Obrázky na stránke
PDF
[ocr errors]

gravissimum sane est, sed longè atrocius, quod res tam exsecranda ingenti cum audacia perpetretur, ita ut facinus – adeo legitimum in legem transierit. Nemo jam metuit, nemo perhorrescit, nemo veretur aut erubescit, sed quasi de re bene gesta ridetur : ipsi temperantes insanire videntur, et monitores furere: qui si imbecilliores fuerint, verberibus afficiuntur ; sui potentiores, irridentur, illuduntur, aut probris resperguntur innumeris. Nihil jam tribunalia, nihil leges valent; non pædagogi, non patres, non assectæ, non magistri: alii enim pecuniis corrupti sunt, aliiid solum curant ut merces solvatur; ex iis verò qui frugi sunt et sibi concreditorum saluti prospiciunt, alii facilè circumveniuntur ac decipiuntur, alii impudicorum potentiam reformidant. Facilius enim elabatur qui in affectatæ tyrannidis suspicionem venerit, quam ipsorum effugiat manus qui pueros ab exsecrandis illis hominibus abducere tentaverit. Sic mediis in urbibus, quasi in vasta solitudine, masculi in masculos turpitudinem exercent. Quod si qui hos laqueos effugerint, malam tamen sceleratorum famam difficile vitabunt: primò quidem, quia admodum pauci cùm sint, improborum multitudine facilè obruuntur; secundò quia

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

detestandi illi ac scelesti dæmones, cum contemtores suos alio modo ulcisci nequeant, hâc viâ lædere conantur. Quia enim letale illis vulnus infligere non possunt, neque usque ad animam pertingere, exteriorem saltem ornatum lædere, bonamque famam omnem auferre nituntur. Quamobrem multos audivi, qui se mirare dicerent, quod nondum hodiéque imber alius igneus delapsus sit, quodque non paria cum Sodomis, urbs nostra passa sit, quæ eo graviore supplicio digna est, quod ne illius quidem cladis exemplo emendatur.

hrys. Archiep. Constantin. Epistolæ.—(Tom. iii. p. 684. Benedictine edition ut supra.

[ocr errors]

Dominæ meæ summopere venerandæ ac religiosissimæ Olympiadi, diaconissæ, Joannes Episcopus salutem in Domino, Epist. 1.

. . . Quid enim est quod animum tuum perturbat ? Cur doles, cur excruciaris ? An quod sæva et caliginosa est hæc tempestas quæ ecclesias occupavit, cunctaque in obscurissimam noctem commutavit, atque in dies augetur, et acerba quædam naufragia parturit, orbisque terrarum interitus ingravescit ? Id ego quoque perspectum habeo, nec quisquam est, qui inficias ire queat; ae,

[ocr errors]

si vis, eorum etiam qui fiunt imaginem quandam effingam, quo clariorem tibi tragœdiam reddam. Mare cernimus ab imis usque gurgitibus undique revulsum, nautas mortuos summa unda natantes, alios pessum euntes, navium tubulas dissolutas, perrupta et lacerata vela, malos effractos, remos e nautarum manibus elapsos, naucleros gubernaculorum loco tubulatis insidentes, manus genibus innectentes, atque in eam consilii. inopiam redactos, ut tantummodo lugeant ac gemitus et ejulatus edant ; non coelum, non mare conspiciunt, sed densas atque obscuras tenebras caliginemque tantùm, ut ne propinquos quidem perspicere sinat, ingentem denique fluctuum sonitum, ac marinas belluas in eos, qui navigant, omni ex parte impetum facientes. Imò vero quousqueidpersequimur, 8; consequi non possumus? uamcumque enim præsentium calamitatum effigiem requiram, oratio vi malorum superata, pedem refert. Cæterum, etiamsi hæc perspicio, tamen meliorum rerum spem non amitto ; hujusce universitatis Gubernatorem ante animum proponens, qui non arte atque industria tempestatem superat, rerum mutu solo procellam frangit.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Homilia. Cum Saturninus et Aurelianus acti essent in exsilium, et Gainas egressus esset e civitate ; et de avaritia.

Quid ita tandem ? Quia tempus malum est, quia omnis frater insidiatur calcaneo, et omnis amicus dolosè incedit, (Jer. ix. 4.) Non est amicus tutus, non frater firmus. Sublatum est caritatis bonum ; civile bellum occupat omnia, civile et non apertum, sed obumbratum. Innumeræ ubique simulatæ facies. Multa ovium vellera, innumeri ubique lupi sub his occultati: ut jam inter hostes aliquis tutius vixerit, quam inter eos qui videntur amici. Qui heri adulabantur, qui manus osculabantur, hodiè repentè comperti sunt hostes, abjectisque larvis facti sunt omnibus accusatoribus acerbiores; pro quibus hesterno die gratias agebant, hos nunc incusant; et calumniantur. Quæ est igitur horum omnium causa ? Pecuniarum amor, vesana divitiarum cupiditas, morbus insanabilis, fornax quæ nunquam exstinguitur, tyrannis quaquaversum per totum orbem terrarum diffusa.

S. J. Chrysost. Archiep. Constantin. in Epist. 1. ad Cor.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Tunc etiam domus erant; ecclesiæ ; nunc autem etiam ecclesia est domus, vel potius quavis domo deterior. Nam in domo quidem bene constitutum videris ordinem ; domina quippe domus sedet in solio cum omni honestate, modestia, et decore, et ancillæ texunt cum silentio, et singuli in famulis habent id, quod est eis mandatum. Hic autem multus est tumultus, magna confusio et a caupona nihil nostra differunt ; tantus est risus, tanta perturbatio, sicut in balneis sicut in foro clamantibus omnibus et tumultuantibus.

[ocr errors]

Annon habetis domos ad nugandum ? An Dei ecclesiam despicitis, et eos etiam corrumpitis qui volunt esse modesti et quieti ? At vobis est suave et jucundum alloqui eos qui $unt vobis moti? Non hoc prohibeo, sed domi, sed in balneis fiat ; ecclesia enim non est colloquii loeus, sed doctrinæ. Nunc autem nihil differt a foro ; et, si non sit dictu audacius, forte meque a scena; adeo iis, quæ illic scortantur, lascivius et impudicius ornantur quæ hie conveniunt. Ideò multos quoque impudicos hic attrahunt ; et si quis tentet, aut velit corrumpere mulierem,

« PredošláPokračovať »