Obrázky na stránke
PDF
ePub

7. Non fallamus homines; nam Deum fallere non valemus. Prorsus non oramus Deum,sed orare nos fingimus, si nos ipsos, non illum, credimus facere quod oramus. Prorsus non gratias Deo agimus, sed nos agere fingimus, si unde illi gratias agimus, ipsum facere non putamus. Labia dolosa si in hominum quibuscumque sermonibus sunt, saltem in orationibus non sint. Absit ut quod facere Deum rogamus oribus et vocibus nostris, eum facere negemus cordibus nostris: et, quod est gravius, ad alios etiam decipiendos, hoc non taceamus disputationibus nostris ;et dum volumus apud homines defendere liberum arbitrium, apud Deum perdamus orationis auxilium, et gratiarum actionem non habeamus veram, dum veram non agnoscimus gratiam.

CAPUT III. 8. Si vere volu mus defendere liberum arbitrium, non oppugnemus unde fit liberum. Nam qui oppugnat gratiam,qua nostrum ad decli. nandum a malo et faciendum bonum liberatur arbitrium, ipse arbitrium suum adhuc vult esse capti. vum. Responde, obsecro, quomodo dicit Apostolus, Gratias agentes Patri, idoneos facienti nos in parte sortis sanctorum in lumine; qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis sux (Coloss.1, 12,13); si non ipse arbitrium nostrum, sed ipsum arbitrium se liberat? Mendaciter ergo agimus gratias Patri, tanquam ipse faciat quod ipse non facit: eterravit qui dixit quod ipse nos faciat idoneos in parte sortis sanctorum in lumine, quia ipse nos eruit de potestate tenebrarum,et transtulit in regnum Filiicharitatis suæ. Responde quomodo ad declinan. dum a malo, et faciendum bonum liberum habebamus arbitrium, quando erat sub potestate tenebrarum? unde nos si, quemadmodum dicit Apostolus Deus eruit, ipse utique illud liberum fecit. Quod tam magnum nostrum bonum, si per suæ doctrinæ prædicationem tantummodo facit; quid de iis dicemus, quos de ipsa tenebrarum potestate nondum eruit? prædicanda tantum illis est doctrina divina,an etiam orandum pro eis, ut de tenebrarum potestate divinitus eruantur? Si tantummodo prædicandum esse dicis, jussioni Domini etorationibus Ecclesiæ contradicis si autem fateris pro eis orandum, id utique orandum fateris, ut eidem doctrinæ, arbitrio liberato a tenebrarum potestate, consentiant.Ita fit ut neque fideles fiant, nisi libero arbitrio, et tamen illius gratia fideles fiant, qui eorum a potestate tenebrarum liberavit arbitrium. Sic et Dei gratia non negatur, sed sine ullis humanis præcedentibus meritis vera monstratur ; et liberum ita defenditur, ut humilitate solidetur, non elatione præcipitetur arbitrium, et qui gloriatur, non in homine, vel quolibet alio, vel seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. 1, 31).

9. Potestas enim tenebrarum quid est, nisi potestas diaboli et angelorum ejus,qui cum fuissent an. geli lucis,in veritate per liberum arbitrium non stantes (Joan. vIII, 44), sed inde cadentes, facti sunt tene. bræ? Non te ista doceo, sed quæ nosti ut recorderis admoneo, Huic igitur potestati tenebrarum, per

illius ruinam cui primo homini ab ea potestate prævaricatio persuasa est, et in quo omnes cecidimus, subjectum est genus humanum:propter quod de hac potestate tenebrarum eruuntur et parvuli, eum regenerantur in Christo. Neque hoc apparet in eorum arbitrio liberato, nisi cum ad annos pervenerint ratione utentis ætatis, habentes consentientem doctrinæ salutari, in qua nutriti sunt, voluntatem, etin ea finientes istam vitam, si electi sunt in Christo ante constitutionem mundi ut essent sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, prædestinati in adoptionem filiorum (Eph. 1, 4, 5).

10. Hæc autem potestas tenebrarum, id est diabolus,qui dicitur etiam princeps potestatis aeris, operatur in filiis diffidentiæ (Id. 11,2), princeps iste rector tenebrarum (Id. vi, 12), id est ipsorum difudentiæ filiorum, regens eos ad arbitrium suum,quod neque ipse habet liberum ad benefaciendum, sed ad max· mam malevolentiam pœna sui sceleris obduratum: unde nemo sanæ fidei credit, aut dicit, hos apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando voluntate converti. Quid ergo operatur hæc potestas in filiis diffidentiæ, nisi opera sua mala, et in primis maximeque ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sunt inimici fidei; per quam scit eos posse mundari,'posse sanari, posse perfectissime liberos,quod eis vehementer invidet,in æternitate regnare? Itaque aliquos eorum, per quos amplius decipere affectat, sinit habere nonnulla velut opera bona, in quibus laudantur,per quasque gentes, præcipueque in gente Romana, qui præclare gloriosissimeque vixerunt. Sed quoniam, sicut veracissima Scriptura dicit, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom.XIV,23); et, Sine fide impossibile est utique placere Deo (Hebr. x1, 6), non hominibus ; nihil sic agit hic princeps, quam ut non credatur in Deum, nec ad Mediatorem, a quo solvuntur opera ejus, credendo veniatur.

11. Sed ipse Mediator intrat in domum fortis (Matth.x11,29),id est in hoc sæculum mortalium sub potestate diaboli, quantum ad ipsum pertinet, constitutum; de ipso quippe scriptum est, quod potestatem habeat mortis (Hebr. II, 14). Intrat in domum fortis,ide st,insuo dominatu habentis genus humanum; et prius alligat eum, id est, ejus coercet et cohibet potestatem, potestatis suæ fortioribus vinculis ; et sic eripit vasa ejus, quæcumque prædestinaviteripere, arbitrium eorum ab ejus potestate liberans, utillo non impediente credantin istum libera voluntate. Proinde hoc opus est gratiæ, non naturæ. Opus est, inquam, gratiæ, quam nobis attulit secundus Adam; non naturæ, quam totam perdidit in semetipso primus Adam. Opus est gratiæ tollentis peccatum, et vivificantis mortuum peccatorem ; non opus legis ostendentis peccatum, nec a peccato vivificantis. Nam ille magnus gratiæ prædicator, Peccatum, inquit, non cognovi, nisi per legem (Rom. v11, 7) : et, Si data esset, inquit, lex quæ posset vivificare, omnino ex lege esset justitia (Galat. m, 21). Opus est hoc gratiæ, quam qui accipiunt, doctrinæ salutari Scripturarum sanctarum, etsi fuerint ini. mici, fiunt amici; nos opus ejusdem doctrinæ

quam qui audiunt et legunt sine gratia Dei, pejores ejus efficiuntur inimici.

CAPUT IV. - 12. Non est igitur gratia Dei in natura liberi arbitrii et in lege atque doctrina,sicut pelagiana perversitas desipit; sed ad singulos actus datur illius voluntate, de quo scriptum est, Pluviam voluntariam segregabis, Deus,hæreditati tuæ (Psal. LXVII, 10): quia et liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus,et lex Dei atque doctrina,quamvis sancta et justa et bona (Rom. VII, 12), tamen occidit, si non vivificet Spiritus (II Cor. 1, 6), per quem fit, non ut audiendo, sed ut obediendo, neque ut lectione, sed ut dilectione teneatur. Quapropter ut in Deum credamus, et pie vivamus, non volentis neque currentis,sed miserentis est Dei (Rom. ix, 16) : non quia velle non debemus et currere; sed quia ipse in nobis et velle operatur et currere. Unde et ipse Dominus Jesus credentes a non credentibus, id est, ab iræ vasis vasa misericordiæ discernens, Nemo, inquit, venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. vi, 65): et utique, ut hoc diceret, in ejus doctrina fuerant scandalizati discipuli ejus, qui eum postea non sunt secuti. Non ergo gratiam dicamus esse doctrinam, sed agnoscamus gratiam, quæ facit prodesse doctrinam : quæ gratia si desit, videmus etiam obesse doctrinam.

13. Propterea Deus ut omnia futura opera sua in prædestinatione præsciverit, sic illa disposuit, ut quosdam non credentes ad fidem suam, orationes credentium pro eis exaudiendo, convertat ; unde refutentur, et, si ille est eis propitius, corrigantur qui putant gratiam Dei esse naturam liberi arbitrii, cum qua nascimur; aut gratiam Dei esse doctrinam, quamvis utilem, quæ per linguas et litteras prædicatur. Non enim hoc oramus pro infidelibus, utfiat eorum natura,id est ut homines sint;aut utdoctrina eis prædicetur,quam malo suo audiunt,si non credunt;et plerumque pro eis oramus, qui cum legant vel audiant, nolunt credere: sed oramus ut voluntas corrigatur, doctrinæ consentiatur, natura sanetur.

14. Jamvero ut perseverent in eo quod esse cœperunt, etiam pro se ipsis orant fideles. Utile est quippe omnibus vel pene omnibus propter humilitatem saluberrimam, ut quales futuri sint, scire non possint. Ad hoc dicitur: Qui videtur stare, videal ne cadat (I Cor. x, 12). Propter hujus timoris utilitatem, ne regenerati et pie vivere incipientes, tanquam securi alta sapiamus,quidam non perseveraturi perseveraturis Dei permissione vel provisione ac dispositione miscentur; quibus cadentibus ter riti cum timore et tremore gradiamur viam justam, donec ex hac vita, quæ tentatio est super terram (Job. vi, 1), transeamus ad aliam, ubi jam non sit elatio comprimenda, nec contra ejus suggestiones tentationesque luctandum.

15. Sed de hacre, id est, cur quidam non permansuri in fide et sanctitate christiana, tamen accipiant ad tempus hanc gratiam, et dimittantur hic vivere donec cadant, cum possint rapi de hac vita, ne malitia mutet intellectum eorum,quod de sancto imma

tura ætate defuncto scriptum est in libro Sapientiæ (Sap. iv, 11); quærat quisque ut potuerit, et si invenerit præter hanc quæ a me reddita est, aliam probabilem rationem, a rectæ fidei regula non recedens, teneat eam, et ego cum illo, si me non latuerit verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus donec nobis Deus revelet, si quid aliter sapimus, sicut apostolicis Litteris admonemur (Philipp. 111, 15, 16). Pervenimus autem in ea quæ ad fidem veram et catholicam pertinere firmissime scimus, in quibus ita nobis ambulandum est, adjuvante illo atque miserante, cui dicimus, Deducme, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11), ut ab eis nullo modo deviemus.

DUODECIM SENTENTIÆ CONTRA PELAGIANOS.

1

CAPUT V. 16. Quoniam ergo propitio Christo Christiani catholici sumus: 1o Scimus nondum natos nihil egisse in vita propria boni seu mali, nec secundum merita prioris alicujus vitæ, quam nullam propriam 1 singuli habere potuerunt, in hujus vitæ venire miserias: sed tamen secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquæ prima nativitate contrahere, nec liberari a supplicio mortis æternæ, quod trahit ex uno in omnes transiens justa damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo. 2o Scimus gratiam Dei nec parvulis nec majoribus secundum merita nostra dari. — 3o Scimus majoribus ad singulos actus dari. — 4o Scimus non omnibus hominibus dari, et quibus datur,non solum secundum merita operum non dari, sed nec secundum merita voluntatis eorum quibus datur: quod maxime apparet in parvulis. — 5o Scimus eis quibus datur, misericordia Dei gratuita dari. — 6o Scimus eis quibus non datur, justo judicio Dei non dari. -7° Scimus quod omnes astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quæ per corpus gessit, non secundum ea quæ, si diutius viveret, gesturus fuit, sive bonum sive malum. -8° Scimus etiam parvulos secundum eaque per corpus gesserunt, recepturos vel bonum vel malum. Gesserunt autem non per seipsos, sed per eos quibus pro illis respondentibus et renuntiare diabolo dicuntur et credere in Deum; unde et in numero fidelium computantur, pertinentes ad sententiam Domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Propter quod et illis qui hoc Sacramentum non accipiunt,contingit quod sequitur: Qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Unde et ipsi, sicut dixi, si in illa parva ætate moriuntur, utique secundum ea quæ per corpus gesserunt,id est tempore quo in corpore fuerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt,quando carnem Christi manducaverunt vel non manducaverunt, quando et sanguinem bibe runt vel non biberunt; secundum hæc ergo quæ per corpus gesserunt, non secundum ea quæ, si diu hic viverent, gesturi fuerant, judicantur. 9° Scimus felices esse mortuos qui in Domino moriuntur, 1 Sic Mss. duo Vatic. et Gallic. omnes, necnon Bad. et Am. At. Er. et Lov. habent, quæ nulla propria.

nec ad eos pertinere quidquid acturi fuerant, si quo alio modo illa verba apostolica intelligi possunt, tempore diuturniore vixissent. 100 Scimus eos ut tamen huic apertissimæ veritati, in qua videmus qui corde proprio credunt in Dominum, sua id fa- tam multos, volentibus hominibus, sed Deo nolente, cere voluntate ac libero arbitrio. - 11° Scimus pro salvos non fieri, contraria esse non possint. eis qui nolunt credere, nos qui jam credimus, recta 20. Quomodo ut detur gratia divina, voluntas fide agere, cum Deum oramus ut velint. -12° Sci- meretur humana; si eis quibus datur, gratuita mimus pro eis qui ex illis crediderunt, tanquam de sericordia datur, ut vera sit gratia ? Quomodo in beneficiis, recte atque veraciter et debere nos Deo bacremerita pensantur voluntatis humanæ ; quanagere gratias, et solere.

doquidem illis quibus gratia ista non datur, nullo 17. Recognoscisme, ut puto, in iis quæ nos scire plerumque merito, nulla voluntate distantibus, dixi, non omnia quæ ad fidem catholicam pertinent

sed unam cum eis quibus datur, habentibus caucommemorare voluisse, sed ea tantum quæ ad is

sam, justo tamen judicio Dei non datur (non enim tam, quæ inter nos agitur, de Dei gratia quæstio.

est iniquitas apud Deum [Rom. IX, 14]); ut intelnem, utrum præcedat hæc gratia, an subsequaturligant quibus datur, quam gratis eis detur, quando hominis voluntatem ; hoc est, ut planius ideloquar, juste utique non daretur, quoniam similem habenutrum ideo nobis detur, quia volumus, an per ip

tibus causam juste non datur ? sam Deus etiam hoc efficiat ut velimus. Siergo istas

21. Quomodo non gratiæ Dei est, non solum cre

dendi voluntas ab initio, verum etiam perseveduodecim sententias, quas nos dixi scire ad fidem rectam et catholicam pertinere, etiam tu, frater,

randi usque in finem ; cum finis ipse vitæ hujus nobiscum tenes, ago Deo gratias ; quas profecto

non in hominis, sed in Dei sit potestate, et possit non veraciter agerem, nisi gratia Dei fieret ut tene

utique Deus etiam hoc beneficium non perseve

raturo conferre, ut rapiatur ex corpore, ne malitia res. Quæ tibi tenenti nullum omnino remanet nobiscum de hac quæstione certamen.

mutet intellectum illius ? Non enim recipiet homo

seu bonum seu malum, nisi secundum ea quæ CAPUT VI. 18. Ut enim eadem duodecim brevi

per corpus gessit, non secundum ea quæ, si diuexpositione percurram:quomodo voluntatis huma

tius viveret, gesturus fuit. næ meritum sequitur gratia; cum detur et parvulis, 22. Quomodo dicitur propterea quibusdam non qui hoc nondum possunt velle seu nolle ? Quomodo

dari, quibusdam morituris parvulis Dei gratia da. gratiam vel in majoribus dicuntur præcedere me- ri, quia eorum futuras prævidet voluntates, quas rita voluntatis; si gratia, ut vera sit gratia, non se- habituri essent si viverent; cum secundum ea quæ cundum merita nostra datur ? Quam sententiam per corpus gessit, non secundum ea quæ gesturus catholicam Pelagius ipse sic timuit, ut eos qui di- esset, si diutius fuisset in corpore, unusquisque cunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, sine recipiat sive honum sive malum, sicut Apostolus dubitatione damnaret, ne a catholicis judicibus definit (II Cor. v, 10) ? Quomodo secundum volundamnaretur. Quomodo dicitur gratia Dei in natura tates suas futuras homines judicantur, quas habiesse liberi arbitrii vel in lege alque doctrina ; cum turi fuisse dicuntur, si diutius tenerentur in carne; et istam sententiam Pelagius ipse damnaverit, pro- cum dicat Scriptura, Felices mortui qui in Domino cul dubio confitens gratiam Dei ad singulos actus moriuntur (Apoc. xiv, 13) ? quorum sine dubio dari, eis utique qui jam libero arbitrio utuntur ? certa et secura felicitas non est, si et ea quæ non

19. Quomodo dicitur omnes homines eam fuisse egerunt, sed acturi fuerant, si esset eis hæc vita accepturos, si non illi quibus non dopatur, eam sua prolixior, judicabit Deus :nullumque accipit benevoluntate respuerent, quoniam Deus vult omnes ho- ficium, qui rapitur ne malitia mutet intellectum mines salvos fieri(I Tim. 11, 4); cum multis non detur ejus ; quia et pro illa malitia, cui forsitan immiparvulis, et sine illa plerique moriantur, qui non ha- nenti subtractus est, pænas luit : nec gaudendum bent contrariam voluntatem, et aliquando cupien- est de iis quos in fide recta et vita bona novimus tibus festinantibusque parentibus, ministris quo- esse defunctos, ne secundum aliqua scelera judique volentibus ac paratis, Deo nolente non detur, centur, quæ fuerant, si viverent, fortasse facturi : cum repente, antequam detur, exspirat, pro quo, ut nec dolendi vel detestandi sunt ii qui vitam istam acciperet, currebatur ? Unde manifestum est eos in infidelitate ac perditis moribus finierunt, quia qui huic resistunt tam perspicuæ veritati, non in- forte, si viverent, acturi fuerant pænitentiam, pietelligere omnino qua locutione sit dictum quod que victuri, et secundum ista sunt judicandi : omnes homines vult Deus salvos fieri ; cum tam totusque ille de Mortalitate liber gloriosissimimarmulti salvi non fiant, non quia ipsi, sed quia Deus tyris Cypriani reprobandus et abjiciendus est, in non vult, quod sine ulla caligine manifestatur in quo tota ejus intentio est, ut sciamus bonis fideparvulis. Sed sicut illud quod dictum est, Omnes libus gratulandum esse morientibus, quando hujus in Christo vivifcabuntur (1 Cor. XV, 22), cum tam vitæ tentationibus auferuntur, deinceps in beatissimultiæterna morte puniantur, ideo dictum est, quia ma securitate mansuri. Sed quoniam hoc falsum omnes quicumque vitam æternam percipiunt, non non est, et sine dubilatione felices sunt mortui qui in percipiunt nisi in Christo : ita quod dictum est, Domino moriuntur; ridendus est et exsecrandus omnes homines vult Deus salvos fieri, cum tam error quo putatur quod homines secundum suas multos nolit salvos fieri, ideo dictum est, quia om- futuras, quæ morientium non sunt futuræ, judines qui salvi tiunt, nisi ipso volente non fiunt; et si candi sunt voluntates.

23. Quomodo dicuntur negare liberum voluntatis arbitrium, qui confitentur omnem hominem, quisquis suo corde credit in Deum, nonnisi sua libera credere voluntate; cum potius illi oppugnent arbitrium liberum, qui oppugnant Dei gratiam, qua vere ad bona eligenda et agenda fit liberum ? Quomodo dicitur quod per legem Dei atque doctrinam Scripturarum fiat, quod eadem Scriptura dixit, Præparatur voluntas a Domino (Drov. vi, 35, sec. LXX); ac non potius per occultam inspirationem gratia Dei quandoquidem pro eis qui eidem doctrinæ contradicentes nolunt ei credere, ipsum Deum fide recta rogamus ut velint?

24. Quomodo Deus exspectat voluntates homi. num, ut præveniant eum quibus det gratiam; cum gratias ei non immerito agamus de iis quibus non ei credentibus, et ejus doctrinam voluntate impia persequentibus, misericordiam prærogavit, eosque ad seipsum omnipotentissima facilitate convertit, ac volentes ex nolentibus fecit? Utquid ei inde gratias agimus, si hoc ipse non fecit? Utquid tanto magis eum magnificamus, quanto magis nolebant credere, quos credidisse gaudemus, si gratia divina voluntas in melius non mutatur humana ? Apostolus Panlus, Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Judææ, quæ sunt in Christo; tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat ; et in me magnificabant Deum (Galat. 1, 22-24). Utquid magnificabant Deum, si non Deus ad seipsum cor illius viri suæ gratiæ bonitate converterat, quando, ut ipse confitetur, misericordiam consecutus est, ut fidelis esset (I Cor. vii, 25), ea fide quam aliquando vastabat? Ipsum etiam verbum quod posuit, quem nisi Deum hoc tam magnum bonum fecisse declarat ? Quid est enim, in me magnificabant Deum, nisi in me Deum magnificum prædicabant? Quomodo autem eum magnificum prædicabant,si magnum illud factum de Pauli conversione ipse non fecerat? et quo pacto ipse fecerat, si volentem credere ex nolente ipse non fecerat?

25. Nempe manifestum est ex illis duodecim sententiis, quas pertinere ad catholicam fidem negare non sineris, non solum omnibus, verum etiam singulis id confici, ut confiteamus gratia Dei præveniri hominum voluntates, et per hanc eas potius præparari, quam propter earum meritum dari. Aut si aliquid earum duodecim esse verum negas, quarum propterea commendo etiam numerum, ut facilius memoriæ mandentur, distinctiusque teneantur; non te pigeat rescribere ut sciam, et ea quam mihi Dominus dederit, facultate respondeam. Ego enim hæreticum quidem pelagianum te esse non credo; sed ita te esse volo, ut nihil illius ad te transeat, vel in te relinquantur erroris.

CAPUT VII. 26. Sed inter hæc duodecim reperies fortasse aliquid, quod negandum vel dubitandum putes, et unde nos operosius disputare compellas. Numquid et orare prohibebis Ecclesiam pro infidelibus, ut sint fideles; pro iis qui nolunt credere, ut velint credere ; pro iis qui ab ejus lege

doctrinaque dissentiunt, ut legi ejus doctrinæque consentiant, ut det illis Deus quod per prophetam promisit, cor cognoscendi eum, et aures audiendi (Baruch 11, 31), quas utique acceperant, de quibus Salvator ipse dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. xi, 9) ? Numquid ubi audieris sacerdotem Dei ad ejus altare populum hortantem ad Deum orandum, vel ipsum clara voce orantem, ut incredulas gentes ad fidem suam venire compellat, non respondebis, Amen? An etiam hujus fidei sanitati contraria disputabis ? Numquid beatissimum Cyprianum in hoc errasse clamabis vel susurrabis, ubi pro inimicis fidei christianæ, ut etiam ipsi ad eam convertantur, orare nos docet? 27. Numquid postremo apóstolum Paulum pro Judæis infidelibus habentem talia vota culpabis? de quibus ait: Bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem (Rom. X, 1). Qui etiam Thessalonicensibus dicit: De cætero, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat et glorificetur, sicut etiam apud vos; et ut eruamur ab iniquis et malis hominibus : non enim omnium est fides (II Thess. II, 1, 2). Quomodo curreret et glorificaretur verbum Dei, nisi ad fidem conversis eis quibus prædicaretur; quandoquidem jam credentibus dicit, quemadmodum et apud vos? Scit certe hoc ab illo fieri, quem vult rogari ut hoc faciat, ut etiam eruatur ab iniquis et malis hominibus; qui profecto et illis orantibus non erant credituri. Propter quod addidit, non enim est omnium fides; tanquam diceret, Non enim apud om nes etiam vobis orantibus glorificabitur verbum Dei: quia ipsi utique fuerant credituri qui ordinati erant in vitam æternam, prædestinatiin adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, et electi in ipso ante mundi constitutionem (Eph. 1, 4, 5); sed ideo Deus per orationes credentium nondum credentes credere facit, ut ostendat quia ipse facit. Nemo est enim tam imperitus, tam carnalis, tam tardus ingenio, qui non videat Deum facere quod rogari se præcipit ut faciat.

28. Hæc et alia testimonia divina, quæ commemorare longum est, ostendunt Deum gratia sua auferre infidelibus cor lapideum, et prævenire in hominibus bonarum merita voluntatum; ita ut voluntas per antecedentem gratiam præparetur, non ut gratia merito voluntatis antecedente donetur. Hoc et gratiarum actio indicat quod oratio; oratio pro infidelibus, gratiarum actio pro fidelibus.Qui enim estorandus ut faciat, illi est actio gratiarum reddenda cum fecerit : unde idem dicit apostolus ad Ephesios, Propter hoc et ego, audita fide vestra in Domino Jesu, et dilectione in omnes sanctos, non cesso gratias agere pro vobis (Ibid. 15).

29. Loquimur autem nunc de ipsis initiis, cum homines qui erant aversi etadversi, convertuntur ad Deum, et velle incipiunt quod nolebant, et habere fidem quam non habebant; quod ut fiat in eis, oratur pro eis, quamvis non oretur ab eis: ipsi enim quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. x, 14)? Cum vero factum fuerit quod oratur,

ei qui fecit aguntur gratiæ, et pro eiset abeis. Deo quam tibi debemus, afferimus aliquid exhortationis rationibus autem jam fidelium, quas el pro se et in hac resalutatione nostra, qua te non pigrum pro aliis fidelibus faciunt, ut proficiant in eo quod vel dormientem excitemus, sed provocemus inesse cæperunt, et de gratiarum actionibus, quia citemusque currentem. proficiunt, confligendum esse tecum non puto ; 2. Sapere te oportet, fili, ut perseveres, quia sacontra Pelagianos est iste conflictus tibi nobisque puisti ut eligeres. Sit hoc ipsum sapientiæ tuæ, communis. Illi quippe omnia ad fidelem piamque scire cujus donum hoc est. Revela ad Dominum vitam hominum pertinentia ila tribuunt libero vo

viam tuam, et spera in eum : et ipse faciet, et deduluntatis arbitrio, ut habenda ex nobis, non a Domi.

cet velut lumen justitiam tuam, et judicium tuum no putent esse poscenda : tu autem, si ea quæ de velut meridiem (Psal. xxxvi, 12). Ipse faciet rectos te audio vera sunt, initium fidei, ubi est etiam ini. cursus tuos, et itinera tua in pace producet (Prov. tium bonæ, hoc est piæ voluntatis, non vis donum IV, 27). Sicut sprevisti quod sperabas in sæculo, ne esse Dei, sed ex nobis nos habere contendis utcre- in abundantia divitiarum gloriareris, quas more dere incipiamus; cætera autem religiosæ vitæ bona filiorum isæculi hujus concupiscere cæperas : ita Deum per gratiam suam jam ex fide petentibus, nunc ad tollendum jugum Dominiet sarcinam ejus, quærentibus, pulsanlibus, donare consentis. Nec

in virtute tua non confidas ; et illud lene erit, et attendis ideo pro infidelibus Deum rogari ut cre- hæc levis (Matth. XI, 29, 30). Pariter quippe imdant, quoniam Deus donat et fidem; ideo pro eis et probantur in Psalmo et qui confidunt in virtute sua, qui crediderint, Deo gratias agi, quoniam donavit et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur et fidem.

(Psal. XLVIII, 7). Ergo divitiarum gloriam non jam 30. Quamobrem ut hunc ad te sermonem aliquan- habebas, sed quam habere cupiebas, prudentisdo concludam : si negas orandum esse ut qui no• sime contempsisti. Cave ne tibi subrepat in tua lunt credere, velint credere, si negas agendas esse virtute confidere; homo es enim, et maledictus omDeo gratias, quoniam credere voluerunt qui nole

nis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, bant credere ; aliter tecum agendum est, ut non 5). Sed plane in Deo tuo toto corde confide, et ipse sic erres, aut, si errare persistis, ne mittas alios in

erit virtus tua, in qua pius gratusque confidas, errorem. Si autem, quod de te magis credo, sentis cui dicas humiliter et fideliter, Diligam te, Domine, atque consentis orare nos Deum debere ac solere

virtus mea (Psal. xvII, 2) : quia et ipsa charitas pro nolentibus credere, ut velint credere, et pro eis Dei, quæ perfecta foras mittit timorem (1 Joan. iv, qui adversantur et contradicunt legi ejus atque 18), non per vires nostras, id est humanas, diffundoctrinæ, ut ei credanteamque sectentur; si sentis ditur in cordibus nostris, sed sicut dicit Apostolus, atque consentis debere nos etiam Deo agere gra- per Spiritum sanctum qui dalus est nobis (Rom. tias ac solere pro talibus, cum ad fidem ejus doctrinamque conversi, volentes ex nolentibus fiunt,

3. Vigila ergo et ora, ne intres in tentationem oportet sine dubitatione fatearis voluntates homi.

(Marc. XIV, 38). Ipsa quippe oratio admonet te num Dei gratia præveniri, et ut bonum velint ho- quod indigeas adjutorio Domini tui, ne spem bene mines quod nolebant, Deum facere, qui rogatur ut

vivendiin te ponas. Oras enim non jam ut accipias faciat, et cui nos novimus agere gratias dignum et

divitias et honores præsentis sæculi, aut aliquid justum esse cum fecerit. Dominus tibi det intel.

vanitatis humanæ, sed ne intres in tentationem : lectum in omnibus, domine fraler.

quod utique si homo sibi præstare posset volendo, EPISTOLA CCXVIII" (a).

non posceretur orando. Quapropter, ut non intrePalatinum adhortatur ut in christiana sapientia mus in tentationem, si voluntas sufficeret, non

proficiat ac perseveret, id summopere cavens ne oraremus ; quæ tamen si deesset, nec orare pos

spem bene vivendi collocet in propriis viribus. semus. Adsit ergo ut velimus, oremus autem ut Domino dilectissimo, el desideratissimo filio Pala

valeamus quod voluerimus, cum ipso donante recte TINO, AUGUSTINUS.

sapuerimus. Quod bonum quoniam jam cepisti, 1. Conversatio tua fortior atque fructuosiorad Do

est unde gratias agas. Quid enim habes quod non minum Deum nostrum, magnum nobis attulit gau

accepisti ? Si autem accepisti, cave ne glorieris dium. Elegisti enim a juventute doctrinam, ut in

quasi non acceperis (I Cor. iv, 7), hoc est, quasi venias usque ad canos sapientiam (Eccli. vi, 18).

ex te ipso habere potueris. Sciens autem unde acCani sunt ergo sensus hominis, et senectutis ætas

ceperis, ab illo pete ut perficiatur, a quo datum est vita immaculata (Sap. iv, 9). Quam dopet tibi Do

ut inciperetur. Cum timore itaque et tremore tuam minus petenti, quærenti atque pulsanti, qui novit

salutem operare. Deus est enim qui operatur in te bona data dare filiis suis (Matth. vii, 11). Quamvis

et velle, et perficere, pro bona voluntate (Philipp. enim abundent tibi exhortatores et exhortationes

11, 12, 13): quoniam præparatur voluntas a Domiad viam salutis et gloriæ sempiternæ, maxime ipsa

no (Prov. vin, 35, sec. LXX), atque ab ipso gresgratia Christi, quæ tibi tam salubriter in corde tuo

sus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. locuta est ; tamen etiam nos pro dilectionis officio,

XXXVI, 23). Hæc cogitatio sancta servabit te, ut sa

pientia tua pietas sit ; id est, ut ex Deo sis bonus, • Hanc recognovimus ad bl. cb. vc. duos v. et Lov. et Christi graliæ non ingratus.

(a) Alias 208 : quie autom 218 erat, nunc 13. Scripta forte circ. idem tempus.

4. Desiderant te parentes tui, ifideliter congratu

V, 5).

« PredošláPokračovať »