Obrázky na stránke
PDF
ePub

ab eo ille adventus ultimus in seipso, quando est vivos judicaturus et mortuos, ita promittitur ut propinquare dicatur,et quod in ultimo sermonis secundum Matthæum ipse omnino adventus evidenter exprimitur, cujus superius quibusdam signis propinquitas intelligenda monstratur. Ad hoc quippe apud Matthæum sermo ipse concluditur: Cum autem venerit Filius hominis,inquit,in majestate sua, et omnes Angeli cum eo; tunc sedebit super sedem majestatis suæ,tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et cætera usque ad illud,ubi ait,Et ibunt hi in supplicium æternum;justi autem in vitam æternam. Hoc enim nullus ambigit de Christi adventu novissimo et de fide sæculi prædictum fuisse. Nam et illas quinque et quinque virgines (Matth. xxv, 1-13), non defuerunt qui non contemptibili disputatione docere voluerint, ad hunc ejus adventum, qui nunc fit per Ecclesiam, pertinere. Sed hæc non sunt te mere pollicenda, ne aliquid occurrat quod valide contradicat, præsertim quia intalibus divinorum eloquiorum obscuritatibus, quibus nostras intelligentias Deo placuit exercere, non solum alius alio movetur acutius eorum qui Scripturas sanctas non improbabiliter tractant; sed etiam quilibet unus illorum, aliquando minus,aliquando melius intelligit. CAPUT XII. 46. Nescio tamen utrum intueri aliquid certius in hac quæstione possemus, si ulla ratione seu facultate possemus, quam illud quod in epistola priore jam posui, quando Evangelio mundus universus impleatur. Quod enim putat Venerabilitas tua jam hoc per ipsos Apostolos factum, non ita esse certis documentis probavi. Sunt enim apud nos, hoc est, in Africa, barbaræ inumerabiles gentes, in quibus nondum esse prædicatum Evangelium, ex iis qui ducuntur inde captivi, et Romanorum servitiis jam miscentur, quotidie nobis addiscere in promptu est. Pauci tamen anni sunt, ex quo quidam eorum rarissimi atque paucissimi,qui pacati Romanis finibus adhærent, ita ut non habant reges suos, sed super eos præfecti a Romano constituantur imperio, et illi et ipsi eorum præfecti christiani esse cœperunt. Interiores autem, qui sub nulla sunt potestate Romana, prorsus nec religione christiana in suorum aliquibus detinentur, neque ullo mo. do recte dici potest istos ad promissionem Dei non pertinere.

[ocr errors]

rimus, nisi ea quæ supra commemorata sunt? In his est autem etiam quod ait, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestatemagna et majestate. Proinde etiam hoc cum visum fuerit, non jam erit regnum Dei, sed prope erit. 43. Hunc ordinem videmus et duos alios evangelistas tenere. Apud Marcum enim cum dictum esset, Et virtutes quæ suntin cœlis, movebuntur; Ettunc, inquit, videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. Deinde subjungit quod Lucas non dixit: Et tunc mittet Angelos suos et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. Tunc quod ille de ficu et de aliis arboribus, iste de sola ficu ponens : A ficu autem discite, inquit, parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit in ostis. Quid est, Cum videritis hæc fieri, nisi ea quæ supra dixit? In quibus est etiam illud quod ait, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria: et tunc mittet Angelos suos, el congregabit electos suos. Non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo.

44. An dicendum est non omnia quæ supra commemorata sunt, esse intelligenda, ubi ait, Cum videritis hæc fieri, sed aliqua eorum; hoc videlicet excepto quod dictum est, Et tunc videbunt Filium hominis venientem, etc. ? ipse quippe finis erit,non tunc proximus erit. Sed Matthæus aperuit, nullis exceptis esse accipiendum quod positum est, Cum videritis hæc fieri: nam et apud ipsum cum dictum esset, Et virtutes cœlorum movebuntur; et tunc apparebit, inquit, signum Filii hominis in cælo, et tunc plangent omnes tribus terræ. Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli in virtute multa et majestate: et millet Angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cœlorum usque ad terminos eorum. Ab arbore autem fici discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est in januis.

45. Tunc ergoscimus prope esse, cum viderimus non aliqua eorum, sed hæc omnia, in quibus et hoc est, quod videbitur Filius hominis veniens, et mittet Angelos suos, et de quatuor mundi partibus, id est, de toto orbe terrarum congregabit electos suos ; quod tota hora novissima facit, veniens in suis membris tanquam in nubibus, vel in tota ipsa Ecclesia quod est corpus ejus, tanquam in nube magna fructificante atque crescente,in universo mundo, ex quo cœpit prædicare et dicere, Agite pœnitentiam, appropinquavit enim regnum cælorum: ita ut fortasse omnia quæ ab his tribus evangelistis dicta sunt de ejus adventu, diligentius inter se collata atque discussa, inveniantur ad hoc pertinere,quod quotidie venit in corpore suo,quod est Ecclesia (de quo adventu suo dixit, Amodo videbilis Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus cœli); exceptis his locis ubi

47. Non enim Romanos, sed omnes gentes Dominus semini Abrahæ, media quoque juratione promisit (Gen. xxII, 16-18); ex qua promissione jam factum est ut nonnullæ gentes quæ non tenentur ditione Romana, reciperent Evangelium, et adjungerentur Ecclesiæ,quæ fructificat et crescit in universo mundo. Adhuc enim habet quo crescat, donec fiat quod de Christoin Salomonis figura prophetatum est: Dominabitur amariusque ad mare,et a flumine usque ad terminos orbis terræ (Psal LXX1, 8). A flumine scilicet ubibaptizatus est, quia inde cœpit Evangelium prædicare: amari autem usque ad mare totus est orbis cum omnibus gentibus,quoniam mari oceano cingituruniversus. Quomodo autem implebitur aliter illa prophetia: Omnes gentes,quolquot fecisti,venient, et

adorabunt coram te, Domine (Psal. LXXXV, 9) ? Non enim de locis suis migrando venient, sed in locis suis credendo. De credentibus quippe Dominus dixit: Nemo polest venire ad me,nisi datum fuerit ei a Patre meo (Joan. v1,66). Propheta autem dicit: Et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulæ genitum (Sophon.11, 11). Omnes insulæ dixit,tanquam diceret, Etiam omnes insulæ ; hinc ostendens quam nulla relinquatur terrarum ubi non sit Ecclesia; quando nulla relinquitur insularum, quarum nonullæ etiam in Oceano sunt constitutæ, et quasdam eorum Evangelium jam suscepisse didicimus. Atque ita et in insulis singulis quibusque impletur quod dictum est, Dominabitur a mari usque ad mare, quo unaquæque insula cingitur; sicut in universo orbe terrarum, quæ tanquam omnium quodammodo maxima est insula,quia et ipsam cingit Oceanus,ad cujus littora in occidentalibus partibus Ecclesiam pervenisse jam novimus, et quocumque littorum nondum pervenit, perventura est utique fructificando atque crescendo.

48. Si ergo quia prophetia veritatis mentiri non potest, necesse est ut omnes gentes,quotquot fecit Deus, adorent eum ; quomodo adorabunt eum, nisi invocenteum? Quomodo autem invocabunt,in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt?quomodo autem audient sine prædicante ? aut quomodo prædicabunt,nisi mittantur (Rom. X, 14)? Mittit enim Angelos suos,et congregat electos suosa quatuor ventis (Matth. xxiv,31), id est ab universo orbe terrarum. In quibus ergo gentibus nondum est Ecciesia,oportet ut sit,non ut omnes qui ibi fuerint credant; omnes enim gentes promissæ sunt, non omnes homines omnium gentium: non enim omnium est fides (II Thess. 111, 2). Credit itaque omnis gens in omnibus qui electi sunt ante constitutionem mundi (Eph. 1, 4), in cæteris non credit, et credentes odit. Quomodo enim et illud implebitur, Eritis odio omnibus propter nomen meum (Matth. XXIV, 9); nisi in omnibus gentibus sint et qui oderint, et quos oderint ?

