Obrázky na stránke
PDF
ePub

INSTITUTIONUM

PHILOSOPHIAE THEORETICAE

TOMUS PRIMUS.

Propriété.

Ouvrage publié par les mêmes Libraires-Éditeurs :

COMPENDIUM THEOLOGIÆ MORALIS auctore Joanne Petro Gury,
S. J., in Collegio Romano et in Seminario Valsensi prope Anicium
Professore 2 vol. petit in-12.
-Même ouvrage : 2 vol. in-12.

LUGDUNI, EX TYPIS ANT. PERISSE.

[blocks in formation]

- APUD PERISSE FRATRES, BIBLIOPOLAS-EDITORES,
35. DD. N. Papæ et Em. Cardinalis-Archiepiscopi Lugdunensis typographos.

LUGDUNI

in priori domo

VIA MERCATORIA, 33,

ET VIA CENTRALI, 68.

PARISIIS

in recentiori domo

VIA SANCTI-SULPITII, 38.

[ocr errors]

4458

P

1

REFATIO.

Philosophia, odiosum multis, pluribus nimis acceptum jam nomen, si unquam, nostris certe, temporibus, deplorandis abusibus ansam dedit. Alii enim, impietatis assecla, sive ultimo sive nostro etiam seculo, pallio Philosophiæ tecti semina incredulitatis et irreligionis ubique sparserunt et etiamnum spargunt; alii nescio quo pruritu novitatis agitati, nihil verum, nihil bonum aut pulchrum existimantes, nisi quod novum atque inauditum fuerit, tum solum se Philosophorum nomine dignos arbitrantur, cum ea in lucem protulerint, quæ scilicet hucusque nemo cogitatione assequi potuerit: quasi vero veritas non commune bonum sit atque adeo naturæ rationali necessarium. Quid igitur mirum, si loco genuinæ et solidæ doctrinæ jam multis in scriptis non reperias, nisi deliramenta superbientis rationis, quæ antiquitate atque ipsâ etiam revelatione spretá omnem altioris luminis ductum asper

netur.

Atque hæc non eo dicta velim, ut illis assentiri videar, qui omnem rationalem Philosophiam respuentes ad revelationem confugiunt, inque sola fide refugium sibi superesse autumant ; neque enim fide solâ vel adversarios confundes vel fidem ipsam tuam in tuto collocabis, neque rationalis, idest, ex principiis rationis scientifice evoluta Philosophia spernenda propterea est, quia eâ multi abusi in tot scopulos impegerunt, ut mare hoc tot naufragiis infame tentandum non amplius videatur. Nonne enim et peritissimus navarchus

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »