x, 21).

[blocks in formation]

$35

de Christo venturo in carne atque passuro, sed et resurrecturo in lege figurantur, quæ data est in edietis Angelorum, in quibus Angelis erat utique et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; et aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus, aliquando sine ulla distinctione persona Deus per illos figurabatur, etsi visibilibus et sensibilibus formis apparens, per creaturam tamen suam, non per substantiam, cui videndæ corda mundantur per hæc omnia que oculis videntur et auribus audiuntur.

LIBER QUARTUS. 26. Sed quid ultra differimus ora corum evidentisubi simo atque gravissimo alio documento oppilare, non angelus singulariter, nec viri pluraliter, sed omnino Angeli dicuntur, per quos sermo non quilibet factus, sed lex ipsa data manifestissime ostenditur, quam certe nullus fidelium dubitat Deum dedisse Moysi ad subjugandum populum Israel, sed tamen per Angelos datam? Ita Stephanus loquitur: Dura cervice, inquit, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri. Quem Prophetarum non persecuti sunt patres vestri? Ei occiderunt eos qui prænuntiabant de adventa Justi, cujus nunc vos proditores et interfectorcs fuistis, qui accepistis legem in edictis Angelorum, nec custodistis (Act. vii, 51-55). Quid hoc evidentius? quid tanta auctoritate robustius? In edictis quidem Angelorum lex illi populo data est: sed Domini Jesu Christi per cam disponebatur et prænuntiabatur adventus; et ipse tanquam Verbum Dei miro et ineffabili modo erat in Angelis, in quorum edictis lex ipsa dabatur. Unde dicit in Evangelio, Si crederetis Moysi, crederetis el mihi; de me enim ille scripsit (Joan. v, 46). Per Angelos ergo tune Dominus loquebatur, per Angelos Filius Dei, mediator Dei et hominum futurus ex scmine Abrahæ suum disponebat adventumı, ut inveniret a quibus reciperetur, confitentes se reos, quos lex non impleta fecerat transgressores. Unde et Aposto kus ad Galatas dicit, Quid ergo lex? Transgressionis gratia posita est ', donec veniret semen cui promissum est, dispositum 2 per Angelos in manu- Mediatoris (Galat. m, 19): hoc est dispositum per Angelos in manu sua. Non enim natus est per conditionem, sed per potestatem. Quod autem non aliquem ex Angelis dicit mediatorem, sed ipsum Dominum Jesum Christum, in quantum homo fieri dignatus est, habes alio loco: Unus, inquit, Deus, et unus mediator Dei et hominum, komo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5). Hinc illud Pascha in interfectione agni (Exod. xu) : hinc illa omnia quæ

2

1 Plures Mss., proposita est. Græce est, proselethë. Editi, disposita. At plerique Mss., disposium; referendo ad semen.

27. Sed jam satis, quantum existimo, pro captu nostro disputatum et demonstratum est, quod in hoc libro susceperamus ostendere : constititque et probabilitate rationis quantum homo vel potius quantum ego potui, et firmitate auctoritatis quantum de Scripturis sanctis divina eloquia patuerunt, quod antiquis patribus nostris ante incarnationem Salvatoris, cum Deus apparere dicebatur, voces illæ ac species corporales per Angelos factæ sunt; sive ipsis loquentibus vel agentibus aliquid ex persona Dei, sicut etiam Prophetas solere ostendimus; sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent, ubi Deus figurate demon straretur hominibus; quod genus significationum nec Prophetas omisissc, multis exemplis docet Scriptura. Superest igitur jam ut videamus, cum et nato per virginem Domino, et corporali specie sicut columba descendente Spiritu sancto (Matth. m, 16), visisque igneis linguis sonitu facto de cœlo die Pentecostes. post ascensionem Domini (Act. 11, 1-4), non ipsum Dei Verbum per substantiam suam qua Patri æquale atque coæternum est, nec Spiritus Patris et Filii per. suam substantiam qua et ipse utrisque æqualis ' atquecoæternus est, sed utique creatura quæ illis modis formari et existere potuit corporeis atque mortalibus sensibus apparuerit, quid inter illas demonstrationes et has proprietates. Filii Dei et Spiritus sancti, quamvis per creaturam visibilem factas, intersit : quod ab alio volumine commodius ordiemur.

M.

1 ven., utriusque æqualis. Lov., utrisque æqualis, cum hac adnotatione marginali' : « Alias, utrique æqualis. » ita Mss. Editi vero, sed utique per creaturam.

LIBER QUARTUS.

Explicat ad quid missus sit Filius Dei : Christo videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis fuisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit. Opportunë etiam ut ad contemplandum Deum et cohærendum Deo nindaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam esse; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nostri duplo nostro concinat ad salutem, et de perfectione numeri senarií, in quem numerum ipsa simpli ad duplum ratio deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex mulus in unum per unum mediatorem vitæ Christum, per quem solum vera fit animæ purgatio. Cæterum Filium Dei, quanquani missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, non tamen ideo nummorem Patre secundum formam Dei qua ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat.

PROOEMIUM.—1. Scientia Dei a Dco petenda. Scientiam terrestrium cœlestiumque rerum magni æstimare solet genus humanum : in quo profecto meliores sunt qui huic scientia præponunt nosse semetipsos; laudabiliorque est animus cui nota est vel infirmitas sua, quam qui ca non respecta, vias siderum scrutatur etiam cogniturus, aut qui jam cognitas tenet, ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem a: firmitatem suanı. Qui

vero jam evigilavit in Deum, Spiritus sancti calore excitatus, atque in ejus amore coram se vilult, ad cumque intrare volens nec valens, eoque sibi lucente attendit in se, invenitque se, suamque ægritudinem. illius munditia contemperari non posse cognovit ; flere dulce habet, cumque deprecari, ut etiam atque etiam miscrcatur, donec exual totam miseriam, et precari cum fiducia, jam accepto gratuito pignore sa

qui

gans, Deus, hæreditati tuæ ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam (Psal. Lxvi, 10). Pluviam quippe voluntariam nonnisi gratiam vult intelligi, non meritis redditam, sed gratis datam, unde et gratia nominatur: dedit enim eam, non quia digni eramus, sed quia voluit. Hoc cognoscentes, non fidentes in nobis erimus; et hoc est infirmari. Ipse vero perficit nos, ctiam Paulo apostolo dixit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. xi, 9). Persuadendum ergo erat homini quantuin nos dilexerit Deus, et quales dilexerit: quantum, ne desperaremus; quales, ne superbiremus. Hunc locum Apostolus pernecessarium sic explicat: Commendat autem, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essenius, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius ( Rom. v, 8-10). Item alio loco : Quid ergo, inquit, dicemus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis ommibus tradidit illum, quomodo non et cum illo nobis omnia donavit (Id. vii, 31, 32)? Quod autem factum nobis annuntiatur, hoc futurum ostendebatur et antiquís justis, ut per eamdem fidem etiam ipsi humiliati infirmarentur, et infir mati perficerentur.

lutis, per ejus unicum Salvatorem hominis et illuminatorem hune ita agentem et dolentem scientia non inflat, quia charitas ædificat (I Cor. vi, 1); præposuit enim scientiam scientiæ, præposuit scire infirmitatem suam, magis quam scire mundi mænia, fundamenta terrarum, et fastigia cœlorum : et hanc apponendo scientiam, apposuit dolorem (Eccle. 1, 18); dolorem peregrinationis sux ex desiderio patriæ suæ, el conditoris ejus beati Dei sui. In hoc genere homisi num, in familia Christi tui, Domine Deus meus, inter pauperes tuos gemo, da mihi de pane tuo respondere hominibus qui non esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. v, 6), sed satiati sunt et abundant. Satiavit autem illos phantasma eorum, non veritas tua, quam repellendo resiliunt, et in suam vanitatem cadunt. Ego certe sentio quam multa figmenta pariat cor humanum : et quid est cor meum, nisi cor humanum? Sed hoc oro Deum cordis mei, ut nihil ex eis figmentis pro solido vero eructuem in has litteras, sed inde veniat in eas quidquid per me venire potuerit, unde mihi, quamvis projecto a facie oculorum suorum (Psal. xxx, 23), et de longinquo redire conanti, per viam quam stravit humanitate divinitas Unigeniti sui, aura veritatis ejus aspergitur. Quam in tantum licet mutabilis haurio, in quantum in ea nihil mutabile video, nec locis et temporibus, sicut corpora; nec solis temporibus et quasi locis, sicut spirituum nostrorum cogitationes; nec solis temporibus, et nulla vel imagine locorum, sicut quædam nostrarum mentium ratiocinationes. Omnino enim Dei essentia, qua est, nihil mutabile habet, nec in æternitate, nec in veritate, nec in voluntate: quia æterna ibi est veritas, æterna charitas ; et vera ibi est charitas, vera æternitas; et chara ibi est æternitas, chara veritas.

[ocr errors]

4

3

CAPUT PRIMUM. 2. Per agnitionem infirmitatis nostræ perficimur. Verbum incarnatum tenebras nostras pellit. Sed quoniam exsulavimus ab incommutabili gaudio, nec tamen inde præcisi atque abrupti sumus, ut non etiam in istis mutabilibus et tempora libus æternitatem, veritatem, beatitudinem quærereinus (nec mori cnim, nec falli, nec perturbari volumus); missa sunt nobis divinitus visa congrua peregrinationi nostræ, quibus admoneremur non hic esse quod quaerimus, sed illuc ab ista esse redeundum, unde nisi penderemus, hic ea non quæreremus. Ac primum nobis persuadendum fuit, quantum nos diligeret Deus, ne desperatione non auderemus erigi in eum. Quales autem dilexerit, ostendi oportebat, ne tanquam de meritis nostris superbientes, magis ab eo resiliremus et in nostra fortitudine magis deficeremus ac per hoc egit nobiscum, ut per ejus forti⚫tudinem potius proficeremus, atque ita in infirmitate humilitatis perficeretur virtus charitatis. Hoc significat in Psalmo, ubi ait: Pluviam voluntariam segre

Omnes prope Mss., ita egentem.

Remersis vetustissimus.codex, et de longinquo conanti ; omisso, redire.

Editi, humanitati. Melius Mss., humanitate.

♦ Ediţi, ad ipsa. At Mss., ab ista; scilicet peregrinatione.

1

3. Quia igitur unum Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia, quod est incommutabilis veritas, ibi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul; non solum quæ nunc sunt in hac universa creatura, verum etiam quæ fuerunt et quæ futura sunt. Ibi autem nec fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt; et omnia vita sunt, et omnia unum sunt, et magis unum est et una vita est. Sic enim omnia per ipsum facta sunt, ut quidquid factum est in his, in illo vita sit, et facta non sit: quia in principio non factum est Verbum, sed erat Verbum apud Deum, el Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt; nec per ipsum omnia facta essent, nisi ipsum esset ante omnia, factumque non esset. In iis autem quæ per ipsum facta sunt, etiam corpus quod vita non est, per ipsum non fieret, nisi in illo, antequam fieret, vita esset. Quod enim factum est, jam in illo vita erat, et non qualiscumque vita: nam et anima vita est corporis, sed et hæc facta est, quia mutabilis est; et per quid facta est, nisi per Dei Verbum incommutabile? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod ergo factum est, in illo vita erat, et non qualiscumque vita, sed vita erat lux hominum : lux utique rationalium mentium, per quas homines a pecoribus differunt, et ideo sunt homines. Non ergo lux corporea, quæ lux est carnium, sive de coelo fulgeat, sive terrenis ignibus accendatur, nec humanarum tantum carnium, sed etiam belluinarum et usque ad minutissimos quoque vermiculos. Omnia enim hæc vident istam lucem at illa

jam

1 Sic Mss. plerique. At editi, ubi principaliter. Et rursum paulo post, ubi autem, pro, ibi autem.

vita lux hominum erat; nec longe posita ab unoquoque nostrum : in illa enim vivimus, et movemur, sumus (Act. XV, 27, 28).

1

et

CAPUT II.4. Quomodo per Verbum incarnatum reddimur habiles percipiendæ veritati.—Sed lux in tenebris lucel, et tenebræ eam non comprehenderunt. Tenebræ autem sunt stulte mentes hominum, prava cupiditate atque infidelitate cæcatæ. Has ut curaret atque sanaret Verbum, per quod facta sunt omnia, caro factum est, et habitavit in nobis ( Joan. 1, 1-14 ). Illuminatio quippe nostra participatio Verbi est, illius scilicet vitæ quæ lux est hominum. Huic autem participationi prorsus inhabiles, et minus idonei eramus, propter immunditiam peccatorum. Mundandi ergo eramus. Porro iniquorum et superborum una mundatio est sanguis justi, et bumilitas Dei: ut ad contemplandum Deum quod natura non sumus, per eum mundaremur factum quod natura sumus, et quod peccato non sumus. Deus enim natura non sumus : homines natura sumus, justi peccato non sumus. Deus itaque factus homo justus, intercessit Deo pro homine peccatore. Non enim congruit peccator justo, sed congruit homini homo. Adjungens ergo nobis similitudinem humanitatis suæ, abstulit dissimilitudinem iniquitatis nostræ et factus particeps morfalitatis nostræ, fecit nos participes divinitatis suæ. Merito quippe mors peccatoris veniens ex damnationis necessitate, soluta est per mortem justi venientem ex misericordiæ voluntate, dum simplum ejus congruit duplo nostro. Hæc enim congrueniia, sive convenientia, vel concinentia, vel consonantia, vel si quid commodius dicitur, quod unum est ad duo, in omni compaginatione. vel, si melius dicitur, coaptatione creaturæ, valet plurimum. Hanc enim co aptationem, sicut mihi nunc occurrit, dicere volui, quam Græci &ppovias vocant. Neque nunc locus est, ut ostendam quantum valeat consonantia simpli ad duplum, quæ maxima in nobis reperitur, et sic nobis insita naturaliter, ( a quo utique, nisi ab eo qui nos creavit?) ut nec imperiti possint eam non sentire, sive ipsi cantantes, sive alios audientes: per hanc quippe voces acutiores gravioresque concordant, ita nt quisquis ab ea dissonuerit, non scientiam, cujus expertes sunt plurimi, sed ipsum sensum auditus nostri vehementer offendat. Sed hoc ut demonstretur, longo sermone opus est: ipsis autem auribus exhiberi potest ab eo qui novit in regulari monochordo.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

3

1

dam modo concinat ad salutem. Nos certe, quod nemo christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus anima, propter peccatum; corpore, propter pœnam peccati, ac per hoc et corpore propter peccatum. Utrique autem rei nostræ, id est, et animæ et corpori, medicina ct resurrectione opus erat, ut in melius renovaretur quod erat in deterius commutatum. Mors autem animæ impietas est; et mors corporis, corruptibilitas, per quam fit et animæ a corpore abscessus. Sicut enim anima Deo deserente, sic corpus anima deserente moritur: unde illa fit insipiens; hoc, exanime. Resuscitatur enim anima' per pœnitentiam, et in corpore adhuc mortali renovatio vitæ inchoatur a fide, qua creditur in eum qui justificat impium (Rom. iv, 5), bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem, cum magis magisque renovatur interior homo (II Cor. iv, 16 ). Corpus vero tanquam homo exterior, quanto est hæc vita diuturnior, tanto magis magisque corrumpitur, vel ætate, vel morbo, vel variis afflictionibus, donec veniat ad ultimam quæ ab omnibus mors vocatur. Ejus autem resurrectio differtur in finem ; cum et ipsa justificatio nostra perficictur ineffabiliter. Tunc enim similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (1 Joan. 1, 2). Nunc vero quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam ( Sap. ix, 15 ), et vita humana super terram tota tentatio est (Job vi, 1), non justificabitur in conspectu cjus omnis vivens ( Psal. CXLII, 2), in comparatione justitiæ qua æquabimur Angelis, et gloriæ que revelabitur in nobis. De morte autem animæ a morte corporis distinguenda, quid plura documenta commemorem; cum Dominus in una sententia evangelica utramque mortem cuivis facile discernendam posuerit, ubi ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos ( Matth. vin, 22 )? Sepeliendum quippe corpus mortuum erat: sepultores autem ejus per infidelitatis impietatem in anima mortuos intelligi voluit, quales excitantur cum dicitur, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabitte Christus (Ephes. v, 14). Detestatur autem quamdam mortem Apostolus, dicens de vidua : Quæ autem in delici agit, vivens mortua est (1 Tim. v, 6). Anima igitur jam pia, qua fuit impia, propter justitiam fidei dicitur ex morte revixisse atque vivere. Corpus autem non tantum moriturum propter animæ abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis, quodam in loco in Scripturis etiam mortuum dicitur, loquente Apostolo: Corpus quidem, inquit mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Hæc vita ex file facta est; quoniam justus ex fide vivit (Rom. 1, 17). Sed quid sequitur? Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesu

Plures Mss., medicina ex resurrectione.
Plures Mss. Resuscitatur ergo anima.

Er. Lugd. Ven. Lov. addunt, afflictionem; in B. deest hæc vox; sed notatur in margine: « subaudi, afflictio

nem. » M.

Am. et omnes fere Mss., per infidelitatem impietatis. * Editi, propter infirmitatem tantum. At MSS., propter infirmitatem tantam.

a mortuis, habitat in vobis ; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. vIII, 10, 11).

6. Huic ergo duple morti nostræ Salvator noster imcendit simplam suam et ad faciendam utramque resuscitationem nostram, in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. Neque enim fuit peccator aut impius, ut ei tanquam spiritu mortuo in interiore homine renovari opus esset, et tanquam resipiscendo ad vitam justitiæ revocari: sed indutus carne mortali, et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit, eum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. Interioris enim hominis nostri sacramento data est illa vox, pertinens ad mortem animæ nostræ significandam, non solum in Psalmo, verum etiam in cruce: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal. xx1, 1, et Matth. xxv, 46)? Cui voci congruit Apostolus dicens: Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ul evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Crucifixio quippe interioris hominis pœnitentiæ dolores intelliguntur, et continentiæ quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur, in qua nos reliquit Deus 1. Et ideo per lalem crucem evacuatur corpus peccati, ut jam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato (Rom. vi, 6, 13). Quia et interior homo si utique renovatur de die in diem (If Cor. iv, 16), profecto vetus est antequam renovetur. Intus namque agitur quod idem apostolus dicit: Exuite vos veterem hominem, et induite novum. Quod ita consequenter exponit Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem (Ephes. IV, 22-25). Ubi autem deponitur mendacium, nisi intus, ut inhabitet in monte sancto Dei qui loquitur veritatem in corde suo (Psal. xiv, 1, 3)? Resurrectio vero corporis Domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostræ pertinere ostenditur, ubi postquam resurrexit, ait mulieri : Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. xx, 17). Cui mysterio congruit Apostolus dicens: Si autem consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quæ sursum sunt, sapite (Coloss. 11, 1, 2). Hoc est enim Christum non tangere, nisi cum ascenderit ad Patrem, non de Christo sapere carnaliter. Jam vero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri Duminicæ carnis mors pertinet, quia per talem passionem maxime hortatus est servos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. x, 28). Propter quod dicit Apostolus: Ut suppleam quæ desunt pressurarum Christi in carne mea (Coloss. 1, 24). Et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere invenitur resurrectio corporis Domini, quia discipulis ait: Palpate, et videte, quia spiritus carnem el ossa

Editi, in qua nos non dereliquit Deus. At melioris notæ MSS., in qua nos reliquit (sive, relinquit) Deus: id est in morte et crucifixione interioris hominis nostri, doloribus videlicet pænitentiæ ac continentiæ cruciatu.

tum est.

1

non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 39). Ei unus ex discipulis etiam cicatrices ejus contrectans, exclamavit dicens, Dominus meus, et Deus meus (Joan. xx, 28)! Et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in ea quod suos exhortans dixerat: Capillus capitis vestri non peribit (Luc. xxi, 18). Unde cnim primo, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; et unde antequam ascendat ad Patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, c præbebatur exterioris exemplum? An forte quisquam ita est absurdus atque aversus a vero, ut audeat dicere a viris eum tactum antequam ascenderet; a mulieribus autem, cum ascendisset? Propter hoc exemplum futuræ nostræ resurrectionis in corpore, quod præcessit in Domino, dicit Apostolus : Initium Christus, deinde qui sunt Christi (I Cor. xv, 23). De corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam dicit: Transfiguravit 1 corpus humilitatis nostræ conforme corpori gloriæ suæ ( Philipp. 1, 21). Una ergo mors nostri Salvatoris duabus mortibus nostris saluti fuit. Et una ejus resurrectio duas nobis resurrectiones præstitit, cum corpus ejus in utraque re, id est, et in morte et in resurrectione, et sacramento interioris hominis nostri, et exemplo exterioris, medicinali quadam convenientia ministraCAPUT IV. 7. Ratio simpli ad duplum ex perfectione senarii numeri. Senarii perfectio in Scripturis commendata. Annus senario numero pollet. Hæc autem ratio simpli ad duplum oritur quidem a ternario numero; unum quippe ad duo, tria sunt: sed hoc totum quod dixi, ad senarium pervenit; unum enim et duo et tria sex fiunt. Qui numerus propterea perfectus dicitur quia partibus suis completur: habet enim illas tres, sextam, tertiam, dimidiam; nec nulla pars alia, quæ dici possit quota sit, invenitur in eo. Sexta ergo cjus unum est; tertia, duo; dimidia, tria. Unum autem et duo et tria consummant eumdem senarium. Cujus perfectionem nobis sancta Scriptura commendat, in co maxime quod Deus sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei (Gen. 1, 27). Et sexta`ætate generis humani, Filius Dei venit et factus est filius hominis, ut nos reformaret ad imaginem Dei. Ea quippe nunc ætas agitur, sive milleni anni singulis distribuantur ætatibus, sive in divinis Litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum vestigemus, ut prima ætas inveniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham et deinceps, sicut Matthæus evangelista distinxit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad virginis partum (Matth. 1,17) Quæ tres ætates conjunctæ illis duabus, quinque faciunt. Proinde sextam inchoavit nativitas Domini, quæ nunc agitur usque ad occultum temporis finem. Hunc senarium numerum quamdam temporis gerere figuram, etiam in illa ratione tripartitæ dis

1

:.

Aliquot Mss. Transfigurabu.

« PredošláPokračovať »