Obrázky na stránke
PDF
ePub

men extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum ægrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite nec solæ vobis fauces sumant cibum, sed et aures percipiant Dei verbum.

9. Quæ infirmæ sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec injustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores. Nec illas feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsæ: sed sibi potuis gratulentur, quia valent quod non valent illæ. Et si eis quæ venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur; cogitare debent qui. bus non datur, quantum de sua sæculari vita illæ ad istam descenderint, quamvis usque ad aliarum quæ sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec illæ debent conturbari, quod eas vident amplius, non quia honorantur, sed quia toperantur, accilere; ne contingat detestanda perversitas, utin monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosæ, fiant pauperes delicatæ. Sane quemadmodum ægrotantes necesse habent minus accipere ne graventur; ita post ægritudinem sic tractandæ sunt ut citius recreentur, etiamsi de humillima sæculi paupertate venerunt, tanquam hoc illis contulerit recentior ægritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quæ famulas Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: nec ibi eas teneat voluntas jam vegetas, quo necessitas levarat infirmas. Illæ seexistiment ditiores,quæ fuerint in sustinenda parcitate fortiores. Melius est enim minus egere, quam plus habere.

10. Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Nec sint vobis tam tenera capitum tegmina utretiola subter appareant. Capillos ex nulla parte nudos habeatis, nec foris vel spargat negligentia, vel componat industria. Quando proceditis, simul ambulate: cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil flat quod illiciat cujusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi jaciuntur in aliquem, figantur in neminem. Neque enim quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere, aut ipsis appeti velle. Nec solo tactu, sed affectu quoque et aspectu appetitur, et appetit femina. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore; etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet quæ in masculum figit oculum, et illius in seipsam diligit fixum, non ab aliis videri, cum hoc facit; videtur omnino et a quibus videri non arbitratur.

Sed ecce lateat, et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo superno inspectore quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit vire male placere illum cogitet omnia videre, ne velit virum male videre. Illius namque et in hac causa commen. datus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum (Prov. xxvii, 20, sec. LXX). Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque ubi et viri sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitatin vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis.

11. Et si hanc de qua loquor, oculi petulantiam in aliqua vestrum adverteritis, statim admonete, ne cœpta progrediantur, sed ex proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum eam facere videritis, jam velut vulneratam sanandam prodat quæcumque invenire potuit hoc, prius tamen et alteri vel tertiæ demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci (Matth. xvi, 16), et competenti severitate coerceri. Nec vos judicetis esse malevolas, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultari, dum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur ? Quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde? Sed antequam aliis demonstretur, per quas convincenda est si negaverit, præpositæ debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non1 innotescere cæteris. Si autem negaverit, tunc neganti * adhibendæ sunt aliæ, ut jam coram omnibus possit, non ab una teste argui, sed a duabus tribusve convinci. Convicta vero secundum præpositæ vel presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam :quam si ferre recusaverit, et si ipsa non abscesserit, de vestra societate projiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in cæteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis, vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quæcumque autem in tantum progressa fuerit ma lum, ut occulte ab aliquo litteras vel quælibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro ea. Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium præpositæ vel presbyteri, vel etiam episcopi, gravius emendetur

12. Vestes vestras in uno loco habete sub una custode, vel duabus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a timea lædantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis

Edd. carebant hic negatione, quæ ex Mss. restituitur.
Mss. habent, tunc mentienti.

[blocks in formation]

1

induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquæque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, et conqueritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se judicat esse quæ 1 ita vestiatur, sicut alia soror ejus vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, quæ pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis; ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur, sive ubi jaceat, sive unde cingatur, vel operiatur, vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant majore studio frequentiori alacritate, quam si vobis propria faceretis. Charitas enim de qua scriptum est quod non quærit quæ sua sunt (I Cor. xш, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo quanto amplius rem communem quam propriam curaveritis, tanto amplius vos profecisse noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas, superemineat quæ permanet charitas. Consequens ergo est ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit, sive vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur ; sed sit in potestate præpositæ, ut in commune redactum, cui necessarium fuerit, præbeatur. Quod si aliqua rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur 3.