49. Quo pacto igitur ab Apostolis est prædicatio ista completa, quando adhuc usque sunt gentes (quod certissime est nobis) in quibus modo cœpit, et in quibus nondum cœpit impleri ? Non itaque sic dictum est Apostolis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judæ et Samaría, et usque in extremum terræ (Act. 1, 8), tanquam ipsi soli, quibus tunc loquebatur, tantum munus fuerint impleturi : sed sicut eis solis videtur dixisse quod dixit, Ecce vobiscum sum usque in consummationem sæculi (Matth. xxvIII, 20); quod tamen eum universæ Ecclesiæ promisisse, quæ aliis morientibus aliis nascentibus hic usque in sæculi consummationem futura est, quis non intelligat ? sicut eis et illud ait, quod ad eos omnino non pertinet, et tamen sic dictum est tanquam ad solos etiam pertineret, Cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est in januis (Id. xxiv, 33): ad quos enim hoc pertinet, nisi ad eos qui in carne tunc erunt, cum omnia comple. buntur? quanto magis illud quod ex magna parte

per eos agendum fuit, quamvis et posteris eorum eadem actio servaretur?

50. Quod autem dixit Apostolus, Numquid non audierunt ! In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum (Rom.x,18, et Psal. XVIII, 5) quamvis locutus sit præteriti temporis verbis,tamen quod futurum fuerat dixit, non quod jam factum atque completum ; sicut ipse propheta quo usus est teste, non ait, In omnem terram exiturus, sed, Exiit, inquit, sonus eorum, quod utique nondum factum erat:quale est etiam illud,Foderunt manus meas et pedes (Psal. xx1, 17); quod tam longe postea factum novimus. Sed ne istas tantum propheticas locutiones, non et apostolicas fuisse credamus, nonne idem ipse apostolus ait : Quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et sine bubio magnum est pietatis Sacramentum, quod manifestatum est in carne, justifi catum est in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est in gentibus creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. 111, 15, 16)? Nempe manifestum est hoc, quod in extremo posuit, etiam nunc nondum esse completum ; quanto magis tunc quando ista dicebat? Ecclesia quippe tunc assumetur in gloria, quando dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. xxv, 34): et tamen tanquam factum fuisset dictum est, quod certo sciebatur futurum.

51. Multo minus mirandum est quod etiam verbis præsentis temporis usus est in eo quod illum identidem dixisse memorasti, Propter spem, quæ reposita est nobis, quam ante audistis in verbo ve ritatis Evangelii, quod advenit in vos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens (Coloss. I, 5, 6), quamvis Evangelium nondum mundum tenebat universum : sed fructificare illud in universo mundo dixit et crescere, ut ita significaret quousque fuisset fructificando et crescendo venturum. Si ergo latet quando Ecclesia fructificante atque crescente universus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet quando finis erit; ante quippe non erit.

CAPUT XIII. — 52. Ut autem tibi tanquam sancto homini Dei et sincerissimo fratri aperiam de hac quæstione quid sentiam: error quidem in utroque vitandus est, quantum ab homine vitari potest, sive citius sive tardius quam futurum est, Dominus venturus esse credatur ; sed mihi quisquam non videtur errare, cum aliquid nescire se scit, sed cum se putat scire quod nescit. Removeamus itaque de medio servum illum malum, qui dicens in corde suo, Moram facit Dominus meus venire, dominatur conservis suis, et ebriosis convivando miscetur (Matth. xxiv, 48, 49, et Luc. xn, 45): iste quippe procul dubio Domini sui odit adventum. Quo ser. vo malo remoto, constituamus ante oculos tres servos bonos, familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes, adventum Domini sui sitienter desiderantes, vigilanter exspectantes, fideliteramantes si unus eorum citius, alter tardius Dominum putat esse venturum, tertius vero suam de hac re

ignorantiam confitetur ; quanquam omnes conso

EPISTOLA CC* (a). nent Evangelio, quia omnes diligunt manifesta- Augustinus Valerio comiti, transmittens nuncupatum tionem Domini, et eam desideranter et vigilanter

ipsi librum primum de Nuptiis et Concupiscentia. exspectant, videamus tamen quis amplius con

Domino illustri et merito præstantissimo, atque in

Christi dilectione charissimo filio VALERIO, Ausopet.

GUSTINUS, in Domino salutem. 53. Unus dicit, Vigilemus et oremus, quia citius 1. Cum diu moleste haberem quod aliquoties venturus est Dominus : alter dicit, Vigilemus et

scripserim, et nulla tuæ Sublimitatis rescripta meoremus, quia brevis et incerta est ista vita, quam.

ruerim, repente epistolas tres tuæ Benignitatis vis tardius venturus sit Dominus : tertius dicit,

accepi : unam non ad me solum datam per coepisVigilemus et oremus, quia et brevis et incerta est

copum meum Vindemialem, et non longe post per ista vita, et nescimus tempus quando venturus compresbyterum Firmum duas ; qui vir sanctus, est Dominus. Evangelium dicit : Videte, vigilate,

nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima et orate ; nescitis enim quando tempus sit (Marc. charitate conjunctus, multa nobiscum de tua excelX111, 33). Obsecro te, quid aliud dicere audimus

lentia colloquendo, et veraciter insinuando qualem hunc tertium, quam quod dicere audimus Evan- et in Christi visceribus noverit, non solum eas quas gelium ? Omnes quidem, præ desiderio regai Dei,

memoratus episcopus, vel quas ipse attulit, sed hoc volunt esse verum quod dicit primus; sed hoc etiam illas quas non accepisse querebamur, litteras secundus negat; tertius vero non negat aliquid

vicit. Et ideo de te narratio ejus suavior nobis erat, horum, sed ignorare se fatetur quis verum dicat quia ea dicebat quæipse non posses, ne quidem me illorum. Proinde si hoc factum fuerit quod prædi- inquirente, rescribere, ne tuarum laudum, quod xerat primus, gaudebunt cum illo secundus et ter

sancta Scriptura prohibet (Prov. xxvII, 2), fieres tius ; omnes enim manifestationem Domini dili

prædicator. Quanquam et ego verear hæc ad te gunt.Exsultabuntitaque citius venisse quod diligunt scribere, ne suspicionem adulantis incurram, Si autem factum non fuerit, et apparere cæperit domine illustris et merito præstantissime, atque hoc potius esse verum quod dicebat secundus, in Christi dilectione charissime fili. metuendum est ne inter ipsas moras perturbentur

2. Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant laudes Christi, vide quid mihi delectationis et lætiDomini adventum non tardum putare, sed uullum : tiæ fuit audire ab illo qui nec fallere me posset qui vides quantus sit interitus animarum. Quod propter fidem suam, et eas ignorare non posset si tantæ fidei fuerint, ut se ad secundi prædicta propter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis, etsi non convertant, et Dominum etiam tardantem fideliter

tam multa vel certa, verumtamen audivimus, fides et patienter exspectent ; abundabunt tamen op

tua'quam sit sana et catholica, quam pia exspectatio probria et insultationes atque irrisiones inimico- futurorum, quæ Dei fratrumque dilectio, quam non rum multos infirmos a christiana fide avertentium, superbe sapias in excelsis honoribus, nec speres in dicendo tam falaciter eis regoum esse promissum, incerto divitiarum, sed in Deo vivo, et dives sis in quam fallaciter dicebatur cito esse venturum. Qui operibus bonis; quam sit domus tua requies solaautem credunt quod secundus dicit, tardius Do.

tiumque sanctorum, et terror impiorum ; quanta minum esse venturum, si falsum fuerit inventum,

tibi cura sit ne quis insidietur membris Christi, citius Domino veniente ; nullo modo qui ei credi

coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus derant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio ejus, sive in recentioribus inimicis ; quamque sis perfruentur.

eorumdem inimicorum providus saluti, infestus 54. Quapropter qui dicit Dominum citius esse ven- errori. Hæc atque hujusmodi, ut dixi, et ab aliis turum,optabilius loquitur, sed periculosius fallitur. solemus audire ; sed nunc ea per supra dictum Utinam ergo sit verum ; quia erit molestum, si non fratrem plura et teslatiora cognovimus. erit verum ! Qui autem dicit Dominum tardius esse 3. Porro autem de pudicitia conjugali, uteam quoventurum, et tamen credit, sperat, amatejus adven- que in te laudare et amare possimus, numquid autum; profecto de tarditate ejus etiamsi fallitur,felici- diremus, nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui ter fallitur : habebit enim majorem patientiam, si vitam tuam, non in superficie, sed penitus nosset ? boc ita erit; majorem lætitiam, si non erit. Ac per De hoc itaque tuo bono, Dei dono, me quoque dehoc ab eis qui diligunt manifestationem Domini, lectat familiarius et aliquanto diutius loqui tecum. ille auditur suavius, isti creditur tutius : qui autem Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum quid horum sit verum ignorare se confitetur, illud mitto, quod legendo, diutius sis nobiscum. Nam et optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque eorum aut affirmat aut negat. Obsecro te ut me ta. curas, facile ac libenter legas, nostrisque opuscu. lem non spernas ; quia et ego te diligo id affirman- lis, etiam quæ ad alios conscripsimus, si qua in tem quod verum esse desidero, et tanto magis nolo manus tuas venire potuerunt, admodum delectefallaris,quanto magis amo quod polliceris,et quanto ris ; quanto magis quod ad te scribitur, ubi tan. magis video periculosum si falleris. Da veniam,

* Huc ascita ex tomo 7, in quo præfigitur libro 1 de si operosus fui sanctis sensibus tuis : quanto enim Nuptiis. rarius provenit, tanto me tecum saltem per litteras

(a) Ex tomo 7, præfixa lib. 1. de Nuptiis. Quæ porro

200 erat, nunc 196. Scripta videtur exeunte an. 418, loqui diutius delectavit.

aut. inounte 419.

quam præsenti loquar, et advertere dignaberis

EPISTOLA CCII" (a). attentius, et accipere gratius? Ab hac ergo epistola Hieronymus Alypio el Augustino gratulatur, quorum perge ad librum quem simul misi, qui tuæ Reve- opera Celestiana hæresis exstincta sit; et excusat cur rentiæ et cur conscriptus sit, et cur ad te potissi- nondum refellerit libros Anniani Pelagiani. mum missus, ipse suo principio commodius inti. Dominis vere sanctis atque omniaffectione ac jure mabit.

venerandis, Alypio ei AUGUSTINO episcopis HIERO EPISTOLA CCI '(a),

NYMUS, in Christo salutem. Imperatores novu in Pelagianos eorumque fautores CAPUT PRIMUM. – 1. Sanctus Innocentius presby.

sanctione edita, mandant Aurelio, necnon Augustino ter, qui hujus sermonis est portitor, anno præterito, per ejusdem tenoris litteras scorsum ipsi inscriptas, ut adversus damnatam hæresim subscriptionem exi

quasi nequaquam in Africam reversurus, mea ad Dignagant a ceteris episcopis.

tionem vestram scripta non sumpsit. Tamen Deo gratias Imperatores HONORIUS et THEODOSIUS Augusti,

agimus quod ita evenit, ut nostrum silentium vestris AURELIO episcopo, salutem.

epistoslis vinceretis. Mihi enim omnisoccasio gratissima 1. Dudum quidem fuerat constitutum ut Pelagius at- est, per quam scribo vestræ Reverentiæ; lestem invocans que Celestius infandi dogmatis repertores ab urbe Ro- Deum quod si pusset fieri, assumptis alis columbæ, ma, velut quædam calholicæ veritatis contagia, pelle- vestrisamplexibus implicarer, semper quidem promerito rentur, ne ignorantium mentes sæva persuasione virtutum vestrarum, sed nunc maxime, quia cooperatoperverterent. In quo secuta est clementia nostra judi- ribus et auctoribus vobis ?, hæresis Celestiana jugulata cium Sanctitatis tuæ, quo constat eos ab universis justa est : quæ ita infecit corda multorum, ut cum superatos sententiæ examinatione damnalos. Sed quia obstinati damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium criminis pertinax malum, ut constitutio geminaretur, non omittanl; el, quod solum possunt, nos oderint, per exegit ; recenti quoque sanctione decrevimus ut si quis quos pulant se libertatem docendæ hæreseos perdidisse. eos in quacumque provinciarum parte latilare non nes

CAPUT II. 2. Quod autem quæritis utrum rescriciens, aut propellere aut prodere distulisset, præscriptæ pserim contra libros Anniani (6), pseudodiaconi Celepænæ, velut particeps, subjaceret.

densis, qui copiosissime pascilur, ut alienæ blasphemiæ 2. Præcipue tamen ad quorumdam episcoporum per.

verba frivola subministret : sciatis me ipsos libros in tinaciam corrigendam, qui pravas eorum dispulationes

schedulis missos a sancto fratre Eusebio presbytero susvel tacito consensu astruunt, vel publica oppugnatione cepisse, non ante multum temporis ; et exinde vel innon destruunt, pater charissime atque amantissime, San- gruentibus morbis, vel dormitione sanctæ et venerabilis ctitatis luæ auctoritatem imminere conveniet; quatenus filiæ vestræ Eustochii, ita doluisse, ut propemodum conin abolitionem præposteræ hæresis omnium devotio chri. temnendos putarem. In eodem enim luto hæsitat, et ej. stiana consentiat. Religio itaque tua competentibus scri

ceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loptis universos faciat admoneri, scituros definitione quitur. Tamen multum egimus ; ut duni epistolæ meæ Sanctimonii tui hanc definitionem sibi esse præscriptam,

respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias utquicumque damnationi memoratorum, quo pateat mens suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa misepura, subscribere impia obstinatione neglexerint, epi

rabili synodo Diospolitana dirisse se denegat, in hoc scopatus amissione multati, interdicta, in perpetuum opere profitetur ; nec grande est ineptissimis næniis reexpulsi civitatibus, communione priventur. Nam cum spondere. Si autem Dominus vitam tribueril et notario. ipsi juxta synodum Nicænam confessione sincera con- rum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis reditorem rerum omnium Deum, imperiique nostri vene

spondebimus ; non ut convincamus hæresim emortuam, remur auctorem ; non patietur tua Sanctitas sectæ de

sed ut imperitiam atque blasphemiam ejus, nostris sertestabilis homines in injuriam religionis nova et inusi

monibus confutemus : meliusque hoc faceret Sanctitas tata meditantes, secretis tractibus occultare sacrilegium

vestra ; ne compellamur contra hæreticum nostra laysemel publica auctoritate damnatum. Una enim eadem- Imperatorum mandato paruit quamprimum, uti fidem que culpa est eorum qui aut dissimulando conniventiam,

facit quæ superest ipsius encyclica Epistola ad episcopos

provinciæ Byzacenæ et Arzugitanæ data calendis augusti; aut non damnando, favorem noxium præstilerint, paler quacuin transmittendum curavit exemplum imperialium charissime atque amantissime (Et alia manu): Divini

litterarum, «quarum, ait, simul exemplaribus lectis,

« quemadmodum subscribere unusquique vestrum detas te per multos annos servet incolumem. Data Viduum

« beat, Dilectio vestra cognoscat ». Hanc Epistolam hajuniarum, Ravennæ, Monaxio et Plinta consulibus. bes evulgatam a Magdeburgensibus, a Baronio et aliis. Eodem tenore etiam ad sanctum Augustinum episcopum

Lov., adjutoribus vobis. At editiong: antiquiores et

Vatic. sex Mss. habent, auctoribus ; ex iisdem Mss. duo data (6).

præmittunt, quia operatoribus.

Collata cum mr. tt. sex v. Am. Bad. Er. Lov. Accedit buic tomo emendata ad varios Edd. et Mss. (a) Alias 24 : quæ autem 202 erat, nunc 91. Scripta (a) Quæ porro 201 erat, nunc 90. Scripta an. 416. exeunte an. 419. mense junio.

(b) Hic latinitate donavit homilias aliquot Joannis (6) Isthæc verba in omnibus antiquis codicibus subji- Chrysostomi ; quam operam animo prorsus hæretico ab ciuntur: ubi vides id quod Aurelio Carthaginensi propter ipso susceptam fuisse intelliges ex præfatione ad Orod. Sedis dignitatem concedebatur, Augustino Hipponensi tium, episcopum illum Pelagianum qui in Ephesina sy episcopo ob personæ meritum ac celebritatem fuisse dela- nodo damnatus fuit ; necnon ex ipsius ad Evangelium tum ab Imperatoribus. Hinc rursum Theodosius anno Epistola, apud Bedam tom. 6 : qua in Epistola, trady 430, cum « Sacram scriberet, , inquit Liberatus in Bre. ciani nomine designare Augustinum videtur, aut Hieroviario, c. 5, « ad universos episcopos ut Ephesum conve- nymum. Nec levis conjectura est hunc ipsum esse bla« nirent, et conferrent de Nestorii libris et Cyrillijudicio, teronem, cujus lingua et calamo Pelagius abutebatur : « scripsit Imperator Sacram et beato Augustino Hippo. quod sigoificat Hieronymus verbis illis, « qui copio« nensi episcopo, per Ebagnium Magistrianum, ut ipsi á sissime pascitur, ut alienæ blasphemiæ verba frivola « concilio præstaret sui præsentiam ». Porro Aurelius < subministret ».

dare. Sancti filii communes, Albina, Pinianus et Melania, plurimum vos salutant. Has litterulas de sancta Bethlehem sancto presbytero Innocentio dedi perferendas. Neptis vestra Paula miserabiliter precatur ut memores ejus sitis, et multum vos salutat. Incolumes vos, et memores mei, Domini nostri Jesu Christi tuetatur clementia, domini vere sancts, atque omni affectione venerabiles patres.

EPISTOLA CCII BIS' (a).

Optato significat suæ de animæ origine consultationi abs Hieronymo non fuisse responsum, neque se hactenus quidquam de hac quæstione asserere ausum fuisse. Ut se imitetur non suo tantum exemplo, sed etiam ipsius Optati litterarum instituto ac ratione hortatur. Petit denuo ut Libellum Fidei ad se mittat, acne doctorum episcoporum traditiones, doctor novellus et rudis corrumpere aggrediatur. Tandem quid de anima fides doceat, breviter exponit,occurrentesque aliquot quæstiones obiter solvit.

Domino beatissimo, sinceriterque charissimo, et desiderantissimo fratri et coepiscopo OPTATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. CAP. PRIMUM. 1. Per religiosum presbyterum Saturninum tuæ Venerationis litteras sumpsi, hoc a me magno studio, quod nondum habeo, flagitantis. Sed cur hoc feceris causam mihi aperuisti, quod scilicet credas de hac re mihi consulenti jam fuisse responsum. Utinam ita esset ! absit ut te, cujus exspectationem avidissimam noverim,hujus muneris communicatione fraudarem. Sed si quid credis, frater charissime, quinque ferme anni ecce evoluti sunt, ex quo in Orientem misi librum (b) nou præsumptionis sed consultationis meæ ; et adhuc rescripta non merui, quibus mihi enodaretur hæc quæstio in qua me cupis ad te certam ferre sententiam. Utrumque ergo misissem, si utrumque haberem.

ut desidero, responsurus est, interrogationem meam disceptatione operosissima elaboratam, sine sua responsione, quæ adhuc desperanda non est, per manus hominum notitiamque diffundi jure succenseat, idque jactantius quam utilius fecisse me judicet, quasi ego potuerim quærere, quod ille non potuerit enodare, cum forsitan possit, idque dum faciat, exspectandum sit (a). Magis enim scio, quod aliic occupatur, quæ minime differenda sunt, plurisque pendenda.

[ocr errors]

1

3. Quod ut tua quoque Sanctitas noverit, attende paulisper quid mihi alio anno per latorem (b),per quem scripseram, remeantem scripserit, nam hoc ex ejus epistola in istam transtuli (c): Incidit, inquit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit, quam loqui; ita ut nostra studia cessarent, ne (d),juxta Appium, canina exerceretur facundia. Itaque duobus libellis tuis, quos nomini meo dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiæ splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui, non quod quidquam in illis reprehendendum putem ; sed quia juxta beatum Apostolum, « Unusquisque in suo sensu abundat 1; alius qui. dem sic, alius autem sic » (Rom. XIV, 5). Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quæso Reverentiam tuam, parum perpaliaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Cæterum æmuli, et maxime hæretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi, calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est le amare, suscipere 2, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in dialogo quem nuper edidi (e), Beatitudinis tuæ, ut dignum fuerat, recordatus sum : magisque demus operam, ut perniciosissima hæresis de Ecclesiis auferatur, quæ semper simulat pænitentiam ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem; ne, si apertu se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.

CAPUT II. 4. Cernis nempe, venerande frater, hæc mei charissimi verba inquisitioni meæ reddita, non eam negasse responsionem, sed excusasse de tempore, quod in alia magis urgentia curam

2. Hoc autem quod habeo, sine altero quod nondum habeo, cuiquam debere me jam mittere vel edere non videtur (c); ne ille (d) qui mihi fortasse,

*Hæc epistola, quæ deest in B., ex uno Gottwicensi Ms. prompta est, ut in præfat., col. 49-50, annotatur.M. (a) Vide præf., col. 49-50. ubi agitur de duabus epistolis Augustini recens inventis. Scripta sub finem anni 419 vel potius sub initium anni 420. M.

(b) Marcellinus, qui collationi Carthaginensi præfuit anno 412, ab Augustino sciscitatus est, quid de animarum origine tenendum esset. Respondens sanctus Doctor quator diversas hac de quæstione vulgatas opiniones retulit; ita tamen ut, juxta Fulgentium, « nullam vo« luerit hujus rei definitam proferre sententiam. Quod ægre ferens Marcellinus, ad Hieronymum eodem anno scripsit, ut dubitationem ignorantiamque suam tolleret. Ineunte autem an. 413, uti paulo superius observatum est, rescripsit Hieronymus, stare se ab iis qui censerent animas quotidie a Deo fieri et mitti in corpora: » hortans eum, ut « virum sanctum et eruditum Augus<tinum episcopum consuleret, qui viva, ut aiunt, voce docere eum posset, et suam, imo ipsius Hicronymi explicare sententiam. » Hæc postremia verba Augustinum impulerunt ut ad Hieronymum epistolam, seu potius libellum consultationis de Originem animæ hominis dirigeret ; quo de libello hic potissimum agitur. Vide Augustinum, Epistt. 165 et 166.

(c) Idem dicit epist. 190, n. 21. « Qui liber meus, << inquit, ut non doctoris, sed inquisitoris, et potius dis« cere cupientis, apud me legi potest: mitti vero us< piam non debet, vel cuiquam foras dari. » Ast antea Augustinum aliter sensisse docet ejusdem epistola 100, n. 13. (d) Hieronymus.

Apud Aug. et Hieron. locis citatis, legitur abundel ; non ita commode, licet in Græco exstet.

'Edd. necnon apud Aug. et Hieron., suspicere; at Cod. Gottw. lectio Hieronymiana magis videtur. Suscipiendus enim ab Hieron. Alypius dicitur in epist. 81 inter Augustinianas; eodem sensu eamdem vocem usurpat August. epistt. 34, 35, 41, etc.

(a) Quippe Augustino manebat alta mente repostum, quod ei olim abs Hieronymo fuerat exprobratum his verbis: « Nonnulli familiares mei et vasa Christi, quo<< rum Jerosolymis et in sanctis locis permagna copia << est, suggerebant non simplici a te animo factum, sed laudem, atque ramusculos, et gloriolam populi requi<< rente ut de nobis cresceres: ut multi cognoscerent te << provocare, me timere; te scribere ut doctum, me lacere ut imperitum ; et tandem reperisse, qui garrulitati «meæ modum imponeret. » Apud Augustinum, epist. 72, num. 2.

(b) Orosium. Vide epistt. 166, 169 et 172.

(c) Hæc et subsequentia usque ad finem num. 3, habentur apud Hieronymum epist. 79; necnon apud Augustinum epist. 172, num. 1: verum apud priorem incipit, non incidit legitur.

(d) Ibid. et; male sic enim Hieronymi mens, orationisque series invertitur ac turbatur.

(e) Lib. 3 adversus Pelagianos, sub finem.

« PredošláPokračovať »