Obrázky na stránke
PDF
ePub

Compositus lecto, crassisque lutatus amomis,
In portam rigidos calces extendit: at illum
Hesterni capite induto subiere Quirites.

'Tange miser venas, et pone in pectore dextram : Nil calet hic: summosque pedes attinge manusque :

105

felix denique collocatus thoro eminenti, et perfusus amomo copioso profert pedes frigidos versus januam. Sed Romani hesternæ diei illum gestaverunt capite operto. O infelix, attrecta venas, et appone munum ad thoracem: illic nihil caloris est. Tange extremas etiam plantas et manus. Non sunt frigida. Quando casu appa

106 capite inducto Ms. R.

NOTE

mentis et pulvinis exaggeratus. Martial. 1. vIII. Epig. 44. Fartus papyro, tum tibi thorus crescit.' Seu quia nixus erat eburneo fulcro. Testis Propert. 1. 11. Nec mihi tum fulcro sternatur lectus eburno. Nec sit in Attalico mors mea nixa thoro.'

104 Lutatus] Pinguibus unguentis ut luto perlitus.

Amomis] Amomum frutex exiguus, exquisitis serviens unguentis. Dioscorid. 1. 14. Plin. XII. 13.

105 In portam] Quia portam Persius dicit, arguunt aliqui extra urbem efferri mortuos, et incassum multa hic congerunt: sed intelligendus locus de janua domus ad quam mortuus ille collocatus. Ita Casaubonus et alii doctissimi.

In portam rigidos calces extendit] Versis nempe in januam pedibus. Mos erat exponi defunctos et efferri pariter præcedentibus pedibus. Plin. vII, 8. Ritu naturæ capite hominem gigni mos est, pedibus efferri.'

106 Hesterni Quirites] Servi nuper ab eo libertate donati, et paulo ante ac recenter facti cives Romani.

Subiere] Aut præcessere funus, aut, portavere. Mos erat ut liberti prodirent pileati ante corpus manumissoris. Ita vetus Glossa. At observare licet

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Non frigent.' Visa est si forte pecunia, sive
Candida vicini subrisit molle puella,

Cor tibi rite salit? Positum est algente camino
Durum olus, et populi cribro decussa farina:
Tentemus fauces: tenero latet ulcus in ore
Putre, quod haud deceat plebeia radere beta.
Alges, cum excussit membris tremor albus aristas;

110

115

ruerit argentum; seu pulchra vicini filia leniter arrisit, an præcordia bene tibi exultant? Si forte apponitur herba male cocta in lance frigenti, et farina plebeio cribro purgata: exploremus guttur: in ore delicato vulnus fœtidum delitescit, quod non conveniat fricare beta vulgari. Friges, quando pavor pallidus erexit spicarum velut

112 Purum olus Ms. R. discussa Ms. Gal.

NOTE

109 Visa est, &c.] Reponit Philosophus Scio te valentem ac robustum corpore: neque id inficior. At numquid animo perinde vales? Exploremus. Si vis fateri verum, comperies et frigore et calore nimio te laborare.

Visa est si forte pecunia] Objectum movet potentiam, ut aiunt Philosophi. Periculum igitur faciamus, an non avaritia, libidine, mollitie, timore, iracundia labores.

110 Subrisit molle] Arrisit, respexit amatorie, blande, lasciviuscule. Propertius: Risit, et arguto quiddam promisit ocello.'

6

111 Cor tibi rite salit] Duplex cordis motus, alter årpoaíperos, alter k πроаιρéσews: prior valetudinis dat indicium, posterior affectus et voluntatis. Hinc periti Medici non morbos solum corporis, sed et perturbationes animi e cordis motu divinant. Casaubon. Nota omnibus historia de Antiocho Seleuci filio, quem Stratonices amore languidum intellexit, attrectando brachium, Erasistratus Medicus. Valer. Maxim. v. 7. et alii. Sensus est: cum pecuniæ lucrandæ, aut explendæ libidinis offertur occasio, statim inhias et inardescis, sed an rite, et ex ratione? Adeoque jam avarus es, et libi

dinosus, qui cupiditates frænare ac moderari nescis.

Positum est algente catino] Quod si vilior quis cibus et male conditus tibi apponatur.

Algente catino] Cibis admodum calidis delectatos veteres observat Casaubonus: quare non mirum si algentes et frigidi fastidium ac nauseam creent delicatulo.

112 Durum olus] Infra Sat. VI. 69. 'Mihi festa luce coquatur Urtica.'

Populi cribro] Vulgari, rariori, setaceo, quo farina non omnino furfure succreta panem facit secundarium, quo plebeii vescuntur: non autem subtili, sericeo, pollinario, quo panis fit delicatior et siligineus.

113 Tentemus fauces] Experiamur an his contentus fueris.

Tenero latet ulcus in ore] En exulcerari palatum istis dices.

Ulcus putre] Vel, apostema causa. beris, quod duriori cibo non sit exasperandum, vel, mollitiem tuam prodes sane pudendam; et gulosum te ostendes.

114 Beta] Herba nullius saporis et pretii, quam fabrorum prandium vocat Mart. I. XIII. Epig. 13.

115 Alges] Præ timore, calore omni

Nunc face supposita fervescit sanguis, et ira
Scintillant oculi; dicisque facisque, quod ipse,
Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes.

aculeos in artubus tuis. Modo sanguis ebullit igne adhibito, et oculi præ iracundia scintillas emittunt. Denique et loqueris et agis quod ipse Orestes etsi non compos mentis jurejurando affirmaret non decere virum mentis compotem.

NOTE

sese ad intimum cor recipiente; totus frigescis, et palles, quanquam paulo ante dixeras, non frigent.

Excussit timor albus aristas] Erigit tibi pilos, ac velut spicas rigidos facit timor frigidus: quia frigus constipat et stringit poros, pori vero constipati constringunt capillos. Aristot. Problem. sect. VIII. q. 18.

Albus] Quia recedente calore, vultus pallet et albescit in iis qui ti

ment.

116 Nunc face supposita] Alias, data occasione, velut supposita face, ira inflammaris: et dixeras, Nil calet hic. Et quidem hac ipsa mea reprehensione excitatus jam excandescis, et ardes adversum me, cujuslibet offensionis impatiens.

cant, flammæ æstuant, anhelum pectus spiritum jacit ex ore,' &c.

Dicisque facisque, &c.] Ergo te nosce tandem; sique te hactenus ignorasti, contemplare te in speculo velut quadruplici, in quo te ad vivum depinxi. Vide te in prima facie præter et ultra modum exilientem spe lucri et luxuriæ in secunda, cujuslibet incommodi impatientem, et lautioris victus nimium appetentem: in tertia, laxum, solutum, timidum atque hydropico pejus pallentem: in quarta denique, iracundum usque ad furorem, quia te pungi a me et corripi sentis: et qui modo aqueus eras, jam igneum, et rebricitante periculosius ardentem. Quod si renuis sanari, ut æger supradictus, et me animi Medicum repel

Fervescit sanguis] Est ira sanguinis lis, dicam ego tibi, perge, peri; taceebullitio circa cor.

117 Scintillant oculi] Cic. Verr. VII. 'Ardebant oculi, et ex toto corpore crudelitas emicabat.' Arnob. 1. 1. 'Ex illorum luminibus scintillæ emi

bo, discedo. Supra, vs. 97.

118 Orestes] Agamemnonis et Clytæmnestræ filius ob interfectam matrem Furiis agitatus, de quo Euripid. et alii.

SATIRA IV.

ARGUMENTUM.

SUB persona Socratis Alcibiadem objurgantis invehitur, secundum veteres et omnes fere recentiores interpretes, in Neronem, omnino autem in unumquemque ad rei publicæ gubernacula sedentem, qui vilis plebeculæ adulationibus, suæque ipsius nobilitate elatus, parem se tanto, cujus vim et magnitudinem ipse ignoret, oneri ferendo existimet, nulla philosophiæ, quæ sola rei publicæ bene et recte administrandæ facultatem suppeditare possit, ratione habita. Socrates inducitur Alcibiadem increpans : Qua, Alcibiades, fiducia ad rem publicam id præsertim ætatis accessisti? Prudentia scilicet annos tuos prævertit 5.; exortam seditionem vel uno verbo comprimere potes, plebemque errantem in rectam viam reducere, quippe qui discrimen inter rectum et pravum probe scias. 13. Quin, tu stultissime rerum, formæ pulchritudine tantopere superbiens, plebis favorem captare desinis! 16. quí, a philosophia nondum instructus, certum finem, quo omnia referenda sint, adhuc ignoras, vel corporis voluptate eum metiris ut vilissimus quisque. 19. Alcibiades subjicit: Sed generis claritate gaudeo, pulchritudine instructus sum. 20. Socrates: Si hoc vel maxime sit, tamen ne abjectissimæ quidem mulierculæ sapientia præstas. 22. Hæc hominum perversitas, qua se ad difficillima quæque aptos putant, aliorumque iniqui æstimatores sunt, inde existit, quod nemo se ipsum noscere studet ; quilibet aliena vitia curat, sua negligit. Hoc exemplo expressum est ab homine vitæ turpitudine infami, mores sordidos avari cujusdam notante, communique hominum more et consuetudine propensum suum ad aliena vitia exagitanda animum excusante, sumto. 43. Quo facto concludit Socrates: Latent vitia tua, et, quem te homines putant, talis tibi videris esse, cum tamen omnibus cupiditatibus inservias. Descendas in te velim, et agnosces ipse, quantum tibi adhuc ad animi perfectionem desit.

REM populi tractas? (barbatum hæc crede magistrum

Ergone res populi administras? ( Existima ista tibi loqui præceptorem barbatum, quem NOTE

1 Rem populi tractas] Jam Satira secunda Persius imitatus erat Pla

tonem in Dialogo, cui titulus, Alcibiades Secundus. In hac vero Satira

Dicere, sorbitio tollit quem dira cicuta :)
Quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli.

interficit sævus haustus cicuta.) Ecqua re nexus? Responde illud, o pupille magni

1 Hoc crede Edit. Steph.-2 Quidam Codd. dura; minus recte : cicutam

NOTE

quarta rursus ejusdem Alcibiadem Primum imitatur, indeque materiam omnem ac Personas assumit, ut Neroni, quem insectatur, lateat. Hic itaque per Alcibiadem Nero intelligendus, per Socratem Persius, qui juvenum Rempublicam male capessentium redarguit imperitiam ac temeritatem.

[ocr errors]

Barbatum magistrum] Socratem nimirum, ut probant adjuncta. Barbatum vocat; vel quia barbam alebat, quemadmodum et alii iis temporibus Philosophi : vel, eo quod, ut testatur Tullius 4. de Finibus, apud Romanos antiqui Sapientes honoris causa barbati vocabantur. Et Plin. in Epistol. 'Barba,' inquit, 'sylvosa et pulchre alita, quamvis res ipsa sit exterior et fortuita, inter hominis eruditi insignia recensetur.' Athenæus lib. XIII. ait Alexandri tantum sæculo barbam radendi invectum morem, ac derasam barbam flagitiosi hominis notam extitisse.

·

Magistrum] Seu quia fuit Socrates Pædagogus Alcibiadis : sive quod, ut habet Cicero de Finibus II. n. 1. 'Socrates Philosophiæ parens jure dici potest.' II. de Natura Deorum, n. 167. Princeps est Philosophorum.' Tusc. Quæst. III. n. 8. ' A Socrate omnis quæ est de vita et de moribus Philosophia manavit.' Tusc. v. n. 10. Primus ille Philosophiam devocavit e Cœlo, et in urbibus collocavit, et in domos introduxit: et coëgit de vita et moribus, rebusque bonis et malis quærere.' 2 Sorbitio cicuta]

·

Plin. XIV. 5.

'Sicut,' inquit,' cicuta homini venenum est, sic cicutæ vinum.' Et lib, XXV. capite ultimo: Cicuta venenum est, publica Atheniensium pœna invisa,' &c. Hujus succum lethalem ab ingratis civibus jussum Socratem ebibisse, testis est Plato cum ceteris.

Quem tollit dira] Socrati nempe oraculo Apollinis sapientissimo hominum judicato plures invidebant. Ejus autem reprehensionum quidam împatientes, fraude circumvento, quasi adversus religionem Deorum nova molienti perniciem machinati sunt. Testes sunt Apuleius lib. x. de Asino aureo; Plato in Socratis Apologia. Lactantius, v. 15. Sanctus Augustin. lib. vin. 3. de Civitate Dei,' Socrates,' inquit, concitatis inimicitiis calumniosa criminatione damnatus morte mulctatus est. Sed eum postea illa ipsa quæ publice damnaverat Atheniensium civitas publice luxit: in duos ejus accusatores usque adeo populi indignatione conversa, ut unus eorum oppressus vi multitudinis interiret; exilio autem voluntario atque perpetuo pœnam similem alter evaderet. Tam præclara igitur vitæ mortisque fama Socrates reliquit plurimos suæ Philosophiæ Sectatores.' Athenæus lib. XIII. ad finem, paulo diversam affert causam mortis Socratis ; nempe ob frequentes ejus in disceptando ambitiones, rixas, et importunas reprehensiones, et cum apud Judices sorte datos, furacissimos homide justo disseruisset.

nes,

3 Quo fretus] Qua peritia, quo rerum usu, quibus virtutibus polles, ut

« PredošláPokračovať »