Egrotantium cura sive post ægritudinem reficiendarum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, alicui debet injungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit ; sive autem quæ cellario, sive quæ vestibus, sive quæ codicibus præponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quæ petiverint non accipiant. Vestimenta vero et calceamenta quando fuerint indigenti necessaria, dare non differant sub quarum custodia sunt quæ poscuntur.

13. Indumenta vestra secundum arbitrium præpositæ laventur, sive a vobis, a fullonibus, ne interiores animæ sordes contrahat mundæ vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus, sed eo quod solet intervallo temporis tribuatur, hoc est, semel in mense. Cujus autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur : fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, jubente præposita faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suæ cupiditati non obediatur : aliquando enim etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore famulæ Dei, dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam tres. Nec illa quæ habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus præposita jusserit, ire debebit.

1 Sic Mss. Vatic. At Edd. et virorum regula, non ita vestiatur.

Edd., cum necessarium fuerit. Sed melius Mss., cui et sit haud dubie legebat S. Benedictus, qui præceptiones hinc non paucas, atque illam ipsam sic transtulit in Regulam suam, cap. 57: In abbatis sit potestate, cui illud jubeat dari.

Isthæc sententia abest a Mss. nonnullis.

44. Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Neque enim ad solos viros pertinet quod scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est (1 Joan. ш, 15): sed sexu masculino, quem primum Deus fecit, etiam femineus præceptum sexus accepit. Quæcumque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis objectu,alteram læserit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et illa quæ læsa est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se læserunt invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras ; quas utique quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem quæ quamvis ira sæpe tentatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit injuriam, quam quæ tardius irascitur, et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Quæ non vult dimittere sorori, non speret accipere orationis effectum : quæ autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde projiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quæ si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinæ minoribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas quas oportet esse subjectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas: sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eas quas plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio: nam quæ faciunt pudoris immemores, etiam feminis feminæ, jocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis, sed omnino nec a mulieribus nuptis, nec a virginibus sunt facienda nupturis.

15. Præpositæ tanquam matri obediatur, honore servato, ne in illa offendatur Deus: multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum non fuerit, non negligenter prætereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad præpositam præcipue pertinet, ita ut ad presbyterum qui vobis intendit, referat quod modum vel vires ejus excedit. Ipsa vero non se existimet potestate dominante,

sed charitate serviente felicem. Honore coram hominibus prælata sit vobis ; timore coram Deo substrata sit pedibus vestris. Circa omnes se ipsam bonorum operum præbeat exemplum (Tit. 11, 7). Corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes (I Thess. v, 14), disciplinam libens habeat, metuens imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri; semper cogitans Deo se pro vobis reddituram esse rationem. Unde magis obediendo non solum vestri, verum etiam ipsius miseremini; quia inter vos quanto in loco superiore tanto in periculo majore versatur.

16. Donet Dominus ut observetis hæc omnia cum dilectione tanquam spiritualis pulchritudinis ama. trices, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut ancillæ sub lege, sed sicut liberæ sub gratia constitutæ. Ut autem in hoc libello tanquam in speculo vos possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur : et ubi vos inveneritis ea quæ scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori; ubi autem sibi quæcumque vestrum omnium largitori; ubi autem sibi quæcumque vestrum videt deesse aliquid, doleat de præterito, caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur.

EPISTOLA CCXII* (a).

Augustinus Quintiliano, commendat matrem viduam cum filia virgine, quæ deferebant reliquias Stephani martyris.

Domino beatissimo, et merito venerabili fratri et coepiscopo QUINTILIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Honorabiles Dei famulas, et pretiosa • Christi membra, Gallam viduam sancti propositi, et ejus filiam Simpliciolam virginem sacram, matri ætate subditam, sanctitate prælatam, quas verbo Domini aluimus ut potuimus, Venerationi tuæ in Christi dilectione commendo, et tanquam mea manu per hanc epistolam trado consolandas, et in omnibus adjuvandas, quæ utilitas earum vel necessitas postulat: quod et sine mea commendatione procul dubio faceret Sanctitas tua. Si enim nos propter supernam Jerusalem, cujus nos omnes cives sumus, et in qua concupierunt habere excellentioris sanctitatis locum, non solum civicum, verum etiam fraternum eis debemus affectum : quanto magis vos, apud quos earum etiam carnalis est patria, in qua sæcularem nobilitatem pro Christi amore contemnunt dominæ illæ ? Officium quoque salutationis per illas meum ea charitate peto digneris sumere qua direxi, et meminisse nostri in orationibus tuis. Portant sane secum reliquias beatissimi et gloriosissimi martyris Stephani, quas non igno

1 Edd. omittunt, timore. Quam vocem huc revocavimus ex uno e Mss. Vatic. et ex Regula viris accommodata. In prius excusis, Quintiano. At in omnibus Mss., Quintiliano.

Bad. Am. Er. et Mss. optimæ notæ Corb. Germ., etc., præcipua.

Ad bl. cb. ff. gg. r. t. vc. tres v. et ad Edd. recensita. (a) Alias 103: quæ autem 212 erat, nunc 251. Scripta Circ. an. 425.

rat Sanctitas vestra, sicut et nos fecimus, quam convenienter honorare debeatis.

ACTA ECCLESIASTICA

SEU

EPISTOLA CCXIII* (a).

Ecclesiastica Gesta a B. Augustino confecta in designando ERACLIO qui ipsi in episcopatu succe· deret, atque interim senem aliqua parte curarum sublevaret.

1. Gloriosissimo Theodosio duodecies et Valentiniano Augusto iterum consulibus, sexto calendas octobris, cum Augustinus episcopus una cum Religiano et Martiniano coepiscopis suis consedisset in ecclesia Pacis Hipponensium Regiorum, præsentibus Saturnino, Leporio, Barnaba, Fortunatiano, Rustico, Lazaro, et Eraclio presbyteris 1, astante clero et frequenti populo, Augustinus episcopus dixit: Quod hesterno die promisi Charitati vestræ, propter quod vos volui frequentius convenire, et video frequentius conveuisse, mora omni postposita hoc agendum est. Si enim aliud velim loqui, in illud suspensi minus auditis. Omnes in hac vita mortales sumus, et dies hujus vitæ ultimus, omni homini est semper incertus ; verumtamen in infantia speratur pueritia; et in pueritia speratur adolescentia ; et in adolescentia speratur juventus; et in juventute speratur gravitas; et in gravitate speratur senectus: utrum contingat incertum est; est tamen quod speretur. Senectus autem aliam ætatem quam speret, non habet: incertum est etiam ipsa senectus quamdiu sit homini; illud tamen certum est, nullam remanere ætatem quæ possit succedere senectuti. Quia voluit Deus, ad istam civitatem cum vigore ætatis adveni; sed tamen juvenis fui, et senui. Scio post obitus episcoporum, per ambitiosos aut contentiosos solere Ecclesias perturbari; et quod sæpe expertus sum et dolui, debeo quantum ad me attinet, ne contingat, huic prospicere civitati. Sicuti novit Charitas vestra, in Milevitana Ecclesia modo fui: petierunt enim me fratres, et maxime servi Dei qui ibi sunt, ut venirem ; quia post obitum beatæ memoriæ fratris et coepiscopi mei Severi, nonnulla ibi perturbatio timebatur. Veni; et quomodo voluit Dominus, adjuvit nos pro sua misericordia, ut cum pace episcopum acciperent, quem vivus designaverat episcopus eorum : hoc enim eis cum innotuisset, voluntatem præcedentis et decedentis episcopi sui libenter amplexi sunt. Minus tamen aliquid factum erat, unde nonnulli contristabantur, quia frater Severus credidit posse sufficere ut successorem suum apud clericos designaret, ad populum inde non est locutus ; et erat inde aliquorum nonnulla tristitia. Quid plura ? Deo placuit ; tristitia fugata est, gaudium successit: ordinatus est episcopus, quem præcedens episcopus designa

1 Edd., Eradio. At in Mss. constanter. Eraclio, aut Heraclio, mox Mss. duo pro presbyteris habent presbytero. Collata cum b. bl. cb. f. ff. gg. m. r. vc. 2 s. 2 t. 4 v. Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 110: quæ autem 213 erat, nunc 1. Confecta die 26 septemb. an. 126.

verat. Ergo ne aliquis de me queratur, voluntatem meam, quam credo Dei esse, in omnium vestrum notitiam perfero: presbyterum Eraclium mihi successorem volo. A populo acclamatum est, Deo gratias, Christo laudes; dictum est vicies terties. Exaudi, Christe, Augustino vita; dictum est sexies decies. Te patrem, te episcopum ; diclum est octies. 2. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Non opus est me de laudibus ejus aliquid dicere; faveo sapientiæ, et parco verecundiæ: sufficit quia nostis eum ; et hoc me velle dico quod vos velle scio; et si ante nescirem, hodie probarem. Hoc ergo volo: hoc a Domino Deo nostro, nunc etiam in ætate frigida, votis ferventibus posco; hoc ut mecum oretis exhortor, admoneo, rogo, ut omnium in pace Christi collatis et conflatis mentibus confirmet Deus quod operatus est in nobis (Psal. LXVII, 29). Qui misit mihi eum, servet eum: servet incolumem,servet sine crimine, ut qui facit gaudium viventis, locum suppleat morientis. A notariis Ecclesiæ, sicut cernitis, excipiuntur quæ dicimus, excipiuntur quæ dicitis ; et meus sermo, et vestræ acclamationes in terram non cadunt. Apertius ut dicam, ecclesiastica nunc Gesta conficimus: sic enim hoc esse, quantum ad homines attinet, confirmatum volo. A populo acclamentum est trigesies sexies: Deo gratias, Christo laudes. Exaudi, Christe, Augustino vita; dictum est tredecies. Te patrem, te episcopum, dictum est octies. Dignus et justus est ; dictum est vicies. Bene meritus, bene dignus ; dictum est quinquies. Dignus et justus est; dictum est sexies.

3. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Ergo, ut dicebam, voluntatem meam et voluntatem vestram Gestis ecclesiasticis, quantum ad homines attinet, confirmatam volo: quantum vero ad latentem Omnipotentis voluntatem, omnes, ut dixi, oremus ut confirmet Deus quod operatus est in nobis. A populo acclamatum est: Judicio tuo gratias agimus; dictum est sedecies. Fiat, fiat; dictum est duodecies. Te patrem, Eraclium episcopum; dictum est sexies.

4. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Scio quod scitis et vos, sed nolo de illo fieri quod de me factum est. Quid autem factum sit multi scitis; illi soli nesciunt qui tunc, aut nondum nati erant, aut nondum habebant ætatem sciendi. Adhuc in corpore posito beatæ memoriæ patre et episcopo meo sene Valerio, episcopus ordinatus sum, et sedi cum illo: quod concilio Nicæno prohibitum fuisse nesciebam, nec ipse sciebat. Quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo. A populo acclamatum est : Deo gratias ; Christo laudes ; dictum est tredecies.

5. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Erit presbyter ut est ; quando Deus voluerit, futurus episcopus. Sed plane modo facturus sum adjuvante misericordia Christi, quod adhuc usque non feci. Nostis ante aliquot annos quid facere voluerim, et non permisistis. Placuit mihi et vobis propter curam Scripturarum, quam mihi fratres et

patres mei coepiscopi duobus conciliis Numidiæ et Carthaginis imponere dignati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus esset. Gesta confecta sunt, placuit, acclamastis: recitatur placitum vestrum, et acclamationes vestræ. Parvo. tempore servatum est circa me; et postea violenter irruptum est, et non permittor ad quod volo, vacare: ante meridiem et post meridiem occupationibus hominum implicor. Obsecro vos et obstringo per Christum, ut huic juveni, hoc est Eraclio presbytero, quem hodie in nomine Christi designo episcopum successorem mihi, patiamini me refundere onera occupationum mearum. A populo acclamatum est: Judicio tuo gratias agimus; dictum est vicies sexies. 6. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Ego charitati et benevolentiæ vestræ apud Dominum Deum nostrum gratias ago, imo de illa Deo gratias ago. Ergo, fratres, quidquid est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur: ubi necessarium habuerit consilium, meum non negabo auxilium; absit ut subtraham. Tamen quidquid illud est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur. Ipse me aut consulat, si forte non invenerit quid facere debeat, aut poscat adjutorem quem novit patrem: ut et vobis nihil desit, et ego tandem aliquando, si quantulumcumque spatium mihi hujus vitæ donaverit Deus, ipsam meam quantulamcumque vitam non dem segnitiei, nec donem inertiæ, sed in sanctis Scripturis, quantum ipse permittit et largitur, exerceam; hoc et ipsi proderit, et per ipsum etiam vobis. Nemo ergo invideat otio meo, quia meum otium magnum habet negotium. Video me de hac re propter quam vos invitavi, omnia vobiscum egisse quæ debui : hoc ad ultimum rogo, ut Gestis istis dignemini subscribere qui potestis. Hic mihi responsione vestra opus est: teneam responsionem vestram de hac assensione aliquid acclamate. A populo acclamatum est : Fiat, fiat; dictum vicies quinquies, Dignum est, justum est; dictum vicies octies. Fiat, fiat; dictum quater decies. Olim dignus, olim meritus; dictum vicies quinquies. Judicio tuo gratias agimus ; dictum tredecies. Exaudi, Christe, Eraclium conserva; dictum octies decies.

7. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Bene habet ut ea quæ Dei sunt, circa sacrificium ejus agere valeamus; in qua hora supplicationis nostræ maxime commendo Charitati vestræ ut omnes vestras causas et negotia intermittatis, et pro ista Ecclesia, et pro me, et pro presbytero Eraclio, Domino precem fundatis.

EPISTOLA CCXIV' (a). Augustinus Valentino Abbati et Monachis Adrume

tinis, oborta inter eos dissensione de libero arbitrio et justitia Dei, ex prava interpretatione epistolæ prolixioris ad Sixtum,docet fidem catholicam in illa epistola propugnatam hanc esse, quæ neque liberum arbitrium neget, neque tantum ei tribual, ut sine gratia Dei valeat quidquam ad bonum. Domino dilectissimo, et in Christi membris hono

* Epistt. CCXIV et ccxv emendavimus opera a. b. bg. bl. c. cc. cb. cl. ff. g. gv. j. m. n. r. s. sb, t. th. vc. duorum bn. quatuor v.

(a) Alias 46: quæ autem 214 erat, nunc. 2 Scripta videtur an. 126, aut 427 ante Pascha.

rando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum
sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vobis sic gratiam prædicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant quod in die judicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. xv1, 27 et Rom. 11, 6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera ejus, inveniat opera nostra bona, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. 11, 10). Hoc qui sentiunt, bene sentiunt.

2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. 1, 10). Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. 1, 17).Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus judicabit Deus mundum (Rom. 111, 6), quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos 1 supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus ; quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu justitiæ loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5).

3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanæ Ecclesiæ presbyterum (a), contra novos hæreticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in seipso glorietur, hoc est in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, dicens, Nemo glorietur in homine (I Cor. i, 21); et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (ld. 1, 31). Illi vero hæretici seipsos a seipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis Don dederit Deus, sed ipsi sibi; non utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus: Quis enim te discernit ? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quæ facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit ? posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere, Discernit me fides

Edd., ad vos. At Mss. tredecim, ad nos. (a) Epist. 194.

PATROL. XXXIII.

mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus et dixit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepistit quid gloriaris, quasi non acceperis (Id. iv, 7)? Sic autem gloriantur quasi non acceperint, qui se a seipsis justificari putant: ac per hocin semetipsis, non in Domino gloriantur.

4. Propter quod ego in hac epistola quæ ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quæ ibi potestis inspicere, et bona opera nostra et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi hæc acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum (Jacobi 1, 17); ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidæi suæ, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi hæretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; alioquin quomodo judicabit Deus mundum? sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, misericordia ejus præveniet me(Psal. LVII, 11) ; ut justificetur impius, hoc est ex impio fiat justus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando judicabitur mundus.

5. Multa erant quæ vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quæ conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos hæreticos, diligentius et plenius nosse possetis ; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestræ Charitatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse confindere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo possit, adjuvante Domino, tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire.

6. Melius autem facitis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos ad me mit. tere non gravemini. Aut enim non intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando difficillimam quæstionem et paucis intelligibilem solvere atquee nodare conatur.Ipsa est enim quæstio de gratia Dei, quæ fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala ul veniant bona (Rom. 111,8). Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, hæc expectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicul et dilectissisimus frater noster Paulus, secundum eam quæ data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus epistolis loquens in eis de his; in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles homines pervertunt, sicut et cæteras Scripturas, ad proprium suum interitum (II Petr. m, 14 16).

7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terri(Trente-une.)

« PredošláPokračovať »