Obrázky na stránke
PDF
ePub

Scilicet ingenium et rerum prudentia velox
Ante pilos venit: dicenda tacendaque calles.
Ergo ubi commota fervet plebecula bile,
Fert animus calidæ fecisse silentia turbæ

5

Periclis; quasi vero ingenium et præcox rerum solertia ante barbam contingant. Nosti quæ dici et quæ taceri oporteat. Igitur cum plebs ardet excitata bili, mens

probe tusam et dilutam propinabant in calice modo medicamentorum ; idque Tiew pápuakov in Phædone Platonis dicitur. Casaubon.-5 tacendave Ms.

NOTE

Imperium regere aggrediaris ? Pupille Pericli] O Alcibiades, qui gloriaris tutela et disciplina Periclis propinqui tui, cui fuisti traditus a Clinia patre adhuc pupillus. De hoc fuse Plutarch. in ejus vita: Hæc optime etiam contorta in Neronem, quem Poppaa incusans per facetias, pupillum vocabat, jussis alienis obnoxium, non modo Imperii sed et libertatis indigentem: ut cui dominaretur Agrippina mater, tutores autem essent Burrhus et Seneca. Cornel. Tacit. Annal. 14. in ipso Libri principio.

Magni Pericli] Pericli, pro, Periclis. Fuit Pericles Orator, Philosophus, et Imperator Egregius; Atheniensium Rempublicam annos quadraginta feliciter administravit. Plutarchus, Prob. Cic. in Bruto. Valer. Maxim. VIII. 9. Justinus, lib. I. Non nemo argutias quærit in voce Pericli, quasi ponatur pro periculi: et allusum sit ad id quod Alcibiades comparatus sit leunculo, quem aut occidere oporteret, aut postea tolerare. Sed apage nugas.

ante pubertatem; quæ apud Athenienses sumebatur (ut aiunt) ab anno ætatis decimo octavo. Philostrat.

5 Ante pilos] Adeptus est Imperium Nero ante annum ætatis decimum septimum. Sueton. Neron. cap. 8. Cornel. Tacit. Annal. lib. xIII. initio : ubi et notatur quasi ̧vixdum pueritiam egressus.

Dicenda tacendaque calles] Ergone putas habere te et callere ea, quæ vix diuturno rerum usu doctus senex habet et callet? Certe ut callum in corpore, ita in animo prudentiam non parit nisi longum tempus. Ovid. Metam. vI. Seris venit usus ab annis:' Et alibi Nestor ita loquitur: 'Etenim mihi multa vetustas Scire dedit.'

6 Ergo ubi commota, &c.] Quoniam tu tibi tantum arrogas, et omnia te posse confidis, periculum faciamus tuæ solertiæ.

Commota fervet plebecula bile] In seditionem versa, et turbas miscente. 7 Fert animus] Audes, et præstare te posse non dubitas, præ magna tui fiducia. Ammianus lib. XXVI. sic

4 Scilicet ingenium] Ironice hæc, habet: 'Immaniter strepente exeret sequentia.

Ingenium] Sapientia, judicii maturitas: item artes et scientiæ. Ita Casaubonus.

Rerum prudentia]

usus.

citu, cum cieri tumultus violentior appareret, Valentinianus, elata prospere dextra, ut Princeps fiducia plenus, ausus increpare quosdam ut seExperientia, ditiosos et pertinaces, cogitata nullis interpellantibus absolvebat.'

Velox] Præmatura, ante tempus,

Calida turba] Sævienti, efferves

Majestate manus. Quid deinde loquere? Quirites,
Hoc, puta, non justum est: illud male: rectius illud.

statuit imponere silentium cœtui ferventi per auctoritatem dextræ. Quid postea dices? O Romani, illud, opinor, non est secundum jus; hoc iniquum est; istud

Gal.-9 Ita membranæ Bongarsii, non puto. Priscianus lib. xv. de termiNOTE

centi in iram.

Fecisse silentia] Virgil. Æneid. 1. 'Ac veluti magno in populo cum sæpe coorta est Seditio.-Tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem Conspexere, silent,' &c. At vero quam auctoritatem habebit imberbis adolescens ad comprimendum tumultuantium furorem?

8 Majestate manus] Valer. Max. lib. 1. capite ultimo, 'Est,' inquit, 'illa quasi privata censura, majestas clarorum virorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio, potens in sua amplitudine obtinenda. Grato enim et jucundo introitu animis hominum illabitur admirationis prætextu velata: quam recte quis dixerit longum et beatum honorem sine honore.' Ovid. Metam. 1. de Jove: Qui postquam voce, manuque, Murmura compressit, tenuere silentia cuncti.' Lucanus lib. 1. de Julio Cæsare: Tumultum Composnit vultu, dextraque silentia jussit.' Act. Apost. cap. 13. 'Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens,' &c. Ubi observandum cum doctioribus, morem illum fuisse pridem indicendi silentii, extensa quidem et porrecta manu; sed ita ut inferiores duo digiti, medicus et auricularis, comprimerentur, erectis et eminentibus tribus aliis, pollice, indice, et medio. Quod ipsum fieri consuetum ab Episcopis olim, alloquentibus populos ac benedicentibus, notat Scaliger in Propertium. Sanctus Hieronymus ad Rusticum Monachum Delph. et Var. Clas.

affert aliam quoque audientiæ faciendæ rationem, nimirum concrepatione duorum digitorum. Cum librorum struem exposuisset,' inquit,' adducto supercilio, contractis naribus, ac fronte rugata, duobus digitulis concrepabat, hoc signo ad audiendum discipulos provocans.'

Quid deinde loquere] Et si audientiam tibi feceris imperatorio nomine ac vultu, et majestate manus, ut tibi largior, jam experiamur quam orationem et quam idoneam pacandæ seditioni sis habiturus. Nam vir gravis apud Virgilium loco citato Æneid. 1. "Regit dictis animos, et pectora mulcet.'

Quirites] Abusive positum videtur pro Cives. Fortasse etiam hinc innuit a se carpi Neronem Populo Romano loquentem.

9 Hoc, puta, non justum est] Sic legit Casaubonus: puta, adv. id est, scilicet: et citat Priscianum lib. xv. Sed Prisciani verba parum juvant eam lectionem. Malim itaque cum aliis, hoc puto, &c. quibus verbis belle exprimitur puerilis oratio, ut observant docti Interpretes, et sermo hominis rerum et scientiarum imperiti. Tantæ certe animi confidentiæ et manus gravitati ac majestati, minimum respondet illud subdubitantis et dicere exordientis, puto.

Illud male, rectius illud] Quasi vero simplici illa mali enuntiatione, et melioris appellatione et ostensione, multitudo rudis et insuper furore obcæcata moveri et compesci queat. Ipse Pers. G

Scis etenim justum gemina suspendere lance
Ancipitis libræ rectum discernis, ubi inter
Curva subit, vel cum fallit pede regula varo :
Et potis es nigrum vitio præfigere Theta.

Quin tu igitur, summa nequicquam pelle decorus,

10

justius. Etenim nosti pensitare quod æquum est in lance duplici trutinæ ambiguæ. Internoscis jus, quando latet inter prava, aut quando hasta libræ decipit, lingula incurva; et peritus es notare scelus atro theta. Ergo cur tu pulcher cute suprema

natione adverbiorum: ita solum a correptum habet: quamvis quidam puta quoque adverbium esse accipiant ; ideoque Persium id corripuisse; ut: Hoc,

NOTE

sapiens vix ostenso simpliciter bono, si præsertim ira paulo turbatus sit, percelleretur. Opus est igitur non vulgari arte, facundia, peritia ad reddendam conturbatis et ferocientibus (ut fecit Menenius ille Agrippa) tranquillam et sanam mentem, quam æstus iracundiæ disjecit ac dissipavit.

10 Scis etenim, &c.] Ironice. Nimirum Juris scientiam calles.

11 Rectum discernis, &c.] Etiam in dubio et in ambiguo dignoscis quid præstet ac præponderet.

Ubi inter curva subit] Si quando vitium finitimæ virtutis speciem arri-. pit, mentitur, et se abscondit, perspicis illud ac detegis nihilominus.

12 Vel cum fallit pede regula varo] Scis etiam legis exceptiones: scis quid et quando valeat èπieiкeia: nosti legem mutare et interpretari, mutatis rei adjunctis; et in variis, ut aiunt, circumstantiis, scis variare. Sic lex jubens depositum reddi, fallit, et non sequenda est, si homò furore correptus ensem antea depositum repetat.

Pede regula] Regula, hasta libræ est, pes lingua seu examen.

Varo] Proprie vari dicuntur qui crura intus curva et contorta habent, aut pedes. Certe bilanx cujus lingua erit curva, fallit pensitantem ac decipit.

13 Nigrum præfigere Theta] Id est, damnare scelus et sceleratos. Antiqui Judices capitis sententiam in reum dicebant, scribendo in tabellis literam, quæ prima est in voce Oávaros, mortem significante; et propterea nigra et tristis dicitur: sicut e contra T absolutionis nota erat. Apud Romanos autem A, et C, erant in usu. Hanc condemnationis indicem, tristem; illam absolutionis, salutarem vocat Tullius pro Milone. Vide Alex. ab Alex. III. 5. Porro sicut in Auctorum scriptis recensendis Critici apponebant literam L, vel X, hoc est,' laudabile, vel xphoμov et xpnøïòv, in locis probatis; sic ad ea quæ improbabant, ascribebant . Et hunc morem respexisse hic Persium volunt doctiores, quos inter Casaubonus.

14 Quin tu igitur] Non ironice, amplius, sed aperte agit. Si vides et constat carere te necessariis ad Rempublicam capessendam adjumentis, quin relicta publicæ rei cura, teipsum curas et sanas?

Summa pelle decorus] Alcibiades quidem formosus, Nero pulcher, Sueton. cap. 51. Sed quid ista forma et pulchritudo juvat, si introrsum turpis, dum speciosus pelle decora, ut est apud Horatium, Epist. 1. 16. quem hic imitatur Persius, ut et alibi passim.

Ante diem blando caudam jactare popello

Desinis, Anticyras melior sorbere meracas?

Quæ tibi summa boni est? uncta vixisse patella
Semper, et assiduo curata cuticula sole.

Expecta haud aliud respondeat hæc anus. I nunc;

15

non cessas populo blandienti frustra ostentare caudam, ante tempus; aptior ebibere Anticyras meras? Quod tibi fastigium est felicitatis? Nempe victitare quotidie lauta patina: et pellis continuo uncta ad Solem. Sta paulisper. Vetula ista non

NOTE

15 Ante diem] Ante pilos et maturum tempus.

Blando popello] Qui blandimentis captatur, et rerum externarum specie et pompa.

Caudam jactare] Desine, o Nero, teipsum ostentare in veste triumphali, ad auram popularem captandam. Cornel. Tacit. Annal. lib. XIII. Metaphora vel a pavonibus, qui caudam rotantes se fœminis jactant; vel a canibus domino suo, agitata cauda, adulantibus.

16 Anticyras] Duas Strabo lib. ix. refert, Horatius in Arte, tres, nbi ait, 'Si tribus Anticyris caput insanabile,' &c. Insulæ sunt in sinu Œtæo, seu Maliaco, ad Phthiotidem, seu Thessaliam; in quibus copiose crescit elleborum, quo hominis insaniam et noxios humores emendari, ingenium acui, testantur Plin. xxv. 5. Gell. xvii. 15. Sueton. Caligul. cap. 29. Vide Juvenal. Sat. XIII. vs. 97.

Melior sorbere] Phrasis Græca Persio familiaris. Id est, tu potius vitia tua purgare, quam alios regere deberes: jam enim se prodit improba tua indoles, quanquam occultare niteris.

Meracas] Horat. Epist. 11. 2. Expulit elleboro morbum bilemque meraco.'

17 Quæ tibi summa boni est] Sed ut magis etiam appareat, quam sis indignus Imperio, dic, quæso : quem tibi fingis ultimum finem? Quod sum

mum hominis bonum tibi videtur ?

Uncta vixisse patella] Laute scilicet epulari, et exquisitis cibis vesci. Hor. Epist. 1. 6. Si bene qui cœnat, bene vivit; lucet, eamus Quo ducit gula.'

In

18 Assiduo curata cuticula sole] Sole apricari, cuticulam probe curare atque insolare. Nempe in deliciis habebant veteres hyeme ad ignem, æstate ad Solem oleo corpus inungere, quo facilius illud imbiberet, eoque robustum fieret ac nitidum. Martial. Epig. x. 12. ' I, precor; et totos avida cute combibe Soles. Quam formosus eris! Hoc et superiori loco notata Neronis vita voluptaria atque intemperans, de qua passim Suetonius.

19 Expecta] Contendit Marcilius legendum, En specta, vicinam scilicet anum olerariam: et vide te non magis quam illam sapere. Refragantur Casaubonus et alii; et ex communi lectione interpretantur: mane tantulum, et prætereuntem forte mulierculam olitricem interrogemus, quid optimum in vita judicet. Certe idem quod tu mox, de fine ultimo et summo bono, respondebit illa.

I nunc] Post tale probrum i, perge; ostenta generis nobilitatem et corporis formam, si lubet, dum plus sapientiæ non habebis, o Princeps, quam vilis quælibet anus imperita et ve

sana.

Dinomaches ego sum, suffla: sum candidus. Esto:
Dum ne deterius sapiat pannucea Baucis,
Cum bene discincto cantaverit ocima vernæ.

Ut nemo in sese tentat descendere, nemo!

20

aliud responsum dederit. Modo abi, et jacta; Ego sum Dinomaches filius: intumesce, et dic, Formosus sum. Bene est, dummodo Baucis pannis operta non minus sapiens sit, quando recte ocimum proclamabit servo dissoluto. O quomodo

puta, non, &c. Casaubon. istud Edd. plurim.-21 pannutia Edit. Steph.-24 sic

NOTE

20 Dinomaches] Dinomache perillustris fœmina, e qua trahebat originem Alcibiades, et exinde gloriabatur.

Suffla] Gloriabundus exulta. Este] Sis licet formosus ; quid hoc ad bene imperandum?

21 Baucis] Anus paupercula. Hujus meminit Ovidius Metam. VIII. Ponitur hic pro qualibet abjecta et vili muliercula.

22 Cantaverit ocima vernæ] Abstrusa prorsus sententia, inquit Turnebus Advers. xv. 3. quam nec plane se posse explicare ait ibid. Interpretantur communiter, anum illam herbas suas alta voce proclamare venales, ac laudare apud servos emere volentes, ut carius vendat; vel quæ cantando etiam vocaverit et allexerit quibus vendat. At Casaubonus paulo subtilius hunc locum scrutatur, et explicat de vili muliercula, qualis est herbarum venditrix, cum obviis quibuslibet et maxime cum servis petulantibus certante probris et maledictis: ut sit sensus: cum ad servum dicacem, et ipsa dicax cantaverit et ingesserit ocima, id est maledicta. Quippe, ut habet Plin. XIX. 7. ' Ocimum cum maledictis ac probris serendum, ut lætius proveniat, præcipiebant' superstitiosi veteres. Cum Casaubono idem plane sentit Turnebus Advers. xxx. 8. quicquid garriat Autumnus Interpres, qui certe vide

tur Turnebum, aut non omnino, aut primo tantum legisse loco, quem etiam perperam citat, in Notis illis singularibus, quibus Casaubonum corrigere pollicetur.

Ocima] Sunt qui legant, ocia; et explicant voluptatem ac libidines, quas apud servum vetula ostentet, ut eum alliciat. Sed apage. Ocimum, sive Ocymum, quod et Baσıλıkdy, herba est odorifera; item pabuli ge-, nus. Ejus virtutes ac proprietates exponunt Varro, Cato, Plinius variis locis. A celeritate proveniendi sic appellatum, testis est ex Varrone idem Plinius, XVIII. 16. et alibi. Ponitur hic pro quovis olere.

23 Ut nemo, &c.] Exclamatio et Epanalepsis indignationem et admirationem indicantes. Virgil. Eclog., VIII. Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error!' Horat. Sat. 1. 1. 'Nemon' ut avarus Se probet?'

[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »