Obrázky na stránke
PDF
ePub

labit, etsi non in hac uita, certe in altera. nihil est enim occultum, quod non reuelabitur. quando ergo audistis dicentem dominum: ego dominus seduxi prophetam illum, et, quod ait apostolus: cuius uult miseretur, et quem uult obdurat, in eo quem seduci permittit uel obdurari mala s eius merita credite, in eo uero cuius miseretur gratiam dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis fideliter et indubitanter agnoscite. nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit deus: ego induraui Pharaonem uel: induraui aut indura bo cor Pharaonis.10 non enim propterea ipse Pharao non indurauit cor suum. nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomyia dicente scriptura: et ingrauauit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum. ac per hoc et deus indurauit per iustum iudicium et 15 ipse Pharao per liberum arbitrium. certi ergo estote, quia non erit inanis labor uester, si in bono proposito proficientes perseueretis usque in finem. deus enim, qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera eius. reddet omnino deus et mala pro 20 malis, quoniam iustus est, et bona pro malis, quoniam bonus est, et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus est. tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est. reddet ergo mala pro malis, poenam pro iniustitia, et reddet bona pro malis, gratiam pro iniustitia, et reddet bona pro 25 bonis, gratiam pro gratia.

[blocks in formation]

PV cinomya G quomodo P

14 noluit V: uoluit P

20 mala pro malis GPV: mala pro bonis V1 21 et

bona pro malis, quoniam bonus est] om. V bona pro malis a: b. p.

bonis G b. p. nobis P

bonis-bonus V: om. GP

bonus (est eras.) P

22 et bona pro

5

CCLXXXV.

BINA QVAEDAM DIVIDIT: POSSE NON PECCARE ET NON POSSE PECCARE. SIMILITER ET DE MORTE. EX LIBRO DE CORREPTIONE ET GRATIA.

Quid autem erit liberius libero arbitrio, quando non potue-310 rit seruire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est angelis sanctis, merces meriti? nunc autem pro peccato perdito bono merito in his qui liberantur factum est donum. gratiae, quae merces meriti futura erat.

10 Quapropter bina ista quid inter se differant diligenter et uigilanter intuendum est, posse non peccare et non posse peccare, posse non mori et non posse mori, bonum posse non deserere, bonum non posse deserere. potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. 15 numquid dicturi sumus: „non potuit peccare" qui tale habebat liberum arbitrium? aut: „non potuit mori" cui dictum est: si peccaueris, morte morieris? aut: „non potuit bonum deserere", cum hoc peccando deseruerit et ideo mortuus sit? prima ergo libertas uoluntatis erat, posse non peccare; nouissima erit 20 multo maior, non posse peccare. prima immortalitas erat posse non mori; nouissima erit multo maior, non posse mori. prima erat perseuerantiae potestas bonum posse non deserere; nouissima erit perseuerantiae felicitas bonum non posse deserere. numquid quia erunt bona nouissima potiora atque 25 meliora, ideo fuerunt illa prima uel nulla uel parua?

Itemque ipsa adiutoria distinguenda sunt. aliud est adiutorium, sine quo aliquid non fit, et aliud est adiutorium, quo

17 cf. Gen. 2, 17

1 cap. CCLXXXV (V ras. V) MV: CCC P CCCII Gv bona MV (sic et p. 28, 27)

2 bina]

non peccare GP: peccare MV; post

hoc uerbum spat. uacuum 3 litt. in V 5 potuerit V: potueris P

6 facta GP: factum V

10 bina GP: talem V

uina V

7 pro peccato V: per peccatum GP
15 tale GP:

13 bonum V: et bonum P

27 aliud est V: aliud P

aliquid fit. nam sine alimentis non possumus uiuere, nec tamen, cum affuerint alimenta, eis fit, ut uiuat qui mori uoluerit. ergo adiutorium alimentorum est, sine quo non fit, non quo fit, ut uiuamus. at uero beatitudo, quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus. adiutorium est s enim non solum, sine quo non fit, uerum etiam quo fit propter quod datur. quapropter hoc adiutorium et quo fit est et sine quo non fit, quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus, et si data numquam fuerit, numquam erit. alimenta uero non consequenter faciunt, ut homo uiuat, sed tamen 10 sine illis non potest uiuere. primo itaque homini, qui in eo bono, quo factus erat rectus, acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseuerantiae, non quo fieret, ut perseueraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseuerare non posset. nunc 15 uero sanctis in regnum dei per gratiam dei praedestinatis non tale adiutorium perseuerantiae datur, sed tale, ut eis perseuerantia ipsa donetur, non solum ut sine isto dono perseuerantes esse non possint, uerum etiam ut per hoc donum non nisi perseuerantes sint. non solum enim dixit: sine me20 nihil potestis facere, uerum etiam dixit: non uos me elegistis, sed ego elegi uos et posui uos, ut eatis et fructum afferatis et fructus uester maneat. quibus uerbis eis non solum iustitiam uerum etiam in illa perseuerantiam se dedisse monstrauit. Christo enim sic eos 25 ponente, ut eant et fructum afferant et fructus eorum maneat, quis audeat dicere: „non manebit"? quis audeat dicere: „forsitan non manebit"? sine paenitentia sunt enim dona et uocatio dei, sed uocatio eorum qui secundum propositum uocati sunt. pro his igitur interpellante Christo, ne deficiat so fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem, ac per

[blocks in formation]

hoc perseuerabit usque in finem, nec eam nisi manentem uitae huius inuenit finis.

Maior quippe libertas est necessaria aduersus tot et tantas temtationes, quae in paradiso non fuerunt, dono perseueran5 tiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis uincatur hic mundus. hoc sanctorum martyria docuerunt. denique ille et terrente nullo et insuper contra dei terrentis imperium libero usus arbitrio non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate, isti autem, 10 non dico terrente mundo, sed saeuiente, ne starent, steterunt in fide. cum uideret ille bona praesentia, quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non uiderent? unde hoc, nisi donante illo a quo misericordiam consecuti sunt, ut fideles essent, a quo acceperunt spiritum non timoris, quo persequen15 tibus cederent, sed uirtutis et caritatis et continentiae, quo cuncta minantia, cuncta inuitantia, cuncta cruciantia superarent? illi ergo sine peccato ullo data est cum qua conditus est uoluntas libera, et eam fecit seruire peccato; horum uero cum fuisset uoluntas serua peccati, liberata est per illum qui 20 dixit: si nos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, et acceperunt tantam per istam gratiam libertatem, ut, quamuis quamdiu hic uiuant pugnent contra concupiscentias peccatorum eisque nonnulla subrepant, propter quae dicant cotidie: dimitte nobis debita nostra, non tamen ultra 25 seruiant peccato, quod est ad mortem, de quo dicit Iohannes apostolus: est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget. de quo peccato, quoniam non expressum est, pos

13 cf. I Cor. 7, 25

24 Matth. 6, 12

1 perseuerauit P

m. 2) P

15 cf. II Tim. 1, 7

26 I Io. 5, 16

8 libro (e add. m. 2) P

11 quae fuerat-futura GP: om. V

iste G1 14 acciperunt V acceperant P 17 V

20 Io. 8, 36

it

arbrio (it add. 12 isti G'P:

ullo GP: ulla

cum] qum V 21 acceperunt PV: accepit GP1 tan

tam P: tamtam V tantum GP1

m. 2) GP pugnent GP: om. V 26 non] inon V

[ocr errors]

22 uiuant V: uiunt (u add.

25 peccato V: peccata P

sunt multa et diuersa sentiri. ego autem dico id esse peccatum, fidem, quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem. huic peccato ultra non seruiunt, non prima condicione sicut ille liberi, sed per secundum Adam dei gratia liberati et ista liberatione habentes liberum arbitrium, quo 5 seruiant deo, non captiuentur a diabolo. liberati enim a peccato serui sunt facti iustitiae, in qua stabunt usque in finem, donante sibi perseuerantiam illo qui eos praesciuit et praedestinauit et secundum propositum uocauit et iustificauit et glorificauit.

10

Quod autem etiam perseueraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseueraturos habeatur incertum, non aliter haec audire debent quibus expedit non altum sapere, sed timere. quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate uiuitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat, quia 15 id occultari opus est in hoc loco, ubi sic cauenda est elatio, ut etiam per satanae angelum, ne extolleretur, tantus colaphizaretur apostolus? hinc apostolis dicebatur: si manseritis in me, dicente illo qui eos utique sciebat esse mansuros; et per prophetam si uolueritis et obaudieritis me, cum sciret 20 ipse in quibus operaretur et uelle; et similia multa dicuntur. propter huius utilitatem secreti, ne forte quis extollatur, sed omnes, etiam qui bene currunt, timeant, dum occultum est qui perueniant propter huius ergo utilitatem secreti credendum est quosdam de filiis perditionis non accepto dono perseuerandi 25 usque in finem in fide, quae per dilectionem operatur, incipere uiuere et aliquandiu fideliter ac iuste uiuere et postea cadere neque de hac uita, priusquam hoc eis contingat, auferri. quorum si nemini contigisset, tamdiu haberent homines istum saluberrimum timorem, quo uitium élationis opprimitur, donec 30 ad Christi gratiam, qua pie uiuitur, peruenirent, deinceps iam

[ocr errors]
[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »