Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nec valde commemorabiles putabam ullas trajectiones, quas Dan. Heinsius, et Boivinus et non ita pridem Aldrichius* commenti sunt, quod genus emendandi tum demum probabile fit, cum potest ratio perturbationis vel folii unius pluriumve trajectione, vel ex verborum eorundem repetitione ita clara demonstrari, ut oculis cerni et prope manu teneri res possit, quomodo curatum a nobis Demosthenis encomium Lucianeum arbitramur. An huc referimus etiam illam Sanadonis, ingeniosi sane atque eruditi hominis, ordinationem Odarum Horatii, quae, nequid aliud dicamus, repugnat non libris modo omnibus, quorum ad nos memoria pervenit, sed cum caeteris Grammaticis +, tum Diomedi, qui Prisciano certe et sexto saeculo nostro est antiquior, idemque odas omnes poetae eo ipso ordine, quo habentur in libris nostris, recenset. Poetam quidem ipsum primo libros tres carminum, deinde intervallo longo interposito quartum edidisse, auctor est Suetonius in vita: cui rei plane Sanadoni institutum repugnat.

Sed operae pretium est, h. e. studiosis Horatii, qui Bentleianum exemplar ad manus non habent, accommodatum, poni post hanc praefationem locum integrum ex praefatione viri magni, quo tempora librorum Horatii ordinat, de quo hoc certe confirmare possum, me, dum recenseo singulas Eclogas, diligenter attendisse, siquid esset Bentleianis temporum rationibus adversum, nec deprehendisse quidquam, quod momentum aliquod ad eam evertendam haberet, licet quibusdam Eclogis non improbabili ratione forte tempus etiam aliud, recentius praesertim, possit adscribi. De saeculari carmine suo loco satis dictum, et laudatum ingenium Sanadoni. Possit aliquis drama velut quoddam non absimile contexere ex iis, quae in Canidiam scripta sunt, si jungat Serm. 1. S. Epod. 5. et 17. denique Carm. 1. 16. qui ipse ordo ex argumento elucens pulchre Bentleianam de temporibus hypothesin confirmat.

Quae adhuc disputavi, ea ad illam fere partem consilii mei pertinent, quod statui conservare quantum in me est, Horatii verba, ordinemque poematum, ut ea ex antiquis libris ad nos pervenere. In varietate lectionis, quam alteram dotem editionis nostrae volebam esse, modum servare eum volui equidem, quem optimum mihi videri, supra indicavi. Notarum, quibus ea in re usus sum, explicationem deinde ponam, et eadem indicabo auxilia hujus editionis, eorumque auctores.

Qui serm. 2. 3. plane aliter ordinavit, ad cujus mentem ea ecloga expressa est in calce Baxterianae secundae. De Heinsii et Boivini conatibus vid. Bentl. ad Epist. 2. 2.87.

+ Excipio solum Priscia. I. 14. p. 997. med. ubi citatur Horat. in 1 Car. Ludere cum vitulis salicto Pracgestientis ; quod est Car. 2. 5. 9. Sed licet ita sit etiam in editionis Aldinae et Basilienses exemplaribus, non dubito quin sphalma sit illi simile quod I. 6. p. 689. med. tanquant ex primo citatur versus Horatii Car. 2. 15. 14. Nulla decempedes, &c. quod ipse Priscianus emendat, qui I. 8. p. 794. pr. laudat ex secunde.

Qualem optarem interpretationem Horatii, id ipsum quoque supra ostendi, eamque rationem pro virili parte secutus sum. Bene dicta ab antiquis scholiastis et Baxtero non opus habebant mea confirmatione: siquid secus sentirem, in iis locis, qui momentum aliquod habere viderentur, indicavi libere: caeterum hic moneo, silentio me meo non probare voluisse quidquam sed uti de meis observationibus, ita de Baxterianis integrum lectori relinquere. Itaque iniquus fuerit, siquis cogere me velit ad praestanda omnia, quae vir doctissimus posuit. Caeterum, quod jam innui, eam suis est meritis opinionem consecutus Baxterus, ut neque cum sine teste in re antiquaria loquitur, fides illi temere neganda sit.

:

In refutandis aliorum interpretationibus rarissime occupatus fui, satis habui in iis locis, quae non recte tractata arbitror, eam ponere sententiam, quae vera mihi videtur vel certe aliis probabilior. Siquid mihi invito exciderit, quo vel religio in deum laedatur, vel humanitas, illud ne dictum volo, et mea primus sententia ultro damno.

Scrib. Gottingae xiii. Cal. Octob.

MDCCLI.

DE TEMPORIBUS LIBRORUM

HORATII

ΣΤ

POEMATUM ADEO

RICH. BENTLEII SENTENTIA.

MAGNO quidem studio et acerrima contentione post Tanaquilli Fabri

operam Clarissimi Viri Dacerius Massonusque in hanc arenam descenderunt; quorum equidem acumen et eruditionem in partibus laudo; in operis vero summa totoque constituendo rem eos infeliciter admodum gessisse censeo. Horum enim rationibus, et Carminibus et Epodis et Sermonibus Epistolisque scribendis uno ac eodem tempore vacavisse Nostrum necesse est; et singula quaeque Poematia separatim in vulgus edidisse: quorum utrumque a vero alienum esse mihi pro comperto est. Quippe omnibus, qui ejusmodi Poemata scripserunt, id in more erat, ut non sparsas Eclogas, sed integros libellos semel simulque in lucem ederent. Ita Catullus fecit, ut ex Epigrammate I. constat, Cui dono lepidum novum Libellum : ita Tibullus; quem vide Elegia I. libri tertii, v. 7. et 17.: ita Propertius Eleg. I. librorum II. III. et IV., ut et Libri II., Elegia X. v. 25., et XIX. v. 39.: ita Virgilius Bucolica dedit, uti patet ex ultimo illo, Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem: ita Naso Amorum et Tristium et Ponticorum libros, ipso teste: ita Statius silvas suas: ita Martialis Epigrammata, ut Praefationes eorum fidem faciunt: ita Persius Satiras; Phaedrus et Avienus Fabulas: Ausonius, Prudentius, Sidonius, Venantiusque sua Carmina; quod ex eorum Prologis abunde patet. Quid quaeris? Ipse quoque Horatius Libellos suos junctim editos aperte indicat; primum Carminum librum ex Prologo; secundum tertiumque ex Epilogis; Epodos ex illo XIV. IncepLos olim promissum carmen Iambos ad umbilicum adducere; Sermonum prio

:

rem librum ex versu ultimo, I puer atque meo citus haec subscribe LIBELLO posteriorem ex Prologo: priorem vero Epistolarum et ex Prologo et ex Epilogo. Quartum vero Carminum et Epistolarum secundum longo post caetera intervallo emissos esse, plenissimum est Suetonii testimonium, quod qui aut refellere aut eludere conantur, inanem operam insumunt. His jam positis; primum Horatii opus statuo Sermonum librum primum, quem triennio perfecit intra annos aetatis XXVI. XXVII. XXVIII.; postea secundum triennio itidem, annis XXXI.XXXII.XXXIII.; deinde Epodos biennio, XXXIV. et XXXV.; tum Carminum librum primum triennio, XXXVI. XXXVII. XXXVIII.; Secundum biennio, XL. XLI.; Tertium pariter biennio, XLII. XLIII. inde Epistolarum primum biennio, XLVI. XLVII.: tum Carminum lib. quartum et Saeculare triennio, XLIX. L. LI. Postremo Artem Poeticam et Epistolarum lib. alterum annis incertis. Intra hos cancellos omnium Poemation natales esse ponendos, et ex argumentis singulorum et ex Annalium fide constabit. Inde est, quod in sermonibus et Epodis et Carminum primo, Caesar semper, nunquam Augustus dicitur; quippe qui id nomen consecutus est, anno demum Flacci XXXIX; in sequentibus vero passim Augustus appellatur*. Inde est, quod in sermonibus et Epodis Juvenem se ubique indicat; et quod sola Satirarum laude inclaruisse se dicit, ut Bucolicorum tum Virgilium (Serm. I. 10. v. 46.) nulla Lyricorum mentione facta. In caeteris autem singulis procedentis aetatis gradus plenissimis signis indicat; idque tibi ex hac serie jam a me demonstrata jucundum erit animadvertere; cum operibus Juvenilibus multa obscaena et flagitiosa insint; quanto annis provectior erat, tanto eum et poetica virtute et argumentorum dignitate gravitateque meliorem castioremque semper evasisse. Caeterum ubicunque viri doctissimi extra limites hic positos in adsignandis temporibus evagantur, toties illi in errores prolabantur. Facile quidem mihi foret id in singulis ostendere; verum unum modo alterumve hic attingam, caetera tuae industriae relinquens. Libri I. Carmen 21. Dianam tenerae dicite Virgines, perperam Saeculare vocant, et ad Horatii annum XLIX. referunt; ringente Suetonio, qui tres Carminum libros longo intervallo eum annum praecessisse testatur. Atqui nihil quicquam hic de Saecularibus ludis proditur; sed aut ad Dianae aut Apollinis festum spectat, quorum illud mense Augusto, hoc Julio singulis annis celebrabatur. Eodem pertinet Catulli carmen XXXV. Dianae sumus in fide; quod Saeculare etiam a viris doctis pessime inscribitur; cum nihil ibi de Saeculo habeatur, isque diu diem obierit ante ludos Augusti Saecu

Si recte annos vitae Horatii cum Varronianis Urbis Conditae comparavit Massonus, Augusti appellationem suscepit Octavianus (ineunte A. U. C. 727.) anno adhuc Horatii XXXVIII. quem libro primo carminum adhuc attribuit ipse Bentleius: et ipse recte retinet veterem titu. Jum Odae secundae libri primi ad auguSTUM. Vid. dicta ibi ad v. 29. GESN.

lares. Tum et II. 17. ad Maecenatem aegrotum, immani parachronismo ad Horatii annum LV. ultra libri quarti tempora ablegant; idque levi et futili argumento, quod eo anno continua insomnia vexari coeperit Maecenas triennio ante diem fatalem. Quasi vero non plus semel in tam longa vita aegrotaverit, quem Plinius major VII. 51. perpetua febre ab ado lescentia laborasse tradidit. Illud vero in sermone VI. libri 2. Quid militibus promissa Triquetra, Praedia Caesar, an est Itala tellure daturus? non, ut volunt, ad pugnam Actiacam annumque Flacci XXXV. referendum erat, nec ad Philippensem annumve XXIV.; quippe de agrorum divisione hic agitur, quae post Siculam de Pompeio victoriam et Lepidi deditionem in Campania alibique facta est, anno Flacci XXXI., ut disertis verbis narrat Dio pag. 456. 457. Plutarchus Antonio pag. 941. Paterculus II. 81.; et Appianus p. 1176. Alia omnia pari felicitate refutari possent; sed his fruere et vale.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »