Obrázky na stránke
PDF
ePub

conatur. miscent tamen isti fallacias et uerum, quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est quod, cum illa imago Samuhelis Saulem praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum, quod utique 5 falsum est. magno quippe interuallo post mortem separari malos a bonis in euangelio legimus, cum dominus inter superbum illum diuitem, cum iam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad eius ianuam ulcerosus iacebat, iam in requie constitutum magnum chaos interiectum esse testatur. 10 aut si propterea Samuhel Sauli dixit: mecum eris, ut non ad aequitatem felicitatis, sed ad parem condicionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, uterque mori potuerit, iamque mortuus mortem uiuo praenuntiabat: perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum 15 habere exitum illam lectionem, qui non sit contra fidem. nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae uel uirium mearum uel temporis excedit angustias, inueniatur ad liquidum, uel posse uel non posse animam humanam, cum ex hac uita emigrauerit, magicis carminibus euocatam uiuorum apparere 20 conspectibus, etiam corporis liniamenta gestantem, ut non solum uideri ualeat sed et agnosci. et si potest, utrum etiam iusti anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans, ut, si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in huius scri25 pturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso imaginaria simulatio Samuhelis diabolico ritu facta intellegatur. sed quoniam, siue illud fieri possit siue non possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis inuigilat,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

pedetemtim quidem ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur."

Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuhele rescripsi. s sed quam non frustra dixerim, pedetemtim non in hoc genere simulatam Samuhelis imaginem malignae pythonissae ministerio praesentatam existimare debere, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, mea posterior inquisitio declarauit, quando inueni in libro Ecclesiastico, ubi patres laudantur ex 10 ordine, ipsum sic fuisse laudatum, ut prophetasse etiam mortuus diceretur. sed si et huic libro ex Hebraeorum -- quia in eo non est canone contradicitur, quid de Mose dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus et in euangelio cum Helia, qui mortuus non est, legitur apparuisse uiuen- 15 tibus?

CCXCVIIII.

QVIBVS SACRIFICIVM PROSIT AVT LOCVS MARTYRVM, IN QVO QVISPIAM SEPELITVR. EX LIBRO DE CVRA PRO MORTVIS GE

RENDA AD PAVLINVM EPISCOPVM NOLANVM.

20

324 Scripsisti mihi quaerens a me, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ita curantium. adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis 25 ecclesia supplicare consueuit, ut hinc et illud conici possit,

10 cf. Eccli. 46, 20 14 cf. Deut. 34, 5 15 cf. Matth. 17, 3

1 ne GP: de V 3 maligno V: malignae P 4 explicare GP: explere V 6 generi G1 7 malignae V: maligno GP 8 praesentatam] praesentata PV praenotantum P1

p2

P

haebreorum V

12 et] del.

[blocks in formation]

14 deutheronomio V 17 cap. CCCXIIII P CCCXVI Gv 18 quibus] de cura pro mortuis gerenda uel q. GP'v 19 (et 23) se

pilitur V

23 nam PV: certe. nam GP1

26 hinc et illud V: illud hinc P

24 ita V: ista P

homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum.

Sed cum haec ita sunt, quomodo huic opinioni contrarium 5 non sit quod ait apostolus: omnes enim adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, non te satis uidere significas. haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post 10 mortem, non tunc, quando recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro 15 illis facta fuerint adiuuantur. sunt enim quos nihil omnino adiuuant ista, siue pro eis fiant quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro his quorum tam bona sunt, ut talibus non indigeant adiumentis. genere igitur uitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur, ut pro20 sint uel non prosint quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. nam meritum, per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur uitam. ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum cura pro defunctis quod potuerit religionis impendat et tamen ferat unus25 quisque secundum ea quae per corpus gessit siue bonum siue malum, reddente deo unicuique secundum opera eius. ut enim hoc quod impenditur possit ei prodesse post corpus, in ea uita est adquisitum, quam gessit in corpore.

Prouisus itaque sepeliendis corporibus apud memoriam sanc30 torum locus bonae affectionis humanae est erga funera suorum,

[blocks in formation]

4 sunt V: sint GP

5 astabimus P 9 possit V: poscit P 10 quando V: quando iam GP 13 defunctis P ac V: hac P 14 post a: per PV (cf. p. 948, 23) 17 his] P' in ras. 18 bona GP: mala V

indigeant] V in ras.

sunt V: om. GP

ut talibus] V in ras.

28 acquisitum est P

quoniam, si nonnulla religio est, ut sepeliantur, non potest nulla esse, quando ubi sepeliantur attenditur. sed cum talia uiuorum solacia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus appareat, non uideo, quae sint adiumenta mortuorum nisi ad hoc, ut, dum recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt 5 corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud dominum adiuuandos orando commendent. quod quidem facere possent, etiam si talibus locis eos humare non possent. sed non ob aliud uel memoriae uel monumenta dicuntur ea quae insigniter fiunt sepulchra mortuorum, nisi quia eos qui uiuen- 10 tium oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocant et admonendo faciunt cogitari. nam et memoriae nomen id apertissime ostendit et monumentum eo quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur. propter quod et Graeci μvnuciov uocant quod nos 15 memoriam seu monumentum appellamus, quoniam lingua eorum memoria ipsa, qua meminimus, uvur dicitur. cum itaque recolit animus, ubi sepultum sit carissimi corpus, et occurit locus nomine martyris uenerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. 20 qui cum defunctis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est his qui, cum in corpore uiuerent, talia sibi post hanc uitam prodesse meruerunt. uerum etsi aliqua necessitas uel humari corpora uel in talibus locis humari nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae sup-25 plicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit eccle

3 suo P

5 sint V: om. P

2 ubi GP: ibi V 6 sanctis V: sanctos P 9 uerba f. 267 cod. V inde a non ob aliud-p. 967, 21 humilius atque fere plane delituerunt, ut scriptura m. 1 legi uix possit

10 insigniter V (m. 1 et 2): insignita P (i add. m. 2) V

11 subtracte P

obliuone

13 cogitare P 15 μνημεῖον] mnemion P

mnomion V (m. 1 et 2) nemon G

17 μvnun] mneme V mneme (o

add. m. 2) P omneme G 18 recolit GP: recolet GP recoli

[blocks in formation]

sia, ut quibus ad ista desunt parentes aut filii aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi. si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis, puto, quod nihil prodesset spiritibus 5 eorum, quamlibet locis sanctis exanima corpora ponerentur.

Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari, hoc quod ita credidit supplicatio quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit. et quod ad 10 idem sepulchrum recurrit animo et filium precibus magis magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus. simul enim et quis et cui commendatus sit non utique infructuose religiosam mentem precantis attingit. nam et orantes 15 de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus. sed hic 20 magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos facit augetur, ac per hoc cordis affectus, qui, ut fierent ista, 25 praecessit, quia facta sunt, crescit. uerum tamen si eo modo quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos dei in secretissimo cubili, ubi compungitur, sternitur: ita etiam, cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui 30 qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum,

2 exhibeantur a: exhibeatur PV (cf. p.755, 3. 968, 16; Rönsch p. 435) 10 sepulcrum GP filium GP: fidelium

[blocks in formation]

V

13 commendatus Pi 24 facit V: fecit GP

30 quia a: qui PV

« PredošláPokračovať »