Obrázky na stránke
PDF
ePub

2. Scias itaque, domine beatissime et plenissima charitate venerabilis, non desperare nos, imo sperare vehementer, quod Dominus et Deus noster per auctoritatem personæ quam geris, quam non carni, sed spiritui tuo impositam esse confidimus, multas earnales fœditates et ægritudines quas Africana Ecclesia in multis patitur, in paucis gemit, consiliorum gravitate 1 et tua possit sanare. Cum enim Apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium vitiorum exsurgit seges, unum horum quod secundo loco posuit, acerrime in Ecclesia vindicatur ; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia videntur hominibus, atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia jam putentur. Ait enim vas electionis : Non in comessationibus et ebrietatibus, mom in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et dolo ; sed induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam me feceritis in concupiscentiis (Rom. xii, 13, 14).

3. Horum ergo trium, cubilia et impudicitiæ tam magnum crimen putantur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculavit * : et recte omnino. Sed quare solum? Comessationes enim et ebrietates ita concessæ et licitæ putantur, ut in honorem etiam beatissimorum martyrum, non solum per dies solemnes (quod ipsum quis non lugendum videat, qui hæc non carnis * oculis inspicit), sed etiam quotidie celebrentur. Quæ foeditas * si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiæ viribus sustentandam putaremus. Quanquam ubi est illud, quod cum multa vitiaenumerasset idem apostolus, inter quæ posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret cum talibus nec panem edere ? (I Cor. v, 1 1). Sed feramus hæc in luxu et labe domestica, et eorum conviviorum quæ privatis parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur; saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus areeatur. Quis enim audet vetare privatim, quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur?

4. Hæc si prima Africa tentaret auferre a cæteris terris, imitatione digna esse deberet : cum vero et per Italiæ maximam partem, et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis Ecclesiis, partim quia nunquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata, sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia et animadversione exstincta atque deleta sint, dubitamus quomodo possumus tantam morum labem, vel proposito tam late ° exemplo emendare ? Et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde ma

t Mss. plures, consiliorum gravi esse. Alii, consiliorum gravitate. Forte legendum, conciliorum.

* Mss. quatuor, maculaverit. Bene.

* Mss., carneis.

' Mss.. quam fœditatem. Congrue.

* Sic Mss. [lato].

gnas agimus gratias Deo: quanquam ejus modestiæ atque lenitatis est, ejus denique prudentiæ et sollicitudinis in Domino, ut etiamsi Afer esset, cito illi de Scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit. Sed tanta pestilentia est hujus mali,utsanari prorsus, quantum mihi videtur, nisi concilii auctoritate non possit. Aut si ab una ecclesia inchoanda est medicina; sicut videtur audaciæ, mutare conari quod Carthaginensis Eeclesia tenet, sic magnæ impudentiæ est, velle servare quæ Carthaginensis Ecclesia correxit. Ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus (a) exsecrabatur ? 5. Sed quod erat tunc dolendum nunc auferendum est; non aspere, sed sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis (Gal. vi, 1). Dant enim mihi fiduciam litteræ tuæ indices germanissimæ charitatis, ut tecum tanquam mecum audeam colloqui. Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis docendo quam jubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine: severitas autem exercenda estin peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore fia!, de Scripturis comminando vindictam futuram ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur (b). Ita prius movebuntur spirituales vel spiritualibus proximi, quorum auctoritate, et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus cætera multitudo frangatur. 6. Sed quoniam istæ in coemeteriis ebrietates et luxuriosa convivia, non solum honores martyrum a carnali etimperita plebe credi solent, sed etiam solatia mortuorum; mihi videtur facilius illic 1 dissuader! posse istam fœditatem ac turpitudinem, si et de Scripturis prohibeatur, et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adjuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosæ, atque omnibus petentibus sine typho *, et cum alacritate præbeantur : neque vendantur ; sed si quis, pro religione aliquid pecuniæ offerre voluerit, in præsenti pauperibus eroget °. Ita ne deserere videbuntur memorias suorum, quod potest gignere non levem cordis dolorem, et id celebrabitur in Ecclesia quod pie et honeste celebratur. Hæc interim de comessationibus et ebrietatibus dicta sint.

CAPUT II. De contentione et laudis appetitu. Quomodo honor et laus d praelatis assumenda.

7. De contentione autem et dolo quid me attinet dicere, quando ista vitia non in plebe, sed in nostro numero graviora sunt ? Horum autem morborum mater superbia est, et humanæ laudis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat. Huic non

* Mss. septem, illis. Alii, illic.

* Ms. sb., typo.

* Mss. duo, erogetur. Alii, eroget.

(a) Aurelius Carthaginensis Ecclesiæ $*$; creatus est forte an. 391, certe non ante 390; quippe hoc anno antecessor ipsius Genethlius pr;efuit conc. Carthaginensi II. At sub Aurelio habitum est Hipp9nense, an. 393.

(b) Ita se ipse gessit Augustinus ut vid. in Epist. 29. resistitur, nisi crebris divinorum. Librorum testimoniis incutiatur timor et charitas Dei : si tamen ille qui hoc agit, seipsum præbeat patientiæ atque humilitatis exemplum, minus sibi assumendo quam offertur; sed tamen ab eis qui se honorant nec totum nec nihil accipiendo, et id quod accipitur laudis aut honoris, non propter se qui totus coram Deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur quibus consulere non potest,si nimia dejectione vilescat. Ad hoc enim pertinet quod dictum est, Nemo juventutem tuam contemnat (I Tim. iv, 12); cum hoc ille dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). 8. Magnum estdehonoribus etlaudibus hominum non lætari,sedet omnem pompam inanem præcidere, et si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. Non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominum placere volentium (Psal. lii, 6). Quid enim languidius, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquentium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quæ dicuntur ? Cujus rei dolor nullo modo animæ viscera dilaniaret, si non amor laudis ossa ejus confringeret. Præsumo de robore animi tui: itaque ista quæ tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare quam sint gravia,quam difficilia. Non enim hujus hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit ; quia si cuiquam facile est laude carere dum denegatur, difficile est ea non delectaricum offertur ; et tamen tanta mentis in Deum debet esse suspensio, ut si non merito laudemur, corrigamus eos quos possumus ; ne arbitrentur aut in nobis esse quod non est, aut nostrum esse quod Dei est, aut ea laudent quæ quamvis non desint nobis, aut etiam supersint, nequaquam tamen sunt laudabilia ; velut sunt bona omnia quæ vel cum pecoribus habemus communia, vel cum impiis hominibus. Si autem merito laudamur propter Deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum ; non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram Deo tales sumus, quales nos esse credunt, et non tribuitur nobis, sed Deo, cujus dona sunt omnia quæ vere meritoque laudantur. Hæc mihi ipse canto quotidie, vel potius ille cujus salutaria præcepta sunt, quæcumque sive in divinis Lectionibus inveniuntur,sive quæ intrinsecus animo suggeruntur ; et tamen vehementer cum adversario dimicans, sæpe ab eo vulnera capio, cum delectationem oblatæ laudis mihi áuferre non possuum. 9. Hæc propterea scripsi, ut si tuæ Sanctitati jam non sunt necessaria,sive quod plura hujusmodi ipse cogites atque utiliora,sive quod tuæ Sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi, sciasque unde pro meainfirmitate Deum rogare digneris: quod utimpensissime facias, obsecro per humanitatem illius qui præceptum dedit utinvicem onera nostra portemus.Multa sunt quæ de vita nostra etconversatione deflerem,quæ nollem perlitteras ad te ve in ore nostro debet esse, Est, est, Non, non. Neque enim ignoras,aut quisquam hominum qui nos novit ignorat, neque te esse episcopum meum, neque me presbyterum tuum. Honorabilem igitur ex ea regula telibenter appello, qua novite esse hominem, et novi hominem ad imaginem Dei et similitudinem factum, et in honore positum ipso ordine et jure naturæ, si tamen intelligendo quæ intelligenda sunt, servet honorem suum. Nam ita scriptum est: Homo in honore positus non intellezit ; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. xlviii, 21). Cur ergo te honorabilem in quantum homo es non appellem, cum præsertim de tua salute atque correctione, quandiuin hac vita es, desperare non audeam? Fratrem vero ut vocem, non te latet præceptum nobis esse divinitus, ut etiam eis qui negant se fratres nostros esse, dieamus, Fratres nostri estis; et hoc vehementer valet ad causam, propter quam scribere volui Fraternitati tuæ. Jam enim reddita ratione cur epistolæ talem januam fecerim» audi placidissime quæ sequuntur. 2. Ego cuminista regione consuetudinem hominum lugendam atque plangenda:m,quicum christiano nomine glorientur, Christianos rebaptizare non dubitant,quibus verbis poteram detestarer non defuerunt laudatores tui, qui mihi dicerunt te ista non facere. Fateor,primo non credidi. Deinde considerans posse fieri ut animam humanam de futura vita cogitantem Dei timorinvaderet, ut se ab scelere apertissimo temperaret, gratulatus credidi, quod tali proposito ab Ecclesia catholica nolueris esse nimis alienus.Quaerepam sane occasionam loquendi tecum,ut si fieri posset,ea quæ parva remanserat inter nos dissensio tolleretur ; cum ecce ante paucos dies diaconum nostrum Mutugenmensem te rebaptizasse nuntiatum est. Dolui vehementer, et illius miserabilem lapsum, et tuum, frater, inopinatum scelus. Novi enim quæ sit Ecclesia catholica. Gentes sunt hæreditas Christi, et possessio Christi termini terræ. Nostis et vos, aut si non nostis, advertite; facillime a volentibus sciri potest. Rebaptizare igitur hæreticum hominem,qui haec sanctitatis signa perceperit quæ christiana tradidit disciplina,omnino peccatum est: rebaptizare autem catholicum, immanissimum scelus est. Tamen non adeo credens, quia de te mihi bene persuasum tenebarm, Mutugennam ipse perrexi ; et eum quidem miserum videre non potui, a parentibus vero ejus audivi quod vester jam etiam diaconus factus sit. Et tamen tam bene adhuc de tuo corde sentio, ut eum rebaptizatum esse non credam. 3. Quare te, frater dilectissime, per divinitatem et humanitatem Domini nostri Jesu Christi obsecro, ut rescribere mihi digneris quid gestum sit, et sic rescribere, ut noveris mein Ecclesia fratribus nostris epistolam tuam velle recitare. Quod ideo scripsi, ne cum id postea facerem quod me non sperares esse facturum, offenderem Charitatem tuam, etjustam de me apud communes amicos querelam deponeres. Quid ergo te impediatad rescribendum, non video. Si enim rebaptizas, nihil est quod homines de tuo

nire,si inter cor meum et cor tuum ulla 1 essent ministeria præter os meum etaures tuas. Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritale charissimus,cujus in te vere fraternam cum præsens essem benignitatem studiumque perspexi,senex Saturninus (a) dignatus fuerit, quando opportunum videtur, ad nos venire,quidquid cum ejus Sanctitate, et spiritualiaffectu colloqui potuerimus, aut nihil, aut non multum distabit,ac sicum tua Dignatione id ageremus. Quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus posco, quantis verba nulla sufficiunt. Absentiam enim meam tantum longe Hipponenses vehementer nimisque formidant, neque ullo modo mihi sic volunt credere, ut et ego videam agrum quem * fratribus datum provisione et liberalitate tua didicimus, ante epistolam tuam, per sanctum fratrem et conservum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quæ audire desiderabamus, audivimus. Præstabit Dominus ut etiam cætera, quæ adhuc desideramus, impleantur.

EPISTOLA XXIII * (b).

Augustinus Maacimino episcopo donatistæ,qui diaconum catholicum rebaptizasse dicebatur, ut aut fateatur factum, aut profiteatur se orthodo cum, invitans illum vel ad colloquium, vel ad rescribendum, ut concordia Ecclesiæ sarciatur.

Domino dilectissimo et honorabili fratri MAxiMiNo (c), AUGUsTiNUs presbyter Ecclesiæ catholicæ, in Domino salutem.

1. Priusquam ad rem veniam de qua tuæ Benevolentiæ scribere volui, tituli hujus epistolæ, ne vel te, vel alium quempiam moveat, rationem breviter reddam. Domino, scripsi, quia scriptum est : Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum me libertatem in occasionem carmis detis, sed per charitatem servite invicem (Gal. v, 13). Cum ergo vel hoc ipso officio litterarum per charitatem tibi serviam, non absurde te dominum voco propter unum et verum Dominum nostrum qui nobis ista præcepit. Dilectissimo autem quod scripsi, novit Deus quod non solum te diligam,sedita diligam ut meipsum;quandoquidem bene mihi sum conscius bona me tibi optare quæ mihi. Honorabili vero quod addidi, non ad hoc addidi, ut honorarem episcopatum tuum; mihi enim episcopus non es, neque hoc cum contumelia dictum acceperis; sed ex animo quo

[ocr errors]

collegio formides, cum id terescripseris facere quod te illi facere etiamsi nolles juberent. Cum autem id quantis polueris documentis faciendum esse defenderis, non solum non succensebunt, sed etiam prædieabunt. Si autem non rebaptizas,arripelibertatem christianam, frater Maximine, arripe, quæso te; non cujusquam hominis, in contemplatione Christi, aut reprehensionem verearis,aut exhorreas potestatem. Transit honor hujus sæculi, transit ambitio. In futuro Christi judicio, nec absidæ gradatæ, nec cathedræ velatæ, nec sanctimonialium occursantium atque cantantium greges adhibebuntur ad defensionem, ubi coeperint accusare conscientiæ, et conscientiarum arbiter judicare. Quæ hic honorant, ibi onerant ; quæ hic relevant, ibi gravant. Ista quæ pro tempore propter Ecclesiæ utilitatem honori nostro exhibentur, defendentur forte bona conscientia; defendere autem non poterunt malam. 4. Quod ergo tam pio et tam religioso animo facis, si tamen facis, ut Ecclesiæ catholicæ baptismum non iteres, sed approbes potius tanquam unius verissimæ matris, quæ omnibus gentibus, et regenerandis præbet simum, et regeneratis ubera infundit, tanquam unius possessionis Christi, sese usque ad terræ terminos porrigentis ; si hoc vere facis, cur non erumpis in exsultantem et liberam vocem? cur lucernæ tuæ tam utilem splendorem premis sub modio ? Cur non discissis atque abjectis veteribus pellibus timidæ servitutis, christiana potius indutus fiducia exis et dicis : Ego unum baptismum novi, Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecratum atque signatum ? hanc formam ubi invenio necesse est ut approbem; non destruo quod dominicum agnosco, non exsufflo vexillum regis mei. Vestem Christi et qui diviserunt, non violaverunt (Joan. xix, 24); et illi adhuc Christum non resurrecturum crediderant, sed morientem videbant. Si a persecutoribus vestis non conscissa est pendentis in cruce, cur a Christianis destruitur sacramentum sedentis in ccelo ? Si veteris populi temporibus Judæus essem, quando aliud esse melius non possem, accepissem utique circumcisionem. Quod signaculum justitiæ fidei tantum illo tempore valuit, antequam Domini evacuaretur adventu, ut infantem filium Moysi Angelus præfocasset, nisi materarrepto calculo circumcidisset puerum, et hoc sacramento imminentem perniciem depulisset (Ezod. iv, 24, 25). Hoc sacramentum etiam Jordanem fluvium refrenavit, et reduxit in fontem. Hoc sacramentum ipse Dominus, quamvis evacuaveritcrucifixus,tamen natus accepit. Non enim signacula ilia damnata sunt, sed succedentibus opportunioribus decesserunt. Nam sicut circumcisionem abstulit Domini primus adventus,sic Baptismum auferet secundus adventus. Sicut enium nunc posteaquam venit libertas fidei, etremotum estservitutis jugum, nullus christianus circumciditur carne; sic tunc regnantibus justis cum Domino, damnatisque impiis, nemo baptizabitur, sed illud quod ista præfigurant, id est circumcisio cordis et munditia conscientiæ manebitin æternum.Siergo illo tempore Judæus essem,et veniret ad me Samaritanus, velletque, illo errore derelieto quem etiam Dominus improbavit dicens, Vos adoratis quod nescitis ; nos adoramus quod scimus, quoniam salus eac Judaeis est (Joan. iv, 22) : vellet ergo Samaritanus, quem Samaritani circumciderant, fieri Judæus, vacaret certe iterationis audacia,et id quod apud hæresim factum erat, quod præceperat Deus, non repetere sed approbare cogeremur. Quod si in carne circumisi hominis non invenirem locum ubi circumcisionem repeterem,quia unum est illud membrum ; multo minus invenitur locus in uno corde, ubi baptismus Christi repetatur. ldeo qui duplicare Baptismum vultis, necesse est omnino ut coda duplicia requiratis. 5. Clama ergo recte te facere, si non rebaptizas ; et non solum sine trepidatione, sed etiam cum gaudio mihi inde rescribe. Nulla te tuorum concilia, frater, exterreant. Si enim hoc eis displicuerit, non suntdigni qui te habeant ; si autem placuerit, credimus de misericordia Domini, qui timentes sibi displicere, etconantes placere nunquam deserit, quod inter vos et nos cito pax erit : ne propter honores nostros, de qua sarcina periculosa ratio reddetur, miseræ plebes credentes in Christum habeantin domibus suis communes cibos, et mensam Christi communem habere non possint. Nonne ingemiscimus quod viret uxor, ut fideliter conjungant corpora sua, jurant sibi plerumque per Christum, et ipsius corpus Christi diversa communione dilaniant? Hoc tantum scandalum, tantus diaboli triumphus,tanta pernicies animarum, si per tuam modestiam, et prudentiam, et dilectionem quam debemus ei qui pro nobis suum sanguinem fudit, ablata de medio in his regionibus fuerit; quis explicet verbis quam tibi palmam præparet Dominus, ut ad cætera membra sananda, quæ per totam Africam tabefacta miserabiliter jacent, a te proficiscatur tam imitabile medicinæ documentum ? Quam vereor, quoniam cor meum videre non potes, ne tibi cum insultatione potius quam cum dilectione loqui videar ! Sed certe amplius quid faciam non invenio, nisi ut inspiciendum sermonem meum tibi offeram, animum Deo.

6. Tollamus de medioinania objecta, quæ a partibus imperitis jactari contra invicem solent; nec tu objicias tempora Macariana, nec ego sævitiam (;ireumcellionum : si hoc ad te non pertinet, nec illud ad me. Area dominica nondum ventilata est ; sine paleis esse mon potest. Nos oremus, atque agamus quantum possumus,utfrumentum simus. Ego de rebaptizato diacono nostro silere non possum : scio enim quam mihi silentium perniciosum sit. Non enim cogitoin ecclesiasticis honoribus tempora ventosa transigere, sed cogito me principi pastorum omnium rationem de commissis ovibus redditurum. Si forte nolles ut haec tibi scriberem, oportet te, frater, ignoscere timori meo. Multum enim timeo ne me tacente et dissimulante, aliiquoque rebaptizentur a vobis. Decrevi ergo, quantum vires et facultatem Dominus præbere dignatur, causam istam sic agere,

ut pacificis collationibus nostris omnes qui nobis communicant, noverint ab hæresibus aut schismatibus quantum catholica distet Ecclesia, et quantum sit cavenda pernicies vel zizaniorum vel præcisorum de vite Domini sarmentorum. Quam collationem mecum si libenti animosus ceperis, ut concordibus nobis amborum litteræ populis recitentur, ineffabili exsultabo lætitia. Si autem id æquo animo non accipis, quid faciam, frater, nisi ut et quoque invito epistolas nostras populo catholico legam, quo esse possit instructior ? Quod si rescribere dignatus non fueris, vel meas legere decrevi, ut saltem diffidentia vestra cognita rebaptizari erubescant. 7. Neque id agam cum miles præsens est, ne quis vestrum arbitretur tumultuosius me agere voluisse, quam ratio pacis desiderat ; sed post abscessum militis, ut omnes qui nos audiunt intelligant non hoc esse propositi mei ut inviti homines ad cujusquam communionem cogantur, sed ut quietissime quærentibus veritas innotescat. Cessabit a nostris partibus terror temporalium potestatum : cesset etiam a vestris partibus terror congregatorum Circumcellionum. Re agamus, ratione agamus, divinarum Scripturarum auctoritatibus agamus, quieti atque tranquilli quantum possumus petamus, quæramus, pulsemus, ut accipiamus et inveniamus, et aperiatur nobis, ne' forte fieri possit, ut adjuvante Domino concordes conatus et orationes nostras, tanta deformitas atque impietas Africanarum regionum de nostris terris incipiat aboleri. Si non credis post discessum militum me velle agere, post discessum militum tu rescribe. Si enim ego præsente milite litteras meas legere populo voluero, prolata epistola mea demonstrabit me fidei violatorem. Quod misericordia Domini avertat a moribus atque instituto meo, quod mihi perjugum suum inspirare dignatus est. 8. Episcopus meus Benevolentiæ tuæ fortasse potius litteras misisset, si esset præsens, aut ego illo vel jubente vel permittente seripsissem. Sed illo absente cum diaconi rebaptizatio recens esse dicitur, frigescere actionem ipsam dilatione non passus sum, de fraterna et vera morte acerbissimi dolorisaculeis excitatus. Quem dolorem meum adjuvante misericordia et providentia Domini, pacis fortasse compensatiolenitura est. Deus et Dominus noster tibi mentem pacatam inspirare dignetur, domine dilectissime frater. EPISTOLA XXIV* (a). Paulinus Alypio episcopo de libris Augustini quos recepit, eaccusans quod serius miserit ad illum Eusebii Chronica. Cupit edoceri de genere et vita

Alypii : ipse vicissim de se nonnulla aperiens. Panem unum dono mittit.

[merged small][merged small][ocr errors]

tibi circa humilitatem nostram inesse docuisti, domine vere sancte, et merito beatissime ac desiderabilis. Accepimus enim per hominem nostrum Julianum de Carthagine revertentem, litteras tantam nobis Sanctitatis tuæ lucem afferentes, ut nobis charitatem tuam non agn0scere, sed recognoscere videremur. Quia videlicet eae illo, qui nos ab origine mundi prædestinavit sibi, charitas ista manavit, in quo facti sumus antequam nati, quia ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. xcix, 3), qui fecit quæ futura sunt. Hujus igitur præscientia et opere formati in similitudinem voluntatum est unitatem fidei vel unitatis fidem præveniente notitiam charitate conneri sumus, ut nos invicem ante corporales conspectus rerelante spiritu nosceremus. Gratulamur itaque et gloriamur in Domino, qui unus atque idem ubique terrarum operatur in suis dilectionem suam Spiritu sancto, quem super omnem carnem effudit, fluminis impetu lætificans civitatem suam. In cujus te civibus principalem cum principibus populi sui, sede apostolica merito collocavit: nosque etiam, quos erearit elisos, et de terra inopes suscitavit, in vestra voluit sorte numerari. Sed magis gratulamur in eo Domini munere, quo nos in pectoris tui habitatione constituit; quoque ita pisceribus tuis insinuare dignatus est, ut peculiarem nobis charitatis tuæ fiduciam vindicemus, his officiis atque muneribus provocati, ut nos diffidenter aut leniter te amare non liceat. 2. Accepimus enim insigne præcipuum dilectionis et sollicitudinis tuæ, opus sancti et perfecti in Domino Christo viri, fratris nostri Augustini labris quinque confectum, quod ita miramur atque suspicimus, ut dictata divinitus verba credamus. Itaque fiducia suscipiendæ nobis unanimitatis tuæ, et ad ipsum scribere ausi sumus, dum nos illi per te, et de imperitia eaecusandos, et ad charitatem commendandos præsumimus ; sicut et omnibus sanctis, quorum nos et absentium officiis sospitare dignatus es, pari procul dubio curaturus affectu, ut per Sanctitatem tuam, nostris invicem salutentur obsequiis, et in clero Sanctitatis tuæ comites, et in monasteriis fidei ac virtutis tuæ æmulatores. Nam etsi in populis ac super populum agas, oves pascuæ Domine regens sollicitis vigil pastor eaecubiis : tamen abdicatione sæculi, et repulsa carnis ae sanguinis, desertum tibi ipse fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis. 3. Sane vicario aliquatenus munere, licet per omnia tibi impar, ut jusseras, providi illam Eusebii venerabilis episcopi Constantinopolitani de cunctis temporibus historiam. Sed in hoc fuit obtemperandi nora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem hunc codicem, Romæ reperi apud parentem nostrum vere sanctissimum Domnionem, qui procul dubio promptius mihi paruit in hoc beneficio, quod tibi deferendum indicavi '. Verumtamen quia et loca tua mihi significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad venerabilem socium coronæ tuæ, patrem nostrum Aurelium ita scripsimus, ut si nunc Hippone-regio degeres, illo tibi litteras nostras, et transcriptam Carthagine membranam mittere dignaretur. Quod et sanctos viros,

1 Edd., quod tibi deferendum judicavit. Mss. duo v., judicavi. At alii duo v. cum tredocim e nostris, indicavi.

quos indices charitatis ipsorum, tuo sermone cognovimus, Comitem et Evodium rogavimus, ut hæc scribere ipsi curarent, me vel parenti Domnioni diutius coder suus deforet, et tibi transmissws sine necessitate redhibendi maneret. 4. Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me immerentem et inopinantem magno tui amore complesti, ut pro hac historia temporum, referas mihi omnem tuæ Sanctitatis historiam : ut quod 1 gemus, unde sis domo, tanto vocatus a Domino, quibus eaeordiis segregatus ab utero matris tuæ, ad matrem filiorum Dei prole lætamtem, abjurala carnis et sanguinis stirpe, transieris, et in genus regale et sacerdotale sis translatus, edisseras. Quod enim indicasti, jam de humilitatis nostræ nomine apud Mediolanum te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me velle condiscere, ut omni parte te moverim, quo magis gratuler, si a suscipiendo mihi patre nostro Ambrosio, vel ad fidem invitatus es, vel ad sacerdotium consecratus, ut eumdem ambo videamur habere auctorem. Nam ego etsi a Delphino Burdegalæ baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania,'per vim inflammatæ subito plebis, sacratus sim : tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum, et nunc in sacerdotii ordine confoveor. Denique suo me clero vindicare voluit, ut etsi diversis locis degam, ipsius presbyter censear. 5. Sed de me ne quid ignores, scias antiquissimum peccatorem, non ita olim de tenebris et umbra mortis eductum, spiritum aurae vitalis hausisse, nec ita olim posuisse in aratromanum, et crucem Domini sustulisse ; quam ut in finem perferre valeamus, orationibus tuis adjuvemur. Accumulabitur hæc meritis tuis merces, si interventu tuo onera nostra relevaveris. Sanctus enim laboranlem adjuvans(quia fratrem non audemus dicere) eaealtabitur sicut civitas magna. Et tu quidem super montem civitas ædificata es, vel accensa super candelabrum lucerna in septiformi claritate colluces ; nos sub modio peccatorum delitescimus : visita litteris tuis, et profer in lucem in qua ipse versaris, super aurea candelabra conspicuus. Eloquia tua lumen semitis mostris erunt, et oleo lucernæ tuæ impinguabitur caput nostrum. Et accendetur fides, cum spiritu oris tui cibum mentis et lumem amimae sumpserimus. 6. Paae et gratia Dei tecum, et corona justitiæ tibi maneat in die illo, domine pater, merito dilectissime et venerabilis et exoptatissime. Benedictos Sanctitatis tuæ comites et æmulatores, in Domino fratres, si dignantur, nostros, tam in ecclesiis quam in monasteriis, Carthagini, Thagastæ, Hippome- regio, et totis parochiis tuis atque omnibus cognitis tibi per Africam locis, Domino catholice servientes, multo affectu et obsequio salutari rogamus. Si ipsam membranam sancti Domnionis acceperis, transcriptam nobis remittere dignaberis. Et hoc rogo scribas mihi quem hymnum meum cognoveris. Panem unum Sanctitati tuæ unitatis gratia misimus, in quo etiam Trinitatis soliditas continetur. Hunc panem culogiam esse tu facies dignatione sumendi.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »