Obrázky na stránke
PDF
ePub

necessarium est eos nosse et quos necessarium est ea nosse, non solum praesentia uel praeterita uerum etiam futura spiritu dei reuelante cognoscere, sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic uiuerent, cognoscebant, nec ipsi omnia, 5 sed quae illis esse reuelanda dei prouidentia iudicabat. mitti quoque ad uiuos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex uiuis in paradisum raptus est, diuina scriptura testatur.

Hinc et illa soluitur quaestio, quonam modo martyres ipsi beneficiis, quae dantur orationibus, indicant se interesse rebus 10 humanis, si nesciunt mortui quid agant uiui. non enim solis beneficiorum effectibus uerum ipsis etiam hominum aspectibus confessorem apparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a barbaris Nola oppugnaretur, audiuimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. uerum ista diuinitus exhibentur 15 longe aliter, quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus attributus. non enim quia in uinum aqua, cum uoluit dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere; nec quoniam 20 Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnis, quando uult, surget, aut eo modo exanimis a uiuente quomodo a uigilante dormiens excitatur. alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt, quamuis et naturae deus adsit, ut sit, et miraculis 25 natura non desit. non igitur ideo putandum est uiuorum (rebus) quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt, sed ideo potius intellegendum est, quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuo30 rum rebus interesse non possunt.

P

GP

[blocks in formation]

1 et quos ea nosse GP': del. P'; om. V 4 hic V: hinc
8 quonam V: quo G qm P 9 orationibus V: orantibus
surget V: resurgit G resurgat P
a uigilante GP: uigilante P

20 mortuos P

21 exanimis] ex exanimus corr. P1

& uiuente V

bi

24 miraculis P

25 rebus a:

om. GPV

Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uicerit, quemadmodum opitulentur martyres his quos per eos certum est adiuuari, utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae, siue praeter suas memorias, ubicumque 5 adesse sentiuntur, an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione semotis et tamen generaliter orationibus pro indigentia supplicantum sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur nec ubi sint uel quid agant scimus deus omnipotens, qui est ubique 10 praesens nec concretus nobis nec remotus a nobis, exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solacia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda, et suorum merita martyrum, ubi uult, quomodo uult, quando uult, maximeque per eorum memorias, 15 quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. res est haec altior, quam ut a me debeat attingi, et abstrusior, quam ut a me ualeat perscrutari, et ideo, quid horum duorum sit, an uero for-20 tassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo. mallem ab scientibus ista perquirere. neque enim nemo est, qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat. dona enim dei sunt his alia 25 et illis alia largientis secundum apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus ad utilitatem.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

CCCII.

ITEM DE OBLATIONE VEL ELEMOSYNA PRO DEFVNCTIS. EX

EODEM LIBRO.

Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus 327 5 curam gerimus, peruenire nisi quod pro eis siue altaris siue orationum siue elemosynarum sacrificiis sollemniter supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed eis tantum pro quibus dum uiuunt comparantur, ut prosint. sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, 10 ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant peruenire. melius enim supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quod pro illo fiat similiter a suis. corpori autem humando quidquid 15 impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. unde oportet, ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat. et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere 20 qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro impensum huius modi officium sit etiam quodam modo eiusdem fidei testimonium? quod uero quisque apud memoriam martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patro25 cinio affectus pro illo supplicationis augeatur.

16 cf. Eph. 5, 29

1 cap. CCCII ex CCXCVIII corr. V: CCCXVII P CCCXVIIII Gv 2 elymosina G elemosynam P 3 eodem libro V: libro secundo P 7 omnibus GP: omnis V comparantur PV: comparatur GP1 14 fiat PV: fiant a

nem V

P

quo a

8 pro GPV: om. a
13 quod PV:
16 carnem GPV2: carnet p1
gerebat V: regebat G

18 cesserit G
21 huius : eius GP

23 memorias GP

17 pro cargebat (re ras.)

328

CCCIII.

DE SENTENTIA DOMINI DICENTIS: QVI VIDERIT MVLIEREM AD CONCVPISCEND V M. EX LIBRO I DE SERMONE DOMINI

IN MONTE.

Audistis, quia dictum est: non moechaberis. ego 5 autem dico uobis, quia omnis, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. iustitia ergo minor est non moechari corporum coniunctione, iustitia uero maior regni dei non moechari in corde. quisquis autem non moechatur in corde, multo 10 facilius custodit, ne moechetur in corpore. illud ergo confirmauit qui hoc praecipit; non enim uenit legem soluere, sed implere. sane considerandum est, quod non dixit: omnis qui concupierit mulierem, sed: qui uiderit mulierem ad concupiscendum, id est hoc fine et hoc animo attenderit, ut 15 eam concupiscat, quod iam non est titillari delectatione carnis, sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur inlicitus appetitus, sed, si facultas data fuerit, satietur.

Nam tria sunt, quibus impletur peccatum: suggestione, delectatione, consensione. suggestio siue per memoriam fit siue 20 per corporis sensus, cum aliquid uidemus uel audimus uel olfacimus uel gustamus uel tangimus. quod si frui delectauerit, delectatio inlicita refrenanda est. uelut cum ieiunamus et uisis cibis palati appetitus assurgit, non fit nisi delectatione ; sed huic tamen non consentimus et eam dominantis rationis 25 iure cohibemus. si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum erit, notum deo in corde nostro, etiam si facto non

Gv

2 (5. 14) Matth. 5, 27 sq.

12 cf. Matth. 5, 17

1 cap. CCCIII ex CCXCVIIII ras. corr. V: CCCXVIII P CCCXX 3 concupiscendam P 11 moechetur G'PV: moechatur 12 praecipit PV: praecepit GP1 14 concupiuerit (u 16 titillare V 17 plane PV: plene a refri

GP1

del. m. 2) P
netur V; corr. m. 2
p. 810, 6): quo a

[blocks in formation]

innotescat hominibus. ita ergo sunt isti gradus, quasi a serpente suggestio fiat, id est lubrico et uolubili, hoc est temporali corporum motu, quia et si qua talia phantasmata intus uersantur in anima, de corpore forinsecus tracta sunt, et si 3 quis occultus praeter istos quinque sensus motus corporis animam tangit, est etiam ipse temporalis et lubricus, et ideo quanto inlabitur occultius, ut cogitationem contingat, tanto conuenientius serpenti comparatur. tria ergo haec, ut dicere coeperam, similia sunt illi gestae rei, quae in Genesi scripta 10 est, ut quasi a serpente fiat suggestio et quaedam suasio, in appetitu autem carnali tamquam in Eua delectatio, in ratione uero tamquam in uiro consensio. quibus peractis tamquam de paradiso, hoc est de beatissima luce iustitiae, in mortem homo expellitur, iustissime omnino. non enim cogit qui suadet, 15 et omnes naturae in ordine suo gradibus suis pulchrae sunt, sed de superioribus, in quibus rationalis animus ordinatus est, ad inferiora non est declinandum. nec quisquam hoc facere cogitur, et ideo, si fecerit, sine iusta defensione punitur. non enim hoc committit inuitus. uerum tamen delectatio ante 20 consuetudinem uel nulla est uel tam tenuis, ut prope nulla sit: cui consentire magnum peccatum est, cum est inlicita. cum autem quisque consenserit, committit peccatum in corde. si autem etiam in factum processerit, uidetur satiari et extingui cupiditas; sed postea, cum suggestio repetitur, maior accenditur 25 delectatio, quae tamen adhuc multo minor est quam illa quae assiduis factis in consuetudinem uertit. hanc enim uincere difficillimum est; et tamen etiam ipsam consuetudinem, si se quisque non deserat et christianam militiam non reformidet, illo duce atque adiutore superabit, ac sic in pristinam pacem 30 atque ordinem et uir Christo et mulier uiro subicitur.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »