Obrázky na stránke
PDF
ePub

centur, sicut superius tractatum est. laus enim humana non appeti a recte faciente, sed sequi debet recte facientem, ut illi proficiant qui etiam imitari possunt quod laudant, non ut hic putet aliquid eos sibi prodesse quem laudant. te autem 5 faciente elemosynam non sciat sinistra tua, quid faciat dextera tua.

Nihil consequentius sinistra uidetur significare quam ipsam delectationem laudis. dextra autem significat intentionem implendi praecepta diuina. cum itaque conscientiae facientis 10 elemosynam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscia operis dextrae. nesciat ergo sinistra tua, quid faciat dextera tua, id est: non se misceat conscientiae suae laudis humanae appetitio, cum elemosyna facienda diuinum praeceptum contendis implere.

15 Vt sit elemosyna tua in abscondito. quid est in abscondito, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest nec uerbis aperiri, quando quidem multi multa mentiantur? quapropter si dextra intrinsecus agit in abscondito, ad sinistram pertinent exteriora omnia, 20 quae sunt nisibilia et temporalia. sit ergo elemosyna tua in ipsa conscientia tua, ubi multi elemosynam faciunt bona uoluntate, etiam si pecuniam uel si quid est aliud, quod inopi largiendum est, non habent. multi autem foris faciunt et intus non faciunt, qui uel ambitione uel alicuius temporalis 25 rei gratia uolunt misericordes uideri: in quibus sola sinistra operari existimanda est. item alii quasi medium inter utrosque locum tenent, ut et intentione, quae in deum est, elemosynam faciant et tamen inserat se huic optimae uoluntati nonnulla etiam laudis uel cuiusque rei fragilis et temporalis cupiditas. 30 sed dominus noster multo uehementius prohibet solam sinistram operari in nobis, quando etiam misceri eam uetat operibus

[blocks in formation]

dexterae, ut scilicet non modo temporalium rerum sola cupiditate caueamus elemosynam facere, sed nec ita in hoc opere attendamus deum, ut sese misceat uel adiungat exteriorum appetitio commodorum. agitur enim de corde mundato, quod nisi fuerit simplex, mundum non erit. simplex autem quo- s modo erit, si duobus dominis seruiet nec una intentione rerum aeternarum purificat aciem suam, sed eam mortalium quoque fragiliumque rerum amore obnubilat? sit ergo elemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi: rectissime omnino et uerissime. si 10 enim praemium ab eo exspectas qui conscientiae solus inspector est, sufficiat tibi ad promerendum praemium ipsa conscientia.

CCCVI.

CVR ORANDVM SIT DEO SCIENTE, QVID NOBIS SIT NECESSARIVM. EX EODEM LIBRO II.

15

331 Quaeri potest, sine rebus siue uerbis orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si deus iam nouit, quid nobis sit necessarium, nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat capaciusque efficit ad excipienda diuina munera, quae spiritaliter nobis infunduntur. non enim ambitione 20 precum nos exaudit deus, qui semper paratus est dare suam lucem nobis non uisibilem, sed intellegibilem et spiritalem, sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in inania et rerum temporalium cupiditate tenebramur. fit ergo in oratione conuersio cordis ad eum qui semper dare paratus 25 est, si nos capiamus quod dederit, et in ipsa conuersione

[blocks in formation]

10

purgatio interioris oculi, cum excluduntur ea quae temporaliter cupiebantur, ut acies simplicis cordis ferre possit simplicem lucem diuinitus sine ullo occasu aut immutatione fulgentem; nec solum ferre sed etiam manere in illa, non 5 tantum sine molestia sed etiam cum ineffabili gaudio, quo uere ac sinceriter beata uita perficitur.

CCCVII.

DE DIFFERENTIA TEMTATIONIS, ET QUOMODO DIABOLVS STETERIT ANTE DEVM, VT PETERET IOB TEMTANDVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO.

Sexta petitio est: et ne nos inferas in temtationem. 332 nonnulli codices habent inducas, quod tantundem ualere arbitror. nam ex uno graeco, quod dictum est eloɛvéyzys, latine utrumque translatum est. multi autem deprecando ita 15 dicunt: „ne nos patiaris induci in temtationem", exponentes uidelicet, quomodo dictum sit inducas. non enim per se ipsum inducit deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit ordine occultissimo ac meritis. causis etiam saepe manifestis dignum iudicat ille quem deserat et in 20 temtationem induci sinat. aliud est autem induci in temtationem, aliud temtari. nam sine temtatione probatus esse nullus potest, siue sibi ipse, sicut scriptum est: qui non est temtatus, qualia scit? siue aliis, sicut apostolus dicit: et temtationem uestram in carne mea non 25 s preuistis. hinc enim eos firmos esse cognouit, quod eis tribulationibus, quae apostolo secundum carnem acciderant,

11 Matth. 6, 13

22 Eccli. 31,

10

24 Gal. 4, 14

5 quo G'V: quod G1P

7 cap. CCCXXII P 12 tantundum

2 cupiebantur P1V: capiebantur P 6 perficitur G'V: perficit P percipitur G1 CCCXVIIII Gv 10 libro ss. V: eodem libro P P 13 eloɛvéyxŋs] irenencis V imemcis P inemcis (i. e. ¿véyxŋs)

G

15 exponentis P

16 quomodo V: quoquo modo P
26 acciderant

20 temtatione induci V

17 inducit V: indicit P
P: accederant V acciderunt P

non sunt a caritate deflexi. nam deo noti sumus et ante omnes temtationes, qui scit omnia, antequam fiant.

Quod itaque scriptum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum, illa locutione positum est ut sciat pro eo quod est: ut scire uos faciat, sicut s diem laetum dicimus, quod laetos faciat, et frigus pigrum, quod pigros facit, et innumerabilia huius modi, quae siue in consuetudine loquendi siue in sermone doctorum siue in scripturis sanctis reperiuntur. quod non intellegentes haeretici, qui ueteri testamento aduersantur, uelut ignorantiae uitio 10 notandum putant eum de quo dictum est: temtat uos dominus deus uester, quasi in euangelio de domino scriptum non sit: hoc autem dicebat temtans eum; nam ipse sciebat, quid esset facturus. si enim nouerat cor eius quem temtabat, quid est quod uoluit uidere tem-15 tando? sed profecto illud factum est, ut ipse sibi notus fieret qui temtabatur suamque desperationem condemnaret saturatis turbis de pane domini, qui eas non habere quod ederent existimauerat.

Non ergo hic oratur, ut non temtetur, sed ut non infera- 20 mur in temtationem, tamquam si quispiam, cui necesse est igne examinari, non oret, ut igne non contingatur, sed ut non exuratur. uas a enim figuli probat fornax, homines uero iustos temtatio tribulationis. Ioseph uero temtatus est inlecebra stupri, sed non est inductus in temtationem. Susanna 25 temtata est, nec ipsa inducta uel inlata in temtationem, multique utriusque sexus. sed Iob maxime, cuius admirabilem stabilitatem

[blocks in formation]

in domino deo suo cum illi haeretici hostes ueteris testamenti ore sacrilego irridere uoluerint, illud prae ceteris uentilant, quod satanas petiuerit eum temtandum. quaerunt enim ab imperitis hominibus talia intellegere nequaquam ualentibus, 5 quomodo satanas cum deo loqui potuerit, non intuentes non enim possunt, cum superstitione et contentione caecati sintdeum non loci spatium mole corporis occupare et sic alibi esse, alibi non esse, aut certe hic partem habere aliam et alibi aliam, sed maiestate ubique praesto esse, non per 10 partes diuisum, sed ubique perfectum. quod si carnaliter intuentur quod dictum est: caelum mihi thronus est et terra scabillum pedum meorum cui loco et dominus attestatur dicens: non iuretis, neque per caelum, quia thronus dei est; neque per terram, quia scabillum 15 est pedum eius — quid mirum, si in terra diabolus constitutus ante pedes dei stetit et coram illo aliquid locutus est? nam quando illi ualent intellegere nullam esse animam quamuis peruersam, quae tamen ullo modo ratiocinari potest, in cuius conscientia non loquatur deus? quis enim scripsit in cordi20 bus hominum naturalem legem nisi deus? de qua lege apostolus dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, con25 testante conscientia illorum et inter se inuicem cogitationum accusantium aut etiam excusantium in die, qua iudicabit deus occulta hominum, quapropter si omnis anima rationalis etiam cupiditate caecata, tamen cum cogitat et ratiocinatur, quidquid in ea ratiocina30 tione uerum est, non ei tribuendum est, sed ipsi lumini

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »